Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum propositum absolutum et de se efficax faciendi aliquid in honorem dei, ad votum suefficiat, vel obligationem inducat?

CAPUT II. UTRUM PROPOSITUM ABSOLUTUM ET DE SE EFFICAX FACIENDI ALIQUID IN HONOREM DEI, AD VOTUM SUEFFICIAT, VEL OBLIGATIONEM INDUCAT?

1. Opinio quorumdam. -- Hunc actum ponit D. Thomas, d. art. 1, tanquam primum inter eos, qui ad votum emittendum concurrere solent ; quia juxta convenientem modum promittendi, antecedit desiderium faciendi aliquid, et ex illo procedit homo ad obligatiouem faciendam, ideoque ab hoc primo actu initium sumimus. Fuit namque quorumdam Abbas, in dicto cap. Litterarum ; Sylvester, opinio, propositum hoc, si absolutum et de se efficas sit, faciendi aliquid in cultum Dei, iuducere obligationem voti. Sumi potest ex Majore. in 4 distinctione 38, quaestione 1, ubi definit, votum esse volitionem deliberatam, etc. Sed videtur ioqui de volitione se obligandi, juxta dicenda infra, capite 12, et eodem modo loquitur Antonin., 2 part., tit. 11, c. 2. Et ad ilem tendit antiqua definitio voti, quam refert D. Thomas, d. art. 1, et fere traditur ab Altisiod., lib. 3 Sum., tract. 28, c. 1: Votum est conceptio boni propositi deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se Deo obligat. In hac enim definitione solum propositum postulatur ad vinculum voti. Adduei etiam solet pro hac sententia Glossa, in cap. Litterarum, dc Voto, verb. Proponens, quatenus ait, in casu illius textus non induci obligationem; quia ille, de quo dubitabatur, non proposuerat animo se obligandi, nec firmiter proponendo, seu eligendo : Quia tunc, inquit, mortal'ter peccasset, si propositum won iviplevisset. Sentit ergo firmum propositum, ex clectione factum, ad inducendam obligationem sufficere. Idem sentiunt Glossae et Doctores, in cap. Swper eo, et cap. Consulti, et in cap. Statuinus, de Regularibus, et in cap. ult. de Voto, ubi Glos., verb. Tenemini, et in cap. Non solum, de Regularibus, in cap. Qui bono, 17, q. 1. Ratio vero reddi potest, quia propositum absolutum faciendi aliquod bonum opus inducit obligationem ; ergo tale propositum in materia religionis inducit obligationem religiosam, et consequenter obligationem voti. Consequentia patet ex similitudine rationis et proportionis. Antecedens vero probatur, quia tale propositum non potest mutari sine inconstantia, neque sine aliqua culpa.

2. Maxime vero videtur confirmari haec sententia ex juribus proxime allegatis; nam in eis dicitur, eum, qui in religione suscepit habitum novitiorum cum absoluto proposito mutandi vitam, et permanendi in religione, non posse absque culpa relinquere habitum religionis, et ad saeculum redire, etiam ante professionem emissam. Sentiunt ergo illud propositum absolutum sufficere ad votum, quod per habitus susceptionem solemne efficitur, ut ex Innocen., Hostien. et aliis refert verb. BHeligio, 5, quaest. 8. Alii vero existimant inde saltem oriri simplicis voti obliga- Qui Clerici vel voventes. Confirmatur ex dict. cap. ult., de Voto. ubi prius de duobus religiosis dicitur, unum fuisse cruce signatum, alterum des:derasse signari, et de utroque subditur teneri. Tandem confirmatur ex verbis Christi, Luc. 9: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens reiro, aptus est regno Dei; nam per haec verba solum propositum fit, et indicatur nihilominus, non perseverare in illo, esse aliquam culpam, cum inde reddatur homo ineptus ad Dei regnum.

3. Resolutio queestionis : solum propositum faciendi aliquid in honoregm Dei non est votum, licet sit absolutum. — Ratio a priori. — Nihilominus certum est solum propositum ingrediendi religionem, vel quippiam simiie faciendi in cultum Dei, quantumvis absolutum sit, non esse votum, neque voti obligationeom inducere. Ita docet D. Thomas, d. art. 1 et 18; Cajet.; Altisiod., lib. 3 Summae tract. 28, q. 1; Bonaven., 4, dist. 38, q. 1; Richard., art. 3, quaest. 2, et ibi alu Scholastici; et Soto, lib.7 de Just., q. 1, art. 9; Sylvest., verb. Votum, 1, quaest. 2; Angel., q. 7, et ibialu Summistae ; Cajet., lib. 11 Responsi., in 7; et idem tenet Gratian., 17, q. 1, in ultimis fere verbis ; Navar., in Sum. cap. 12, n. 26, qui refert Archidiac. in dicto cap. Qui bona ; Panorm., in cap. Zitterarum. lem Covarruv., in cap. Quanvis pactum, part. 1, S 3, num. 12, in fine. Probatur, quia nemo obligatur sine voluntate se obligandi, ut ostendemus; sed qui habet propositum aliquid faciendi, non statim habet voluntatem se obligandi ergo non est, unde talis obligatio oriatur, quia neque a superiore imponitur, nec propria voluntate suscipitur. Minor patet primo, ipso usu, et experientia, alias nemo proponeret aliquid, si statim ex proposito obligatus maneret. Et inter homines constat longe diversum esse, proponere aliquid dare alteri, vel promittere, aut se obligare. Ratio veroa priori est, quia facere aliquid, et obligare se ad ilIud faciendum, sunt objecta diversa, ut per se constat; ergo potest voluntas versari circa unum et non circa aliud; ergo quamvis proponat aliquid facere, non ideo vult se obligare ad illud faciendum.

