Praeambulum
Praeambulum
1. Duplex vocis votum sigmficatio. — Disseruimus de oratione et juramento; superest, ad hujus partis complementum, ut de voto disputemus; hunc enim esse unum ex praecipuis religionis actibus apud veros Theologos et Catholicos compertum est; illumque in hunc postremum tractatum de Virtute heligionis reservavimus, ut ab illo ad statum religiosum explicandum transitum faciamus. Est enim status ille unus ex potissimis effectibus votorum ; imo vix esse potest in Ecclesia status aliquis superans communis vitae genus, et arctiorem viam consiliorum participans, qui voto aliquo ad Deum facto non consecretur. Prius autem quam rem aggrediamur, oportet vocem exponere ; est enim ambigua, etiam in usu Scripturae, ut alios scriptores latinos omittamus, apud quos easdem fere significationes habet. Duae autem sunt praecipuae: una est, qua votum significat bonum animi propositum, ac desiderium, circa rem ad divinum cultum pertinentem, etiamsi nulla intercedat obligatio vel promissio. Ita videtur sumi Exod. 36, ibi : Quotidie mane vota populus offerebat ; nam quod illa oblatio esset spontanea, et non ex obligatione, declarant sequentia verba, quibus Moyses jussit ut nihil ultra offerrent, eo quod oblata sufficerent et superabundarent. Sic etiam videtur sumi Prov. 31, ibi : Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum ? id est, desideriorum. Sic etiam exponi potest illud, quod in Canone Missae dicitur, tibique reddunt vota sua, id est, pia desideria, et fidei ac devotionis sacrificia, ut cum Alcuino et Floro exposuit Durand., lib. 2 de hitib., c. 34. Non enim semper promissiones aliquas in Missa persolvimus, ut etiam notavi tom. 3 tertiae partis, disp. 83, sect. 2.
2. Significatio voti magis propria. — Aliter votum significat promissionem Deo factam, et inducentem obligationem, circa quam vocis significationem graviter erravit Armachan., ut refert Wald., libr. 3 Doctr., c. 20, negans habere votum hanc significalionem in usu Scripturae et doctrinae christianae. Ipse autem Wald., per contrarium extremum, ita defendit votum promissorium, ut priorem significationem negare videatur. Sed licet prior admitti debeat, negari non potest quin haec posterior sit frequentior in Scriptura, Num. 30 : Cum se voto obstrinxerit ; et Psal. 49: Redde Altissimo vota tua ; Psal. 65: Reddam tibi vota mea, quae distincerunt labia mea. Et hac ratione distingui solet redditio voti a liberali et spontanea donatione; nam, licet votum ipsum liberaliter fiat, postea non ita liberaliter seu absque obligatione i impletur. Et ideo dixit Innocentius III, in c. Magnae, de Voio, primum ad consilium, secundum ad imperium referri, juxta illud Eccles. 5: Si quid voveris Deo, memor eris reddere, displicet enim ei wfidelis et stulta promissio. Et hoc sensu condistinguuntur haec duo, ex voto, vel sponte offerre, Levit. 7 et 22, Num. 15. Atque hoc l posteriori modo votum accipimus in praesenti materia, et est significatio magis pro- pria, quae derivatur a verbo voveo, quod promittere significat. Solet autem interdum res ipsa, quae per votum promissa est, votum appellari, ut constat Deut. 12: Offeretis holocausta, etc., vota, atque donaria; et 2 Paralip. 29 : Latatusque est populus, cum vota sponte promitteret. Ilaec autem significatio solum est per translationem extendendo nomen, quo actus significatur, ad materiam, circa quam actus versatur. Proprie igitur votum dicitur actus ille, quo talis materia in divinum cultum ita offertur ex hominis spontanea voluntate, ut inde oriatur obligatio reddendi illam, qui actus promissionis nomine significatur.
3. Atque ex hac vocis interpretatione constat imprimis, et volum esse, et generatim ac confuse quid sit, saltem quoad quid nominis; scilicet, rationem voti stricte et proprie sumpti consistere in spontanea promissione Deo facta. Id enim aperte colligitur ex locis Scripturae citatis. Quanquam ex illis maxime habetur, promissionem Deo factam esse votum; an vero sola illa votum sit, non ita clare constat, disputabitur autem in sequentibus. Nunc ex communi sensu Doctorum dictam definitionem, quid nominis voti supponimus; ad hanc enim reducuntur alixe, quas Paludanus refert in 4, d. 38, q. 2. Est etiam optima, quam tradit Gregorius Nyssen. in principio Expositionis Dominicae Orat. : Votum est promissio alicujus rei, que pietatis nomine dedicetur, et sacris destinetur. Magister autem ind. d. 38, non promissionem, sed testificationem promissionis votum appellat; videtur tamen loqui de exteriori et sensibili voto. D. Thomas autem 2. 2, q. 88, art. 1, dicit posse intelligi de testificatione interiori. Sed hoc etiam modo intellecta descri iptio, per aliquid poster ius circumscribitur, nam votum non est signum promissionis, quod nomine testificationis significari videtur, sed est ipsa promissio. Aliam definitionem refert D. Thomas, d. art. 1, arg. 1, quam in sequentibus melius exponemus. His ergo circa nominis significationem suppositis, ad rem explicandam accedamus.
On this page