Caput 4
Caput 4
CAPUT IV. QUIBUS MODIS CIRCA ADJURATIONEM PECCARI POSSIT, ET CONSEQUENTER QUAM OBLIGATIONEM SECUM TRAHAT VEL INDUCAT ADJURATIO.
1. Hic exponemus breviter materiam moralem hujus actionis ; quamvis enim ex dietis in superioribus capitibus facile colligi possit, oportet nihilominus obligationes, quae hic intervenire possunt, et modos peccandi contra illas, distinctius explicare. Loquimur autem de adjuratione propria et religiosa, quae cultum latriae continet ; quia haec sola est proprius actus religionis, solaque meretur nomen adjurationis simpliciter. Item loquimur de hac adjuratione, prout ab hominibus viatoribus exerceri potest, horum enim obligationes explicabimus. Denique intelligi hic potest obligatio, vel antecedenter se habens ad adjurationem, vel conscquenter: prior pertinet ad adjurantem, quatenus vel ad adjurandum, vel tali modo adjurandum obligari potest, si adjurare velit, quae obligatio antecedit actum ipsum adjurandi ; posterior vero pertinebit ad personam adjuratam, si talis sit, ut ratione adjurationis possit in conscientia obligari, quod dubitari non immerito potest.
2. An detur preceptum affirmativum obligans ad adjurandum. — Primo ergo inquiri potest, an detur aliquod praeceptum affirmativum quoad exercitium actus, id est, simpliciter obligans ad adjurandum. In quo breviter dicendum videtur, ex vi juris divini aut naturalis nunquam hunc actum cadere sub obligationem praecepti affirmativi, ex praecepto autem Ecclesiae interdum hujusmodi obligationem imponi. Prior pars probatur, quia vel hic actus consideratur ratione cultus divini, vel ratione utilitatis ejus ad consequendum aliquem effectum nobis necessarium; neutro autem modo est de necessitate praecepti divini aut naturalis ; ergo. Consequentia fundatur recte in partitione facta, quae sufficiens probatur, quia nullus alius titulus utilitatis, vel honestatis in tali actione excogitari potest; ergo neque necessitatis seu obligationis. Minor quoad priorem partem nota est, quia non desunt alii actus, quibus sufficienter impleatur obligatio naturalis colendi Deum absque adjurationc. Item juramentum non est per se necessarium propter cultum, nisi alia necessitas illud postulet ; ergo multo minus adjuratio.
3. Altera vero pars minoris probatur, quia quidquid utilitatis potest esse in adjuratione ex parte Dei, potest per orationem suffticienter impleri. Aut enim est sermo de adjuratione ipsiusmet Dei, quam diximus esse obsecrationem, et illa, ut addit aliquid ultra simplicem orationem, sen petitionem, aut postulationem, non est simpliciter necessaria ad salutem , nam sufficere potest simplex ad Deum supplicatio; et eadem ratio est de adjuratione Sanc- torum, vel quorumcumque hcminum. Si vero sit adjuratio daemonum, et occurrat necessitas fugandi illos, vel defensionis contra illos, sic etiam potest talis effectus per orationem ad Deum vel Sanctos obtineri, licet propria aljuratio ipsorum daemonum non fiat. Et ideo ad superandas tentationes vel infestationes daemonum,, saepe dicunt Theologi , esse necessarium ad orationem recurrere, et posse hoc interdum cadere sub obligationem praecepti charitatis propria vel communis. De adjuratione vero nulla est talis obligatio ; quia nunquam in Scriptura proponitur ut medium ne cessarium ad obtinendum divinum auxilium, sicut propouitur oratio. Imo ipsa adjuratio ideo interdum snfhicere potest, quia includit orationem, et ad perfectionem ejus juvat; non est tamen haec perfectio ita necessaria, ut sub obligationem naturalis praecepti cadat; nulla enim sufficiens ratio talis obligationis invenitur.
4. Altera pars de praecepto positivo ex usu Ecclesiae, ejusque ministeriis, et obligationibus eorum colligi potest. Nam publicae orationes Ecclesiae quamdam Dei adjurationem continent ; sed ministri Ecclesiae seepe tenentur ex praecepto illas orationes et obsecrationes ad Deum facere; ergo tenentur ex praecepto Deum adjurarc. Hoc ergo praeceptum coincidit cum praecepto recitandi horas canonieas, vel dicendi Missam, vel ministrandi solemniter sacramenta, vel sacramentalia, cum illis orationibus et obsecraticnibus ad Deum, quas Ecclesia dicere praecipit. De quo praecepto supra de horis canonicis, et alibi de sacramentis, sacrificio et caremoniis eorum dictum est. Sic ergo adjuratio deprecativa (ut sic dicam) potest sub praeceptum ecclesiasticum cadere, de quo etiam potest intelligi illud Pauli, 1 ad Timoth. 2: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, etc. Nam licet verbum obsecrandi in rigore non indicet praeceptum, ex materia applicata ad publica Eecclesiae suffragia et orationes potest illud continere.
