Caput 1
Caput 1
An votum recte et convenienter deo fieri possit.
1. Ratio dubitandi esse potest primo: nam promissio ad donationem ordinatur, ut per se constat, si sub donatione comprehendamus tam liberalem quam onerosam, seu per mutuum contractum : sic enim clarum est omnes promissiones humanas ad hujusmodi contractus ordinari, sicut sponsalia al matrimonium. Sed hominis ad Deum nulla potest esse donatio, cum omnia sint ejus, nec possit novum rerum dominium acquirere ; ergo nec promissio esse potest. Ubi enim matrimonium locum non habet, nec sponsalia habere possunt, ut habetur in leg. Oratio, tf. de Sponsalibus. Unde argumentor secundo : pam ob hanc cansam nulla videtur esse posse vera et propria promissio servi ad dominum; quia cum servus nihil habeat quod domini non sit, juxta leg. Placet, ft. de Acq. vei amit. haer., nihil potest domino conferre, et consequenter nec aliquid ei promittere. Unde si interdum videtur servus aliquid verbis promittere, iliud perinde est ac proponere tantum aliquid agere in obsequium domini: sed homo magis est servus Dei, et omnia, quae habet, magis sun: etiam ipsius Dei; crgo.
2. Tertio argumentantur haeretici, quia votum est ad inducendam obligationem ; sed homo non potest sua voluntate obligari Deo; ergo nec votum emittere. Minor probatur prius generatim de omnibus hominibus, qnia quidquid facere possunt, debent Deo, tum virtute illius eximii praecepti: Diliges Dominum Deum tuum ea toto corde, etc., tum propter eximia beneficia, et alios inpumeros titulos; ergo nihil habent homines in quo possint voluntarie obligari Deo. Dcinde idem probatur specialiter de Christianis, quia votum repugnat legi gratiae et siatul ejus; nam uli Spiritus Domini, ibi libertas ; votum autem tollit libertatem, et necessitatem inducit.
3. Sensus quaestionis erpenditur. — In hac quaestione, aliud est inquirere an sit homini absolute possibile facere actum illum promissionis, quem votum appellamus, sive illud ex errore, sive ex recto judicio faciat, et sivecum effectu obligationis, sive tantum cum affectu; aliud vero est quaerere, an homo recte et convenienter de rebus judicans possit votum Deo facere, quod proinde vera et valida promissio sit. Prior ergo sensus non potest in quaestionem venire, nec credo fuisse aliquem haereticum ita stolidum, ut in eo sensu negaverit posse homines vota facere Deo, cum id constet ex Scriptura, et evidentissima esperientia, et a fortiori etiam constabit ex dicendis. Imo nec in posteriori sensu videntur haeretici negare, votum esse possibile simpliciter, sed cum aliqua limitatione. Nam Lutherus (ut Dellarminus refert, hb. 2 de Monachis, capit. 15) solum negavit ea vota, quae nos dicimus fieri de operibus consilii et supererogationis, non negavit autem de rebus alias praeceptis posse esse votum, imo credidit ab hominibus christianis fieri in baptismo. Quod etiam sensit Calvinus: haec vero quaestio pertinet ad materiam voti, de qua infra dicetur. Rursus Calvinus et Lutherus admittunt votum fieri posse ob humanos fines, non vero in irtentione divini cultus, quod tractandum est infra, ad finem hujus libri. Deinde Petrus Martyr dixit, inlege veteri potuisse fieri vota, pertinuisse tamen ad caeremonias illius temporis, quae per legem gratia revocatae sunt, et ideo nunc minime posse vota fieri. Alii etiam haeretici vota negarunt, ut Pseudcoanostoli, Lampetiani, Wicleph. Quo autem sensu locuti fuerint, parum nostra refert ; sed videri potest Prateolus sub eorum nominibus ; et Castro, ver. Votum ; et Waldensis, tomo tertio, de Sacramentalibus, cap. 20, ubi refert etiam Armachanum ad hunc errorem accessisse, de cujus sententia in cap. 16 dicemus.
