Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Utrum ad votum sit necessaria formalis deliberatio voti in se, vel virtualis et in causa sufficiat.

CAPUT X. UTRUM AD VOTUM SIT NECESSARIA FORMALIS DELIBERATIO VOTI IN SE, VEL VIRTUALIS ET IN CAUSA SUFFICIAT.

1. An ad caliditatem voti necessaria sit formalis deliberatio in instanti in quo emittitur. — In praecedenti capite praecipue explicatum est quae intellectus cogitatio ac consideratio antecedat ordinarie ad deliberandum de voto, priusquam fiat, et quae sit simpliciter necessaria ; quae vero, ad prudentem vovendi modum:: in hoc autem capite praecipue declarandum est, quae advertentia actualis intellectus necessaria sit in eomet instanti in quo votum fit. Et ad hoc explicandum utimur distinctione formalis et virtualis deliberationis, qua utitur Cajetanus, in d. art. 1, et est similis illi quae in materia de Sacramentis dari solet de intentione formali et virtuali, de qua videri possunt dicta in 3 tom., disput. 13, sect. 3. Supponimus ergo, ex dictis in capite praecedenti, ad votum necessarium esse ut praecedat in intellectu deliberatio formalis de voto faciendo, sive ordine temporis, sive saltem naturae. Difficultas ergo nunc est an necessarium sit, ut eadem formalis deliberatio duret usque ad illud instans intrinsecum (ut sic dicam), in quo voluntas vult obligationem voti suscipere, vel satis sit quod praecesserit, et virtus ejus maneat eo tempore in quo fit votum, quae virtus appellatur virtualis deliberatio.

2. Prima sententia. — Prima igitur sententia esse potest, necessariam esse formalem deliberationem, neque virtualem sufficere. Ita sentit Angel., 2 part., quaest. de Voto, articulo primo, diff. 3, cap. 2, illat. 2, et conclus. 4, qui ita interpre'atur opinionem Richardi. Probatur primo, quia voluntas seu deliberatio in causa non sufticit ad votum, alias votum ebrii esset validum, cuia est voluntarium in causa, quod constat esse falsum; at illa est deliberatio virtualis; ergo. Secundo, quia qui jurat ex consuetudine, licet $ubito poomittat cum juramento se iturum Jerusalem, si Inserit, etc., non obligatur voto vel juramento, et tamen factum est cum intentione virtuali; ergo. Major patet, quia sic promittens non habet animum promittendi, qui est de essenua voti; imo fieri potest ut, licet habeat talem consuetudinem, nunquam habuerit propcsitum, vel deliberationem vovendi. Minor etiam patet, quia ille peccat mortaliter sic jurando, nam illud juramentum est voluntarium, saltem in ipsa consuetudine. Tertio argumentor in hunc modum, quia voti substantia consistit in actu interno voluntatis, quo homo vult se obligare; ergo hic formaliter necessarius cst; ergo etiam in eodem instanti est necessarium judicium sufficiens ad illum actum, quia voluntas non fertur nisi in objectum actu cogitatum et judicatum. Vel ergo illuljudicium prout tunc formaliter habetur, est sufficiens ut actus voluntatis sit, vel non est sufficiens. Si primum dicatur, illa est formalis deliberatio ; si vero dicatur secundum, actus voluntatis non erit sufficiens ad obligationem voti, etiamsi deliberatio in intellectu praecesserit. Probatur hoc ultimum ( caetera enim per se clara videntur), quia ad votum necessarium est liberum propositum sc obligandi, ut probatum est ; sed illud propositum non est tunc liberum, ut in casu supponitur; ergo non est sufficiens ad obligandum. Dices actum illum esse liberum per relationem ad praecedentem deliberationem. Sed contra: nam haec est libertas solum per denominationem extrinsecam, quae ad moralem effectum non sufficit, ut patet in voluntate ebrii aut dormientis, de quo statim dicemus.