5. Praeterea adjuratio coactiva, quae est ad daemones, rarius quidem cadere solet sub obligationem absolutam praecepti constitutivi, nihilominus tamen ex suppositione solemnis administrationis, verbi gratia, baptismi, statim urget talis obligatio, quia oportet ut exorcismi praecedant, et insufllationes deemonum, ut suo loco diximus. Et idem ivenitur in nonnullis benedictionibus solemnibus, vel sacramentalibus, quae similem caeremoniam requirunt. Supposita etiam necessitate hominis a daemone obsessi. vel alia simili, possunt ministri Ecclesiae ex officio obligari ad damonem adjurandum, seu exorcizandum juxta formam et ritum Ecclesiae, quia tenentur subvenire necessitatibus suorum fidelium per remedia convenientia, et ab Ecclesia instituta ; unum autem ex remediis pro illa gravi necessitate destinatum ab Eeclesia, est exorcismus ; ergo.
6. Quae requirantur ut adjuratio deprecativa ad Deum licite fiat.—sSecundo, inquiri potest an detur praeceptum affirmativum quoad specificationem, seu modum actus, id est, quod licet non obliget ad exercendum actum adjurandi, si tamen illum exercere velimus, obliget ad exercendum illum tali, vel tali moco; in quo etiam involvitur quaestio de praeceptis negativis prohibentibus actum adjurandi, non simpliciter (sic enim non est prohibitus, cum sit actus virtutis, ut ostensum est), sed tali, vel tali modo factum. In hac ergo dubitatione dico primo: in adjuratione deprecativa, quae est ad Deum, ut licite fiat, servanda est dehita ad Deum reverentia ; ad hanc autem spectat, ut cum veritate, justitia et judicio fiat. Prior pars communis est apud Doctores supra citatos, constatque ex terminis, quia adjuratio est actus religionis; ergo continet cultum ejus; sed de ratione omnis veri cultus divini est, ut cum debita reverentia ad Deum fiat ; ergo hoc ipsum est de ratione adjurationis. Quaerit autem Sylvest., verb. Adjuratio, q. 1, an defectus in hujusmodi reverentia sit peccatum mortale, aut veniale. Refertque Angelum, asserentem esse ex se peccatum mortale, etin hanc sententiam allegantem Richardum. Ipse vero imprimis negat Richardum id docuisse, et in ultimis verbis sentit, tantum esse veniale peccatum. Sed media via tenenda videtur, ut declarabo.
7. Quomodo requiratur veritas ad adjurandum. —Ad explicandam ergo hanc debitam reverentiam, applicemus ad hunc actum tres juramenti comites, quia sicut adjuratio continet quoddam vestigium juramenti, ita suo modo et cum proportione illas circumstantias requirit. Est autem circa veritatem advertendum, in adjuratione nihil proprie affirmari, vel negari, quia non fit per modum judicandi, sed deprecandi, et ideo non ita hic requiritur veritas, sicut in juramento. Postulari tamen potest quoad duo: unum est, ut fiat propter verum Deum, vel in se, vel in Sanctis ejus, alias esset actus idololatriae ac superstitionis, ut est in pagano petere aliquid ab alio propter Jo- vem, vel Saturnum, vel propter aliquod idoIum, aut propter Mahometum, vel quid simile. Et quoad hanc partem, adjuratio sine veritate facta erit peccatum mortale, nam ad idololatriam pertinet, ut dictum est.
