Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum voluntas vovendi non solum libera, sed etiam plene et exacte deliberata esse debeat?

CAPUT IX. UTRUM VOLUNTAS VOVENDI NON SOLUM LIBERA, SED ETIAM PLENE ET EXACTE DELIBERATA ESSE DEBEAT?

1. Haec est alia proprietas, quae ad votum postulatur, nimirum, ut ex deliberatione fiat, ac subinde ut propositum ejus deliberatum sit. De ipsa vero deliberatione, quis actus sit, nonnulla est contentio, quae mihi parvi momenti et de nomine esse videtur. Cajetan. enim, d. q. SS, art. 1, putat dehberationem esse actum voluntatis eligentis unum ex multis, quae prius per rationem considerata et inter se collata fuerunt ; quia quamdiu aliquis cogitat, et discurrit donec eligat, non dicitur deliberasse , quia nondum se determinavit. D. Thom. autem, in eod. art. 1, aperte disiinguit deliberationem a proposito voluntatis, dicens propositum praeexigere deliberationem, cum sit actus voluntatis deliberatae. Quasi dicat, sicut voluntatis actus supponit rationis judicium, ita propositum deliberatum supponit rationis deliberationem. Et hic modus dicendi mihi placet, et illo utar, quia est aptior ad rem explicandam, dummodo sub deliberatione comprehendamus non solum consulta- tionem et quasi inquisitionem intellectus, sed etiam judicium, quo intellectus definite proponit quid sit eligibile vel eligibilius, vel quo in praesenti materia judicat expedire votum emittere. Atque hoc modo propositum voluntatis licet ab ipsa sit elicitum, denominabitur deliberatum extrinsece ab actu intellectus , quia, scilicet, cum sufficienti animadversione et judicio intellectus fit. Et ita explicando hanc proprietatem, incipimus exponere actus, qui ex parte intellectus praecedere debent, ut votum validum et obligatorium fieri possit. 2. Ad votum necessariam esse aliquam deliberationem, et consensum liberum voluntatis. — Quuoe sit sufficiens deliberatio ad vcovendum. — Prima opinio. — Ex hac ergo terminorum declaratione, et ex hactenus dictis constat, ad votum necessariam esse aliquam deliberationem, quia non fit sine consensu libero voluntatis; voluntas autem operari non potest sine praevia ratione considerante et discurrente; ergo est necessaria aliqua deliberatio , saltem illa quae ad actum perfecte humanum et simpliciter liberum satis sit. Difficultas autem est, an haec sufficiat, vel major requiratur, atque adeo quanta debeat esse haec consideratio. Quidam enim dicunt necessariam esse maturam considerationem et consultationem, ita ut non sufficiat usus et judicium rationis, quod ad libertatem et dominium actus, et ad peccandum mortaliter satis sit, sed oporteat non fieri ex aliqua repentina et subita mutatione aut passione, sed ex plena advertentia ac consilio. Haec opinio tribui solet Richard., in 4, d. 38, art. 2, q. 2. Sed revera eam non docet ; solum enim ait, vota ex surreptione facta non obligare ; nam votum requirit deliberationem. Quanta vero debeat esse deliberatio, vel quae surreptio sufficiat impedire votum, non declarat. Eam vero opinionem tenuisse videtur Glossa, in cap. Dudum, de Conver. conjugat., verb. Calore iracundie, a qua non dissentiunt ibi Panorm., Hostiens. et Anton., et favent Doctores, imo et jura dicentia, facta calore iracundiae non valere, donec transacta passione contirmentur, leg. Quidguid, 48, ff. de Regul. jur., ubi Glossa et Bart., pluresque alios refert Tiraquel., de Poenis temp., caus. 1, num. 26, de juramento, et n. 27, de voto. Et a n. 24 usque ad 30 idem refert de multis alus actionibus factis calore iracundiae, inter quas etiam ponit promissionem religionis cum Anton., in cap. Sicat ex litteris, de Jurejuran.; et Felin. ibi, late, et in capit. S? vero, eod, n. 7, et cap. Mattheum , de Simon.. n. 2. Idem late Rom. , Singul. 313, alias 314, ubi excipit donationem piae causae, quae valet etiam facta calore iracundiae. Quod cum aliis approbat Tiraquel., supra, num. 4, et de Privileg. piae causae , in 108. Possuntque pro hac sententia afferri cap. Divortium , de Poenit., d. 1, et cap. Si quis juratus, 2, quaest. 3.