3. Secunda sententia.— Secunda opinio est, sufficere virtualem deliberationem. Hanc videtur supponere Cajetan., d. art. 1. Clarius Navar., cap. 2, num. 206, verb. Quinto ; Aragon., d. art. 1, dub. 2, conclus. 2, in ultimis verbis ejus, quatenus ait, ad votum necessarium esse, quod fuerit volitum in se formaliter aut virtualiter. Idem Ludov. Lopez, 1 part. Instruct., cap. 43, vers. 2. Et probari potest ex illo principio, quod illa deliberatio sufficit ad votum, quae sufficit ad peccandum mortaliter; sed deliberatio virtualis sufficit ad peccandum mortaliter, ut constat; ergo. Secundo, actus virtualiter deliberatus est perfecte humanus, nam sacerdos consecrans ex virtuali intentione, vel citharoedus pulsans ex vi praecedentis applicationis, actum perfeete humanum facit ; ergo qui vovet simili intentione, actum perfecte humanum facit; ergo verum votum emittit. Tertio, intentio virtualis sufficit ad sacramentum conficiendum et recipiendum, item ad orandum, imo ad impetrandum ; ergo et al vovendum sufficiet.

4. Conciliantur dictee opiniones.—Quae virtualis deliberatio sit sufficiens ad votum.— Alius modus deliberationis virtualis. — Haec vero videntur posse conciliari adhibita distinctione de virtuali deliberatione. Quaedam enim est quae fundatur in praecedenti deliberatione formali ejusdem actus, qui dicitur esse virtualiter voluntarius, seu de]iberatus ; et dicitur virtualis, quia non existit eo tempore vel momento, quo fit actus per illam deliberatus, licet actualiter et formaliter praecesserit, sed moraliter censetur durare et influere eo tempore in quo fit actio. Qui modus virtualis deliberationis recte explicatur exemplo intentionis ministrandi sacramentum, quae formaliter aliquando praecessit, et licet in se non duret, tamen esse virtualiter censetur, quando nec retractata est, nec influxus ejus omnino cessavit, sed ab illa adhuc movetur homo ad operandum. Simile ergo potest accidere in praesenti materia, si quis deliberavit votum emittere, aut profiteri religionem, postea vero, eo tempore ac momento quo emittit votun, disirahitur ab illo actuali proposito et deliberatione ; nam, ea distractione non obstante, censetur operari cum virtuali deliberatione ac proposito vovendi. Alio vero modo potest virtualis esse deliberatio, non quia fundatur in deliberatione quae praecessit, sed quia ita imputatur moraliter actus, ac si praecessisset. Ita contingit in casu de ebrio occidente hominem ; ille enim nunquam proposuit vel deliberavit de hoc formali objecto, vel actu homicidii in se, sed quia deliberavit de causa, non adhibita sufficienti diligentia ne sequeretur effectus quem cavere debebat, ideo talis actus moraliter imputatur tanquam deliberatus. Et hoc modo dicitur virtualiter deliberatus in aiio.

5. Posterior ergo sententia intelligenda videtur de virtuali deliberatione fundata in formali praecedente. Et in eo sensu illam suadent rationes ibi factae. Et addere possumus exempla : constat enim multos, ac fere omnes qui suscipiunt ordinem sacrum, eo tempore quo recipiunt ordines, non cogitare actu de voto castitatis emittendo, imo nec de ordine quem suscipiunt ; et tamen nemo dubitat quin votum validum emittant ex virtute praecedentis deliberationis , cujus virtus tunc operatur. Idem contingere potest in professione religionis, et in emissione cujuscumque voti sim- plicis, maxime si exteriori voce fiat : nam in voto pure mentali, vix potest accidere vel cogitari talis distractio, quia cum de illo formaliter deliberatur, tunc subito et statim fit. Deinde hic modus deliberationis sufficit ad peccandum mortaliter per propriam et internam culpam, vel cuipae augmentum, dummodo libertas in operando duret , quamvis non duret actualis advertentia ad malitiam, et consequenter neque actualis deliberatio de peccato, ut peccatum est, ut latius ostenditur in 1. 2, quaest. 6, art. 8. Ergo eadem ratione sufficit ad votum, juxta principium superius positum.

6. Ratio principalis. — Ratio denique est, quia in eo casu intervenit formalis voluntas vovendi ex propria actuali deliberatione illius, et illa voluntas moraliter durat, quia retractata non est, ut supponimus, et illa est quae virtualiter influit in totam illam actionem ; ergo sufficit ad valorem et moralem effectum talis actionis. Et confirmatur, quia vix fieri potest ut homo aliter operetur, humano et ordinario modo loquendo; ad valorem autem voti ab homine facti, non est exigendus modus exquisitus, et praeter humanam conditionem. Item hac ratione homo potest obligari homini, etiamsi, eo tempore quo obligatur, actu non cogitet de tali obligatione, ut patet clare quando quis obligatur per procuratorem; nam postea obligatur in virtute prioris voluntatis, quando de re illa nihil cogitat.

