Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum ad substantiam voti pertineat, ut consensus in illud sine dolo, ignorantia vel errore praestetur?

CAPUT XI UTRUM AD SUBSTANTIAM VOTI PERTINEAT, UT CONSENSUS IN ILLUD SINE DOLO, IGNORANTIA VEL ERRORE PRAESTETUR?

1. Diximus sufficientem advertentiam vel considerationem ad valorem voti necessariam esse, unde cum haec possit maxime per ignorantiam vel errorem impediri, consequenter explicandum est quando et quomodo id contingat. Disputamus autem hoc loco de voto praecise, quatenus votum est, atque adeo de voto simplici, non solemni, nam solemne adhaeret aut ordini sacro, aut professioni religionis, et ex ea parte valor ejus pendet ex valore professionis, de cujus impedimentis infra suo loco ex professo dicturi sumus. Et ibi consequenter videbimus quando et quomodo ignorantia impediat valorem solemnis voti; hic ergo solum de simplici, seu de voto secundum se disserimus.

2. Prima sententia.—In hac ergo quaestione duae possunt esse opiniones. Prima, generaliter docens omnem ignorantiam vel deceptionem, quae dat causam voto, illud reddere nullum ; ita enim de omni promissione gratuita multi censent, ut videre licet in Molin., 2 tom., disp. 267, et tom. 1, d. 209; et ratio quam adducit idem probat de voto, scilicet, quia promissio vel donatio gratuita esse debet plene et ex omni parte voluntaria, et sine admixtione involuntarii. Hac enim ratione solutio usurarum valida non est, quia licet sit voluntaria, habet admixtum involuntarium. Et ratio est, quia illa promissio est ex sola liberalitate, et ita pendet ex animo et intentione donantis; ejus autem animus est quasi conditionalis, saltem habitualiter, scilicet promittendi, si talis causa subsistat; ergo illa non existente non oritur obligatio. Confirmatur, quia talis deceptio causat involuntarium ; qui enim in falsa causa donat vel promittit, involuntarie id facit; ergo. Haec autem omnia aeque procedunt in voto, quod est promissio liberalis et gratuita facta Deo; ergo. Et ita in particulari de voto id sine limitatione asseruit Less., lib. 2, capit. 4, dub. 1, num. 5.

3. Secunda sententia.—Secunda opinio esse potest. simpliciter negans dolum vel ignorantiam invalidare votum. Ita docuit Stunica, q. 1. de Voto, num. 17, ex quibusdam juribus, quae, non obstante dolo et deceptione, servandum censent esse votum, ut patet ex cap. Dadum, de Convers. conjug.. ubi Glossa, Imol. et Panorm. Idem Gloss. ult., per textum ibi, cap. Cum dilectus, de lis quae vi, quae diserte explicat id procedere, etiamsi dolus det causam voto. Et rationem reddit, quia in spiritualibus licet quis decipiatur, decipitur in suum commodum, et non in praejudicium, et ideo talis dolus non invalidat actum.

4. Quid inferat dolus proprie sumptus.— Injuriam nihil efficere ad imaldandum votum quod Deo fit. — Sed in hac quaestione, oportet prae ocuiis habere quae superiori tractatu, l. 2, in simili quasstione de juramento adnotavimus, nam multa hic possunt cum proportione accommodari. Praesertim circa dolum proprie sumptum, advertimus duo includere, injnuriam in decipiendo, et effectum, seu damnum illatum per talem ipjuriam, nimirum errorem seu ignorantiam: utrumque autem horum potest inter homines conferre ad invalidandas promissiones et contractus, ut ibi dictum est, et latius tractatur in materia de Justit. Unde Soto, lib. 7 de Just., q. 1, art.2, verb. Sciscilaris, etc., ait, per deceptionem invalidari votum, quando continet gravem injuriam, non vero si levem contineat. Nihilominus tamen existimo respectu Dei rationem injuriae nihil facere al invalidandum votum illi factum, quantumvis injuria gravis fuerit. Probatur primo ex dictis supra de metu; nam, licet cum injvria gravi inferatur ab homine ad extorquendum votum. non invalidat votum ex natura rei; ergo idem erit in dolo, praecise spectando injuriam. Nam est ratio eadem, nimirum, quod injuria non fit a Deo, cui fit votum, neque etiam acceptare votum sic factum est injuria, si alias plena voluntate factum est, quia potius hoc spectat ad honorem Dei et ad bonum ipsius voventis. Secundo, hoc maxime probant jura allegata, quia imprimis non irri- tant votum factum per dolum, quod notavit Glossa, in cap. Constituit, 20. q. 3, ponderans in hoc difterentiam inter metum et dolum. Deinde nullam habent rationem injurise illatae per deceptionem, quando voluntas vovendi non defuit, et supponunt votum esse tunc validum ex natura rei, alias illud servare non praeciperent. Igitur in dolo sola ratio ignorantiae seu erroris consideranda est, et ita in praesenii eodem modo de dolo seu deceptione injuriosa, ac de errore undecumque concepto loquendum est, et ita in genere de ignorantia loquemur.

