Praeambulum
Praeambulum
Methodus servanda in hoc tractatu. — Servabimus in hoc tractatu methodum quam solemus. Et in hof libro de illius natura seu essentia dicemus; in sequentibus de causis et effectibus ejus, ac tandem de illius dispensatione, et aliis modis quibus auferri potest, tractabimus. Et quamvis satis per se notum sit votum esse possibile, imo esse in usu ct consuetudine hominum. nihilominus propter hujus temporis haereticos aliquid de hac quaestione praemittere necessarium erit, postea vero inquiremus quid votum sit. Significatur autem nomine voti, ut dixi, promissio hominis ad Deum; promissio autem actum dicit humanum, voluntarium, et obligationem moralem inducentem. Votum ergo similem actum dicit, juxta illud Augustin., Epist. 45: Jam vovisti, jam te astrinaistt; esV ergo votum quidam actus, per quem homo voluntarie se obligat Deo. Per hunc enim effectum recte in hac generalitate et confusione explicatur, praesertim cum effectus ille quasi formalis videatur, et ideo in illius cognitione tcta fere cognitio voti consistit. Ex hoc ergo effectu constat, tam voluntatis quam intellectus actus esse ad votum necessarios, quia moralis obligatio sine intellectu dirigente, et voluntate consentiente non tit. Imo etiam sequitur, his actibus votum per se loquendo consummar; quia illius obligatio Deum respicit, qui cor intuetur, et signis externis ad cognoscendam hominis voluntatem non indiget. Quod si interdum adhibentur, id est vel ut de obiigatione voti aliis hominibus constet, vel ut cum majori aliqua solemnitate ecclesiastica fiat, vel ut homo ipse ad majorem devotionem in vovendo, et majorem sollicitudinem in observando votum excitetur, ut notavit D. Thomas in art. 1 hujus meteriae, et infra suis locis dicetur. Ad explicandam ergo essentiam voti, oportet imprimis exponere actus intellectus et voluntatis, quibus perficitur. Deinde vero de ipsius honestate dicemus. Et quoniam sine formali objecto intelligi non potest specifica honestas, ideo de personis, quibus votum fieri potest, et sub qua ratione fieri debeat, in hoc libro dicere oportebit.
On this page