3. Ratio pro hac sentent. — Ratio addi potest, quia votum est res valde gravis, inducit enim gravissimam obligationem , ac de se perpetuam ; ergo natura sua postulat plenam rei considerationem et advertentiam, quia si aliter fiat, et homo maneat ligatus, sequuntur, moraliter loquendo, innumera pericula peccandi mortaliter, quia vota sic facta statim displicent, et difficile implentur, facillimeque violantur ; ergo non est verisimile placere Deo talia vota, neque acceptare illa; non ergo sunt valida. Eo vel maxime quod votum natura sua est actus religionis; ergo etiam ex natura sua postulat ut ex judicio prudenti fiat; nam hoc postulat religionis virtus: votum autem quod non fit cum praedicta deliberatione perfecta, imprudenter fit et peccaminose ; non est ergo votum.

4. Secunda sententia amplectenda - deliberatio rationis sufficiens ad votum est, que requiritur ut actus sit simpliciter liber. — Secunda sententia vera et communis est, ad votum suffticere illam deliberationem rationis, quae necessaria est ut actus voluntatis sit simpliciter liber, ita ut fiat cum dominio simpliciter morali, id est, sufficiente ad actum absolute humanum, seu ad peccandum mortaliter; per hunc enim effectum solet communiter explicari haec sententia. Quam indicat D. Thomas hic ; dum enim ait deliberationem requiri ad votum, et non declarat specialem gradum aut modum hujus deliberationis, satis indicat eam deliberationem sufficere , quae simpliciter deliberatio est: hujusmodi autem est illa, quae sufficit ad actum absolute humanum, et ad peccandum mortalter. Et ita exponit et sentit Cajetan., hic secutus Paludan., in 4, d. 38, q. 1, quem caeteri sequuntur ; Soto, lib. 7 de Justit., q. 1, art. 2; Sylvest., verb. Juramentum, 4, n. 4, Votum, 2, q. 13. Idem Angel. et alii Summistae, Navar. supra, cap. 19, n. 24 et 25; Anton., 2 p., ut. 11, cap. 2. Sumiturque ex Gloss. 1, in c. Mulier, 32. q. 2, quatenus dicit, qui potest se obligare diabolo, posse etiam obligare se Deo. Et idem habet habet Glos. 20, q. 1,in princ.; Panorm., in cap. Sicut in litteris, de Jurejur., n. 2, ubi Felin., num. 3. Et in eamdem sententiam in- clinant Joan. Andr. et alii expositores, in cap. Dudwmn, de Convers. conjug.

5. Probari autem potest primo ex c. Sicut ex litteris, de Jurejur., ubi juramentum calore iracundiae temerarie factum punitur ut grave peccatum, quia factum fuerat de re illicita, et propter hunc posteriorem defectum censetur non obligare, non ex defectu deliberationis. Simile argumentum sumitur ex cap. Duduwm, de Convers. conjug., ubi significatur, votum factum calore iracundiae, quae non abstulit rationis usum, validum fuisse, cum tamen non potuerit similis iracundia non impedire plenissimam et exactam deliberationem. Idem sumitur ex cap. 2, de Voto, ubi validum censetur esse votum Hierosolymitanae peregrinationis factum a quodam in puerili et tenera aetate, facilitate potius quam arbitrio discretionis ; ergo ex sententia Pontificis non requiritur tam exacta discretio et prudentiale judicium ad valorem voti. Estque attente considerandum ad ea, quae infra dicemus , votum illud Hierosoly mitana peregrinationis fuisse semper in Ecclesia inter gravissima computatum ; ergo si ad illud non requiritur tanta dehberatio, multo minus requiretur ad alia.

