Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum propositum seu intentio se obliganti sit de voti necessitate ac essentia.

CAPUT III UTRUM PROPOSITUM SEU INTENTIO SE OBLIGANTI SIT DE VOTI NECESSITATE AC ESSENTIA.

1. Quamvis solum propositum voluntatis ad votum non sufficiat, certum nihilominus est esse necessarium, quia obligatio voti voluntaria est ; non est autem voluntaria nisi per actum voluntatis, quem propositum seu intentionem appellamus. Hic autem actus circa duo vel tria versari potest, scilicet, circa promissionem, obligationem, et executionem seu actionem, neque praeter hac alquid aliud excogitari potest. De voluntate igitur exequendi dicemus in capite sequenti; hic de priori; fortasse enim tantum est una, tamen ad majorem declaratiouem de illis, ut de distinctis loquemur, nam saltem ratione et appellatione distingui debent.

2. Voluntatem promittendi Deo esse necessariam ad votum. — Dico ergo primo, volyntatem promittendi Deo esse necessariam ad votum, quia substantia ipsius voti in promissione consistit, ut omnes fatentur, et infra explicabitur, et sufficienter sumitur ex verbis Sapientis supra citatis : Si quid vovisti Domin^, ne inoreris reddere, dispheet enim illi infidelis et stulta promissio. Uhi, quod prius votum appellaverat, postea vocat promissionem; substantia ergo voti in promissione consistit. De ratione autem voti est, ut sit spontaneum, quod habet a voluntate; ergo de ratione et essentia voti est, ut includat voluntatem promittendi.

3. Volhnuntatem se obligandi esse etiam necessariam.— Atque hinc secundo certum est, voluntatem se obligandi esse ad votum necessariam, sicut voluntas obligandi subditum in superiore necesssaria est ad legem seu praeceptum, nam quoad hoc aequiparantur lex et votum, secundum omnes, quia sicut per legem obligatur subditus a superiore, ita per votum homo se obligat Deo. Item quia obligatio per promissionem inducitur ; ergo sicut voluntas promittendt necessaria est, ita etiam voluntas se obligandi.

4. An utraque voluntas sit de essentia voti? — Terto, ex his duabus voluntatibus promittendi et se obligandi, omnes fatentur priorem esse essentialem, seu ita necessariam, ut sine illa votum consistere aut intelligi non possit. De altera vero, scilicet de voluntate se obli- gandi , est difficultas, quae bene declaratur in vulgari casu, in quo fingitur aliquis vovens cum volun:ate promittendt, et absque voluntate se obligandi, potius cum expressa voluntate non se obligandi ; nam hic casus non involvit repugnantiam ; ergo signum est has voluntates distinctas esse. In eo autem casu votum esset validum, quia in eo consisteret voti substantia, quae est promissio voluntaria Deo facta; ponimus enim voluntatem illam promittendi esse efficacem ; ergo producit veram promissionem, eamque voluntariam constituit; ergo subsistit ibi tota substantia voti. Ex quo ulterius concluditur voluntatem se obligandi non esse simpliciter necessariam ad votum.

5. Quorundamn sententia affirmans. — Carea hunc ergo articulum divisi sunt auctorcs. Quidam concedunt illud esse verum votum, et obligationem inducere, quia, licet obligatio non sit volita in se, est tamen volita in causa, scilicet in promissione, et hoc satis est ut ohligatio nascatur, licet homo per aliam voluntatem in contrarium conetur. Quia obligatio est effectus omnino naturalis promissionis ; ergo, posita promissione, non potest homo talem effectem impedire sua voluntate; sed ex vi prioris voluntatis ponitur promissio; ergo ex illa oritur obligatio, velit, nolit promittens. Et confirmatur primo, nam qui vult Deo promiitere rem gravem, verbi gratia, jejunium, obligatur ad illud sub mortali, etiamsi ipse noluerit obligari nisi sub veniali, quia modus et quantitas oblieationis intrinsece oritur ex natura et materia talis voti, independenter ab alia intentione voventis, praeter voluntatem vovendi. Alioqui positum esset in hominis voluntate magis et minus obligari per aequa'ia vota, et minus per id quod gravius est, magisque per levius, quae sunt absurda ; ergo similiter ex voluntate promittendi nascitur absoluta obligatio independenter ab alia voluntate. Confirmatur secundo, quia juramentuin promissorium cum voluntate jurandi validum est, etiamsi sit absque voluntate promittendi et se obligandi aut supra visum est; ergo ioem dicendum est de voto. Atque hanc sententiam tenuit Sot., lip. 7 de Just., q. 1, art. 2; Lud. Lop., 4 par. Instr., c. 42; Aragon,, 2.2, q. S8; Guttier., lib. 2 Quaest. Canon., c. 22, n.31. Tribui etiam solet Cajet. , 2. 2, q. S8, art. 1, c: q. 89, art. 7, circa ad 4. Sed Cajetanus id non sentit. :

