Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum libertas a coactione et metu ex natura rei sit necessaria ad valorem voti, vel, e converso, an metus irritet votum jure naturae?

CAPUT VII. UTRUM LIBERTAS A COACTIONE ET METU EX NATURA REI SIT NECESSARIA AD VALOREM VOTI, VEL, E CONVERSO, AN METUS IRRITET VOTUM JURE NATURAE?

1. Innocentius III. — In quo consistat sensus questionis, et de qua coactione hic agendum.—Supponimus ex D. Thoma 1.2, q. 6. propositum voluntatis nunquam esse posse omnino coactum, quia voluntati quoad actum elicitum non potest violentia inferri, quia talis actus per seipsum et intrinsece voluntarius est; quod autem est voluntarium, non est simphciter et absolute coactum. In hoc ergo sensu manifestum est, propositum necessarium ad votum non posse esse simpliciter coactum, quia est actus elicitus a voluntate, et absolutus, qualis explicatur hac voce volo. qui per se et intrinsece voluntarius est. Imo, licet non cum tanto rigore de coactione loquamur, sed prout dicit necessitatem inevitabilem, certum est, per humanam coactionem non induci talem necessiiatem in actu elicito voluntatis, de quo loquimur, etiamsi ad exteriores nolens interdum cogatur, ut sentit Innocent. IlT, in c. Sacris, de lis quae vi, et in cap. Majores, S Tten queeritur, de Baptismo. Difficultas ergo solum est de coactione quadam morali, quae homini fieri solet per inflictionem alicujus mali, vel comminationem ejus, ut illius vitandi causa ad vovendum inducatur; haec enim vis, vel potius metus, licet non tollat omnino voluntarium, minuit tamen, quia homo ratione illius vult quod alias nollet, si liber esset a tali metu. Ideoque dubitatur an haec diminutio voluntarii impediat votum, ita ut de ratione ejus sit libertas etiam ab hujusmodi coactione, quod hic tractamus ex natura rei tantum, seu stando in solo naturali jure, aut divino; in sequenti vero capite dicemus de jure ecclesiastico.

2. Ex quibus causis oriatur metus. — Ut ergo certa ab incertis separemus, suppono metum interdum oriri ex imminentia mali provenientis ex naturalibus causis, ut ex gravi morbo, ex naufragii periculo, et similibus, interdum vero ex hominis actione violenta, quae interdum potest esse justa, interdum injuriosa. Ac denique aliquando potest metus immitti directe ad extorquendum votum, ut si mater minetur filiae gravem vexationem, nisi voveat castitatem, aut religionem ; aliquan- do vero metus est occasio voti, licet directe non fiat ad illum finem, ut si inimicus minetur alicui mortem in vindictam, et inde alter moveatur ad votum faciendum, ut ab illo periculo divina ope liberetur.

3. Fotum factum ex quocumque metu proveniente a causis naturalibus validitatem voti non unpedit. — Primo ergo certum est, votum factum ex quocumque metu proveniente a causis naturalibus, etiamsi gravissimus sit, non obstare quominus votum, illa occasione factum, validum sit et obliget ; est res certa et communis. Ratio est, quia metus non tollit libertatem simpliciter, nec voluntatem, seu voluntarium ; ergo, non obstante metu, homo per talem voluntatem obligatur Deo. Antecedens constat ex D. Thoma 1.2, q. 6, art. 6; et ex Aristotele, lib. 3 Ethic., c. 1. Et ratio est, quia ille dicitur simpliciter et absolute velle, qui actu absoluto et efficaci aliquid eligit hic et nunc, ut illud sua voluntate faciat, etiamsi simul habeat simplicem displicentiam. qua nollet id facere, si absque illo incommodo posset ; ita vero se habet, qui ex timore alicujus mali vult vovere; eligit enim hic et nunc hoc medium tanquam sibi conveniens, vel necessarium ad finem vitandi malum. Hoc autem nihil impedit ad valorem voti, quia neque intentio illius finis reddit materiam illius voti malam, ut per se notum est ; neque etiam excludit quin illa electio sit per actum provenientem ab intrinseco appetitu cum perfecta cognitione, et judicio omnium circumstantiarum occurrentium, in quo consistit actum illum esse simpliciter voluntarium ; unde constituit hominem simpliciter et absolute volentem, nam voluntas coacta, voluntas est, leg. Ssi mulier , S penult., ff. Quod metus causa, cum aliis supra de juramento adduetis. Est denique actus ille liber, quia non obstante inetu posset non fieri. Unde confirmatur. Nam si actus esset de se malus, libertas illa ad peccandum mortaliter sufficeret ; ergo et voluntas metu extorta sufficit ad obligandum Deo per votum ; nam eadem est utrobique ratio, quam de peccatis attingit Augustinus, in c. Merito, 15, q. 1, et q. 24 in Numer. , dicens peccata per metum commissa non esse peccata nolentium, sed volentium, quia licet sic peccans alias nollet peccare, quia peccatum secundum se ac simpliciter spectatum illi displicet, tamen hic et nunc libere vult peccatum, ut medium utile ad vitandum malum quod metu imminet, Haec autem ratio aeque de voto procedit, nam voluntas , quae sufficit ad obligandum hominem diabolo, sufficiet ad obligandum Deo.