8. Aliud, in quo potest veritas postulari, est, ut adjuratio fiat sine fictione, et ex justo ac vero desiderio obtinendi id, quod cum adjuratione postulatur, alioqui non fiet adjuratio sine peccato divinae irreverentiae, seu irreligiositatis. Probatur, quia quacumque ratione nomen Dei in vanum assumatur, peccatum est contra illud praeceptum: XNon assumes nomen Domini Dei tui in vanum ; sed per adjurationem nomen Dei assumitur; ergo si in vanum sumatur, peccatum est; at vero si adjuratio propter Deum fiat animo ficto, in vanum assumitur Dei nomen, quia ficte, et consequenter frustra assumitur; ergo. Videtur autem hoc peccatum ordinarie esse veniale ex levitate materiae, quia non inducitur Deus ad testificandum falsum, neque alia gravis injuria per se loquendo ibi intervenire videtur. Aliquar.lo vero si cum gravi proximi injuria et deceptione fiat, poterit esse mortale. Et ex hac parte videri potest grave peccatum, petere eleemosynam propter Deum, fingendo necessitatem, ubi revera non est. Quia tunc non solum injustitia committitur (de qua res est clara , sed etiam irreligiositas, quia nomen Dei in vanum assumitur, quae in tali materia videtur gravis, quia sumitur Deus ut velamentum malitiae et injustitia, unde videtur quis tunc velle uti divino oraculo (ut sic dicam) et auctoritate ad furandam rem alienam, quod injuriam non levem Dei continere videtur. Si autem fictio non sit tam gravis, sed fiat vel ad explorandum animum alterius, vel ad decipiendum illum in re levi et jocosa, erit veniale peccatum ex levitate materiae, ut per se constat. Imo etiam in priori casu, licet recte probetur malitia contra religionem, et gravis intra latitudinem venialium culparum, nihilominus probabile satis est, circumstantiam illam non addere malitiam mortalem specie distinctam, quia non videtur per se loquendo esse tam gravis irreverentia Dei, inducere alium ad faciendum actum propter amorem suum, qui actus, ut est ab operante, est bonus, liceta a recipiente male postuletur; licet ergo ibi negari non possit aliqua malitia contra religionem, non tamen facile damnanda est ut mortalis in illa specie.
9. Quomodo requiratur justitia. — Ad justitiam autem adjurationis maxime pertinet, ut super materiam licitam, et honestam cadat. Nam si res. quae postulatur vel imperatur sub invocatione divini nominis, turpis sit, injuria fit Deo, quia interponitur ut dans favorem et auctoritatem actioni turpi, vel quasi postulans aut imperans illam. Unde quoad hanc partem videtur culpa gravis contra religionem, sicut est gravis injuria vovere Deo aliquid turpe, etiamsi tantum sit veniale peccatum. Exempla sunt, si quis ab alio, amore Dei, petat mendacium, aut injustum suffragium, vel actum inhonestum ; idemque erit, si petat actum de se non malum ab eo, qui non potest licite illum exercere, sub eadem divina adjuratione. De quibus exemplis judicandum est juxta superius dicta de juramento promissorio cadente in materiam illicitam ; licet enim ex suo genere peccatum mortale sit, tamen in individuo potest esse veniale ex levitate materiae: idem ergo dicendum est de adjuratione, et praesertim quoad posteriorem partem; quia non tam graviter interponitur Dei auctoritas in adjuratione, sicut in juramento promissorio, ut tale est. Quocirca multo minor erit culpa, si adjuratio non fiat expresse propter Deum, sed propter vitam alicujus hominis, vel aliam rationem creatam, quae (ut dixi) vix meretur nonem adjurationis, et ita vix auget culpam pravae petitionis.
10. Quomodo requiratur judicium. — Denque ad judicium seu discretionem adjurationis maxime pertinet modus. In quo primum obser vandum est, ut non leviter nec temere fiat in quacumqne occasione, absque ulla necessitate, vel utilitate; nam tunc etiam assumitur nomen Dei in vanum, et ita non fit sine aliqua culpa, licet in tali materia semper videatur venialis, ut afortiori constat ex hisquae de juramento dicta sunt. Denique observare oportet convenientem habitudinem adjurantis ad adjuratum, quae in hoc consistit, ut adjuretur solo imperio, qui capax est illius, et non alterius communicationis, vel e contrario ut adjuretur prece sola, qui non est capax imperii: si autem persona utriusque capax sit, poterit licite utroque modo adjurari ad arbitrium adjurantis.
11. Aliquot corrollaria, que em superiori doctrina inferuntur.— Atque hinc sequuntur aliqua ab omnibus recepta. Primum, esse peccatum adjurare daemonem obsecrando, et rogando, propter rationes supra tactas, quia daemon secundum rectam rationem non est capax talis communicationis et societatis cum homine. Secundum, non posse licite adjurari daema- nem, imperando illi aliquod obsequium, vel ministerium, redundans in hominis utilitatem, tum propter eamdem rationem iniquae societatis ; tum etiam quia homo non habet hoc jus vel potestatem in daemonem, nec Deus illam permittit secundum ordinariam legem. Nam si intercedat miraculosa operatio ex speciali instinctu Spiritus Sancti, jam purgabitur vitium ; nunquam tamen id contingit propter solam aliquam humanam utilitatem, maxime privatam, sed propter publicam et spiritualem, et ita semper redundabit in aliquam daemonis confusionem et abjectionem, ad quem finem recte potest daemon imperiose adjurari, et tune jam servatur judicium, et justitia in tali adjuratione. Tertium, non posse licite adjurari cum imperio homines non subditos, quia tunc usurpatur potestas contra jus, quia imperare superioris est. Unde a fortiori constat esse peccatum adjurare superiorem imperando ill.
