Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum sit de ratione voti ut voluntas promittendi, seu obligandi, perfecte voluntaria ac libera sit?

CAPUT VI. UTRUM SIT DE RATIONE VOTI UT VOLUNTAS PROMITTENDI, SEU OBLIGANDI, PERFECTE VOLUNTARIA AC LIBERA SIT?

1. Explicato modo hujus voluntatis ex parte objecti, incipimus exponere modum necessarium ex parte potentiae, seu voluntatis ; hic autem modus in ratione voluntarii seu liberi consistit. Nam, licet haec duo distinguantur inter se aliquo modo, ut ex 1. 2, q. 6, suppono, tamen in praesenti adeo sunt conjuncta, ut non possit unum sine alio explicari. Dicemus ergo de libertate necessaria in hujusmodi actu voluntatis, et quantam deliberationem requirat, ut rationem et effectum voti habeat, et inde constabit, quam voluntarius esse debeat. Solet autem distingui triplex libertas, ab obligatione, a necessitate, a metu et a coactione. Prima parum refert ad praesentem disputationem ; solum enim consistit in carentia vel negatione praecepti ad votum emittendum, quae licet in voto, regulariter ac per se lo- quendo, inveniatur, non est conditio essentialis, nec per se pertinens ad rationem actus humani, ut per se constat.

2. De hac ergo libertate duo breviter dicemus. Unum est, votum ordinarie, ac ex natura rei loquendo, esse actum ab obligatione liberum, quoad prom:ssionem ipsam. Duo enim in voto distinguere necesse est, scilicet, promittere et reddere; quae Psal. 75 distinxit David dicens: Vovete et reddite. Nam primum est liberalis voluntatis, secundum, necessitatis. Unde Augustinus ibi: Quisque quod vovere voluerit, voveal ; illud attendat, ut quod voverit, reddat. Et hoc magis explicatur Deut. 23: Si nolueris polliceri, absque peccato eris; quod autem semel egressum est de labiis tuis, observablis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo propria voluntate, et ore tuo locutus es. igitur votum, quoad ipsam promissionem, actus est ab obligatione liber, nam si non fiat, non peccatur, et hac ratione dicitur fieri propria, id est, liberali voluntate. Et ideo dicitur Ecclesiast. 5: Melius est non vovere, quum post votum pronmissa non reddere. Ubi Olympiod., tom. 1 Bibliot., intelligit, dici onelius non vovere, id est, minus malum, intelligeus esse aliquod malum non vovere; quia malum est (inquit) ac detestabile, si nihil unquam vels Deo tribuere. Sed per exaggerationem hoc dictum videtur contra illos, qui nihil supererogationis propter Deum agere student; in rigore tamen non vovere non est malum, quia contra praeceptum non est. Nihilominus tamen expositio in se non displicet, ut non vovere dicatur melius, non positive, sed negative, tum quia non comparatur ad aliud bonum, sed ad malum non servandi promissum; tum etiam quia non vovere ex se non est bonum, sed indifferens ; ergo nec dici potest positive melius, sed negative, quia est carentia mali, licet etiam sit carentia boni, et in hoc scnsu dici potest minus malum, licet non sit proprie malum, neque bonum. Ergo e converso votum ita est bonum, ut supercrogationis ac liberalitatis sit, non necessitatis Atque de hac libertate locutus est Innocent. IT, in c. Licet, de Voto, cum dixit: Licet universis liberum sit avbitrium in vovendo, tamen solutio necessaria est post votum, etc. Ratio autem hujus proprietatis est, quia votum ordinarie ac per se fit de rebus quae non sunt in praecepto; unde si illas facere non est obhgationis, neque etiam est illas promittere. Et licet interdum voveri possint quae alias sunt praecepta, ut postea videbimus, non tamen voven- tur ut praecepta sunt, sed ut illis potest addi spontanea obligatio, et ideo etiam talia vota sinc obligatione fiunt. Denique hac ratione votum dicitur lex quaedam privata, quam homo sibi imponit sua voluntate, eum alias non obligaretur.