4. Atque huc etiam spectat alia ratio communis, quia obligatio voti solum oritur ex voto; qui autem proponit tantum se facturum aliquid, nondum vovet ; ergo non se obligat. Minor patet, quia nec verbis promissionem profitetur, neque animo concipit, cum nondum habeat voluntatem se obligandi. Votum autem in promissione Deo facta consistit, ut supra praemisi, et ex sequentibus late patebis, optimeque declaratur ex verbts Deut. 23, ubi prius dicitur : Cum votum voveris Domino Deo luo, non tardabis reddere ; et subjungitur : S nolueris polliceri, alsque peccato eris ; quod autem semel egressum est de labiis tuis, observaLis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo. Ergo ad obligationem voti non satis est proponere, quia promissio ultra propositum necessaria est; seu quia ultra propositum facienit rem, addi debet ex parte voluntatis propositum se obliganci. Onod satis etiam confirmat Pontifex, indict. cap. Litterarum, dicens eum, qui proposuit mutare statum, si ulterius non processit, non peccare, nec frangere votum, etiamsi propositam mutet.

5. Aliquorum responsio. — Dicunt aliqui, propter aliqua ex juribus citatis, licet propositum absolutum non sit votum, neque inducat voti obhgationem, nihilominus aliquam aliam obligationem indcucere sub culpa veniali, vel etiam mortali, ut videre licet in Glos. 17, q. 1, in princip. Et ratio esse potest supra tacta, quia mutatio boni propositi ex perfecta deliberatione concepti, non fit sine aliqua levitate animi, et aliquo spirituali damno; ergo non fit sine aliqua culpa ; ergo tale propositum aliquam obligationem inducit perseverandi in illo, seu exequendi illud. Et ad hoc adducitur Gregorius in d. c. Qui bone, dicens: Qui bona agunt, si meliora agere deliberant, et post deliberata non faciunt, licet in priorilus bonis perstverent, in conspectu tamen Dei ceciderunt ec obligatione. Nihilominus tamen haec interpretatio et sententia falsa etiam est ; rationes enim factae non solum probant, ex solo proposito faciendi aliquid, non oriri obligationem voti, sed etiam omnino nullam, quia si sic proponit, nullam obligationem vult sibi proponere ; ergo non obligatur de novo, magis quam antea erat; talis enim obligatio cum non fuerit a superiore imposita, deberet ex propria voluntate nasci.

6. Dices, propositum jpsum ex se afferre hanc aliqualem obligationem, et ideo non requiri specialem voluntatem se obligandi, praeter voluntatem proponendi, qua in ipsomet proposito intrinsece voluntario includitur. Sed hoc gratis dictum est, et praeter communem omnium sensum; vix enim (ut supra dicebam ) auderent homines bonum aliquod proponere, si crederent inde oriri obligationem, cujuscumque generis illa sit. Praeterea nulla lege aut sufficienti ratione ostendi potest sim- plex propositum habere hanc connaturalem vim inducendi obligationem ad perseverandum in illo, seu exequendum illum. Denique expficari non potest ad quam virtutem spectet illa obligatio, aut contra quam virtutem sit culpa opposita ; nam vel est generalis obligatio omnium virtutum, quae juxta distinctionem earum specie etiam distinguatur, vel est alicujus virtutis specialis : neutrum autem dici potest probabihter. Declaratur prior pars, quia alias qui proposuit audire missam in feriali die, si illam omittat, peccabit contra religionem ; et qui proposuit jejunare, si postea omittit, etiamsi temperatissime comedat, peccabit contra temperantiam ; et consequenter cum tales materiae graves sint, erit tale peccatum mortale. Haec autem per se sunt absurda et improbabilia, quia licet quis mutet tale propositum, non ideo transgreditur medium temperantiae aut religionis, neque agit contra debitum talium virtutum, et idem est de omnibus similibus. Altera vero pars declaratur: nam quae est illa una virtus, quae illam obligationem inducit in omni proposito, in quacumque materia virtutis versetur?