6. Sententia negans aliquorum. — Alii vero sentiunt in eo casu non fieri votum, nec oriri obligationem, quia deest voluntas omnino ne- cessaria ad substantiam et essentiam voti. Qui consequenter asserunt, illam non esse veram promissionem, quia votum et promissio in tali materia et circa talem personam idem sunt. Nec refert quod processerit ex voluntate promittendi, quia invenit voluntatem omnino contrariam, et habentem (ut ita dicam) aequalem vim resistendi. Unde sicut in naturalibus dicimus, posita proportione aequalitatis non sequi actionem, ita hic dicere possumus, positis voluntatibus contrariis, nec promissionem nec obligationem sequi. Atque hauc sententiam indicat Sylvester, verb. Juramentum, 4, quaest. 4, verb. Metus,, q. 8, d. 8, verb. Pactwn. q. 4, ubi idem tenet Angel., n. 4, et Votum, 1, n. 1; Tab., verb. Pactum, num. 2; Ant. 9 p., tit. 11, c. 2. et Navarr., in Sum., cap. 19. n. 97 et 28.

7. Inter has sententias potest esse dissensio in verbis, et ideo oportet advertere duobus modis posse fingi casum illuin. Primo, es ignorantia voventis, nimirum quia existimat veram, ac validam promissionem posse consistere sine obligatione. Secundo ex malitia, quia etiamsi sciat veram promissionem esse non posse, quin obligatoria sit, nihilominus vult promittere et non se obligare. Priori modo, casus est sine dubio possibilis, quia nihil repugnat quominus illa ignorantia haberi possit; in eo autem eventu omnino verum censeo, neque oriri obligationem, neque votum tenere. Probatur primo, quia ignorantia tollit voluntarium. Neque oportet (ut opinor) hic distinguere de ignorantia invincibili, quia non agimus de ignorantia quae excuset culpam, sed quae impediat voluntatem alicujus facti; ad hoc autem sufficit ignorantia, vel falsa existimatio interveniens circa ipsum, sive vinci potuerit, sive non. Quod patet in praedicto casu, quia stante illa existimatione, ille non vult talem promissionem, quae potens sit ad obligandum, sed talem, quae hujusmodi efficaciam non habeat; ergo de facto non vult promissionem ad votum sufficientem, quia haec solum est illa quae vim habet obligandi ; ergo de facto illa voluntas non inducit votum, quia effectus non excedit intentionem operantis. Quod si dicas promissionem non obligatoriam esse impossibilem, hoc non obstat, imo juvat, quia illa voluntas est de re impossibili existimata possibili, quae nihil operatur. Item argumentum factum de lege hic cum proportione applicari potest. Neque contra hanc partem procedunt fundamenta prioris sententiae, quia omnia supponunt promissionem esse validam, et voluntatem ver- sari circa illam, quatenus est causa obligationis. Utrumque autem falsum est in eo casu, quia voluntas potius vult talem promissionem, quae obligationem producere non valeat; et ideo nullam veram promissionem cfficit.

8. Atque assertio manifesta est, quando ignorantia est pravae dispositionis, seu erroris, quo aliquis credit, vovendo aut promittendo non obligari, et ideo vovet vel promittit, quia tunc etiamsi non habeat positivam intentionem non se cbligandi, sed tantum sic promittendi, non manet obligatus, quia nec explicite nec implicite vult obligari, quia non putat se facere actum quo obLligetur. Dubium autem esse posset , si ignorantia esset tantum negativa, quia promittens non scit, promissionem aut votum habere vim obligandi, quamvis etiam non putet non esse actum obligatorium ; tunc enim videtur velle actum, prout in se est, et ita virtute velle obligari. Sed nihilominus, si cum illa ignorantia negativa habeat positivam intentionem non se obligandi, ut in casu quem tractamus, non obligabitur, quia procedunt rationes factae. Et quia licet ille non habeat expresse judicium positivum erroneum, quod promittere non sit obligari, ut in casu supponitur, nihilominus tamen in actu exercito, et practice, supponit posse fieri promissionem non obligantem, alias non posset habere intentionem non se obligandi, ut statim dicemus. Vel saltem habendo illam intentionem apponit conditionem seu determinationem promissioni, scilicet , ut velit promittere, si promissio non obligat.

