Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum propositum implendi votum seu faciendi rem promissam sit de substantia voti, seu ad valorem ejus necessarium

CAPUT IV. UTRUM PROPOSITUM IMPLENDI VOTUM SEU FACIENDI REM PROMISSAM SIT DE SUBSTANTIA VOTI, SEU AD VALOREM EJUS NECESSARIUM?

1. Quid sit propositum virtuale. — Diximus propositum faciendi aliquid non sufficere ad obligationem voti; videndum superest an saltem sit necessarium hujusmodi propositum, ut votum validum sit. Possumus autem loqui de proposito formali aut virtuali tantum, seu de proposito in se vel in causa. Propositum in causa, seu virtuale in proposito, est ipsummet propositum vovendi vel promittendi ; nam qui vult promittere , saltem virtute vult dare vel facere, dummodo contrarium propositum formale non habeat, utique non faciendi id quod promittitur. Nam voluntas formalis potest excludere virtualem contrariam, et ideo hic proprie agimus de proposito formali faciendi id quod promittitur. De quo nemo dixit esse simpliciter necessarium ad votum ; aliqui tamen dixerunt saltem esse necessarium non habere contrarium formale propositum, scilicet, non servandi votum, seu non faciendi quod promittitur. Sed distinctione opus est; nam aliud est quaerere an sit necessarium ad substantiam et valorem voti; aliud vero an sit necessarium ut recte et honeste fiat.

2. Votum esse validum etiamsi fiat cum pro- posito illud non servandi, — Hatio a priori.— Confirmatio ab exemplis. — Priori ergo modo negandum est, propositum hoc esse necessarium ad valorem voti. Itaque si quis promittit intentione vere promittendi et se obligandi, etiamsi non habeat animum faciendi quod promittit, verbi gratia, servandi castitatem, vel etiamsi habeat positivum propositum violandi illud votum, est validum et obligans. Ita docent omnes auctores in praecedentibus capitibus allegati , quos etiam refert et sequitur Guttierez, lib. 12 Quaestionum Canon., cap. 22, num. 30. Praesertim vero id explicuit Cajet. , d. art. 1, ad finem, et q. 89, art. 7, circa solutionem ad 4, ubi idem dicit de juramento, et nos supra de illo tractantes idem confirmavimus: et rationes ibi factae hic locum habent , quia quoad hoc eadem est ratio de promissione facta Deo vel homini. Nam in utraque aliud est dare jus ad rem, quod per promissionem et voluntatem promittendi sufficienter fit; aliud est dare rem ipsam, quod est quid posterius, et separabile a priori. Unde sumitur ratio a priori, quia voluntas se obligandi et voluntas non implendi non sunt contrariae, ut per se notum est, quia non sunt de. objectis simpliciter repugnantibus, sed quae possunt esse simul; ergo cum illo proposito non servandi castitatem stat efficax voluntas vovendi castitatem , et obligandi se ad illam servandam , quia isti actus non sunt oppositi, nec per se repugnantes ; sed voluntas vovendi et se obligandt est sufficiens causa in suo genere ad valorem et obligationem voti, ut saepe dictum est ; ergo votum emanans a tali voluntate est validum et obligatorium, non obstante tali proposito. Minor probatur , quia voluntas absoluta , et efficax habet etfectum suum, quando ille est in potestate volentis, et nulla voluntas contraria illi resistit; promittere autem et se obligare est in potestate voventis ; ergo voluntas efficax se obligandi sufficit, cum voluntas non implendi obligationem non sit contraria. Sicut in legislatore voluntas imponendi praeceptum et obligandi stat cum voluntate ut actus praeceptus non fiat, ut constat in Deo praecipiente Abrahse occisionem vel sicut in vendente stat voluntas vendendi sine proposito tradendi rem, et prior sufficit ad valorem contractus. Denique confirmatur quotidianis exemplis, nam qui suscipit ordinem sacrum , etiamsi non habeat voluntatem servandi castitatem, imo etiamsi domi concubinam habeat, volum castitatis nihilominus emittit. Idem est de promissione facta cum simili proposito; nihil enim minus valida est; idem ergo est de quocumque voto etiam simplici.