4. Instantia. — Dices non esse similem rationem, quia Deus nullo modo offendi vult ab homine, nec voluntate omnino spontanea, neque illo modo coacta, quia merito vult offensionem suam majori odio haberi, quam quodlibet aliud malum , et ita abominatur quodcumque peccatum etiam illo modo coactum. Secus autem videtur esse in obsequiis, inter qvae votum computatur ; vult enim Deus obsequia spontanea, non autem coacta, et ideo licet homo velit se obligare coactus tantum ex metu, Deus non acceptat illud obsequium, et ex hac parte obligatio irrita manet.

5. Solutio. — Respondetur, imprimis falsum esse, Deum generatim et in universum non velle acceptare obsequia metu facta ; quin potius communis modus trahendi homines ad obsequium suum est, terrendo illos, et incutiendo timorem, ut docuit Concilium Tridentinum, in sess. 6, c. 6, et sess. 14, c. 4, etin materia de Poenitentia latius declaravimus. Deus enim gubernat homines modo accommodato naturae illorum : est autem haec hominis conditio, ut nunc metu, nunc vero amore ad bonum agendum inducatur ; et ideo utraque obsequia Deus acceptat , quia uiraque bona sunt, licet unum sit melius alio. Quod in praesenti materia constat evidentibus exemplis. et quotidiapa experientia; nihil enim frequentius est quam in naufragiis, et infirmitatibus, aliisque mortis periculis vota emittere ex desiderio evadendi mortem , ejusque timore. Sicque Israelitae victi a Chananaes voto se obligarunt , Numer. 21; et David ait, Psal. 65 : Neddam tili vota mea, quee distinzerunt labia mea ; et subjungit: Ft locutum est os mewn in vribulatione mea. Ergo licet talia vota sint quodammodo coacta, valida sunt, et Deo accepta. Et ratio est optima, quia, licet respectu causarum secundarum hujusmodi pericula, et metus illorum naturali quodam cursu eveniant , nihilominus respectu divinae providentiae fiunt saepe speciah ordinatione et intentione mutandi voluntatem hominuis, et obtinendi ab illo aut votum, aut aliquam aliam operationem bonam, et voluntatis consensum in illam. Quia finis iste bonus est, et medium etiam est utile, et accommodatum conditioni hominis, et Deus, ut supremus gubernator et dominus, habet jus utendi illo. Sic ergo per tribulationes et pericula inducit homines ad vota emittenda ; sunt ergo talia vota valida, non obstante metu. Et hic est communis sen- sus Ecclesiae, et sumitur ex c. Sicut, 1 et 2, de hegul., et c. Litteraturam, de Voto; quibus locis id notant Doctores.

6. Cap. Gonsaldus. — Objici vero potest c. Gonsaldus, 11, q. 2, de quo ibi refertur, in infirmitate fervcre passionis pressum , monachum se fieri promisisse, non tamen se tradidisse abbati aut monasterio, nec promissionem scripsisse, sed beneficium, quod habebat, renunciasse ; et tamen respondet Pontifex illi esse beneficium restituendum, ut quiete illud retineat, eoque fruatur. Sentit ergo promissionem metu mortis factam nullam fuisse, alioquin non esset ille Gonsaldus libere permittendus in saeculo permanere cum beneficio seeculari.