7. Objectio. — Solutio. — Dices, in eo casu votum non virtualiter tantum, sed formaliter etiam esse deliberatum. Patet, quia voluntas non dicitur deliberata nisi per denominationem a praecedenti deliberatione intellectus; sed illa deliberatio, quae praecessit, formalis fuit, et voluntas illa non denominatur deliberata a.judicio solo, quod cum illa simul est, sed a collatione et resolutione quae praecessit, et fuit formalis deliberatio, ex qua illa voluntas originem ducit. Respondeo primo, hoc pertinere ad quaestioncm de nomine; nam quod in re intendimus, solum est, non oportere ut actualis deliberatio fermaliter sit quando fit votum, et licet sit ab illa, tamen quia non est ab illa formaliter existente, sed virtute, ideo virtualis denominatur. Secundo, concedi potest voluntatem illam, a qua principaliter nascitur obligatio talis voti, esse formaliter deliberatam, licet voluntas illa quae adest, quando votum perficitur, solum sit virtualiter deliberata. Quod magis in sequentibus declarabitur.

8. Si non praecessit formalis deliberatio ipsius voti in se, non sufficit ad valorem illius virtualis deliberatio in causa. — Secundo ergo dicendum est juxta priorem sententiam, si non praecessit formalis deliberatio, et formale propositum deliberatum ipsius voti in se, non sufficere ad valorem voti virtualem deliberationem in causa, seu per moralem imputationem. Probatur unica ratione jam insinuata, quia ad vovendum necessaria est formalis voluntas se obligandi voto, quae in se ac formaliter libera sit, et ad illud objectum in se terminetur cum sufficienti notitia illius, sive haec voluntas actu duret quando fit votum, sive tantum ejus virtus; ergo nisi praecesserit deliberatio circa talem voluntatem, non potest votum esse validum, cum voluntas illa debeat esse deliberata. Consequentia nota est, et antecedens patet, quia obligatio voti non est ex his, quae involuntarie oriri solent ex actionibus hominis (ut est obligatio satisfaciendi ex injuria orta, vel ad poenam ex culpa), sed est obligatio omnino voluntaria ; ergo non contrahitur per moralem imputationem, sed per directam voluntatem. Quod etiam videre licet in omni morali obligatione unius hominis ad alium. Et ratio a priori est, quia ad contrahendam obligationem non satis est voluntas proferendi verba promissionis, sed necessaria est voluntas promittendi et se obligandi, ut ex supra dictis constat. At vero, licet prolatiio talium verborum possit esse voluntaria indirecte, seu virtualiter in causa, nihilominus, ut est formalis promissio, et vim habet obligandi, non potest esse voluntaria virtualiter, nisi virtute alicujus formalis voluntatis ac deliberationis quae praecesserit, quia, ut obligatoria sunt illa verba, non continentur in aliis causis, nisi formaliter, ut talia sunt, intendantur. Quod magis declarabitur descendendo ad particulares casus in fundamentis prioris sententiae insinuatos.