4. Vera sententia. — Vera ergo et catholica sententia est, Deum esse, ad quem vera et propria vota funduntur, ideoque recte et convenienter factum esse in lege veteri, fierique in nova. Probatur primo ex Scriptura, Psalm. 15 : Forete, et reddite Domino D:o vestro; per quae imprimis consulitur votum ut conveniens; deinde postquam factum est, reddendum dicitur tanquam jam obligans ; ac denique utrumque dicitur fieri Deo, ideo enim votum reddendum est Deo, quia ipsi est factum. Similia habentur Eccles. 5, Deuteronom. 23. Haec autem verba non fuerunt a SpirituSancto dicta solum propter tempus aut homines legis veteris, sed simpliciter propter quodcumque tempus, et quoscumque homines, ut Sancti communiter intelligunt, et ex re ipsa iniglligi potest, non enim continent materiam caeremonialem, sed moralem, ut statim declarabimus. Unde etiam ante legem scriptam votum fecit Jacob, Genes. 28. Quapropter vanum est dicere, consuetudinem vovendi revocatam esse per legem novam, lex enim gratiae non irritavit moralia, sed solum quae caeremonialia sunt. Unde potius de hominibus legis gratiae prophetaverat Isaias, capit. 19: Colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovelunt et solvent ; nam ibi sermo est de vocatione Gentium , et statu Ecclesiae post Christi adventum. quo tempore quasi per antonomasiam praedicuntur futura munera, et hostiae, propter singulare Missae sacrificium, ut ex Patribus declaravi, tomo 3, in 3 part., disp. 14, sectione prima. Eodem ergo modo praedicuntur vota futura, quia non solum vera et propria futura erant in lege nova, sed etiam perfectissima, quale est praecipue votum castitatis, quod in lege veteri usitatum non erat.
5. Rursus hoc votum et similia valida esse in lege nova significavit Paulus, 1 ad Timoth. 5, dicens: Habentes damnationem , quia priman fidem irritam fecerunt, id est, quia votum castitatis violarunt, ut Augustinus et alii cxponunt, quos late refert Bellarminus supra, c. 24. Infra etiam tractando de statu religionis, ostendemus hunc morem emittendi vota, praesertim religionis, antiquissimum fuisse in Ecclesia. Denique nulla vel probabili conjectura ostendi potest morem promittendi aliquid Deo per votum, prohibitum esse, aut irritum factum a Christo Domino; ergo si ex natura sua non est impossibilis aut irrita talis promissio , neque in lege nova erit invalida. Antecedens patet, quia neque talis prohibitio scripta legitur in toto novo Testamento, neque etiam ex aliquo Concilio, aut ecclesiastica traditione habetur ; sed potius Concilia et tradi- tio ecclesiastica docent, vota convenienter Deo offerri, et in lege nova vim suam retincre.
6. Et hinc etiam convincitur hanc prohip.- tionem non contineri in generali cessatione legalium ; nam usus eorum legalium, quae ad mortuas et mortiferas caeremonias pertinent, non approbatur a Concilis, Pontificibus et Sanctis Patribus ; approbatur autem usus vovendi. Deinde inepte votum numeratur inter hujusmodi legalia ; tum quia vota antiquiora sunt lege Moysis, ut patet in voto Jacob, Genes. 28; tum etiam quia non solum fideles, qui verum Deum colunt, sed etiam Gentiles, quasi naturali lumine ducti, eis, quos pro diis colebant, vota otferebant, maxime quando ab eis aliquid impetrare volebant. Ex quo factum est ut nomen votum, apud Latinos , et orationem et promissionem Deo factam significet ; necnon etiam apud Graecos nomina habeant valde similia, sy, quud votum significat; et npocsvy quod significat orationem ; quia Gentiles vota orationibus praemittere solehant, ut notavit Greg. Nyss., orat. 2 in Orationem Dominicam, et infra notabitur ex Ambrosio et Philone. Consuetudo ergo vovendi naturalis et moralis est, non caeremonialis legis veteris. Non est ergo per legem novam ob eam causam revocata.
7. Quod autem consuetudo haec per se ct natura sua mala non sit, sufficienter ostendit legis veteris consuetudo ; quam Deus non probasset, ut fecisse legimus, si esset de re mala, aut minus decente respectu Dei. Ratio etiam id convincit, quia in tali actu nihil est homini impossibile, vel contra rectam rationem, aut contra honorem debitum Deo ; imo sunt multa, quae prae se ferunt honestatem et virtutem ; ergo. Priorem partem antecedentis ostendemus respondendo rationibus in principio positis. Altera vero pars constat, quia per hujusmodi actum ostenditur promptitudo voluntatis ad obsequium Dei; per illum etiam redd:- tur firmior et immobilior in bono, ut latius infra tractando de utilitate voti dicemus.