9. At vero si non habeat positivam intentionem non se obligandi, sed simpliciter promittat, nesciens discernere quam vim habeat promissio, aliqui putant etiam tunc non obligari ; quia ignorantia negationis sufficit ut non velit quis se obligare , et consequenter ut non obligetur. Sed contrarium videtur dicendum, quia licet ille ignoret promissionis naturam, vult promissionem sicut ipsa est, quia, ut philosophi dicunt, voluntas fertur in rem prout est in se, et hoc satis est ut implicite quis velit quod ignorat ; sic enim dicitur etiam a Theologis, quod voluntas intrat ubi intellectus foris stat. Item in hujusmodi rebus multum operantur generales intentiones ; qui enim sic promittit, vult promittere ut tenetur, et ut alii solent promittere; quae intentio satis est ad moralem effectum, ut patet in sacramentis, et in matrimonii contractu , si quis velit matrimonium facere, nesciat autem vinculum et perpetuam obligationem ejus. Sed de hoc puncto paulo inferius circa ignorantiam plura dicemus.

10. Non interveniente ignorantia , impossilile esse habere propositum vovendi, et non se obligandi. — Simplex affectus conditionatus vovendi non sufficit ad volum. — Secundo dicendum est, non interveniente ignorantia , casum esse impossibilem, scilicet, simul et ex certa scientia habere propositum vovendi et non se obligandi. lIta sentiunt posteriores Doctores supra citati, sumiturque ex D. Thoma, in 4, d. 38. q. 1, art.1; Bhichard., ibi, art. 3, q. 3; et Major. ibidem, q. 2, et modernis communiter. Et probatur, quia impossibile est voluntatem simul velle ea quae repugnantiam involvunt, nisi interveniente ignorantia (velle, inquam, voluntate absoluta et efficaci); sed vovere et non obligari invoivunt repugnantiam. ut recte probant argumenta prioris sententiae ; ergo impossibile est utrumque simul velle efficaci voluntate, ex certa scientia, seit absque ignorantia. Major constat, quia voluntas non potest ferri actu efficaci in objectum impossibile cognitum ; perinde autem est , duobus actibus absolutis simul ferri in duo objecta incompossibilia, ac ferri uno actu in objectum impossibile. Sicut in intellectu aeque repugnat duobus judiciis assentiri simul duobus contradictoriis, ac judicare uno actu duo contradictoria esse simul vera. In praesenti autem casu oporteret utrumque actum voluntatis esse efficacem ; nam, si quis tantum simplici affectu, seu conditionato actu velit vovere, absolute autem nolit obligari, certum est nullum votum emittere, quia nondum illud simpliciter vult. E converso autem si quis haberet hos actus: Nollem obligari, volo tamen vovere, seu promittere, sciens voti naturam et conditionem, ille et votum emitteret, et obligatus maneret, quia voluntas absoluta operatur, non obstante velleitate rei oppositae. Ut ergo casus procedat, necesse est loqui de illo qui actibus absolutis utrumque vult. Ergo, seclusa ignorantia, casus involvit repugnantiam.

