Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

CAPUT V. UTRUM VOLUNTAS SEU INTENTIO VOVENDI DEBEAT ESSE RECTA, SEU EX HONESTO MOTIVO, UT VOTUM VALIDUM SIT.

1. Explicata voluntate necessaria ac sufficiente ad vovendum, oportet exponere conditiones seu modos requisitos in tali actu, ut ad effectum vovendi sufficiat, inter quos prinum locum habere videtur motivum vovendi. Potest autem hoc motivum considerari , vel ex parte materiae promissae per votum, vel ex parte ipsius actus vovendi, seu volendi vovere. Prior consideratio non spectat ad hunc locum, sed ad librum sequentem, ubi de materia voti dicemus ; nam motivum tenens se ex parte materiae pars est materiae promissae per votum ; ut si quis promittat dare centum virgini pauperi , ut nubat vel religionem ingrediatur, totus ille respectus et ordo ad talem causam finalem objectum est, et materia promissionis. Hic ergo posteriori modo loquimur, nam ipsamet voluntas vovendi , cum sit quidam actus humanus, ex aliquo motivo concipi debet ; de hoc ergo, quale necessarium sit, investigamus.

2. Aliquorum sententia. — Aliqui enim Theologi absolute docent de ratione voti esse, ut propter bonum finem fiat , imo hoc ponunt in definitione voti, ut Richard., in 4, d. 38, art. 3, q. 2, in fine, et Supplement. Gabriel, q. 1, not. 2. Non tamen satis explicant, de quo fine loquantur, an materiae vel actionis vovendi, quamvis interdum videantur utrumque sensum amplecti. Cajetanus autem, d. q. 88, art. 2, distinguit inter applicationem ad vovendum, et votum ipsum. Et dicit primo, applicationem ad vovendum ex malo fine non obstare quominus votum validum sit; sic enim aliquis applicatur ad profitendam religionem militarem, ut abundet divitiis et voluptatibus, nihilominus valida est professio. Idemque est de suscipiente ordines ex pravo fine, qui ex eodem applicatur ad vovendum castitatem , quod validum est. Et ratio est, quia ille finis applicationis non cadit in votum, et ita, licet applicatio sit mala, votum est simpliciter bonum, ac proinde obligatorium et validum.

3. Secundo, dicit Cajetanus votum factum ex pravo fine esse nullum, ac subinde de necessitate voti esse ut voluntas vovendi sit ex bonesto motivo. Idem sequi videtur Navar., c. 12, n. 30, ubi distinguit finem voti, et finem rei bonae promissae per votum ; et malum finem voti dicit sufficere ut votum non obliget : Quia, licet quod vovetur (inquit) bonum sit, votum tamen de illo propter malum finem malumn est, et ita non est conveniens materim voti. Potestque suaderi, primo, quia tale votum non est acceptum Deo: Dona enim impiorum non probat Altissimus, Eccles. 34. Secundo, ille non est actus religionis, quia non fit ex motivo cultus divini, sed ex aliquo pravo; ergo non est votum, quia votum est actus religionis, ut infra videbimus. Tertio, quia si quis voveat Deo eleemosynam dare, vel jejunare, ut obtineat vindictam de inimico, vel turpem libidinem implere possit, tale votum esset detestabile, et nullius valoris ; sed id solum est propter turpe motivum; ergo idem est quoties votum propter pravum finem emittitur.