9. Dubium an votum in ebrietate sit calidum ante illam pravisum. — Ad volum non sufficere proferre verba promissionis, sed necesse est velle se obligare sub ratione promissionis. — In priori ergo proponebatur casus de illo, qui emittit votum in ebrietate, quod ante ebrietatem praeviderat. In quo aliqui concedunt tale votum esse validum, quia est sufficienter voluntarium in causa, licet in se non fuerit volitum. Fundanturque in illo principio, quod voluntarium sufficiens ad peccatum mortale sufficit etiam ad votum ; illud autem voluntarium sufficit ad mortaliter peccandum. Sed proculdubio errant, illoque principio abutuntur, neque auctores secunda sententiae hoc concedunt, sed expresse negant. Et patet, quia imprimis in controversia est an homicidium in ebrietate commissum, etiamsi praevisum fuerit, dicendum sit peccatum, vel tantum effectus peccati praeteriti. Nam hoc posterius multi probabiliter defendunt, de quo lauus in 1. 2. Deinde indubitatum est in illo actu non esse novam culpam, nec novum demeritum apud Deum, sed ad summum esse novum actum externum, qui denominatur peccatum ab interiori voluntate, et culpa quae praecessit, et cum illa constituit unum peccatum, quod non habet aliam vel novam malitiam, praeter eam quae fuit in voluntate praecedente ; ergo ibi non est sufficiens voluntas ad peccandum de novo; ergo neque ad vovendum. Unde axioma illud, deliberationem sufficientem ad peccandum mortaliter sufficere ad vovendum, intelligendum est in ordine ad ipsam voluntatem internam, non in ordine ad denominationem actus externi. Intelligenda etiam est cum proportione , comparando, scilicet, voluntatem peccandi ad voluntatem vovendi, quae alias ex objectis sufficiunt ad peccandum, vel ad vovendum ; sic enim deliberatio intellectus, quae ad unam fuerit sufficiens, erit etiam ad aliam. Tamen in objectis est differentia, nam ad peccandum non est necesse velle formaliter malitiam, neque actum ut malum, sed satis est velle actum cui conjuncta est malitia; ad votum autem non satis est velle proferre verba promissionis, sed necessarium est velle aliquo modo sub ratione promissionis seu obligationis. Et sic etiam locum habet quod alii dicunt, malum imputari ex quocumque defectu ; votum autem, utpote bonum, requirere perfectiorem voluntatem, et ideo non induci ex sola indirecta voluntate in causa circa prolationem verborum promissionis, sed postulare aliquam propriam voluntatem promittendi, et se obligandi.

10. Eaxpenditur dubium de voto ab ebrio emisso.—CQuocirca duobus modis potuit se habere circa votum, qui ante ebrietatem praevidit se solere in ebrietate vota emittere. Primo, ut illud praevidens non habuerit voluntatem se obligandi. neque ullam aliam circa votum, sed solum promissionem aliquam tacitam vel expressam proferendi verba promissoria tempore ebrietatis. Secundo modo potuit ita se habere, ut velit valide vovere et se obligare, si verba promissoria ebrius proferat. In hoc posteriori casu admitto illum manere obligatum ; neque est contra positam assertionem, quia jam supponitur habere vel habuisse voluntatem formalem se obligandi. Unde in eo casu votum quoad substantiam factum est ante ebrietatem, fuit tamen veluti conditionatum, seu poenale, nimirum si promissionis verba in ebrietate proferret ; et ideo obligatio non fuit orta donec impleretur conditio. Neque enim repugnat votum fieri sub tali conditione, quae postea non pendeat ex nova libertate voventis, ut, Si Deus mea tali periculo liberarit, vel, Si pater consenserit. Estque optimum exemplum, si quis ita voveat: Si quempiam in ebrietate occidam, nunquam amplius vinum bibam ; non est enim dubium quin ex tali voto impleta conditione oriatur obligatio.