3. Immunitas, seu libertas ab obligatione non est de essentia voti.—Ratio a priori.— Nihilominus vero addo, hanc libertatem seu immunitatem ab obligatione non esse de intrinseca ratione voti. Primo, quia licet lex naturalis ad vovendum non obliget, neque de facto id Deus jusserit, nihil repugnat Deum lege positiva id praecipere, si velit; quae enim contradictio aut repugnantia afferri potest? Secundo, quia homo ipse potest se uno voto obligare ad faciendum aliud, ut vovendo suscipere ordinem sacrum, vovet quis in virtute vovere castitatem, et per votum religionis promittit quis profiteri ac emittere tria vota religionis, et sic posterius votum jam fit ex obligatione. Tertio, licet ex sola religione talis obligatio non oriatur, interdum potest votum esse necessarium ex charitate, vel alia virtute, ut si quis in necessitate Ecclesiae, vel ex obedientia Papae obligetur ordines sacros suscipere, consequenter obligatur ad vovendum castitatem. Item supra dicebamus, ex priori fictione voti cum externa professione posse interdum oriri obligationem ad votum faciendum, quando non potest aliter scandalum tolli, aut injuria reparari ; non est ergo contra rationem voti nt ex obligatione fiat. Quarto, est ratio a priori, quia, licet attenta materia et nuda natura voti non includat obligationem, non repugnat aliunde ei adjungi, quia, non obstante priori obligatione, actus ipse vovendi erit simplicitcr humanus et voluntarius, ac subinde sufficiens ad novam obligationem inducendam, saepe enim una obligatio potest oriri ex alia. Item promissio quae alteri homini fit. licet ordinarie fiat liberaliter, saepe fieri potest ex alia obligatione priori. Ac denique licet lex imponatur ad obligandum, superior ipse potest obligari ad legem imponendam ; sic ergo, licet votum sit quasi lex propria voluntate posita, poterit talis lex ex alia obligatione proficisci. Atque haec sufficiunt de hac libertate, in qua nulla alia occurrit difficultas.

4. De intrinseca ratione voti esse, ut sit actus liber libertate morali.—Preecipma ratio.— De libertate autem a necessitate, quae dicitur libertas indifferentiae, dicendum imprimis est, de intrinseca ratione et essentia voti esse, ut sit actus simpliciter liber, ea saltem libertate quae ad peccandum mortaliter sufficeret. Haec est communis doctrina, quam ad minimum intendit D. Thomas, d. art. 14, cum dicit ad votum requiri deliberationem, et idem sequuntur Cajet. et alii Theologi, in 4, d. 38, praesertim Palud., Major, Richard., et Supplem. Gabrielis. Item Summistae, c. 12, n. 94 et 96, et c. 18, n. 7; Anton. 2p., tit. 11. c. 2; Joan. Andr., et alii Canon., in c. Dudum, de Conversion. conjugat., cum Glossa ibi, verbo Calore iracundie ; Felin. et alii, in c. Sicut ex litteris, de Jurejurando. Ratio autem est, quia votum debet esse actus simpliciter humanus ; non est autem hujusmodi, nisi habeat saltem praedictam libertatem, ut per se constat. Major probatur, tum quia votum est veluti quidam contractus, seu pactum inter hominem et Deum; tum etiam quia per votum imponit sibi homo gravissiinam obligationem, quam si postea transgrediatur, peccabit mortaliter; ergo necesse est ut in assumenda obligatione, utatur tanta libertate quanta ad mortaliter peccandum sufficeret. Et confirmatur, quia haec obligatio moralis est; ergo ex actu morali nasci debet ; nascitur autem ex proprio actu, et non ex sola lege extrinseca superioris ; ergo nasci debet ex proprio actu morali, et consequenter sufficienter libero.

5. Voluntas indeliberata non sufficit ad votum.— Distinctio Theologorum de triplici motu voluntatis.—Secundo, hinc inferunt omnes, si voluntas obligandi se Deo indeliberata sit, et ex surreptione, non sufficere ad valorem voti. Ita docent allegati auctores, et declaratur breviter, supposita vulgari distinctione Theologorum de triplici motu voluntatis: unum vocant primo primum, quia in illo ita rapitur voluntas ex subita propositione alicujus objecti, ut sine ulla libertate cum absoluta necessitate feratur ; in quo proinde nulla est culpa etiam venialis, et ita de hoc certissimum est, nullam voti obligationem inducere. Alium vocant secundo primum, quia minus est necessarius quam praecedens, nam absolute potest voluntas illum cohibere ; est tamen cum imperfectissima advertentia intellectus, et sine pleno dominio voluntatis, et ideo ad peccandum mortaliter non suffhveit, licet ad veniale sufficiat.