1. Dicet fortasse aliquis, hujusmodi virtutem esse constantiam animi, seu perseverantiam et fortitudinem in operatione virtutis. Sed hoc nullius momenti est. Primo, quia constantia, vel perseverantia non est una virtus specialis, sed est generalis conditio, et continueatio in actibus singularum virtutum. Unde D. Thomas 2. 2, q. 53, art. 5, ponit illam inter effectus prudentiae, quae est virtus intellectus, et ejus defectus non habet specialem rationem culpae , sed juxta obligationem, seu debitum voluntatis, culpabilis est, ut recte notavit Cajetanus in Sum., verb. Inconstantia. Fortitudo autem, ut est singularis virtus, versatur circa pericula, ordipaturque ad vincendum nimium timorem mortis , vel alterius similis mali; quod longe diversum est a generali constantia in bonis propositis exequendis. Deinde, licet non mutare bonum propositum, vel ab eo desistere, nisi ratione melioris boni, melius sit , et ad perfectionem virtutis pertineat, non tamen cadit semper sub obligationem facere id quod melius est ; et ideo, sicut non est malum nolle operari id quod melius est, ita non est semper malum, per se loquendo, non exequi propositum etiam melioris boni. Poterit autem esse actus otiosus, si quis absque ullo bono fine contrariam voluntatem exerceat.

8. Aliter posset quispiam dicere, hoc esse contra virtutem veritatis seu fidelitatis, quia is, qui proponit aliquid, affirmat se facturum illud ; ergo si postea mutando propositum id non facit, mendax est; virtus ergo veritatis obligat ad exequendum id quod semel propositum est. Sed hoc etiam non recte dicitur, primo quidem, quia propositum, ut sie, et in eo praecise sistendo, nullam assertionem includit, quia non pertinet ad intellectum, sed ad voluntatem ; ergo quamvis aliquis mutet propositum , non profert assertionem falsam aut mendacium ; ergo nihil agit contra virtutem veritatis. Deinde, etiamsi is, qui proponit (quod frequentius contingit), simul asserat se facturum id quod proponit , nihil agit contra veritatem aut fidelitatem, licet postea non faciat id quod proposuit. Quia per illam simplicem assertionem, vel solum asserit se habere propositum id faciendi in futurum, quod verum manet, etiamsi postea mutet propositum ; vel, licet concedamus illum aftirmare futuritionem talis rei, solum affirmat illam ut contingentem , et quatenus in praesenti causa habet veritatem , ut recte notavit D. Thomas, 2. 2, q. 89, art. 1. Neque per simplicem assertionem futuri actus homo obligatur ad efficiendum, ut causa, ex qua pendet illa veritas futura, non mutetur, nisi accedat promissio vel juramentum, ut D. Thomas citato loco notavit, et nos in prima Relect., disp. 7, sect. 2, n. 18, et supra, tract. 2. Unde potest ratio in contrarium retorqueri , quia propter solam simplicem assertionem de fnturo, non obligat virtus veritatis ad executionem ejus; ergo multo minus obligabit solum propositum.

9. Solvuntur argumenta opposita. — Ad argumenta in principio posita respondendum superest. Et imprimis definitio illa voti, quod sit propositum deliberatione firmatum , etc., exponitur a D. Thoma, dict. art. 1, ad 1, id est , firmatum promissione. Altisiod. autem supra exponit, firmatum obligatione seu intentione se obligandi, et fere in idem redit, ut postea videbimus. Ratio antem ibi facta de animi constantia, jam est expedita, nam, licet perseverantia in bono proposito pertineat ad virtutis perfectionem, non tamen sub praecisa obligatione, nisi quatenus includit propositum vitandi peccatum , quod ex tali objecto involvit obligationem, non ex solo proposito.

10. Exponuntur jura in contrariuwm adducta. — Jura etiam adducta non habent difficilem expositionem. Et imprimis dicimus, Gregorium in dict. c. Qui bona (cum ait, eum, qui operando bona proposuerat meliora, et ea non exequitur, cadere, etiamsi in priori bono opere perseveret), late et per exaggerationem usum esse verbo cadendi, prout significat non ascendere, anut non proficere, seu amittere id quod lucrari posset aliquis, et non lucratus est. Non vero oportet intelligi de casu, ut significat culpam, quia tota illa amissio majoris boni potest contingere sine culpa, nisi quis velit exponere, hujusmodi animi remissionem esse occasionem cadendi, et hoc per illa verba significari. Prior tamen revera est sensus Gregorii, et ideo non dicit eum, qui sic se gerit, cecidisse simpliciter, sed ceci lisse in deliberatione ; nec dicit ejus opera displicere Deo, sed minus placere, ut constat ex homil. 3 in Ezech., circa finem. Aliud Gregorii et Bernardi testimonium exponemus statim.