11. Aliquorum responsio. — Conditio requisita ad voluntarium indirectum. — At vero si ebrius se gessit primo modo, impossibile est talem promissionem esse validam, aut ex illa oriri obligationem. Ratio est, quia sola prolatio verbi promissorii, sine voluntate vovendi vel se obligandi, non inducit obligationem, neque est votum ; in eo autem casu solum invenitur prolatio exterior, et ex parte voluntatis tantum est promissio quaedam proferendi illa verba, vel ad summum (ut id gratis demus) est veluntas virtualis illa verba proferendi. Neutrum autem horum (si amplius non addatur) sufficit ad votum, quia etiam voluntas formalis proferendi verba, si non adsit voluntas vovendi aut se obligandi, non sufficit ad votum, ut supra ostensum est. Dicunt aliqui voluntatem proferendi verba promissoria, dummodo non habeat conjunctam volitionem non vovendi aut se obligandi, sufficere ad votum, etiamsi non adsit positiva voluntas vovendi, aut se obligandi, et hoc modo se habere ebrium in illo casu. Sed illud falsum est, nam voluntas proferendi verba valde materialis est, nisi adsit animus vovendi aut se obligandi. Qui licet exterius praesumi possit , quando contrarium non exprimitur , re tamen vera est quid diversum, et aliquid amplius in voluntate requirit, quam voluntariam prolationem verborum, ut supra ostensum est ; et evidentius constat, quando hoc voluntarium tam remotum est et indirectum, quantum est in ebrio, in quo in ordine ad votum magis potest censeri permissio quam voluntas, ut dicebam. Declaratur , quia ut hujusmodi indirectum voluntarium tale censeatur, necesse est ut praeter praevisionem effectus teneatur quis vitare causam, ne talis effectus sequatur. Hle autem qui praevidit se solere tempore ebrie- tatis dicere verba promissionis, non videtur teneri ad vitandam ebrietatem intuitu voti; quia verba illa parvi momenti sunt ad votum, si non adsit alia voluntas ( et ideo dicam, illam potius esse permissionem quam voluntatem in ordine ad votum ). Quamvis propter reverentiam divini nominis videatur quis teneri ad vitandam occasionem proferendi talia verba, et sub ea ratione censeri possent indirecte volita seu voluntaria, scilicet, ut verborum prolatio aliquam irreverentiam in Deum continet. Unde si quis praevideat se in somno solere proferre talia verba, et nihil de illis curet, neque habeat positivam volitionem se obligandi, nec vovebit quicquam, nec peccabit, quia non tenetur vitare causam illam, ne talis effectus sequatur. Ex quibus a fortiori sequitur, quotiescumque ante ebrietatem non praevidetur directe talis effectus, multo minus posse oriri voti obligationem, sive talis effectus potuerit praevideri, sive non; quia ubi non intercedit directa cognitio, nec directa voluntas esse potest ; ostensum est autem sine tali voluntate non posse in eo casu oriri voti obligationem; ergo.

12. Dubium an validum sit cotum promittentis cum juramento, aut coventis em consuetudine sine actuali advertentia.—In secundo fundamento prioris sententiae tangitur difficultas de promittente cum juramento, seu vovente ex quadam consuetudine, sine actuali advertentia ejus quod agit, quando sic jurat. Circa quam Cajetanus supra videtur sentire, deliberationem illam virtualem, quae ratione consuetudinis imputatur, sufficere ad valorem voti. Nam de illo qui operatur ex consuetudine, ait quod, licet non deliberet actualiter neque forte unquam deliberaverit uti tali consuetudine, nihilominus ex collatione seu deliberatione virtualiter operatur, quia non curat de collatione, sed ita acceptat opus illud, ac si contulisset. Et quamvis Cajetanus non applicet illam doctrinam ad votum , nec dicat expresse illum modum deliberationis ad votum suffticere, videtur tamen id senti re, nam ad hunc finem illam doctrinam adducit.