7. Expenditur difficultas praecedentis capitis. — Hespondetur, Pontificem in eo textu tantum docere, illum per talem actum non fuisse factum religiosum, quod non fundat in metu, sed quia non egerat probationis annum, neque aliquem actum quo ostenderet seprofessionem emittere, renunciando anno probationis, quod tunc fieri oportebat. Unde per argumentum a contrario, potius textus ille probat assertionem positam ; supponitur enim ib! futuram fuisse professionem validam, non obstante metu mortis, si caetera necessaria concurrissent. De promissione autem seu voto simplici nihil dixit Pontifex, non quia per se non obligat, sed quia non reddit personam incapacem beneficii, de quo ibi agebatur. Ut autem supra dicebam (quod etiam hic confirmatur) , quando simplex promissio religionis non prodit in aliquem exteriorem actum, a quo fiat protestatio talis voti, et assumatur vel inchoetur aliquo modo ille status, non cogitur quis in foro exteriori votum illud servare, sed conscientiae suae relinquitur. Eo vel maxime quod ibi non constiterat Pontifici, vctum illud fuisse validum , quia non solum dicitur fuisse factum in infirmitate, sed etiam in fervore passionis, quae poterat esse tanta, ut judicium rationis alienaret ; et ideo Pontifex de illo voto nihil dixit, sed reliquit conscientiae voventis. Praesertim cum de illo non fuisset interrogatus, sed de beneficio, quod non amittitur propter tale votum ; nec fortasse renunciatio, quae ibi narratur, valida fuerat, quia non ingmanu Episcopi, sed advocati, et ordine perturbato fuisse refertur.

8. Licet metus proveniat em actione hominis injuriosa, si tamen non fiat directe ad emtorguendum votum, non obstat ejus valori. — Dico secundo , etiamsi metus proveniat ex actione hominis injuriosa, si non directe sit ad extorquendum votum, non obstat valori voti ea occasione facti. Haec etiam assertio est certa et communis. Sumitur ex loco Numer. 21 citato, et ex usu Christianorum omnium, qui in bello cum Turcis, verbi gratia, vel in diuturna captivitate votum emittunt, ex metu, vel taedio tanti mali quod injuste patiuntur; et nihilominus sine dubio talia vota valida sunt. Ratio est eadem quae in superioribus data est , nam hic nihil occurrit speciale quod possit annullare votum ; nam quod causa proxima talis metus libera sit, et per injuriam malum illud inferat, nihil refert ad validitatem voti tollendam. Maxime quia Deus nec est auctor talis injuriae, quatenus talis est, neque acceptando votum occasione illius factum, facit injuriam, sed potius utitur jure suo, ut ex sequenti puncto magis patebit.

9. Prima sententia. — Difficultas ergo superest , quando metus directe immittitur ad extorquendum votum. in qua prima sententia est, votum sic factum esse nullum jure naturae. Ita videtur sentire Bonavent., in 3, d. 36, art. 3, q. 2, ad1: tum quia in hoc ponit differentiam inter juramentum et votum, quod juramentum metu factum obligat in conscientia, non autem votum ; tum etiam quia id fundat in ratione naturali, quod Deus non acceptat sacrificia coacta. Clarius et latius hoc docet Soto, lib. 7 de Just., q. 2, art. 1, ad2. Idem sentit Glossa, in c. 1, et in c. Apbas, de Iis quae vi, ubi Panorm., n. 11, qui videtur loqui etiam de jure naturali, nam utitur fere ratione Bonav. ldem fere babet in c. Sicut nolis, de Regular., n. 4; sequitur Angel., verb. Metus,n. 1 et 8, et ibi Rosell. Idem sentit Navar., c. 12, n. 54et 52, licet solum dicat votum metu factum esse nullum de jure; citat Fortunium , de Ultimo fine, illat. 21, n. A18. Nec clarius loquitur idem Navar., lib. 1 Consil., consil. 2, 3 et 4, ubi eamdem sententiam indicat, et dicit esse communem. Pro hac sententia adducuntur varia jura, quae magis videntur posse facere ad sccundum sensum propositum, et ideo infra examinabuntur.