6. De simili ergo voluntate vovendi aut se obligandi, certum etiam est non sufficere ad votum (ut ita dicam) consummatum, quod graviter obliget, ut ex dictis patet. Dubitari autem potest an sufficiat ad aliquale votum, quod sub veniali obliget. In hoc enim obscurc loquitur Guttier., lib. 9 Canon. quaestionum, c. 22, n. 5; ait enim motum primo primum non sufficere ad votum, sed necessarium esse motum secundo primum, in quo sola esse potest venialis culpa. Et in n. S et 9 solum excludit motum primo primum, et in fine n. 9, ait cum Angles, quem refert, non desiderari majorem libertatem ad promittendum, quam ad observandum promissum. Unde sumi potest argumentum. Nam ad violandum votum per peccatum veniale, sufficit motus secundo primus; ergo ad faciendum votum obligans, saltem sub veniali, similis libertas sufficiet.

7. Libertas imperfecta , qua est in motu secundo primo, non sufficit ad votum. — Nihilominus dicendum est solam libertatem imperfectam, quae est in motu secundo primo, non sufficere ad aliquem valorem voti, nec ad aliquam obligationem etiam sub veniali. Ita sentiunt auctores citati, cum quibus etiam sentit Guttier., n. 7. Ratio reddi potest, quia obligatio sub culpa veniali est res gravis; ergo non potest illam homo sibi imponere sine deliberatione sufficiente ad actum simpliciter humanum et liberum. Item quia lex obligans ad culpam venialem non potest imponi sine maturo et deliberato consilio; ergo nec votum, quod est veluti privata lex, potest aliter obligare. Vel maxime quod quantitas obligationis pendet ex materia in quam votum vel lex cadit, et ideo si ex illo actu oriretur obligatio, esset juxta totam capacitatem materiae; praesertim si per directam intentionem non Iumtaretur ad levem obligationem. Denique non est eadem ratio de transgressione veniali voti, et inductione obligationis, quia licet culpa venialis propter suam imperfectionem committi possit per illam imperfectam libertatem, obligari ad opus alias liberum, sub quacumque culpa etiam venial, requirit perfectam libertatem, quia illud ipsum est res satis gravis et maxime moralis, pertinensque ad perfectum usum liberum actionum humanarum. Facit etiam quod votum ex genere suo, et quantum ex se, est actus virtutis et divini cultus, et ideo ex hoc capite requirit etiam libertatem majorem, quam ad venialem lapsum ex surreptione sufficiat. Relinquitur ergo ut omne votum, quomodocumque obligans, esse debeat simpliciter liberum, morale et humanum.

8. An saltem de potentia absoluta possit esse validum votum absque libertate indifferentie. — Dubitabit vero aliquis, an saltem de potentia absoluta possit esse verum et validum votum absque hac libertate indifferentiae. Verbi gratia, si Deus necessitaret volnntatem, ut cum perfecta advertentia intellectus et judicii, ex necessitate quoad specificationem et exercitium vellet promittere, et se obligare ad castitatem servandam, an in eo casu verum sit votum, ita ut ex illo oriatur obligatio. Videtur enim ita esse asserendum ; quia ille actus licet non sit liber ob extriusecam motionem, nihilominus intrinsece est perfecte rationalis et perfecte voluntarius, quia fit cum perfecta advertentia rationis, ut supponitur; ergo hoc satis est ut ex tali voluntate oriatur obligatio. Alias Deus frustra moveret hominem illo modo ad talem actum, quia, licet homo maxime velit, non potest se obligare volendo illo modo, scilicet absque libertate.

9. Resolutio dubii pro parte negante. — Nihilominus censeo adeo esse conditionem hanc essentialem voto, ut non possit absque illa votum esse validum in ratione promissionis sufficientis ad obligationem inducendam. Ratio est, quia, licet ille actus voluntatis ex parte rationis habeat objectum sufficienti modo propositum, et quoad entitatem, et bonitatem sit in eadem specie actus cum actu libero. nihilominus simpliciter non est actus moralis ; ex actu autem non morali non potest moralis obligatio oriri. Item in eo casu homo non se movet per illum actum, sed movetur et necessitatur a Deo; ergo neque seipsum obligat: nam se obligare est moraliter se movere, et ad alium ordinare. Item impossibile est hominem illo modo peccare aut mereri; ergo et se obligare. In illo igitur casu poterit Deus, si velit, obligationem imponere, sicut imponit necessitatem ; non tamen poterit facere ut homo ipse se obliget per talem actum, quia hoc involvit repugnantiam. Et ideo nunquam Deus inferet talem necessitatem ad hujusmodi actum volendi se obligare, propter moralem superfluitatem, et quasi otiositatem, quamvis alioqui physicam contradictionem non involvat. Consequenter autem interrogandum statim occurrit, an minor necessitas, quae libertatem non omnino tollat, voto repugnet, scilicet, necessitas metus, vel violentiae humanae, cui opponitur tertia libertas initio posita, quam a coactione et metu appellavimus, de qua in capite sequenti dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6