12. Quartum est, non sine peccato adjurari irrationales creaturas, sive obsecrando illas, sive imperando eis cum proprietate, cum utrumque sit omnino vanum. In quibus omnibus conveniunt auctores allegati, D. Thom., in d. q. 90, per totam ; Richard., 3, d. 37, art.9 q.9. Anton. 9p., tit. 10, c. 8; Sylv. q. 7; Augel. et Tabien., qui aperte sentiunt, in his omnibhus esse aliquam mahtiam specialiter contra Deum et contra religionem, etiamsi actus possit aliunde habere aliam malitiam contra aliam virtutem, ut justitiae vel temperaniiae, vel in alia specie irreligiositatis, ut superstitionis cum daemone, vel alterius similis. Et ratio est, quia in illis omnibus modis assumitur in vanum Dei nomen, proprio quodam modo et speciali, inde autem insurgit specialis malitia contra secundum praeceptum. An vero haec sit mortalis vel venialis, D. Thomas et Richar. nihil dicunt; Sylvester autem dicit non semper esse peccatum mortale, quod verum est, ut ex dictis patet. Neque Angelus docet contrarium, solum enim ait ez se esse peccatum mortale : quod magis explicuit Tabien. in ultimis verbis, dicens esse mortale ex genere suo. Quod est verum, quia ad hoc satis est ut ex vi talis speciei possit esse mortale, quod ita contingit in praesenti ; nam in duobus primis casibus malitia mortalis est ex suo genere, quia videtur quidam contemptus Dei, vel rerum sacrarum, rogare daemonem propter amorem Dei, vel ob reverentiam debitam rebus sacris. Idemque fere est de modo adjurandi daemonem, quasi usurpando divinam auctori- tatem, et ita fatentur Summistae allegati.
13. Dubium. —Dubitari autem non immerito potest, an ille actus habeat tunc duas malitias mortales specie distinctas, unam superstitionis, vel tentationis Dei, et aliam irreligiosae assumptionis nominis Dei. Nam speculative non est id improbabile, sed moraliter parum id refert, quia sunt ita conjunctae illae cireumstantiae, ut non possint separari vel sufficienter explicari una sine alia; et quidquid sit de possibili, censeo non esse in confessione omittendam illam circumstantiam irreligiosae adjurationis, quia revera gravis est. In tertio etiam puncto, omnes fatentur malitiam esse mortalem ex suo genere, quatenus est contra justitiam. et est resclara. An vero malitia, quae additur contra religionem, sit mortalis, non declarant dicti auctores; mihi autem esse videtur, si materia sit etiam gravis momenti, quia usurpatur Dei nomen ad violentiam injustam proximo inferendam. At in casu ultimo res videtur vana et otiosa, et ideo non excedere gravitatem culpae venialis, nisi ex aliquo gravi errore et superstitione procedat.
14. An adjuratio imponat aliquam obligationem implendi id quod per eam postulatur.— Resolutio dubii. — Ultimo inquiri potest, an adjuratio imponat aliquam obligationem personae adjuratae ad faciendum id quod ab ea postulatur, ita ut illud non facere aliqua culpa sit, ex vi adjurationis. Quod dulium solum habet locum, quando persona adjurata est homo viator, ut per se constat. Et communis resolutio esse videtur sub distinctione. Nam si adjuratio solum sit deprecativa, non inducit obligationem. Ratio est, quia deprecatio non imponit obligationem ; ergo nec adjuratio deprecativa. Patet consequentia, quia nec addit praeceptum, nec promissionem, aut juramentum ; non apparet autem ex quo alio capite possit oriri gravis obligatio. Nam sola reverentia ad Dei nomen potest quidem facere, ut magis deceat vel expediat , non vero satis est ut inducat obligationem, et hoc magis statim patebit.