8. Sed aiunt aliqui ex haereticis, quamvis haec consuetudo expresse reprobata non sit in lege nova, tamen, eo ipso quod praecepta non est, esse prohibitam, quia in lege nova omnis religio voluntaria, quae sub praecepto constituta non est, reprobata est a Paulo, ad Coloss. 2. ubi voluntariam religionem, nomine superstitionis damnat ; ubi enim legitur, in superslitione , graece habetur , in relagione voluntaria. Sicque interpretantur non solum harretici, sed etiam aliqui Catholici. Respondeo fal- sum esse assumptum, et contra illud Paul, 1 ad Cor. 71: Preceptum Domini non habeo, consilium autem do ; et illud Christi, Matth. 19: Qui potest capere, capiat ; quod dixit, quia non de praeceptis, sed de consiliis tractabat, et in particulari de voto castitatis, ut Chrysostomus et alii notarunt. Est etiam contra omnem rationem ; cur enim non lcebit Christianis facere quae alias bona et honesta sunt, etiamsi illis praecepta non sint? De quo argumento legi potest Bellarm., lib. 2 de Monachis, in1 tom.; et Turrian., lib. 5, pro Epist. Pontif., cap. 7; et ex professo tractabitur infra circa statum perfectionis ; et aliqua tetigimus supra, tract. 2. lib. 2, c. 1, ubi etiam locum Pauli exposuimus.
9. Hic vero addimus nihil obstare verbum illud, in superstitione, etiamsi legatur in cultu coluntario, quia dupliciter potest aliquis cultus dici voluntarius. Primo, quoad executionem tantum spontaneam sine obligatione praecepti. Secundo, non solum quoad executionem, sed etiam quoad institutionem seu inventionem (ut sic dicam ), quia nimirum proprio judicio et voluntate inventus est praeter rationem, et receptos et approbatos Ecclesiae usus. Prior cultus tametsi voluntarie sumatur, legitimus est, quia consentaneus divinae legi et voluntati, vel consulenti. Et de hoc non loquitur Paulus in illo loco, sed de superstitioso cultu, ut recte vertit vulgatus interpres, qui quasi per antonomasiam dici potest voluntarius cultus, quia a propria voluntate habet primam originem , quae expositio sumitur ex Chrysostomo et aliis, eo loco ; et Hieronymo, epist. 151 ad Algasiam, quaest. 10. Votum ergo quamvis sit voluntarium priori modo, non iamen posteriori, cum a Deo approbatum sit in omni lege, tam naturali quam scripta, et gratiae, et per se sit consentaneum rationi natu rali, et juxta receptum Ecclesiae morem, ut dictum est.
10. Solvuntur alique haereticorum rationes. — Ad primam. — Ad secundam. — Ad primam ergo dubitandi rationem respondetur, negando imprimis omne votum ordinari ad propriam donationem, prout significat traditionem novi dominii, aut juris in re aliqua; nam etiam ordinari potest promissio ad exhibitionem cujuscumque obsequii, vel denique ad exercendam quamcumque actionem, quae in alterius utilitatem vel honorem cedat. Hoc autem modo facile intelligitur, posse fieri promissionem Deo. Deinde dici potest promissionem hanc posse ordinari ad Gonationem, quaee fiat Deo, non in se, sed in suis templis, aut ministris, aut servis, vel pauperibus, ut constat. Ad secundum, negamus id quod assumitur, nam etiam inter homines potest servus veram et propriam promissionem domino facere. inducentem obligationem saltem fidelitatis; quod ad praesens satis est, quidquid sit de obligatione justitiee, seu promissione quae illam inducat, quod alibi disputandum cst.
11. Ad tertium. — Ad tertium, etiamsi verum esset, quod assumitur, consequentia nullius momenti est, quia nihil repugnat uni et multis obligationibus addi aliam diversae rationis, ut infra dicemus, ostendentes posse votum fieri de rebus alias praceptis. Deinde quod assumitur, erroneum est; nam constat plures esse actiones humanas honestas, et bonas, quae non cacunt sub praeceptum; nihil enim praeceptum est a Deo, nisi vel illud, quod ratio naturalis dictat esse necessarium ad honestatem morum, vel illud quod Deus specialiter praecepit, vcl in Scriptura, vel alio modo, de quo per traditionem aut per Ecclesiam constat. Manifestum est autem, et experientia consitat, saepius occurrere homini actiones moraliter bonas, quas nec ratio naturalis ostendit esse necessarias, nec Scriptura aut Ecclesia praecipit. Vanum ergo est fingere necessitatem praecepti omnium bonarum actionum. Praeceptum autem amoris erga Deum non obligat ad agendum omnia bona, sed ad nihil agendum, quod eidem amori repugnet, atque ad praeferendum Deum omnibus rebus creatis, quod vere est illum super omnia diligere. Et ad eumdem modum obligat nos gratitudo ad Deum propter beneficia ab ipso accepta, ad cavendam omnem offensionem ejus, semperque bene operandum. Non tamen semper cogunt, aut necessitatem praecepti imponunt ad singula opera.
On this page