5. Aliquam ignorantiam posse impedire valorem voti, et aliquam ad hoc non sufficere. — Deinde tanquam certum supponimus, aliquam ignorantiam posse impedire valorem voti, et aliquam ad hoc non sufficere. Primum patet, quia ignorantia tollit cognitionem; ergo tanta esse potest, ut anferat necessariam deliberationem ; ergo impediet votum. Item ignorantia tollit voluntarium ; ergo tanta esse potest, ut voluntarium non relinquat: at votum nisi sit voluntarium, votum esse non potest: ergo. Altera pars probatur, quia metus non impedit votum ; ergo neque ignorantia semper impediet. Probatur consequentia, quia sicut metus minuit voluntarium, non tamen omnino tollit illud, ita aliqua ignorantia non prorsus tolht voluntarium, sed tantum minuit. Item ignorantia non tollit omnem rationis usum, alias petius esset impotentia cognoscendi, aut omnimoda inadvertentia, quam ignorantia ; ergo non tollit omnem deliberationem, sed minuit perfectionem ejus. Dictum est autem ad votum non esse necessariam deliberationem undique perfectam ; ergo non est cur omnis ignorantia votum impediat. Oportet ergo ignorantias distinguere, et quae sufficiat, ve! non sufficiat ad impediendum votum, declarare.

6. Quibus modis dividatur ignorantia. — Solet autem ignorantia variis modis distingui, ut constat ex 1. 2, q. 6, art. 8, etq. 76, art. 1; praecipue tamen dividi solet, vel ex parte materiae, seu rerum quae ignorantur, ut dividitur in ignorantiam juris et facti; vel ex parte modi, qui spectat ad ipsam personam quae ignorantia laborat, quomodo dividitur ignorantia in eam, quae consistit in privatione, vel in prava dispositione seu errore; item in ignorantiam antecedentem, concomitantem et consequentem , voluntariam et involuntariam , vincibilem et invinciblem, seu culpabilem et iuculpabilem, et omnia haec membra possunt praesenti instituto deservire: sed de his poste- rioribus dicemus capite sequenti. Nunc ulterius potest distingui ignorantia; quaedam enim versari potest circa ipsum votum, vel circa intrinsecum effectum ejus, qui est obligare hominem ad rem voto promissam ; ut si fingamus hominem votum emittere, prorsus ignorando quid sit vovere, aut per errorem cogitando nihil aliud esse quam proponere aut affirmare se aliquid facturum, absque ulla obligationem quam sibi imponat. Alia vero ignorantia versari potest circa materiam voti, et conditiones sen proprietates ejus; ut si quis putet rem, quam vovet, esse facilem, aut paucis sumptibus posse fieri, vel quid simile, postea vero intelligat se deceptum esse. Hae autem conditiones interdum possunt esse graves, interduin leves ; aliquando etiam possunt dare causam voto, aliquando dare tantum occasionem, aliquando vero esse impertinentes, seu concomitantes tantum.

7. Quoties votum fit ex ignorantia condiLionum essentialium , ignorantia voti valorem impedit. — Primum ergo assero, quoties votum fit ex ignorantia proprietatum et conditionum substantialium voti, talem ignorantiam impedire valorem voti, nisi vovens, non obstante tali ignorantia, velit promittere eo modo quo alii promittunt. Haec assertio ex parte declarata est supra, tractando de illo qui vult vovere et non se obligare, existimans vovere non esse obligationem sibi imponere, neque votum habere hanc vim. De quo voto diximus nullum esse, quia re ipsa ille non vult votum, sed nomine tantum , quia cum res ipsa et substantia voti ignoretur, non potest esse voluntaria , quia voluntas non terminatur in incognitum ; et ita in hoc conveniunt omnes auctores allegati citato loco, et infra referendi. Addita vero est limitatio, quam dicto loco etiam explicui. Nam si ignorans naturam voti confuse velit illud facere, prout in se est, vel prout alii faciunt, jam per talem intentionem depellit ignorantiam, sicut in materia de Sacramentis, diximus intentionem generalem snfficere ad conficiendum sacramentum , non obstante privato errore.