13. HResolutio dubii negativa. —Ego vero existimo, verba promissionis cum juramento prolata, vel per modum voti sine actuali advertentia , et sine praecedenti deliberatione formali sic vovendi, non esse vera vota, neque valida, propter solam consuetudinem proferendi similia juramenta vel vota, si eis non praebeat alium consensum, praeter illum in- directum, qui colligi potest ex negligentia tollendi talem consuetudinem. Quia de hoc fere cadem ratio est quae de voto emisso ab ebrio nam sicut ebrius profert exteriora verba, ita in eo casu consuetudo illa solum est causa proferendi talia verba sine advertentia, et voluntate per se sufficiente ad inducendam voti obligationem. Negligentia ergo in tollenda consuetudine ad summum potest efficere, ut externa illa prolatio verborum sit aliquo modo permissa vel voluntaria, quatenus potest esse peccaminosa propter irreverentiam ali quam ; non tamen potest efficere ut illud votum validum sit, quia nunquam facit ut sit ex deliberata et formali voluntate se obligandi, quae vel tunc existat, vel praecesserit, et virtute tunc maneat, quod tainen necessarium est, ut explicui. Et confirmari hoc potest ex his quae de consuetudine pejerandi in praecedenti tractatu, lib. 3, cap. 5, dicta sunt, nimirum, si perjurium fiat sine actuali advertentia sufficiente ad actum humanum, licet fiat ex consuetudine, non esse novum peccatum, sed ad summum ita denominari per modum actus exterioris a praecedenti voluntate in causa, et ideo eamdem esse rationem de tali peccato, quae de peccato ebrii; ergo etiam in ordine ad votum eadem est ratio. Oportet autem advertere, quod ibidem notavi, interdum consuetudinem non tollere actualem advertentiam, sed potius excitare illam; et tunc si id contingat, neque juramentum, neque votum posse dici indeliberatum formaliter, quia illa advertentia, licet brevissimo tempore fiat, esse potest ad deliberandum sufficiens, et ideo potest etiam sufficere ad valorem voti. Nos autem loquimur, quando rapit linguam priusquam ratio advertere possit; tunc enim non credimus fieri votum, nisi formalis voluntas praecesserit, modo circa ebrium declarato. 14. Dulium ultimum.—ln tertio fundamento posito pro priori sententia, plus videtur esse difficultatis, quia videtur etiam urgere contra nostram priorem assertionem , et in universum probare, nunquam fieri posse votum validum, nis, in eo instanti seu tempore quo votum emittitur, sit actualis advertentia intellectus sufficiens ad humanum actum satis deliberatum, et ad peccandum mortaliter, non exterius tantum, vel per denominationem a praecedenti actu, sed etiam interius in novo actu ipsius voluntatis. Probatur hoc, quia votum consistit in voluntate deliberata se obligandi Deo; haec autem non fuit antea, sed tunc primo habetur cum fit votum ; ergo tunc debet esse sufficienter libera et humana; ergo requirit actualem advertentiam, alioquin non erit in se libera, sed ad summum per denominationem ab aliquo actu praeterito , quod non satis est, ut proxime dictum est; ergo semper requiritur ad votum actualis ac formalis deliberatio. Declaraturque difficultas ex differentia, verbi gratia, inter votum et sacramentum; nam sacramentum consistit in ipso actu exteriori; et ideo virtualis intentio ex formali praecedente sufficere potest ad sacramentum efficiendum ; at votum consistit in ipso actu interno voluntatis, saltem quoad rationem obligationis, ut partim dictum est, partim in sequentibus dicetur. Et ideo necessarium videtur ut in eodem momento, in quo concipitur voluntas inducens oblgationem voti, sit in intellectu actualis consideratio, et advertentia sufficiens ad propriam et intrinsecam libertatem, et moralitatem talis voluntatis ; hoc autem est talem votuntatem esse formaliter deliberatam ; ergo semper talis necessaria est ad vovendum.

15. Non posse votum fieri absque aliqua voluntate formaliter deliberata vovendi, seu obligandi se Deo.—Hsaec ratio apud me convincit, non posse votum fieri sine aliqua voluntate formaliter deliberata vovendi, seu se oblicandi Deo, ita ut ratio suflficienter advertat ad hoc objectum, quando voluntas habet illum actum in cujus virtute obligatur. Haec autem determinatio voluntatis dupliciter haberi potest, primo, ita ut per tale propositum statim fiat votum, et tunc concedo semper esse necessariam actualem ac formalem advertentiam cum judicio sufficienter continente deliberationem. Poterit autem ante illud tempus praecedere collatio et recogitatio quae per discursum fit, et quoad illam poterit dici deliberatio illa virtualis, quia virtute continetur in judicio, quod voluntatem nune movet ad vovendum. Tamen quoad ipsum judicium deliberatio est formalis et actualis, ut probat ratio facta. Secundo vero modo potest haberi determinatio vovendi in voluntate cum ordine et dependentia ad futurum actum, quod maxime contingit in votis quae exterius fiunt, et donec verba proferantur, non censentur facta nec obligare; statim vero ac verba proferuntur, facta sunt et obligant. Et tunc dico praecedere in voluntate determinationem vovendi per talia verba, prolata communi et ordinario modo: et ideo etiamsi fortasse proferantur sine actuali intentione, nihilominus per illa fieri votum in vi prioris deliberatio- nis ac determinationis. Et in hoc sensu accipiendum est, cum dicitur tunc fieri votum cum sola determinatione virtuali, utique comparatione ad votum externum, et ad obligationem quae tunc de novo insurgit; re tamen vera tota haec obligatio nascitur ex priori voluntate, quae formaliter fuit deliberata. Videtur autem fuisse quasi conditionata, seu suspendens obligationem, donec votum exterius fieret, et ideo facto postea exteriori voto sine interiori advertentia actuali, incipit valere votum et obligatio ejus. Et ita res est clara, et difficultas expedita.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10