Caput 8
Caput 8
An vota facta ex gravi metu sint irrita ex ecclesiastico jure?
1. Sententia illorum qui sentiunt vota metu gravci inita esse irrita jure ecclesiastico. — Quee requirantur ut metus sit cadens in constantem virum. — In hoc puncto distinguendum est inter votum solemne et simplex. Nam disputationem de voto solemni reservamus in sequens volumen, ubi de professione religiosa et de voto continentiae ordinis sacri dicendum est; nunc supponimus illa vota esse irrita; quomodo autem irrita sint ibi explicabimus. Hic ergo solum de simplicibus dicendum est, de quibus multi sentiunt esse irrita jure ecclesiastico, quod magis sentire videntur Glossa, Panorm., et alii juristae supra relati, et Navar., d. Cons. 12 et 22, et in multis Consiliis, de His quae vi, dicens esse opinionem communem, quam etiam videtur tenere Hostiensis, in Summ., tit. de Regularibus, S Z qualiter, verb. Alii dicunt. Idem sentit Rchard., in 4, d. 29, art. 1, q. 2; et ibi etiam Palud., q. 1; et Soto ibi, et alii, praesertim Summistae, verb. Metus, seu Coactio, et ver. Votum, qui indifferenter loquuntur de votis metu factis, et dicunt esse nulla, non tamen explicant quo jure ; tamen secluso jure naturali solum superest ecclesiasticum. Item hoc satis insinuant, dum aiunt non quemlibet metum levem, sed gravem, et cadentem in constantem virum irritare haec vota, quia jura de hoc tantum metu loquuntur. Quis autem metus dicatur cadens in constantem virum, explicat latissime Sanc., d. lib. 4, a princip., per plures disputationes, et nos aliqua dicemus infra, tractatu de Professionc religiosa. Nunc quia parum est necessaria disputatio, satis sit dicere metum, ut dicatur cadere in constantem virum, duo praecipue requirere, scilicet, et quod malum, quod timetur, grave sit judicio prudentum, et quod gravi seu probabili ratione timeatur tanquam imminens.
2. Quod ergo hic metus irritet vota omnia, etiam simplicia, probari solet ex c. Prelatus, alias 1, de lis quae vi. Secundo, ex c. Cum dilectus, de lis quae vi, saltem per argumentum a contrario sensu; ibi enim votum per metum factum censetur obligare, quia metus non fuit talis ut caderet in virum constantem; ergo si talis fuisset metus, votum non fuisset validum. Tertio, inducitur c. Abbas, eod., quatenus in eo dicitur, quae metu fiunt debere in irritum revocari; et quod dicitur in c. Ad audientiam, debere carere robore firmitatis, que metu fiunt. Quarto, induci possunt generalia verba textus in c. Cum locum, de Sponsalib. : Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est ut, ubi assensus cujusquam requiritur, coactionis materia repellatur. Nam haec ratio etiam in votis locum habet.
3. Alia sententia alteri opposita. — Soto.— Alia sententia extreme contraria esse potest, vota simplicia metu facta non solum per Ecclesiam irrita non esse, verum etiam nec irritari posse. Hanc commemorat Soto, dis. 29, nullum tamen ejus auctorem refert, neque illam approbat ; dicit tamen, non earere apparenti fundamento, scilicet, quia Ecclesia non est judex voti simplicis, quod amplius non declarat. Videtur tamen in hoc fundari, quia Ecclesianon habet potestatem in actus interiores; simplex autem votum in actu interiori consistit, nam consensu interno perficitur, et interius potest explicari Deo; exterior autem indicatio est mere accidentaria.
4. Ecclesia potestatem habet ad irritanda vota simplicia metu facta. — Sed quod ad potestatem attinet, dicendum est potuisse Ecclesiam irritare vota simplicia metu facta. Ita docet Soto ibi, et omnes alii supponunt. Et probatur primo, quia irritat votum solemne ; ergo a fortiori potest irritare simplex. Secundo, potest praescribere certam aetatem antequam vota simplicia valide non fiant; ergo etiam potest praescribere modum libertatis a coactione, sine qua vota non tenerent. Tertio, quia Ecclesia habet potestatem dispensandi in voto etiam mere interno, et irritare jam factum, ut infra dicetur, ergo et inhabilitare personam, vel consensum irritare metu extortum. Unde excluditur contrarium fundamentum, nam materia illa non est extra ecclesiasticam potestatem, quia votum sive internum, sivc externum, materia est circa quam potest jurisdictio ecclesiastica versari, vel quia, mediante actu externo cui conjungitur, subjicitur illi, sicut consensus matrimonii aliquando irritatur ab Ecclesia, quatenus exteriori contractui conjungitur ; vel quia actus jurisdictionis, ut versantur circa vota, non ordinantur solum ad forum externum et politicum, sed maxime ad internum pertinens ad animae salutem, in quo foro extenditur ecclesiastica potestas aliquo modo ad actus interiores, ut de indulgentiis suo loco diximus.