3. Opposita sententia. — Contra hanc partem opinatur Gregor. de Valen., in 3 tom., disp. 6, q. 6, puncto 1, nam non intelligibile putat, posse esse promissionem aut votum verum sine voluntate faciendi, putatque esse sententiam D. Thomae. Nam in d. art. 1, videtur ad votum postulare propositum faciendi: Naan promissio (at) procedit eo proposito faciendi. Imo addit Valent. hanc esse communem sententiam. Ego vero nullum alium auctorem inveni, qui hoc in terminis asseruerit. Nam D. Thomas id expresse non dicit , et facile intelligi potest vel de proposito faciendi non opus, sed votum ipsum, seu de proposito promittendi ; non enim dicit votum procedere a proposito faciendi rem promissam, sed absolute a proposito faciendi. Vel certe licet loquatur de proposito faciendi rem ipsam, non requirit illud vt essentiale, sed ut recte et sine fictione votum fiat, ut mox dicemus; sicque illum intellexerunt Cajet., Soto, et omnes. Et eodem modo loquitur Major, 4, d. 38, q.2; licet enim indicet eum, qui non intendit servare promissum, sed fallere promittendo, non teneri, plane intelligit de intendente non se obligare, ut postea exponit.

4. Nec etiam video cur hoc non sit intelligibile, cum plane ostensum sit nullam esse in hoc repugnantiam. Neque pro illa sententia affertur ratio quae difficultatem ingerat. Solum enim objici video, quia qui dicit Promitto, et non habet intentionem faciendi quod promittit, mendax est; ergo non facit quod dicit ; ergo revera non promittit ; ergo signum est promissionem essentialiter includere propositum implendi, et sine illo nullam esse. Respondetur negando secundam consequentiam, quia verbum promittendi duas voluntates indicat, scilicet, promittendi, et faciendi promissum : priorem immediate et quasi directe, secundam jquasi consequenter, quia qui promittit, significat se et ex animo etfideliter promit tere.Qui ergo promittit ex voluntate promittendi, et sine intentione implendi, in uno verum dicit, in alio vero fallit. Prior autem veritas sufficit ut verum votum faciat, posterior autem falsitas facit ut illicite et indebito modo voveat, non autem ut votum nullum existat.

5. Propositum faciendi quod vovetur , necessarium esse ut volum recte fiat. — Unde dico secundo , propositum faciendi quod voto promittitur, necessarium esse ut voum recte et honeste fiat. Itaque qui vovet cum proposito non servandi quod promittit, graviter peccat. Patet, quia grave et perniciosum profert mendacium. Nam qui promittit, exhibet signum sufficiens futuri effectus, quantum est ex vi praesentis causae, seu dispositionis sui animi; ergo indicat propositum faciendi quod promittit; ergo si illud non habeat, graviter et perniciose mentitur. Secundo quia, qui habet propositum non implendi votum, peccat, cum objectum illud sit malum et contra rationem ; sed qui promittit cum animo se obligandi, hoc ipso ligatur vero et valido voto; ergo si habet simul propositum non faciendi quod promittit, habet propositum frangendi votum; ergo gravissime peccat ; nec poterit a peccato liberari, donec propositum illud mutet. Observareautem oportet, cum dicimus hoc propositum esse necessarium ad voti honestatem, explicandum id esse potius negative quam privative ; quia necessarium saltem est non habere propositum omittendi id quod voto promittitur ; esto non sit necessarium habere positivum propositum contrarium. Vel (et in idem redit) intelligendum est de proposito formali, vel saltem virtuali ; nam qui simpliciter vult promittere, si non habeat animum omittendi, hoc ipso habet virtuale propositum faciendi quod promittit, tum quia vult illud in quadam morali causa sufficiente ; tum etiam quia dum non habet voluntatem contrariam, censetur vere promittere eo modo quo honeste potest et debet. Sicut etiam qui vult promittere, quamvis non habeat actum formalem distinctum, quo expresse verit se obligare, dummodo non habeat contrarium propositum non se obligandi, eo ipso vult sufticienter se obligare saltem virtualiter. Verum est tamen quod in hoc exemplo illa voluntas non tantum virtualis, sed etiam formalis esse videtur, quantum ad rem ipsam, quamvis non ita distincte et expresse conceptam, ut in superioribus declaravi ; et ideo major est repugnantia inter voluntatem promittendi , et non se obligandi, quam inter voluntatem se obligandi et non implendi. Et idcirco formalis voluntas non se obligandi non stat cum valore voti; voluntas autem non implendi potest cum voto subsistere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4