11. Nec satis est dicere, illam repugnantiam inter illa objecta esse tantum implicitam et virtualem, et non formalem, et ideo, illa non obstante, posse voluntatem absolute simul ferri in utrumque objectum. Hoc enim non recte dicitur, tum quia virtualis repugnantia, si non ignoratur, idem operatur quod formalis, quia cfficit ut mens judicet esse impossibile illa duo objecta simul poni, quod sufficit ad repugnantiam inter tales actus voluntatis. Sicut non potest quis simul velle efficaciter applicare ignem alicui rei, et velle ut illa non calefiat aut comburatur, nisi intercedat ignorantia circa virtutem et efficaciam ignis, vel circa conditionem alterius rei combustibiiis. Tum etiam quia illa repugnantia revera est formalis, licet in verbis non ita appareat; ostendemus enim inferius, velle pronnttere, respectu Dei, nihil aliud esse quam velle se obligare, et e converso absolutam voluntatem se obligandi ex nunc habere vim promissionis, et sufficere ad votum. Ac denique (quidquid de hoc sit), licet obligatio sit effectus voti seu promissionis, non est tamen effectns extrinsecus, sed intrinsecus et quasi formalis, et ideo velle promittere satis formaliter est velle obligari, sicut velle ponere calorem in subjecto, est velle ut illud sit calidum; ergo formalem repugnantiam involvit absolute velle promittere, et absolute nolle obligari; non est ergo possibile simul habere utrumque actum, nulla interveniente ignorantia. Sicut impossibile est in superiore, velle imponere praeceptum, et nolle obligare, nisi propriam vocem ignoret, et nomine praecepti quidpiam aliud intelligat. Idemque est de voluntate contrahendi matrimonium, et non se obligandi, et sic de aliis contractibus, qui vitiantur apposita conditione contraria substantiae actus, juxta cap. ult. de Condit. apposit. ; at per intentionem non se obligandi ponitur conditio contraria substantiae actus; ergo.

12. Approbatur posterior sententia. — Ex quibus colligo primo, absolute loquendo, posteriorem sententiam esse veriorem ; nam cum disputatio proponitur de tali casu, intelligi debet in eo eventu, et cum illis conditionibus, cum quibus casus possibilis est, alioqui frustra de illo disputamus; quoties autem ille casus est possibilis, deest voluntas emittendi verum votum, quia semper intervenit ignorantia, et ignorantia impedit talem voluntatem, ut declaratum est. Unde qui sic vult vovere, sistit in nomine voti, et non attingit rem ipsam, et per votum solum videtur intelligere animi propositum faciendi talem rem absque obligatione ; sicut inter homines, quando unus offert alteri, aliquid se illi daturum, declarans nolle se obligare, licet dicat verba promittendi, nihilominus non inducunt obligationem, quia deest animus, nec declarant promissionem, sed ad summum internum animi propositum faciendi id quod offertur. Atque ita in universum verum est, voluntatem se obiigandi esse necessariam ad votum emittendum, quae est communis sententia Theologorum, in 4, d. 38, Glos. et Doctorum in c. Zitterarwn, de Voto, sumiturque ex illo textu, consonatque sententia Greg., 26 Moral., c. 7, qua refertur in c. Humanee aures, 29, q. 3, in hujusmodi actibus humanis non tantum esse verba consideranda, sed voluntatem et intentionem, quia non debet intentio verbis deservire, sed verba intentoni. Idem sumitur ex L. Obligationem, 1, fr. de Actioni. et oblig., in qua generaliter traditur, sine animo se obligandi nullam oriri in contractibus obligationem.

13. Qui exterius tautum promittit cum anio non vovendi, non manere obligatum ad promissum.— Secundo hine infertur, quoties aliquis exterius promittit aut vovet, animo non vovendi vel se obligandi, non manere in conscientia obligatum ad efficiendum quod promisit, per se loquendo, seu quantum est ex vi promissionis. Ita docent dicti Doctores. Et ratio est, quia haec obligatio inducitur per verum votum et promissionem ; ibi autem non fit verum votum, sed fictum, quia deest interior intentio, quae est veluti forma et anima ipsius voti ; unde exterior illa promissio falsitatem et fictionem continet, quia significat interiorem voluntatem, quae non existit. Est ergo illa fictio peccaminosa, praesertim in materia voti, propter irreverentiam quae Deo fit, argumento c. Quacumque arte, 22, q. 5, ubi quid simile de juramento cum dolo facto dicitur ; nihilominus, ut constat ex d. c. Humanc aures, illud votum fictum non inducit voti obligationem. Sicut etiam matrimonium externum sine interiori consensu nullum est, nullamque matrimonii obligationem per se inducit, cap. Zua nos, de Sponsal., et in universum moralis efficacia cujuscumque actus humani ex intentione pendet, ut patet etiam in Sacramentis, et in omnibus similibus.