5. Ecclesia huc usque non irritavit vota simplicia metu facta. — Nihilominus dico secundo, Ecclesiam de facto non irritasse vota simplicia metu facta, et ideo probabilius est obligare, donec dispensentur seu tollantur per Ecclesiam, ad quod sufficit metus, praeseriim justus seu gravis. In hoc sequor sententiam Card., qui in d. c. Abbas.de lis quae vi, dixit, nullo jure probari vota omnia metu faeta esse irrita ; et sequitur Sylvest. supra, dicens nullibi authentice legi. Idem, Votum, 2, q. 12, et Juramentum, 1, q. 1. Refertur etiam Calder., in Cons. 1, Quiclerici vel vovent.
6. Probatur autem prior pars discurrendo per jura quae allegantur. Nam c. 1, seu Pralatus, de lis quae vi, aperte loquitur de voto solemni, et professione religiosa, ut patet ex illis verbis: S probatum fuisset, non ob tumorem amortis religionem intrasse ; et ex toto contextu et communi intelligentia Iunoc., Panormitani, et aliorum ibi; idem Panormitanus, in cap. Sicut nobis, de Regular., numero quinto. Addit autem ibi, quod illa decisio potest generaliter adduci ad validitatem vel invaliditatem cujuslibet voti. Sed gratis et sine probatione hoc dicit, et contra generales regulas, quod argumentum a simili in hujusmodi re adeo gravi non est validum. Maxime quia est extensio in materia odiosa, et potius restringenda. Item quia non est aequalis ratio, nam votum solemne includit quemdam contractum inter religionem et religiosum, et ex hac parte potuit majori ratione irritari. Item est indissolubilius quam votum simplex, et ideo oportuit majori libertate fieri. Confirmari etiam potest, nam irritatio matrimonii non extenditur ad sponsalia per se loquendo, et juxta communiorem sententiam.
1. Expenditur cap. Cum dilectus. — Ad c. Cum dilectus, primo, dicitur argumentum a contrario non esse firmum, praesertim ad inducendam legem irritantem. Et patet, nam ibi simul est sermo de juramento et de voto; at in juramento non valet illud argumentum; ergo nec in voto. Unde potest retorqueri idem argumentum, quatenus in eo textu juramentum, et votum metu factum aequiparantur. Denique pro ratione redditur, quod metus non fuerat gravis, ut non solum constaret juramentnm et votum obligasse, sed etiam significaretur propter talem metum non fuisse dispensandum in illis, sed simpliciter obligandum ad illa observanda.
8. Explicantur cap. Abbas, et cap. Ad audientiam. — Ad c. Abbas, et Ad audientiam, primo dicitur ibi non esse sermonem de votis, sed de aliis geueribus actionum inter homines, de quibus non est eadem ratio, ut jam insinuavi. Addo subinde ex vi illorum verborum non sequi actum factum per metum esse ipso jure irritum, sed habere in se suftficientem causam cur irritetur, nam eo ipso caret valore firmitatis, et potest in irritum revocari. Hoc autem facile concedemus de voto simplici metu facto, nam habet in se sufficientem causam, ut ab hapente potestatem tollatur, et hoc modo securiori et sufficienti modo subvenitur injuriam passo ; nec oportuit tam generalem concedere licentiam veniendi contra similia vota. Neque video cur magis debuerint haec vota irritari, quam juramenta metu extorta, nec quae major difficultas sit in adhibendo remedio, mediante Praelato, in voto, quam in juramento. hespondet autem Panor., in c. $i vero, de Jurejur., in juramento fuisse conveniens servari etiam metu factum propter ejus reverentiam, quia frequenter fit; cessare autem hanc rationem in voto, quia ra:o fit. Sed certe differentia haec valde materialis est et incerta ; nam, licet juramenta assertoria frequentius fiant, tamen promissoria inter homines non fiunt frequentius quam vota ad Deum. Et praesertim ex metu forte saepius fiunt vota, quam promissiones humanae juratae.