10. Hatio preecipua. — hatione igitur tantum agendum est. Prima et praecipua est supra insinuata , quia Deus non acceptat tale votum, quia non vult sacrificia coacta, et quia non aeceptat nisi quod est bonum ; nihil autem est bonum et acceptum Deo, nisi voluntarium, juxta sententiam Ambrosii in c. Non est quod, 15, q. 1. Secundo argumentatur Soto, quia voti obligatio ab arbitrio voventis ortum habet ; ergo naturale est, ut si voluntas necessitate compellatur, votum non sit legitimum. Confirmatur, quia votum est opus consiiii, cui metus visque repugnant. Tertio argumentari possumus a simili de matrimonio, quod metu gravi contractum censetur a multis jure ipso naturae invalidum, ut videre licet in D. Thoma, Scot. et aliis, in 4, d. 29, et latissime in Sancio, lib. 4 de Matrim., per totum ; videtur autem esse eadem ratio de voto; ergo. Quarto argumentari possumus, quia votum non obligat ad sui observationem, imminente metu mortis ; ergo neque obligat factum ex tali metu. Consequentia tenet a paritate rationis. Antecedens autem probatur , quia votum non obligat ad sui observationem cum tanto rigore. Quinto argumentor, quia semper infertur injuria ad extorquendum votum ; nemo autem obligari debet ex injuria quam passus est, nam sicut inferenti injuriam vel fraudem non debet injuria aut fraus patrocinari , ita ei, qui injuriam patitur, non debet injuria nocere, aut esse causa vel fundlamentum obligationis. Nec Deus talem promissionem per injuriam extortam acceptat, ne illam approbare videatur ; unde nec inter homines potest talis promissio rationabiliter acceptari.

11. Sexto, quia in eo casu multo magis est votum involuntarium, quam in superioribus; nam in illis licet votum videatur emissum ex timore mali, quod homo vitare cupit, tamen, supposito illo timore, votum non solum est simpliciter, sed etiam omnino voluntarium, sine admixtione alicujus involuntarii, per aliquam nolitionem vel simplicem displicentiam. Nam qui in naufragio , vel alio simili mortis periculo, etiam proveniente ex actione hominis, alia de causa mortem inferre volentis, promittit aliquid Deo, ut se a tali periculo eripiat, non habet hunc actum: AVollem vovere , neque hunc: $S3 non essem in hoc periculo, non voverem ; cum enim intendat placare Deum , potius conatur hic et nunc facere votum eo modo quo Deo placet. Et ideo fieri non potest, ut illum actum audeat habere, spontaneae promissioni multum repugnantem, et ostendentem votum illud procedere ex timore pure servili ; est ergo illud votum in se omnino voluntarium, quamvis occasio emittendi illud sit involuntaria. At vero in hoc ultimo casu votum illud est mixtum formali involuntario : nam revera ille homo nollet votum emittere, et per formalem affectum solet id explicare , quia per votum illud non intendit placare Deum , sed solum satisfacere voluntati hominis comminantis mortem, nisi votum emittat ; et ideo solum id facit, quia ad hunc finem necessarium est, miscetque de involuntario, quantum potest. Ergo non videtur tale votum fieri cum voluntate ad obligandum sufficiente.

12. Secunda sententia tenenda, validum esse colum per metum gravem emissum , stando preecise in jure naturali aut divino.— Nihilominus verius est, etiam in eo casu validum esse votum, stando praecise in jure naturali aut divino. Ita tenet Sylvest., verb. Metus, q. 8; Soto, in 4, d. 29, q. 1, a. 3, ubi idem sentit de matrimonio, et consequeuter etiam de voto. Unde pro eadem conclusione referri possunt omnes qui de matrimonio idem sentiunt, qui videri possunt in Sancio, d. lib. 4, disp. 14, n. 2, in fine; et praeterea de voto id explicat Aragon., q. 88, ert. 3; Henr., de Matrim., lib. 1, c. 9, n. 1 et 3; Med. 1. 2, q. 6, art. 6; et ex jurispcritis tenet hanc sententiam Cardin., in cap. Abbas, de lis quae vi; et Calder., Consil., 1; et idem sentit Navar., d. cap. 22, n. 5B1. Fundamentum, quod me maxime movet, est, quia nullam invenio naturalem rationem, quae sufficienter ostendat, votum sic factum esse invalidum ; non possumus autem affirmare esse actum invalidum jure naturae sine ratione sufficienter id ostendente.