4. Excluditur Cajetani distinctio. — Verumtamen Cajetani distinctio, aut eadem est cum illa quam in principio posuimus de fine materiae voti, et de fine solius actus promittendi, aut certe intelligi non potest : quia in actu vovendi, quatenus eonsideratur voluntas se obligandi, non distinguuntur haec duo, applicare se ad vovendum, et velle vovere. Probatur, quia homo non se applicat ad vovendum, nisi volendo; non enim agimus de externorum membrorum aut linguae applicatione, sed de interna et humana applicatione, quae fit per usum activum voluntatis. Nam, licet intellectus praecedat consulendo et judicando, non applicat hominem ad vovendum, nisi per consensum voluntatis ; in ipsa autem voluntate applicatio ad volendum non est aliquis actus distinctus ab ipso velle, ut ex philosophia et theologia speculativa constat, quia voluntas non se applicat nisi volendo: ergo velle vovere et applicare se ad vovendum idem sunt; ergo idem est finis applicationis et voluntatis vovendi; ergo idem etiam est finis applicationis et ipsius voti, prout est actus hominis. Probatur consequentia, tum quia, ut infra dicam, votum in substantia sua, et in actu interno non est res distincta a voluntate se obligandi, quae est voluntas efficax vovendi in actu exercito (ut sic dicam). Tum etiam quia, licet promissio esset actus imperatus a voluntate vovendi, non haberet alium finem; nam in humana actione idem est finis actus eliciti a voluntate, et actus imperati per illam, quia sunt unus actus moraliter, et quia voluntas est quae praefigit finem in actionibus aliarum potentiarum.

5. Ad calorem voli necessarius non est finis honestus.—Confiriatur resolutio ab ecemplis. — Dico ergo, ad valorem et obligationem voti, necessarium non esse ut promissio ipsa ex fine honesto fiat, atque adeo validum esse votum, quantumcumque fiat propter malum finem, dummodo materia voti non promittatur, ut ordinata vel ordinanda in talem finem. Hanc conclusionem docet Soto, d. art. 3, et alii ibi ; Angles, q. de Voto, articulo primo, diff. 11, Can. 2. Et in re credo Cajetanum et alios non aliud sentire, quia illa applicatio ad vovendum, de qua Cajetanus loquitur, revera non est nisi voluntas vovendi aut se obligandi; si ergo illa applicatio est propter malum finem, votum seu promissio est propter malum finem. Et Navarrus aperte loquitur de ine qui afficit materiam, et reddit illam non convenientem ad votum ; ergo nisi finis redundet in ipsam materiam, licet reddat actum voti peccaminosum, non reddit nullum. Praeterea hoc probat exemplum Cajetani de professione religionis facta ob turpem finem, qui finis non obstat quominus talis professio valida sit. At fieri potest ut voluntas, per quam hic et nunc homo se applicat et movet ad professionem emittendam, non oriatur ex alio fine ; professio autem non dicitur fieri propter aliquem finem, nisi in quantum fit a voluntate mota ab hoc vel illo fine. Quod patet exemplo Baptismi ; nam (ut ait Augustinus lib. de Fide et Symbolo) interdum aliquis baptizatur ob motiva humana et temporalia, quia propter talia motiva vult baptizari; et hoc satis est ut non solum applicatio ad baptismum, sed etiam ipsa baptismi susceptio dicatur esse propter motivum humanum. Praeterea constituamus aliquem hic et nunc moveri ad promittendam publice eleemosynam propter vanam gloriam, et populi aestimationem; certe de illo verissime dicitur propter vanam gloriam id promisisse ; nemo tamen propterea dicet illum non obligari tali promissione, quandoquidem eleemosyna, quam promisit, bona est, et non promisit facere illam ex mala circumstantia , cum qua illam promisit. Aliud exemplum sumi potest ex Henric, Quodlib. 8. quaest. vigesima tertia, ubi hanc clare tenet sententiam ; nam si quis (ait) diceret mulieri : Permitte me fornicari tecum, et si id feceris, voveo me ingressurum religionem, stante conditione, tenebitur ad votum implendum, quia licet male voverit, bene implere potest.