9. Ad c. Cum locun, dico verba illa, Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel coaciio intercedit, necessario esse cum debita proportione et moderatione intelligenda, quia manifestum est verum cousensum habere locum, etiamsi per metum extortus sit, ut patet de consensu in peccato, etiamsi ex metu detur, et quia voluntas coacta voluntas est. Igitur si de consensu vero absolute intelligantur, oportet exponi, quoad morale periculum, vel, regulariter loquendo, atque adeo secundum praesumptionem juris non habere locum consensum, ubi adest metus ; quia qui operatur ex metu, facile fingit exterius, cum interius non consentiat. Etideo qui dicit se non consensisse matrimonio quod contraxit, quia metu coactus fuit, si probat metum sufticienter tempore convenienti, consequenter probare censetur defectum consensus, juxta cap. Consulé iationi, S Sane, de Sponsalibus. Et forrasse inter alias causas propterea irritata sunt matrimonia metu facta, quia morale periculum erat facta esse sine ullo consensu ; et ideo Ecclesia non poterat convenienter cogere quemquam ad tale matrimonium observandum ; vel secundo ( et videtur esse communis intellectus ) exponi possunt dicta jura, ubi inest metus, non habere locum consensum omnino voluntarium, ac plene liberum, qualem Ecclesia in matrimonio postulat. Ipde autem non fit similem consensum esse necessarium ex natura rei ad valorem voti.
10. An votum simplex religionis metu factun validum sit. — Resolutio dubii negativa. — Superest autem hic peculiare dubium de voto simplici religionis, an per metum factum validum sit. Et ratio dubitandi est, quia assertio posita generalis est, et rationes aeque de hoc voto probant ac de aliis. Nihilominus tamnen probabilissimum censeo quod, licet tale votum nec ex jure naturae irritum sit, nec directe et per se sit ab Ecclesia irritatum, ut probat ratio facta; per quamdam consecutionem, eo ipso quod professio metu facta irrita facta est per Ecclesiam, consequenter fieri, ut promissio simplex faciendi talem professionem metu extorta obligationem inducere non possit. Quia si promissio valida esset, ergo donatio, seu professio, ratione illius facta, futura esset valida, quia nemo potest obligari ad faciendum actum invalidum et vitiosum ; professio autem non potest esse valida, quia per legem irrita facta est; ergo neque promissio ejus potest obligationem inducere.
11. Dices, professionem illam non irritari per legem, quia illa non fit per metum ; quamquam enim promissio per metum facta sit, potest postea sponte fieri professio ; lex autem solum irritat professionem metu factam. hespondetur negando antecedens. Ponimus enim hujusmodi personam profiteri vi et necessitate obligationis promissionis factae. Nam si postea velit sua voluntate profiteri , etiamsi obligationem in se non agnoscat, non erit casus de quo agimus, nam promissio tunc nihil operatur. Professionem igitur factam ob prioris voti obligationem, dicimus necessario debere censeri factam ex metu, quoniam in illum tandem resolvitur. Nam ad talem professionem cogit promissio, et ad promissionem coegit metus; ergo de primo ad ultimum metus est, qui cogit ad professionem ; est ergo nulla; ergo non potest prior promissio obligare, alias veluti falsificaret (ut sic dicam) scu destrueret seipsam, quia obligando redderet impossibile suum complementum. Quapropter simplex votum castitatis, verbi gratia, metu extortum validum est, non solum jure naturae, sed etiam positivo, quia neque in se neque in alio invenitur irritatum; votum autem simplex religionis metu extortum , licet in se et directe non inveniatur irritatum, tamen, quia professio religionis metu extorta irrita facta est per canonicam legem, ideo eadem lex abstulisse videtur objectum talis voti, nam satis probabiliter ostensum est nullum babere, circa quod valide versari possit. Atque hoc etiam suadere potest dictum cap. Praelatum, sed de illo voto latius in proprio loco dicetur, in quem ultimum judicium de hoc puncto differimus.
On this page