6. Favet etiam huic sententiae Ambrosius relatus in cap. Sunt qui opes, 16, q. 4, ex 1.2 de Poenit , cap. 9, ubi habet, donationem factam Ecclesiae, tumultuario mentis impulsu, non perpetuo judicio, revocari non posse sine sacrilegio ; ergo donatio facta Ecclesiae sine prudenti et matura deliberatione valida est, alioquin non esset sacrilegium talia bona repetere ; ergo a fortiori promissio facta Ecclesiae, verbi gratia, dandi talia bona, qua votum est, non requirit ad valorem suum tam exactam deliberationem. Denique hoc etiam suadent illa jura, quibus supra ostendimus vota facta in periculis mortis, et ex metu praesertim proveniente ab intrinseco, valida esse, cap. 2, cap. Sicut nobis, de Regular., cum similibus. Nam hujusmodi vota fieri non solent cum tam exacta deliberatione.

7. Tandem probatur ratione , quia de essentia voti solum est quod sit actus humanus, et sufficienter voluntarius ad talem obligationem ; sed ad hoc sufficit communis deliberatio, quae ad peccandum mortaliter, vel ad alios contractus humanos satis est ; ergo illa etiam suflicit ad valorem voti. Et confirmatur: nam similis deliberatio sufficit ad valorem juramenti, et ad culpam perjurii, et ad peccandum etiam mortaliter contra votum ; ergo et ad obligationem voti, est enim de his omni- bus consimilis ratio. Et illa generalis est optima, quod illa deliberatio, quae sufficit ad se ligandum reatui aeternae damnationis, sufficit etiam ad se obligandum Deo vinculo promissionis. Item quod deliberatio, quae sufficit ad proponendum sibi ultimum finem, quod censetur facere qui peccat mortaliter , sufficit ad imponendam sibi voti obligationem. Confirmatur secundo, nam si ultra hanc deliberationem alia major postulatur, nulla certa ratio excogitari potest ad designandum gradum hujus deliberationis, sufficientis ac necessariae ad votum ; potest enim haec deliberatio esse magis vel minus diuturna , et cum consideratione plurium vel pauciorum rationum aut difficultatum, quae in aliquo voto esse solent. Item cum non omnia vota sint paria, ad votum gravius, ut validum esset, postulanda esset major deliberatio, quod neque in jure fit, ut ex capitulis citatis constat, neque moraliter fieri potest, ita ut de valore uniuscujusque voti habeatur humana certitudo. Sistendum ergo est in generali ratione deliberationis sufficientis ad actum simpliciter liberum.

8. Neque est verisimile Glossas et auctores in contrarium allegatos, contra hanc veritatem sensisse ; plures enim illorum distinctione declarant ac temperant sententiam suam. Potest autem duplex adhiberi distinctio. Prior est, calorem iracundiae interdum tantum esse, ut rationis usum pro tunc ita perturbet, ut liberum judicium non relinquat ; aliquando vero non est tam vehemens, quin relinquat potestatem deliberandi sufficienter ad peccandum mortaliier; quia non obstante passione homo satis advertit quid faciat, et quid commodi vel incommodi sit in tali actione , ut eligi debeat vel repudiari, quamvis hoc fiat nimia celeritate , quasi praecipitatione quadam. In priori casu procedere possunt jura, quae facta calore iracundie non recipiunt, nisi transacta passione rata habeantur ; et idem est de voto, juramento, etc., et non solum in passione ira, sed etiam in amore, et quacumque alia ita perturbante rationem , id locum habet. Et in hoc sensu non habet locum exceptio de donatione piae causae , nam etiam illa, si cum tanta perturbatione fiat, valida non erit, ut constat. At vero quando calor iracundiae tantum posteriori modo impedit perfectionem deliberationis, per se non invalidat votum neque alium actum.