6. Ratio a priori.— Ratio ergo a priori est, quia votum non habet vim obligandi ex honestate individuali (ut sic dicam), quam de facto habere debet voluntas promittens, seu se obligans, sed simpliciter ex deliberata voluntate se obligandi, dummodo materia sit capax talis obligationis. In hoc enim aequiparantur promissio ad Deum et ad hominem ; utraque enim imprimis requirit materiam accommodatam obligationi respectu talis personae : nam si quis promittat alteri quod illi malum est et nocivum, nihil facit, quia illa materia non est proportionata ad obligationem. Supposita vero capacitate materiae, si accedat promissio cum voluntate se obligandi, per se loquendo, nascitur obligatio. Neque obstabit quod talis voluntas concepta sit ex hoc vel il'o fine, dummodo ratione illius finis qualitas seu conditio materiae non mutetur. Sic igitur etiam respectu Dei nascitur obligatio ex simili voluntate, si materia sit capax obligationis, et ob finem voluntatis non mutet conditionem vel capacitatem suam. Et declaratur amplius, nam illa voluntas se obligandi, licet ex fine operantis mala sit, ex intrinseco objecto, et materia, bona est. Obligatio etiam, quae ex illa nasci potest, bona est, quia non est ad operandum ex illo pravo fine, sed simpliciter ad operandum id quod honestum est: et acceptat Deus illam voluntatem quantum ad id quod in ea bonum est, et ex illa sic accepta oritur voti obligatio. Potest etiam hoc confirmari ex eo, quod in superiori tractatu, libro 2, de juramento promissorio diximus, licet illicite fiat, vel ex fine, vel ex alia circumstantia, si non sit de re illicita, sed licite impleri possit, validum esse, et obligationem inducere; idem ergo est de voto, est enim eadem ratio, servata proportione. Unde omnia ibi dicta possunt hic applicari.

7. Distinctio inter promissionem bonam es malo fine , et illius emecutionem. — Instantia. Solutio. — Tandem confirmatur, et declaratur in hunc modum, quia aliud est promittere, aliud exequi promissionem : potest autem quis malo fine moveri ad promittendum , et non ad exequendum ; potest ergo promissio esse mala ex fine operantis , et tamen executio esse bona, quia non oportet ut fiat ex illo fine. Dices: Qui promittit aliquid facere ob malum finem, eo ipso promittit propter illum finem ; ergo etiam e converso, qui ex malo fine promittit aliquid facere, eo ipso promittit id facere propter eumdem finem ; ergo promittit male facere, et consequenter votum est nullum. Respondetur negando consequentiam, nam qui promittit aliquid facere ob malum finem , ui, verbi gratia, dare Petro ensem ut occidat Paulum, prius intendit finem illum, et ex illo movetur ad promittendum et ordinandum in illum finem, non solum materiam promissam , sed etiam promissionem ipsam. Nam illa promissio cadit non solum in talem materiam, sed etiam in ordinationem ejus ad talem finem ; unde necesse est ut ipsa promissio in eumdem finem tendat, quia est veluti pars objecti sui. Non vero ita est c contrario, nam, licet homo ex aliquo fine moveatur ad promittendum , non est necesse ut eumdem finem apponat materiae voti, seu executioni promissionis ; quia illa actio est posterior, et non necessario imperatur ab illo fine. Imo fieri potest ut talis finis nihil ad illam conducat, ut potest quis ex affectu divitiarum nunc promittere fieri clericum, et postea mutata voluntate ordinari recta intentione; nec enim per illam promissionem statuit aut promisit intentionem illam. Et ita in distinctione supra data de duplici pravo fine, vel ex parte promissionis, vel ex parte materiae, membra ita comparantur, et ita accipienda sunt, ut primum praescindat omnino a secundo ; secundum autem non separetur a primo, sed illud necessario includat, vel supponat. Unde loquendo de fine pravo , qui sistit movendo ad promissionem, et non extenditur ad materiam ipsam, procedit assertio posita ; quia, licet tale votum male fiat, obligare potest ad rem de se honestam, et quae potest recte fieri: et ideo non est cur talis prava intentio reddat nullam talem promissionem, seu votum. Et ideo talis finis dici solet se tenere ex parte voventis, et non refundi in Deum, quod in idem redit.