11. Ad alia vero jura responderi potest primo, solum propositum non inducere olligationem ; si autem proposito adjungatur operis inchoatio, praesertim tam gravis, quam est susceptio babitus religiosi, tunc inducere obligationem perseverandi in proposito , praesertim cum talis mutatio jam fieri non possit sine gravi nota et scandalo. Et hanc limitationem indicant Palud. et Anton. supra, et Supplem. Gabrielis ; quia dicunt tale propositum cum susceptione habitus inducere obligationem voti simplicis, magis ex statuto Ecclesiae quam ex natura rei. Sed neutro modo potest haec expositio vel sententia sustineri ; nam pottus talis obligatio est contra intentionem Ecclesiae, quae intendit ut probationis tempus sit liberum, ut patet ex Tridentino, sess. 25, c. 15 et 16, ut infra latius dicetur. Addo materiam illam non esse aptam ad ecclesiasticum praeceptum, nec in illis juribus esse verba indicantia tale praeceptum, vel novam obligationem. At vero etiam ex natura rei nulla est talis obligatio, quia ila inchoatio operis, seu susceptio habitus non auget voluntatem, nec causam quae possit inducere obligationem , neque per se potest illam imponere; ergo ex eo capite non magis obligatur homo, quam antea. Consequentia est clara, et antecedens patet quoad singulas partes, quia illa susceptio habitus solum est quidam effectus talis propositi, qui non requirit voluntatem se obligandi ad perseverandum in opere inchoato, sed solam voluntatem faciendi , et consequenter etiam inchoandi tale opus. Neque ipsum opus externum habet per se efficaciam moraiem ad imponendam obligationem absque interiori voluntate, quia radix totius obligationis et moralitatis est ipsa voluntas. Quod autem dice- batur de nota aut scandalo, extrinsecum est et accidentarium, potestque vel non esse alicujus momenti, vel facile vitari, si res prudenter fiat.

12. Ex quo a fortiori sequitur, multo magis falsum esse hoc sufficere ad votum solemne castitatis, juxta illa jura, ut aliqui jurisperiti dixerunt, quos Antonin. supra refert. Probatur autem primo, quia tale votum solemne solum est in professione religionis; illa lautem jura loquuntur de tempore praecedente professionem, expresse aut tacite factam. Deinde, quia illa jura loquuntur de susceptione habitus novitiorum; impossibile autem est ut per talis habitus susceptionem fiat votum solemne, etiam si quis accedat non solum cum absoluto et firmo proposito, sed etiam cum expresso voto simplici perseverandi in reiigione. Tum qunia habitus novitiorum non est signum religiosi professi ; ergo neque est signum voti solemnis ; ergo nec per se potest solemnizare votum, nec per aliquam novam voluntatem, quam indicet. Tum etiam quia votum solemne requirit acceptationem ex parte religionis, juxta c. Ad Apostolicam, de Regular., quia includit pactum inter religiosum et religionem. Religio autem praebendo habitum novitiorum, non acceptat personam ad proprium statum religiosum, neque ad aliquod votum eorum, sed ad solam probationem in ordine ad talem statum, ut per se notum est ; et colligitur ex c. Super eo, de Regularibus, et ex cap. 1, eod. tit., in 6.

13. Vera responsio ad jura in oppositum. — Vera ergo responsio est, in illis juribus non esse sermonem de mero ac nudo proposito, sed firmato, saltem per simplicem promissionem explicitam vel implicitam. Ita Panormit. supra , quem alii interpretes, Sotus, et alu Theologi sequuntur, et Sylvest., verb. Religio, 3, q. 19, et Religio, 5, q. S. Solent autem Canonistae et jura vocare hoc votum, propositum absolutum mutandi vitam, quia est propositum se obhgandi ex vi illius; et ideo non obstat quod Paludanus objicit, illa scilicet jura indistincte loqui de proposito, quia tam ex materia ipsa, quam ex nonnullis verbis intelligi facile potest , hunc esse sensum illorum. Nam in c. Super eo, licet in principio simpliciter proponatur quaestio de clericis qui habitum religionis susceperunt, statim in ratione decisionis textus dicitur: IVe contra votum, quod Deo fecerunt, venire probentur ; ergo supponitur susceptionem habitus fuisse cum aliquo voto. Ita etiam intelligendum est c. Con- sulli, ubi vocatur, propositum absolutum, id est firmum , seu promissione confirmatum. Denique tale debet esse propositum, ut non solum voluntatem ingrediendi religionem, sed etiam se ad illam obligandi includat.