9. Unde potest adhiberi secunda distinctio quoad hoe membrum , scilicet de actu irrito vel irritabili; nam actus sic factus non est quidem irritus, ut dictum est, habet tamen justam causam cur irritari vel dispensari possit, ut infra dicemus. Et quoad hoc posset habere locum exceptio de donatione piae causae, in cujus favorem, etiamsi mente perturbata fiat, non irritatur. De quo alias. Atque haec doctrina sumitur maxime ex Ant. de But., in d. c. Sicut ex litteris, et ibi Felin. ; Deci., in d. l. Quidquid ; Joan. Andr., in d. e. Dudum; Ant.. 2 p., tit 10, c. 6, verb. Quartus casus ; Panorm., in d. c. Si eero.

10. Fit satis rationi contrarie. — Per haec ergo sufficienter responsum est ad propria jura. Ad rationem autem respondetur negando consequentiam, alioquin probaret non solum in votis, sed etiam in omnibus actionibus et negotiis humanis, quae gravia sunt, majorem deliberationem esse simpliciter necessariam. Probaret etiam, pro negotü qualitate et differentia, diversos gradus deliberationis esse postulandos ad valorem negotii seu obligationis. Imo etiam probaret, quo peccatum mortale gravius est ex sua specie seu genere, eo necessariam esse majorem deliberationem, ut ad talem culpam imputetur. Solum igitur probatur illo argumento , juxta prudentem modum operandi requiri ad votum majorem deliberationem , quam ad alias communes actiones, et quo votum gravius est, eo majorem esse adhibendam considerationem. Iude autem non fit ut si in hoc defectus aliquis committatur, statim votum sit invalidum, nisi tanta sit indeliberatio , ut usum libertatis simphlieiter impediat. Addunt vero praedicti auctores. et recte, votum, quod fit absque matura deliberatione proportionata, esse imperfectum, et ex eo capite habere causam aliquam ob quam dispensari possit, ut hoc modo occurrat illis incommodis, quae ex hujusmodi temerariis seu repentinis votis oriri solent , quod etiam movebat auctores alterius sententiae. Sed ex illis incommodis male colligitur , unumquemque pro arbitrio suo posse statim talia vota contemnere ; illud enim majus esset incommodum, multisque periculis expositum ; sed colligi debet, Praelatum jurisdictionem habentem posse, et interdum debere talia vota auferre vel commutare, considerata qualitate voti, et imperfectae deliberationis; et hoc etiam in praedictis juribus docetur.

11. Quo signo colligi poterit am votum subito factum , validum aut invalidum sit ex menlis inconsiderantia. — Sed quaeret aliquis quo signo discerni poterit quando votum subito factum, validum aut invalidum fuerit cx per- turbatione vel inconsideratione rationis. Ad hoc respondet Angel., Votum, 1, n. 6, si, facto voto, homo cessante passione statim poeniteat, signum esse votum fnisse indeliberatum et invalidum. Sequitur ibi Tabien., et Supplementum Gabr., d. 38, q. 1, art. 1, circa finem. Et videntur fundari in d. cap. Divortium, et d. l. Quidquid. Hoc vero signum reprobant Palud., Anton., Sylvest., Soto, et alii, quia saepe retractatur actus plene deliberatus propter libertatem voluntatis, vel propter novam considerationem statim occurrentem, quae non impedit quominus praecedens actus fuerit sufficienter liber. Item licet poenitentia statim post peccatum sequatur , non est signum peccatum non fuisse mortale, sed ad summum indicatur non fuisse ex habitu, sed ex passione, vel repentina occasione, ut notavit Gutuer., d. c. 22, num. 14. Non tamen ita rejiciendum est hoc signum, quin sit aliqua conjectura, si aliae accedant ; sed solum nec sufficiens nec vehemens existimandum est.

12. Alii docent tunc passionem impedire valorem voti, quando tanta est, quod sine illa votum non fuisset factum. Ita Panor., d. c. Si vero, n. 7, cum Anton., in c. Sicut ea litteris, n. 9. Idem clarius Abbas, in d. c. Dadum. n. 8, et idem videtur dicere Syivest., d. q. 13. Sed est magis fallax et incertum signum, tum quia multa per occasionem fiunt quae sine illa non fierent, et tamen valide fiunt ; quia non obstante occasione, voluntas fuit sufficienter libera, et dedit consummatum consensum. Tum etiam quia quid homo faceret vel non faceret, non stante tali passione. et incertissimum est, et de facto nihil confert ad meritum vel demeritum; ergo nec ad validitatem vel invaliditatem voti. Neque etiam est signum non praestiti consensus, posita passione; neque etiam indicat fuisse omnino perturbatam rationem, sed ad summum indicat indiscretum vel imprudens judicium.