14. Non esse obligandum ex vi voti eum, qui vovit sine animo promittendi aut se obligandi. -—Unde infertur tertio, stando in foro conscientiae, non esse obligandum ad servandum votum, qui dixerit vovisse sine animo promittendi aut se obligandi, per se loquendo, et ex vi promissionis, ut dixi, quia in foro conscientiae credendum est homini tam pro se quam contra se, quia in illo foro non agitur nisi de bono ejusdem conscientiae. Secus vero est in foro externo Ecclesiae. Nam cum Ecclesia non Jjudicet de occultis, si in exteriori foro constat votum esse factum, merito Ecclesia voventem cogit ad illud observandum, neque illi fidem adhibere debet, etiamsi affirmet, vcl juramen- to confirmet se ficte vovisse sine intentione se obligandi seu promittendi. Tum quia qui hoc affirmat. eo ipso dicit se fuisse mentitum, et ideo indignus est fide, verisimiliusque est nunc mentiri ad fugiendam obligationem, quam in principio, cum libere vovit ; tum etiam quia alias nulla pacta, vel promissiones apud homines firmae essent, si unicuique dicenti, vel juranti non habuisse animum promittendi, credendum esset. Tum denique quia, ut dicitur in cap. Per tuas, de Probat., indignum est ( uata legitimas sanctiones ) ut quod quisque sua voce lucide protestatus est, valeat proprio testimonio infirmare. Quod ibi ampliatur, etiamsi quis cum juramento id affirmet, quod generaliter verum est, per se loquendo, et seclusis aliisconjecturis, ut etiam in materia de matrimonio docent communiter Doctores; et haec est optima ratio, nam qui jurat se fuisse sacrilegum ficte vovendo, facile credi potest esse sacrilegum falsum jurando, et ideo non est fide dignus. Propter quod etiam juranti, prius se ficte jurasse sine intentione jurandi, non creditur, ut est communis doctrina, in cap. Si vero, de Jurejuran., ubi Panormit., n. 10; Anton. et alii, et Sylvest., Juramentum, 4. q. 1; et de voto idem affirmat Hostiens., Joan. And., et alii, inc. Feniens, Qui Cleric. vel vovent.

15. Potest Ecclesia obligare eos, qui ficte vocent, ad votum servandum. — Potest igitur Ecclesia, quando hujusmodi votum ad ejus forum deducitur, obligare ad votum servandum, et vovens tenebitur parere, non quidem ratione voti, sed ob justum Ecclesiae praeceptum. Quod si aliter non potest bene et licite implere quod praecipitur, nisi mutando animum, et de novo vere promittendo, ad id etiam poterit consequenter obligari ; quod non est inconveniens, quia licet voti emissio, per se loquendo, tantum sit sub consilio, nihilominus per accidens potest quis ad illud obligari. propter vitandam novam culpam, praesertim supposita priori culpa et fictione. Addo etiam, secluso speciali praecepto superioris, seu Ecclesiae, aliquando posse oriri obligationem ad implendum aliquid ficte promissum, ob injuriam ea occasione illatam, aut propter detrimentum inde alteri resultans; quod maxime contingere solet in promissionibus humanis, ut in fictis sponsalibus, et similibus, de quibus alibi dicendum est; in votis autem vix potest hoc evenire, nisi in ficta professione religionis, de qua infra suo loco dicemus. Potest etiam id excogitari in clerico voluntarie suscipiente sa- crum ordinem sine animo se obligandi, aut vovendi continentiam; nam ille nihilominus ex praecepto Ecclesiae obligatur, et ratione injuriae illatae clero et sacro ordini, supposito statu, et consuetudine Ecclesiae, tenetur mutare voluntatem, et votum castitatis emittere, ut etiam infra suo loco dicam

16. Fit satis oppositae sententie. — Ultimo ex dictis patet responsio ad fundamentum contrariae sententiae; supponit enim falsum, scilicet, votum ex tali voluntate factum esse verum votum, cujus oppositum ostensum est. Secus vero est in juramento facto cum intentione jurandi, et sine intentione se obligandi, etiam per ignorantiam, quia illud est verum juramentum, ut supra ostensum est in tractatu praeccdenti, lib. 2, c. 7, et ita responsum est ad secundam confirmationem. In prima vero petitur qualis debeat esse haec obligatio voti, an in conscientia, et an sub mortali aut veniali , et an hoc pendeat ex intentione voventis ; quas quaestiones disputabimus in libro 4, c. 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3