14. Potestque haec expositio egregie confirmari ex capit. Veniens, de Voto, ubi prius refertur quidam, qui in puerili aetate Hierosolymam disposuit proficisci. Et infra ille absolvitur a voto, quod in aetate tenera fecerat. Ubi clare verbum disposuit, de voti emissione declaratur. Declarari etiam potest ex quodam loco Bernardi , adjuncto alio Gregorii, quem ipse citat. llle enim Epistol. 9, ex Greg. in Past., hanc sententiam refert : Quisquis majus bonum sulire proponit, bonum minus, quod potuit, sibi illicitum fecit. Et infra : Qui fortiori studio intenderat , vetro respicere convincitur, si relictis lonis ampliorilus ad vinima retorquetur. Quae sententia nude spectata videtur contraria his quae supra diximus ; si tamen adjungamus ea quae Gregorius habet in originaii, facile exponitur juxta ea quae de his juribus dicebamus. Nam tertia parte Pastoralis, capit. 28, circa finem, prammittit Gregorius: Sine culpa quidem ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora voverunt ; et statim subdit sententiam citatam a Bernar.: Nam quisquis majus bonum subire proposuit (vel, ut habet littera, intendit), etc. Ex quo contextu constat verbum proposuit, positum esse ut aequivalens verbo cocit. Atque ita propositum alquando semmnitnur pro illo, quod per promissionem firmatum est, seu quod includit voluntatem absolutam se obligandi. Ita ergo recte intel'igi possunt praedicta jura.

15. Objectio. — Solutio. — Sed ohjici potest, nam juxta haec, qui tale habet propositum, id est, votum simplex religionis, etiamsi habitum non susceperit, debet religionem ingredi, ut sua conscientiae satisfaciat ; ergo ad hoc nihil operatur habitus susceptio, quod non consonat dictis juribus. Nam in d. cap. Super e0, dicitur, si ante susceptum religionis habitum, aliquis in probatione positus recedere voluerit, licite id facere posse; et tamen loquitur Pontifex de eadem persona habente propositum. Respondeo, quod ad internum forum conscientiae spectat, nullum esse discrimen inter eum qui suscepit habitum religionis, vel non; quia si habet votum simplex religionis, illud tenetur implere, sive assumpserit habitum, sive non; si autem non habet votum, sed tantum propositum, in neutro casu tenetur religionem profiteri. In ordine au- tem ad forum Ecclesiae, maxime juxta illa antiqua jura, ille, qui tantum private votum rceligionis emittit, et nondum habitum alicujus religionis suscepit, non obligatur seu cogitur in religione permanere, sed suae conscientiae relinquitur. Qui autem post votum religionis habitum suscepit, suum propositum seu votum protestans (juxta dictum caput Consulti ), non permittitur libere dimittere habitum, et violare voturn, quia res est jam publica, et nota Ecclesiae ; et ideo non permittitur talis persona libere recedere sine legitima causa, vel sine transitu ad aliam religionem saltem laxiorem, quando votum fuit de religione in genere.

16. Et eodem modo intelligendum est cap. Statuimus, eod. titul., de Regularibus, et c. Non solum, et c. Beneficium, eodem tituio, in 6, in quorum ultimo statuit Bonifacius VI, novitium intra annum probationis, et ante professionem emissam, non posse spoliari beneficio quod in saeculo habebat, nisi constet quod absolute voluerit vitam mutare. In quo textu fundantur, qui dicunt id sufficere ad votum solemne. Sed immerito, quia tam in illo textu, quam in dicto cap. Non solum, distincuitur ille casus ab aliis, in quibus fit professio expressa vel tacita; igitur in eo casu voluit Pontifex, ut etiam ante professionem, et solemne votum posset quis privari beneficio, ne fortasse illa occasione omitteret implere obligationem suam. de qua jam suffticienter Ecclesiae constabat per ipsiusmet personae protestationem, et habitus religiosi susceptionem. Atque haec sint dicta obiter de his juribus occasione praesentis quaestionis, nam de hac re infra latius agendum est, tractando de statu religionis, ubi explicabimus quid juxta novum jus, praesentemque consuetudinem Ecclesiae in his casibus observandum sit.

17. Ad cap. autem ultim. de Voto dicendum est illud non fuisse solum propositum in eo qui desiderasse dicitur, sed fuisse propositum cum animo se obligandi, licet exterius nondum signum promissionis accepisset, et hoc sentit Hostiens. ibi; vel etiam verba illa: Potestis , et tenemini votim peregrinationis implere, intelligi possunt cum partitione seu conditione proportionata. Nam expendi potest Pontificem tantum loqui de impletione voti, non desiderii; intelligit ergo teneri ad illud implendum, qui illud emisit, vel sijam emisisset, saltem in animo.