13. Nullum certum. indicium posse dari de validitate voti facti, vel invaliditate per inconsiderantiam, nisi prudentis arbitrium.—bico ergo nullum signum certum et infallibile posse circa hoc dari, sed prudenti arbitrio opus esse, et praesertim spectandam rationis advertentiam. Nam si tanta fuit passio, ut homo non attenderit quid ageret, tunc indeliberata fuit actio. et insufficiens ad votum, quia etiam ad peccandum mortaliter non sufficeret. Si vero nec subita passio nec brevitas temporis abstulit sufficientem advertentiam, cum aliqua collatione ejus (quod agebatur) cum actu op- posito, sine ullo signo perturbati discursus, tunc passio non abstulit sufficientem deliberationem, ut bene Cajet. declarat. Quid autem agendum sit in casu dubio, dicemus infra in peculiari capite.

14. Non oportere ut deliberatio ad votum sufficiens quoad judicium tempore preecedat.— Sed quid de temporis brevitate seu successione? Navar., capite duodecimo, num. 26, deliberationem hanc in momento dicit haberi posse, et non oportere ut tempore antccedat ad propositum voluntatis, sed tantum naturae ordine; nam in eodem instanti potest votum emitti. Sed hoc potest intelligi vel de tota deliberatione, vel tantum de conclusione seu judicio ejus. Priori modo esset vera illa sententia, si de Angelis esset sermo, vel de hominibus divinitus elevatis, ut fuerunt Christus Dominus, et B. Virgo, de quibus verisimile est in primo instanti conceptionis suae votum aliquod emisisse. At in hominibus connaturali modo operantibus id non contingit, ob rationem supra factam, quod sufficiens advertentia et deliberatio non habetur sine discursu; discursus autem in tempore fit. Et ideo recte dixit Cajetanus hanc deliberationem interdum fieri imperceptibiliter, quia, lieet in tempore fiat, temporis tamen successio non percipitur, ut etiam notavit Gabriel, in 3, d. 39, q.2, not. 2. At loquendo de solo judicio, verum est quod, licet discursus quoad inquisitionem, apprehensionem , et aliquod judicium praemissarum in tempore fiat, nihilominus quoad judicium de voto faciendo in momento fit. Et sic etiam verum est, non oportere ut deliberatio quoad hoc judicium tempore praecedat votum; nam in eodem momento, quo intellectvs judicat, potest voluntas velle ita efficaciter, ut in eodem momento fiat promissio, sicut potest etiam cum simili celeritate peccare.

15. Objectio.— Solutio. —Sed objiciebatar tale votum imprudens esse et peccaminosum, ideoque non esse acceptum Deo. Respondetur ex dictis negando consequentiam : supra enim ostensum est, votum, quod peccaminose fit, licet non sit placitum Deo quoad malitiam, acceptari nihilominus quoad obligationem Ita ergo nunc dicimus votum. quod imprudenter fit, non placere Deo quoad imprudentiam, nec quoad malitiam, si quam inde contrahit, et nihilominus si sufficienti deliberatione fit, acceptari quoad obligationem. Secundo, dicimus non esse necessarium ut votum sic factum peccaminosum sit; saepius enim fit bona intentione, et ex motivo honesto, et absque cireumstantia quae imputari posset ad culpam, quia, licet fortasse in re ipsa modus sit ex se reprehensibilis et culpabilis, facile tamen accidere potest ut hoc ipsum vel non advertatur, vel ignoretur inculpabiliter. Et tunc actus vovendi non solum non erit peccatum, sed etiam esse potest meritorius, si vovens in gratia sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9