8. Qui ignorat votum fieri Deo, licet dicat Voveo, nihil vovet. — Atque hinc sequitur, si quis ignoret votum ftieri Deo, licet absolute dicat, Voveo me hoc facturum, nihil agere, quia vel non promittit alicui, vel certe non Deo. Quia impossibile est habere voluntatem promittendi alicui personae, si omnino ignoretur promissionem ordinari aut dirigi ad talem personam ; ergo qui hoc ignorat, non po- test velle se illi obligare. Unde in eo casu censendus esset talis homo propriam vocem ignuorare, et apud illum nihil aliud esse vovere, quam constanter aliquid proponere, vel affirmare, vel etiam juràre. His enim modis saepe videtur usurpari verbum vovendi apud vulgares homines. Ut eum vovent Deo se vindictam sumpturos de inimico ; non enim intendunt aliquid Deo promittere, sed vel jurare, vel magnam animi pertinaciam declarare. Unde aliqui, vovendo Deo, verum esse aftfirmant quod narrant, etiamsi res praeterita sit, in quam obligatio aut promissio non cadit : non ergo vovent, sed jurant, licet vocibus vovendi abutantur.

9. Ignorantia circa materiam voti, si sit circa conditiones essentiales ejus , vel circa res adeo graoes, ut existimentur pertinere ad essentiam, volum invlidut. — Dico secundo: ignorantia circa materiam voti, si sit circa conditiones substantiales ejus, vel circa res adeo graves, ut moraliter existimentur pertinere ad rei substantiam, impedit valorem vou. Conclusio est communis, qua magis videtur supponi ab auctoribus quam disputari, ut paici ex Sot., lib. 1 de Just., q. 1, art. 2; Arag., d. art. 1, in quadam solutione ad 3; Lud. Lop., 1 p., cap. 50, S ut.; et modernis communiter. Declaratur autem in hunc modum: nam conditio ignorata in materia voti aliquando esse potest talis, ut reddat illam incapacem obligationis voti, ut si innotescat esse impossibilem vel illicitam, etc. ; tunc clarum est tale votum esse nullum, non solum propter involuntarium , quod ignorantia causat, sed etiam quia tale votum cadit in materiam incapacem. Aliquando etiam, ablata ignorantia , res promissa seu voti materia est capax obligationis voti, et quoad substantiam est illa quae per votum intenditur, error autem vel ignorantia est de circumstantiis ejus gravissimis, juxta rei qualitatem. Exemplum est, si quis voveret ire Hierosoly mam , existimans sine navigatione posse illuc proficisei, aut ire Romam, existimans parum distare, et similia. Et tunc videtur esse nonnulla major difficultas, nihilominus tamen in hoc etiam sensu asseritur, et est vera conclusio.

10. Batio assertionis.—hatio autem est, quia talis ignorantia tollit propriam voluntatem vovendi, quia nihil est magis corntrarium consensui quam error, ut dicitur in l. S per errorem, ft de Jurisd. omn. jud. Unde quoties fuerit tanta ignorantia, quae impediat hanc voluntatem, impedit etiam votum, sive injuria interve- niat, sive non. Est tamen in hoc differentia notanda inter metum et ignorantiam, quod metus non tollit voluntarium simpliciter, sed potius ad illud inducit, quamvis secum admittat, vel etiam moraliter afferat involuntarium secundum quid ; ignorantia autem tollit voluntatem directam et absolutam objecti ignorati. Cujus differentiae ratio est, quia metus non tollit vo luntati objectum, sed potius applicat illud, et facit judicari bonum (saltem sub ratione utilis) id, quod alias simpliciter existimaretur malum. Ignorantia autem occultat objectum, quo occultato non potest voluntas ferri in illud, quia nihil volitum quin praecognitum. Et hac ratione metus per se non svfficit ad votum annullandum; sufhicit autem ignorantia per se sola, si sufficienter occultet vel mutet objectum, ut in casibus propositis plane videtur efficere. Nam qui vovit Hierosoly mitanam peregrinationem, existimans absque navigio posse fieri, non habuit voluntatem se obligandi ad navigandum; unde non habuit, pro objecto sibi proposito ad volendum et vovendum, peregrinationem illam, quae vere est Hierosolymitana, sed aliam per ignorantiam confictam; merito ergo talis ignorantia votum impedire censetur.