18. Exponitur locus Lucee 9. — Ad verball Christi, Lucae 9: Nemo mittens, etc. respondet D. Thomas, art. 1, ad 1, mittere manum ad aratrum plus esse quam proponere , quia qui mittit manum ad aratrum, jam facit aliquid ; qui vero solum proponit, nondum facit aiiquid, sed tunc facit aliquid, quando promittit, vel saltem se exhibet ad faciendum , sicut qui manum ad aratrum adhibet, nondum arat, sed jam se aliquo modo adhibet ad arandum. Sed difficile est videre quomodo haec responsio testimonio satisfaciat et accommodetur. Primo, quia qui proponit aliquid facere, licet exterius nondum faciat quod proponit, revera coram Deo aliquid jam fecit, et moraliter rem intelligendo, ut intelligi debet, manum adhibet, id est, facultatem movendi et operandi, quae est voluntas. Et ita de proposito voluntatis citat hune locum Gregor. , Hom. 3 iu Ezech., et est frequens apud Patres. Secundo, ex responsione sequitur, cum, qui cum solo proposito inchoat opus, ut verbi gratia, habitum religionis suscipit, vel manum adhibet crumenae, ut eleemosynam det, si retrocedat, et opus non perficiat, hoc ipso fieri ineptum regno Dei per culpam aliquam, quam retrocedendo committat , quod est contra dicta. Sequela probatur, quia tam in argumento quam in solutione supponere videtur D. Thomas, non esse aptum regno Dei, idem esse quod deficere in eo ad quod jam erat aliquis obligatus ; censeri autem obligatum, hoc ipso quod manum mittt ad aratrum, quod licet non fiat solo proposito, fit tamen per aiquam operis exhibitionem ultra propositum, ut in eadem solutione dicitur.

19. Quid sit mamum mttere ad aratrum ?— Tria ergo exponenda sunt, ut legitimus istorum verborum sensus habeatur. Primum, quid sit manum mittere ad aratrum ; secundum, quid sit retro respicere ; tertium, quid sit non esse aptum regno Dei. Ut autem haec intelligantur, advertendum est qua occasione Christus illa verba protulerit, nimirum, cum quidam ad illum dixisset : S'eguar te, Domine, sed permitte mihi primum renunciare his quee domi sunt. Cui Christus respondit praedictam sententiam : JVemo mittens manum ad arairum, etc. Unde intelligitur mittere mamtm ad aratrum (juxta metaphoricam significationem, et moralem similitudinem a Christo intentam), nihil aliud esse, quam incipere Christum sequi , vel promptum se exhibere ad Christum sequendum, praecipue in statu perfectionis, et in munere praedicandi Evaugelium, de quo paulo antea dixerat Christus alteri : Sequere ime, et cade , annuncia, verbum Dei. Servata autem proportione, etiam potest intelligi de omnibus, qui Christum sequi instituuut per tidei et obedientiae obsequium, vel promptos se exhibent ad Crucem ejus sumendam, quae aratri nomine significatur, quia dura pectora subjicit, ut ait Ambrosius, lib. de Filii Divin., c. 6.

20. Juxta quam interpretationem (quae videtur litteralis), probabilius mihi videtur, illum, qui proposito, et voluntate deliberata, et ipsi Christo (quem nihil latere potest) necessario manifestata, statuit Christum sequi, jam mittere manum ad aratrum, et sub hac sententia comprehendi, tum propter rationem in objectione factam, tum etiam quia non plus fecerat ille. qui Christo dicebat: Semquar te, etc. Nullam enim promissionem vel votum emiserat, nec aliquod aliud opus inchoaverat, sed solum propositum ac deliberationem suam ostenderat ; per hoc ergo jam manum ad aratrum miserat. Quin potius D. Augustinus, serm. 7, de Verbis Domin. , indicat satis essc habere Dei vocationem, ut dicatur quis manum ad aratrum mittere, cum tamen vocatio propositum hominis antecedat. Sic ergo inquit, exponens praedicta: IVemo mittens manum ad aratrum, etc.: Vocat te Oriens, et tu attendis ad Occidentem. Qui ergo vocatur, et et non respondet, sed alteri rei intendit, censetur ab Augustino respicere retro, post manum ad aratrum missam ; multo ergo magis, qui vocationem acceptat usque ad propositum concipiendum, manum ad aratrum misisse dicendus est. T

21. Quid sit respicere retro.— Bespicere autem retro, duobus modis exponi potest, privative, scilicet, vel contrarie. Priori modo intclligi videtur a Gregorio, dicta homil. 3 in Ezech. ; dicit enim eum retro respicere, qui cum prius ageret bona, et proposuerit agere meliora, postea meliora facere omittit, et in prioribus bonis agendis perseverat. Ille autem non potest dici retro respicere, quia aliquid agit contrarium priori proposito, sed solum quia ab illo cessat, licet in alio bono perseveret. Hunc ergo dicimus respicere retro negative, seu privative, quia non operatur aliquid mali, nec aliquam actionem exercet contrariam priori, sed solum ab illa cessat. Verum est tamen hanc ipsam cessationem prioris propositi ordinarie non fieri sine positiva voluntate, qua prius propositum retractatur; quae mntatio propositi, moraliter loquendo, semper provenit ex eo quod homo respici vel ad difficultatem aliquam, qua deterretur a priori proposito, vel ad temporale commodum, aut motivum, ratione cujus dicitur proprie ac positive respicere retro. Unde Gregorius exemplum adhibens in eo qui castitatem servare deliberaverat, subdit: Sed cum cecidisse alios etium per castitatem conspicit, hoc ipsum, quod facere deliberaverat, pertimescit, fitque ut per cogitationem retro redeat, qui ad inferiora respiciens mentis gressilus ad alta ibat. Verumtamen licet illo modo non respiciatur retro sine aliquo actu positivo ( quod necessarium est, ut metaphora recte accominodetur), nihilominus, in ordine ad bonitatem et malitiam, vocamus hanc retrocessionem privativam, quia non ita quis retro respicit, ut convertatur ad malum operandum, sed solum ut a bono inchoato desistat.