13. Fundamentum hujus sententie. — Hoc autem fundamentum in hunc modum declaro, quia in illo modo extorquendi consensum circa votum, vel consideratur ratio injuriae, aut ratio involuntarii , quod ex illa resultat ; ex neutro autem capite sumitur ratio annullandi tale votum. De injuria patet, primo, quia etiam in alio casu secundae assertionis intercedit injuria, quamvis non sit directe ordinata ad extorquendum votum. Secundo et maxime, quia Deus, cui fit votum, non est auctor injuriae, et quamvis illam permittat, jure tamen ac merito potest illam permittere, etiam propter illum finem eliciendi ab homine voti consensum ; ergo injuria, quae ab homine in fertur, impertinens est ut votum Deo factum irritum fiat. Neque enim illa est sufficiens ratio ob quam Deus non acceptet votum. Neque etiam propterea reportatur incommodum ex passione injuriosa, quia habere votum non est aliquod incommodum vel nocumentum, per se loquendo, sed potius est majus animi bonum. Et in his omnibus est magna differentia inter promissionem Deo factam vel homini, et ideo non licet ab una ad aliam argumentari. Quidquid ergo sit de promissione, et contrac- tibus humanis, de quibus nunc nihil definimus, in voto nihil profecto facit ratio injuria.

14. Et confirmatur primo, quia si ratio injuriae ad hoc sufficeret, etiamsi metus esset levis, dummodo oriretur ex injuria suffticiente ad peccatum mortale contra justitiam, suffticeret ad annullandum tale votum. Consequens est falsum ; ergo. Sequela est clara, eamque plane concedit et recte probat Navar., c. 17, n. 30, et cap. 22, n. M , verb. Septimum , et cons. 3, de lis quae vi, n. 9. Falsitas autem consequentis videtur sufficienter probari ex jure. quia non reprobat vota etiam solemnia metu levi facta ; ergo signum est ex naturali jure non esse invalida ; alias injuste cogeretur homo ad talia vota servanda. Nec dici potest Ecciesiam in hoc procedere ex praesumptione, quia de qualitate metus satis potest constare et de injuria ; ergo si haec sufficit ad irritandum ex natura rei, cur non in foro Ecclesiae? Tandem confirmatur, nam juramentum per injuriam extortum ad contirmandam promissionem homini factam, validum est, et obligat propter reverentiam Dei, juxta c. Debitores, c. St vero, de Jurejur.; ergo etiam votum, directe extortum per injuriosam vim, validum est propter divinam reverentiam, non obstante hominis injuria. Patet consequentia, quia non minus spectat ad reverentiam Dei observantia voti quam juramenti ; tum etiam quia sicut injuria ab homine facta in extorsione juramenti non tollit quominus Deus honoretur sui nominis observantia, ita etiam in voto non obstat quominus Deus illud acceptet, et velit tidem sibi datam servari. Aliqui assignant differentiam, quia votum est per se ad obligan dum, non ita juramentum ; sed nihil refert, tum quia juramentum etiam est ad confirmandam obligationem, tum etiam quia potius illa ratione debet esse major obligatio in voto, caeteris paribus, quia magis per se est ad obligandum. :

15. Altera vero pars de involuntario probari solet, quia haec vis ab homine illata nullo modo cogit ad praebendum consensum voluntatis in voto, sed solum ad proferendum exterius verba promissionis, nam hoc sufficit ad evadendum periculum ab homine illatum; si ergo tunc adhibetur voluntatis propositum, illud est mere voluntarium. Sed haec ratio mihi non probatur, nam, licet conatus hominis inferentis vim eludi possint per nuda verba promissionis, tamen is, qui illa profert, non potest absque peccato et mendacio illa pro- ferre, non habens propositum vovendi, aut implendi promissum ; ergo ex vi illius metus cogitur habere illud propositum, ut possit exteriorem promissionem vere et absque peccato proferre. Hoc autem satis est ut non minus coacte et involuntarie habeat propositum, quam proferat verba promissoria ; namis, qui per metum cogitur ad habendum actum interiorem, ut possit sine peccato facere exteriorem, ad quem faciendum etiam cogitur, gravem violentiam moralem patitur, quae ex hoc capite sufficit ad mewum cadentem in constantem virum.