11. Objectio. — Sed objiciet aliquis, quia ignorantia circumstantiarum non reddit involuntariam actionem quoad substantiam ejus ; sed in praedictis casibus non ignoratur substantialis materia voti, sed quaedam ejus circumstantia ; ergo talis ignorantia non potest reddere votum illud involuntarium quoad substantiam ejus; ergo erit validum tale votum quoad substantiam suam, et consequenter etiam quoad reliqua, quasi per consecutionem quamdam, quia accidentia consequuntur substantiam. Major patet ex dictis: nam ignorantia eatenus causat involuntarium, quatenus occultat objectum volendum ; non autem occultat nisi illud de quo ipsa est ; ergo si tantum est de circumstantiis, et non substantia actionis, non occultat actionem quoad substantiam ; ergo nec facit illam involuntariam. Minor etiam patet, quia substantia religionis non est jejunium, anut abstinentia a carnibus, etc.; ergo ignorantia horum effectuum non potest reddere invalidum votum religionis. Simile est de voto peregrinationis, cujus substantialis materia est visitare hunc vel ilium locum pium ; distantia autem aut motus itineris est accidentalis circumstantia.

12. Solutio.— Respondeo, ideo dictum esse in assertione, has conditiones ignoratas tunc impedire valorem voti, quando sunt adeo graves ut moraliter censeantur ad substantiam pertinere. Est autem considerandum , aliud esse loqui de substantia alicujus actus in ordine ad constituendum, verbi gratia, statum religionis, seu ad participandum talem honestatem, seu modum cultus religiosi; aliud vero esse loqui de substantia talis actus, ut est objectum seu materia talis voti ; ut, verbi gratia, ad substantiam actus eleemosynae quoad honestatem ejus, non refert quod fiat Petro potius quam Paulo ; si autem quis vovit eam facere Peiro, illa circumstantia est de substantia eieemosynae, ut est materia talis voti. Sic ergo in praesenti dicimus quod, licet abstinentia a carnibus, vel alia gravis asperitas religionis non sit de substantia status religiosi ut sic, moraliter tamen censetur de substantia talis status religiosi in individuo, quatenus hic siatus in particulari est materia alicujus voti, quia vovens non intendit promittere statum nudum, sed vestitum his vel illis conditionibus; quae interdum tales sunt, tamque graves, ut non censeantur moraliter volitae, quando circa illas erratur; et ideo talis ignorantia censetur causare involuntarium in his quae pertinent ad substantiam talis voti ex parte materiae. Quae doctrina facile potest ad alia exempla applicari.

13. Instantia. — Fit satis instantiae. — Instabis maxime in illo exemplo de voto religionis; nam esto tale votum non obliget in particulari ad talem religionem ita asperam, saltem obligabit ad statum religionis assumendum alibi; ergo talis ignorantia non facit votum simpliciter invalidum, sed solum quoad talem conditionem ignoratam. Antecedens patet, quia si vovens nihil ignoravit eorum quae pertinent ad statum religionis, et illum primario intendit cum votum emittit, ergo ad illum saltem in communi obligatur. Respondco forte non defuturos quibus hoc probabile appareat. Nihilominus negandam existime sequelam. quia, licet ille non ignoraverit statum religionis ut sic, tamen non intendit ad illum absolute et nude se obligare, sed tantum ad hunc in particulari, et eum talibus conditionibus partim veris, partim existimatis; et ideo si obligatus non manet ad hunc statum in particulari sumendum, neque ad alium eligendum obligatur. Sicut qui vovet dare tantam eleemosynam Petro, quia existimavit esse pauperem, si postea iutelligat se deceptum, et Petrum esse divitem, non obligatur tali voto ad dandam illi cleemosynam, nec aliis pauperibus, quia ipse hoc non vovit, neque sim- pliciter voluit honestatem misericordiae exercere, sed tantum circa talem personam. Tota autem haec obligatio ex intentione et voluntate voventis pendet, neque illam excedit.