8. Solvuntur rationes contra veram sententiam. — Superest ut respondeamus ad rationes alterius sententiae, quatenus huic resolutioni obstare possunt. Igitur quae afferebantur in priori membro distinctionis datae a Cajetano nostram confirmant sententiam, solumque verbis differunt. Quod vero ibi in ratione dicitur, finem applicationis ad vovendum non cadere in votum , et, non obstante malo fine applicationis, votum esse simpliciter bonum, si intelligantur de voto, ut hic et nunc est actus voventis, non sunt vera, quia revera ille actus, ut fit a tali persona, male fit, et non habet meritum nec valorem apud Deum, quia propter malum finem fit. Si vero intelligantur de vcto secundum se, et ce bonitate illius ex genere, seu ex objecto, sic sunt vera: et hoc satis est ut tale votum sit validum. Posset etiam dici aliud esse loqui de voto, ut est quoddam vinculum obligans ad talem materiam, quae potest honeste fieri; aliud vero ut est quoddam opus talis hominis. Priori modo non attingitur ab illo fine, quia non obliga: ad illum finem, et ideo obligatio ejus bona est, et votum ipsum in ratione vinculi moralis bonum est: nihilominus tamen votum illud, ut est actio humana a tali homine propter talem finem facta, malum est moraliter, et a pravo fine inficitur , licet virtute obligandi non privetur.

9. Ad primam. — Unde ad rationes pro altero membro, quae magis videntur nobis repugnare, facile respondetur. Ad primam respondent aliqui, finem voti per se non esse honorare Deum ipsa promissione, sed re promissa, quae placet Deo, licet promissio non placeat. Verumtamen ex natura voti non ita est, sed ipsum votum debet etiam fieri in honorem Dei, cum sit actus religionis. Tamen in individuo non semper ita fit, non solum ex defectu finis, sed etiam ex defectu aliarum circumstantiarum, ut constat. Et tunc concedo Deo non placere votum illud, quatenus actus moralis est ; placet autem quatenus est vinculum obligans de se ad bonum. Non placet etiam quoad modum ; placet vero quoad substantiam et observantiam ejus. Novit enim Deus separare pretiosum a vili, et licet impiorum dona, ut ab impietate sunt, non probet, utitur nihilominus eis ad bonum; sicut non probat Deus consecrationem factam ex pravo fine, quatenus inde mala est, probat autem illam quatenus consecratio est, ita enim se habet votum ad modum cujusdam consecrationis.

10. Ad secundam. — Similiter respondetur ad secundam, votum rei de se aptae ad cultum Dei esse actum religionis ex vi objecti, et quoad substantiam suam, et nihilominus ex malitia operantis et prava ejus intentione, fieri posse ut non sit actus a religione elicitus. Interior enim actus voluntatis, etiamsi versetur cirea materiam alicujus virtutis, si non sit proxime ob motivum et honestatem illius virtutis, sed propter alium finem pravum, non est actus elicitus a virtute, neque ejusdem substantiae et entitatis specificae cum vero actu virtutis, ut ex prima secundae suppono. Votum autem ut habet valorem voti quoad veritatem promissionis et obligationis inducendae, non oportet ut in individuo sit a voluntate elicitaa virtute religionis, sed satis est quod ipsa promissio etobligatio, secundum se considerata, recte et honeste possit per religionem appeti. Ut er- go in forma respondeatur, negatur prima consequentia; cum vero in probatione dicitur. votum esse actum religionis, distinguendum est: per se et natura sua, ac secluso impedimento ex parte operantis, verum est; in individuo autem non est semper id necessarium, sed sufficit voluntas promittendi, etiamsi ex alio fine a religione alieno moveatur. Unde cum etiam dicitur obligationem voti non oriri nisi ex voto, per votum non intelligitur solum illud, quod a religione elicitur, sed omnis promissio Deo facta, quae, quantum est ex capacitate materiae, posset et deberet a religione elici; et talis est promissio, de qua agimus, etiamsi in individuo fiat ex pravo fine operantis.

11. Ad tertiam.—Ad tertiam conceditur antecedens, per se ac formaliter intellectum de re turpi obtinenda a Deo, quatenus talis est, vel de postulando a Deo aliquo concursu ad rem talem obtinendam ejus bonitati minime convenientem ; nam votum propter hunc fi nem factum sine dubio nullum est, ut infra videbimus. Tunc autem ille finis non est tantum finis promissionis , sed etiam materiae promissae ; nam illa etiam ad illum finem ordinatur, et propter illum finem facienda promittitur, ut etiam Cajetanus advertit. Inde autem non sequitur idem dicendum esse, quoties finis pravus ita apponitur soli promissioni, ut in materiam non redundet, propter rationem jam dictam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5