16. Aliquod involuntarium in metu intercedere. — Concedo igitur intercedere voluntarium admixtum alicui involuntario ; tamen quia voluntas vovendi est absoluta et efficax, displicentia vero voti est tantum per voluntatem conditionatam, seu simplicem affectum, quem nolleitatem vocant. ideotale votum simpliciter voluntarium est. Nam cum homo est affectus duobus actibus vel qualitatibus aliquo modo repugnantibus, illa simpliciter vincit, quae efficacior est; ad valorem autem voti sufficit voluntarium simphliciter, etiamsi alioquin misceatur involuntarium secundum quid ; ergo ex hoc etiam capite validum est tale votum. Et confirmatur, nam aliquando potest votum extorqueri per metum mortis directe ad hoc immissum absque injuria, ut verbi gratia, si maritus minetur uxori adulterae mortem eo modo quo juste potest, nisi religionem voveat. In quo casu, quantum attinet ad rationem voluntarii, non minus miscetur involuntarium secuudum quid voluntario simpliciter, quam si comminatio illa esset injuriosa, ut aperte constat ; et tamen in eo casu votum illud validum est. Nam et matrimonium justo metu contractum validum esse communior sententia fert, ut late refert et sequitur Sanci., d. lib. 4, disp. 13; ergoa fortiori idem est dicendum in voto; ergo ob detectum voftuntarii non est invalidum tale votum, ctiamsi actio injuriosa sit.

17. Dices, nec solam injuriam, nec solum involuntarium secundum quid, sufficere ut tale votum reddatur invalidum; illas vero duas conditiones simul junctas satis esse. Verumtamen haec fuga voluntaria est, solumque ad eludendam vim rationum conficta; nam cum illae conditiones sint diversarum rationum, et neutra in suo ordine habeat vim ad illum effectum, quamvis simul concurrant, non componunt unam causam fortiorem, aut validam ad impediendum votum, sed quasi per acci- dens aggregantur plures conditiones per se insufficientes. Denique voluntarium illud in suo ordine suffhicit non existente injuria; et injuria talis est impertinens ad valorem et invaliditatem voti; ergo quod illa duo simul concurrant, est impertinens. Relinquitur ergo libertatem ab hac coactione non esse denecessitate vel substantia voti; atque adeo ex natura rei nullum votum esse invalidum ratione solius metus.

18. Solvuntur opposite rationes. — Ad primam.— Neque huic resolutioni obstant rationes alterius sententiae; quin potius earum responsa nostrum fundamentum confirmabunt, nimirum quod talis nullitas jure naturae non probetur. Ad primam ergo negatur assumptum, scilicet, Deum non acceptare talia vota. Cum autem dicitur Deum non acceptare sacrificia coacta, intelligitur de coactis proprie et rigorose, quae sine consensu fiunt, sicut non condemnat extrinsecam thurificationem idoli, per coactam motionem manus factam sine consensu voluntatis. At vero sicut damnat sacrificium idolo factum per metum, etiamsi sit coactum secundum quid, ita etiam acceptat sacrificia de se bona et religiosa, etiamsi metu fiant. Et ita explicuit propositionem illam Gratian., 23, q. 6, Sult., ad finem, eamque late comprobat; et sumitur ex Augustino, Epist. 48 et 58. Unde quod in illa ratione subjungitur, nihil esse acceptum Deo, nisi voluntarium, si intelligatur de voluntario simpliciter per verum consensum, verum est, et ita dicimus esse voluntarium tale votum ; si vero intelligatur de voluntario sine ulla mixtione involuntarii, falsum est. Quia, ut ait Aug., d. Epist. 49, non est considerandum quod quisque cogitur, sed quale illud est quo cogitur, utrum bonum aut malum, non quod quisque bonnus possit esse invitus, sed timendo quod non vult pati, volens jam tenet quod nolebat.