15. Si autem adjuratio sit cum imperio et sit justa, dicunt Anton., Sylv., et alii, inducere obligationem sub mortali culpa; si vero sit injusta, nullam inducere; et hoc quidem posterius per se clarum est. Primum autem ab eis fundatur in sola justitia, unde solum habet locum, quando imperium est de re gravi, et per verba quae satis significent voluntatem obligandi. Tunc enim si potestas supponatur, non est dubium quin oriatur obligatio, vel ex justitia, vel ex obedientia, juxta intentionem imperantis.
16. Dubium autem est an imperium illud, propter adjunctam adjurationem, inducat specialem obligationem religionis. ita ut non parens tali adjurationi sit non tantum inobediens, vel injustus, sed etiam sacrilegus. Doctores enim allegati indistincte loquuntur. Anton. vero hoc posterius magis indicat, dicens, quod in eo casu, fenetur subditus sicut ex precepto et juramento exacto, facere vel dicere ad quod adjuratur. Et in hauc sententiam inclinare videtur Jansen., in c. 31 Concor., ubi ait, orationem hanc: Adjuro te per Deum, ita esse explicandum: Per gloriam, et obedientiam Deo debitam te obstringo, quasi te jureAJurando ad hec adstringissem, ita ut temeraIe religionis et obedientie in Deum crimen incidas, nisi parueris. Unde c. 18 ita exponit verba illa Phariseeorum ad caecum: Da gloriam Deo, nos scimus quia hic homo peccator est, etc., quod fuerit forma adjurandi apud Haebraeos. Quod etiam ibi tradunt Tolet., etlatius Mald., ex illo Josue 7: Fili mi, da gloriam Domino Doeo, et confitere. Admonebantur enim lis verbis, ut Maldonatus ait, stare se coram Deo, reverendam sibi ejus esse majestatem. Ne ergo coram illo mentirentur, qui omnia probe sciret, quasi judicantes illum ignarum esse humanarun rerum, qua magna in Deum erat injuria, luunc potius illi honorem deferrent . ui confitenda illius reverentia veriltate, ostenderent se credere nihil illum ignorare.
17. Et sola adjuratione non oriri propriam obligationem religionis.—Nihilominus tamen existimo, ex sola adjuratione non oriri propriam obligationem intra virtutem religionis, nisi eo procedat adjuratio, ut per eam juramentum exigatur, et in eo sensu satis clare fiat. Ratio est, quia licet judex habeat potestatem ad interrogandam veritatem, et ad praecipiendum ut subditus illam declaret, et juramento confirmet , nihilominus, secluso juramento, non potest actionem illam constituere in materia religionis, nec obligationem imponere utendi confessione illa veritatis, ut signo divini cultus et honoris. Alias etiam posset Praelatus interrogans illam confessionem in materia fidei constituere, et exigere illam, ut fidei confessionem de divina praesentia et scientia rerum omnium humanarum, quod dicere ridiculum esse:. Quia potestas superioris aut judicis ad extorquendam confessionem veritatis non ordinatur ad confessionem fidei divinae, neque ad cultum religiosum Dei, sed ad humana judicia vel negotia terminanda. Et ideo ex vi illius potestatis non potest ipsam confessionem veritatis in facto humano praecipere sub ratione confessionis fidei divinae, vel cultus religiosi. Juramentum autem potest exigere, quia, ut ait Paulus ad Haebraeos 6: Omnis controversie finis ad confirmationem est juramentum. Adjuratio autem per se sumpta non habet hanc vim, nec ad hunc finem est introducta; sed solum ut ex divini nominis commemoratione, alter timore, vel reverentia ipsius, aut amore moveatur, etiamsi inde specialis obligatio non oriatur. Et ideo Jacob, licet prius adjurasset filium suum Joseph, et ille obtulisset facere quod rogabatur, nihilominus juramentum postea ab illo postulavit, ut religiosam obligationem vel praecepto suo, vel simplici promissioni adderet, ut supra notatum est, ex Genes. 47. Ita ergo judices et superiores, ut gravem religionis obligationem inducant, sic adjurant subditos, ut ab eis tandem juramentum exigant; praemittunt autem adjurationem, ut majorem reverentiam erga Deum, et timorem pejerandi eis immittant. At vero si sola adjuratione utantur, absque juramenti exactione, poterunt ex justitia vel obedientia obligare; et fortasse graviori quodam modo intra illam speciem propter majorem excitationem subditi ad considerandam negotii gravitatem et potestatem ministerialem Dei, a qua imperatur. Nisi tamen procedant ad juramentum exigendum, non credo adjungere specialem obligationem religionis, propter rationem explicatam. Semper tamen cavendus est contemptus, nam si quis adjurationem contemneret, posset graviter peccare, si in Deum ipsum contemptus redundaret.
On this page