14. Cum circa materiam voti intervenit deceptio circa aliquas conditiones, vel leves, vel impertinentes ad votlum, non impeditur valor voti. — Dico tertio: quando circa materiam voti intervenit ignorantia, vel deceptio circa aliquas conditiones, vel impertinentes, vel levioris momenti, talis ignorantia, qualiscumque illa sit, non impedit valorem veti. Ita docet Sot., et omnes supra allegati. Et ratio est, quia parum pro nihilo reputatur, ideoque moraliter non existimatur sufficiens ad mutandam voluntatem, neque ad causandum involuntarium simpliciter, vel multum illud minuendum ; quod autem vel perfectionem ejus aliquantulum minuat, vel aliquale involuntarium secundum quid causet, non satis est ad impediendum votum. Et hoc etiam confirmant rationes dubitandi in principio positae. Quando vero conditio ignorata hujusmodi sit, prudens Theologus in particulari judicabit, considerata qualitate materiae et circumstantiarum, nam certior generalis regula dari non potest.

15. Conditio pertinens ad propriam causam finalem voti impedit valorem voti. — Ratio assertionis. — Dico quarto: quando conditio ignorata non spectat ad materiam voti, sed ad causam ejus, tunc impediet valorem ejus, quando fuerit propria et finalis causa voti, et quasi ratio formalis movens in tali materia, ad illam Deo promittendam ; si vero fuerit tantum occasio seu ratio secundario movens, ignorantia illius non impediet valorem voti. Haec assertio est communis, praesertim Canonistarum, qui utuntur nominibus causae finalis vel impulsiva, ut late refert Tiraq., in tract. Cessante causa, p. 4. n. 256, et lim. 1, num. 1 et sequentibus. Et infra tractando de obligatione voti, et excusationibus ejus, latius est a nobis declaranda. Nunc breviter ratio utriusque membri sumitur ex duabus praecedentibus assertionibus; nam proprius finis et per se movens voluntatem pertinet ad substantiam voluntatis (ut sic dicam), quia pertinet ad substantiale objectum ejus; ergo error circa talem finem substantialis est. Item si error sit circa finem universalem, qui est divinus honor, destruitur materia voti, quia si non est apta ad illum finem, non est capax obligationis voti. Si vero est error circa finem proximum et intrinsecum actus, tollitur ob- jectum formale, et consequenter intentio, ut si voveo dare huic, quia puto essc pauperem, et postea scio esse divitem; ergo. Altera vero pars de causa secundaria seu impulsiva probatur contraria ratione, quia illa non pertinet ad substantiam voti, et sine illa manet integer consensus. Solet autem haec pars limitari, nisi talis finis det causam voto, ita ut si sciretur non esse, votum non fieret. Sed hoc intelligendum est juxta supra dicta, si haec ipsa conditio formaliter vel virtute actu cadat sub intentionem operantis; ahas illa conditionalis est im ertinens, ut ssepe dixi.

16. Et juxta hanc posteriorem partem intelligi potest cap. E parte, 2, de Convers. conjug.; voverat enim in casu illius textus castitatem quaedam mulier, quae sponsum habebat, cum quo matrimonium ratum contraxerat; mota vero fuerat ad vovendum, eo quod credebat maritum esse leprosum, in quo tamen fuerat decepta. Et nihilominus respondet Pontifex votum esse validum, et servandum , cum sine qualibet tali causa id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Ubi Glossa et et Doctores laborant in expl'icando quomodo votum, ex errore factum, validum fuisse declaretur; et licet duhium sit an de voto simplici vel solemni ibi sit sermo (quod infra suo loco tractabitur), tamen de quocumque intelligatur, exponitur facile juxta doctrinam datam. Quia ignorantia illa non fuerat de re pertinente ad substantiam voti, sed de motivo quodam, vel occasione valde extrinseca, quae potuit quidem excitare et applicare voluntatem mulieris ad vovendum, non tamen pertinet ad objectum seu materiam, neque ad intrinsecum finem seu motivum talis voti, quod est religio et cultus Dei. Et eodem modo intelligi potest cap. Magna, de Voto, ubi Panormit. etalii dicunt, ignorantiam illam tuisse de impulsiva et remota, non de intrinseca, propria, et finali causa. Supererat dubium, an in voto solemni habeat locum haec doctrina, nam discursus factus videtur universalis, et fortasse, formaliter intellectus, ita est ; tamen quia de voto solemni est specialis difficultas, in proprium tractatum illam reservamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11