19. Ad secundam. — Ad secundam, distinguo consequens quoad particulam illam egitimum ; si enim tantum significet non recte fieri, seu non legitime et juste ex parte cogentis, sic conceditur totum ; si vero inde inferatur non esse legitimum votum, 1d est, validum, negatur consequentia, quia licet votum natura sua postulet sine necessitate et coactione fieri, nihileminus factum tenet, quia multa male fiunt, quae facta tenent. Maxime cum hic malitia non sit ex parte voventis, nec ex parte Dei acceptantis, sed ex parte inferentis metum, cujus malitia potest Deus juste uti ad bonum effectum. Neque plus probat confirmatio , nam operi consilii repugnat coactio, secundum justitiae ordinem, non tamen repugnat valori ejus, ut patet, quando coactio etiam injusta est occasio voti.

20. Ad tertiam. — Matrimonium metu factum non jure natura, sed ecclesiastico, esse irritum probabilius asseritur. — Ad quartam. — Ad quintam. — Ad tertiam, primo probabilius fortasse est, matrimonium metu factum non jure naturae, sed ecclesiastico esse irritum. Deinde non est omnino eadem ratio, quia matrimonium est contractus humanus, unde si fiat per injuriosum metum, saltem ratione injuriae potest videri irritum, quia injuria inter homines videtur esse sufficiens ad invalidandos contractus inter eosdem. Item matrimonium est vinculum perpetuum, et habet alia onera, ratione quorum fortasse ex natura rei postulat integram libertatem ; sed hoc in locum proprium remittimus. Ad quartam respondetur negando consequentiam, quia constat non esse simile antecedens ; nam illud est verum in metu non directe immisso ad fractionem voti. Et ratio illius est, quia vovensa principio non intendit se obligare cum tanto discrimine, seu sic mutatis rebus, ut infra dicetur, et de juramento dictum est. Secus vero est in nostro casu, in quo vult quis vovere, non obstante metu. Ad quintam, jam responsum est, iniuriam hominis non impedire quominus jus acquiratur Deo per promissionem ex vero consensu factam, sicut non impedit quominus graviter offendatur Deus propter peccatum ex metu factum. lItem, si Deus ipse per se ipsum vellet immediate talem metum incutere, et sic votum extorquere, sine dubio non faceret injuriam, et votum esset validum; ergo ratio injuriae ex parte hominis non potest obstare obligationi factae Deo, quia forte Deus illam intendit permittendo tale peccatum hominis, quod justissime facere potest.

21. Ad sextam. — Ad sextam, dicitur imprimis Cifferentiam illam non videri semper necessariam. Nam et qui vovet ex metu naturali potest, dum vovet, habere simplicem displicentiam vovendi, et fateri Deo infirmitatem suam ; et e converso illi, qui per metum directe inducitur ad vovendum, potest vexatio dare tantum intellectum, ut jam plena voluntate, et sine actuali velleitate contraria velit promitiere ; ergo illa differentia parum refert. Addo vero ulterius, quod licet differentia esset constans et perpetua, nihil obstaret, quia voluntas absolute praevalet non obstante repugnantia actualis displicentiae per nolleitatem. Item illud involuntarium secundum quid, non obstat quominus absoluta voluntas bona sit et meritoria apud Deum, quia simpliciter est de bono objecto, et non habet malam circumstantiam; quia displicentia illa nec est circumstantia alterius actus, sed concomitanter se habet, neque est mala, quia non est contra praeceptum. Sicut qui necessitate cogitur bona sua expendere in pauperes, licet habeat displicentiam de tali necessitate, et consequeuter de obligatione ad erogandum bona sua, quia simpliciter nollet dare, nihilominus quia ex suppositione absolute vult, bene operatur et meretur coram Deo. Si ergo talis voluntas sufficit ad meritum, cur ex natura rei non sufficiet ad votum?

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7