22. Alio ergo modo dicitur quis respicere retro, quando post propositum sequendi Christium, ad mundum seqnuendum revertitur, seu quando a bona operatione inchoata desistens, ad pravam deflectit. Atque hoc modo videtur Gregorius hunc locum exponere in Pastorali, 3 p., c. 28, in fine; nam cum dixisset : Quisquis bonum majus subire proposuit (id est, vovit, ut ex antecedentibus constat), ^onum oninus, quod licuit, illicitum fecit ; subdit: Scriptum quippe est: Nemo miltens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est vegno ceLorum. Ubi retro aspicere, idem sentit esse quod bonum jam ex voto necessarium relinquere, et ad aliud illicite converti ; quod nos appellavimus retro respicere contrarie. Qui sensus necessario admittendus est, supposito priori; nam si ille est ineptus regno coelorum, qui cessat a bono opere inchoato, multo magis qui contrarium malum committit; quod moraliter loquendo proprius est retro respicere.

23. Vera loci expositio.—Nerumtamen, ut opinor, licet ad hos sensus possint verba Christi recte accommodari, neuter iliorum est adaequatus iliis verbis, imo nec directe et proprie a Christo intentus. Consideranda ergo est verborum proprietas, quae continet veluti exemplum quoddam ex artificialibus desumptum ad rem moralem explicandam. Exemplum est sumptum ex munere arandi, quod maxime visus directionem et oculorum vigilantiam requirit; nam si arator dum manum ad aratrum adhibet, retro respiciat, aut omnino ara-e non poterit, aut certe facile et frequenter in arando aberrabit. Sic (inquit Christus) qui ad me sequendum animum applicat, et oculos suae intentionis aut sollicitu- dinis ad negotia temporalia vel humana convertit, suscepto muneri ineptus est. Ieitur retro respicere non est, ut opinor, a suscepto aut inchoato bono vel spirituali munere prorsus desistere, sed est velle susceptum opus perfectionis agere, et animi curam in secularibus negotiis ponere. Quae expositio per sese statim probabilis apparet, considerata exempli seu metaphorae proprietate, vel accommodatione; considerata vero occasione, qua Christus illa verba protulit, fit probabilior. Nam ille qui se obtulit ad Christum sequendum, et sollicitum se simul ostendebat domesticarum rerum, non desistebat a bono proposito, sed cum illo volebat ad temporalia respicere, atque illorum curam gerere. Atque ita haec verba intellexisse videtur Basil., in Constit. Monast., cap. 21, ubi cum late docuisset, eos, qui perfectionem profitentur, debere omnino animum a temporalibus curis, parentibus, cognatis, et negotiis amovere, hoc Christi testimonio illam doctrinam confirmat.

24. Atque ex his facile potest colligi quomodo illa verba ultima : JVon est aptus regno celorum, intelligenda sint; possunt enim omnibus dictis sensibus accommodari, diversis modis et cum proportione intellecta. Supponoautem, regnum calorum, in Evangelio varie sumi, praesertim vero pro Ecclesia triumphante, et pro regno Ecclesiae militantis. Ouia vero, sequendo Christum, et hoc munus probe exercendo, et regnum beatitudinis comparatur, et Ecclesiae ager excolitur, et augetur. ideo regnum coelorum etiam significat ipsum officium Christiani hominis Christum sequentis, et praesertim illius, qui munus suscipit ministrandi Christo in Evangelii praedicatione et perfecta observatione. Necesse est autem in illa sententia subintelligere verbum aliquod, scilicet, Von est optus regno Dei, vel consequendo, vel empugnando, aut propagando, seu emcolendo, quia nisi aliquid hujusmodi subintelligatur, sententia non est perfecta, nec reddit integrum sensum. Denique non esse aptum regno caelorum, intelligi potest vel negative tantum, vel positive, seu contrarie.

25. Priori modo tantum significatur, eum, qui retro respicit post assumptum munus comparaudi regnum coelorum, pro eo tempore, vel per illam actionem aut dispositionem non reddi aptum ad comparandum illud. Quae expositio optime accommodatur priori modo declarandi, quid sit retro respicere; nam is, qui bonum, quod proponit vel inchoat, dimittit, licet ex vi illius dimissionis non fiat indi- gnus regno coelorum, quia non peccat, tamen non fit dignus, nec aptus ad illud; quod verissimum est, quacumque ratione regnum coelorum et munuscirca illud exercendum intelligatur. Addo etiam totam Christi sententiam posse intelligi causaliter, vel tantum per modum judicii et signi, et utroque modo veram esse, et apte exponi. Nam qui facile desistit ab opere inchoato, vel ab executione boni propositi, ratione talis remissionis animi non crescit in virtute et sanctitate, et ita non fit aptus regno coelorum causaliter, nam una negatio est causa alterius. Rursusque illa animi facilitas in omittendis propositis bonis, signum est hujusmodi hominem non esse aptum ad regnum coelorum expugnandum vel propugnandum, aut cum perfectione assequendum. Sicque ex illo loco non colligitur propositum bonum aliquam obligationem in conscientia inducere, aut illius executionem omittere esse aliquam culpam, sed solum sequitur esse causam non crescendi in virtute, et esse indicium animi remissi et tepidi, quod verissimurn est.

26. At vero si verbum illud, aon est aptus, contrarie intelligamus et causaliter, sensus erit, eum, qui retro respicit, per hoc ipsum fieri ineptum, et indignum regno coelorum. Quis ensus, licet necessarius non sit, non est tamen alienus a proprietate verborum; uam saepe hujusmodi negatio in eo rigore sumitur in Scriptura ; ut cum Christus ait : Qui amat patrem aut mairem plus quam me, non est me digmus, sensus est, est me indignus, et per talem amorem fit indignus amicitia mea. Sic autem intellecta praedicta verba debent ad secundum sensum praecedentium verborum accommodari. Tunc enim retro respiciendo fit aliquis indignus regno coelorum, quando contrarie avertitur a bono illo, cui manus apposuerat, et ad oppositum malum convertitur; vel cum id, quod incepit, sub obligationem voti suscepit, et illo praetermisso, ad aliud etiam secundum se bonum peragendum convertitur. Haec enim retrocessio sine culpa non fit, et ideo per illam fit quis ineptusregno coelorum; erit autem haec ineptitudo tanta ac talis, qualis et quanta fuerit culpa, ut per se constat. Unde a fortiori talis animi remissio est etiam signum talis ineptitudinis ad regnum coelorum obtinendum, quia causa indicat effectum suum. Et addi etiam potest, talem mutationem esse indicium, personam ipsam, non solum propter hanc culpam, sed etiam propteraliquam aliam pravam dispositionem, quam talis culpa sup- ponit, esse ineptam ad id regnum coelorum obtinendum, vel simpliciter, vel cum perfectione. Hoc autem solum aliquo judicio morali, aut probabili conjectura, verum esse videtur, neque constat fuisse a Christo intentum. Et hanc interpretationem insinuasse videtut D. Hieronymus, in id Isai. 1: Vee genti peccatrici, et in id Ps. 26: Legem pone mihi, Domine, cum ait, in hoc loco non tantum consilium, sed etiam legem seu praeceptum esse a Christo Domino latum, non respiciendi retro post adhibitam manum ad aratrum; id enim est verum, quando respicitur retro, eo módo quo aliquis fit indignus ad regnum coelorum.

27. Uterque autem ex dictis sensibus optime quadrat, etiamsi respicere retro, ultimo modo supra posito intelligatur ; nam qui vult arare retro respi-iendo, plane ineptus est ad munus arandi exercendum. Vel negative, quia illo modo arare omnino non potest; vel contrarie, quia si aret, oblique et inepte id faciet, ut si quis, assumpta penna in manu ad scribendum, alio respiciat, aut non scribet, aut npn recte, sed tortuose scribet. Sic ergo Christi discipulus, qui perfectionem evangelicam profitetur, aut ministerium verbi Dei assumit, si alio respiciat, dum his officiis incumbit, non erit aptus regno Dei; quia vel ea opera faciet sine fructu suo et aliorum, vel etiam per ea indignus reddetur regno coe!orum, seu illa faciet cum detrimento suo et aliorum. In quo est attente considerandum, an ministerium, officium, vel genus illud vitae, semper fiat voluntarie absque obligatione. an vero ex illa. Rursus considerare oportebit, an illa intentio vel sollicitudo extranea ita repugnet tali ministerio, vel vitae generi, ut non possit opus ita exerceri sine violatione alicujus praecepti, aut sine discrimine salutis propriae vel alienae ; an vero possit quidem fieri sine tanto malo, non tamen cum fructu et utilitate spirituali, ad quam tale munus ordinatur. Quando ergo peregrima intentio vel sollicitudo repugnat priori modo suscepto muneri, tunc reddit hominem indignum, et contrarie ineptum ad regnum coelorum. Idemque est, licet solum impediat fructum, si opus ex obligatione suscipiatur, quia regulariter non fit tali modo sine nova culpa; imo, licet opus absolute non esset sub obligatione, postquam suscipitur, debet recte fieri, et ideo nova indignitas seu culpa contrahitur, si opus retro respicieudo fiat. Ita ergo quocumque probabili modo exponatur ille locus, nihil de obligatione per solum propositum probat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2