Caput 12
Caput 12
Expediuntur tria dubia circa ignorantiam impedientem valorem voti.
1. Primum dubium. — Supersunt autem nonnulla dubia circa superiorem doctrinam explicanda. Primum est, an locum habeat in sola ignorantia invincibili. Videtur enim non procedere, quando ignorantia vinci potuit et voluntaria fuit ; haec enim ignorantia non facit actum omnibus modis involuntarium, sed potius relinquit tale voluntarium, quod ad peccandum mortaliter sufficit ; ergo relinquet etiam voluntarium ad obligationem voti sufficiens, juxta commune axioma supra tractatum. Et confirmatur maxime, si talis ignorantia non solum sit supina, seu negligens, sed etiam sit affectata; tunc enim voluntas ignorandi est quaedam virtualis voluntas se obligandi, etiamsi fortasse decipi contingat. Ut, verbi gratia, qui promittit aliquid Petro existimans esse Paulum, non tamen sine haesitatione aut formidine , negligitque diligentiam facere, sed absolute vult promittere, videtur convinci velle promittere, etiausi talis conditio in re ipsa non subsistat ; teneturque implere promissum, licet postea intelligat se fuisse deceptum circa existimationem Petri Idem ergo est in omni casu simili ; ergo talis ignorantia non est contra substantiam voti.
2. Secundum dubium.—Secundum dubium est, esto supra dicta procedant in ignorantia antecedente, quae est causa actus , an locum habeant in concomitante. Quae tunc esse dicitur, quando aliquis ita operatur ignorans, ut non sit minus operaturus, etiamsi non ignoraret ; talis enim ignorantia in praesenti materia non excludit voluntatem vovendi, quia fieret votum, etiamsi hujusmodi ignorantia non adesset ; ergo non repugnat valori voti.
3. Tertium dubium. — Tertia difficultas est de ignorantia privationis ; quaravis enim praedicta locum habeant, quando intercedit error contrarius intentioni et voluntati voventis, quando vero solum intervenit mera privatio scientiae alicujus rei promissae, tunc illa non videtur causare positive involuntarium, sed solum excludere voluntatem directam et explicitam talis conditionis ; cum quo stat, ut talis conditio sit implicite volita in alio objecto, in quo involvitur, nam ab illo non excluditur propter solam ignorantiam. Ut, verbi gratia, qui vult vovere ingredi religionem Carthusianorum , ignorans an in illa sit usus carnium absque ullo errore, si absolute voveat religionem illam, videtur votum validum esse, quia qui absolute vult aliquid sine exaimine vel scientia, an habeat hanc vel illam conditionem, censetur simpliciter velle illud, cujuscumque conditionis sit.
4. Primum solvitur. — Ad primum respon- deo imprimis, quando ignorantia talis est, ut sit causa et ratio emittendi votum, et alioquin est de re substantiali, parum referre ad rationem voti, quod talis ignorantia sit voluntaria indirecte per negligentiam repellendi illam, quamvis id fieri potuerit. Ratio sumi potest ex dictis capite octavo, quia ad votum non sufficit voluntarium in causa, vel interpretativum ; voluntarium autem ex hac ignorantia est solum interpretativum in causa; ergo. Probatur minor, quia conditio ignorata non est in se volita ; ergo ad summum potest censeri intenta interpretativo modo, et in causa, scilicet in ipsa ignorantia ; at illa conditio substantialis est, ut supponimus; ergo substantia voti hoc tantum modo erit voluntaria, quod non est sufficiens. Alia ratio insinuata est supra in capite quarto, quia quod ignorantia sit illo modo voluntaria, et quod homo possit vel non possit illam vincere, potest quidem referre ut actus censeatur prudenter vel imprudenter factus, et consequenter ut sit vel non sit peccaminosus; nihil tamen refert ut sit vel non sit validus ad obligationem inducendam. Quia hoc solum pendei (ut ita dicam ) ex facto, id est, ex eo quod aliquis habeat vel non habeat voluutatem se obligandi; quam non magis habet, qui in eo casu prudenter operatur post diligenuam adhibitam, quam qui temere et imprudenter ; imo ex alio capite videtur in hoc esse minor voluntas, quia minor est deliberatio. Accedit tertio, quod in ordine ad peccatum vitandum tenetur quis diligentiam adhibere , ut ignorantiam prius expellat ; et ideo si sit negligens, censetur illa ignorantia proprie voluntaria, licet indirecte. In ordine autem ad votum emittendum, et ut quis obligatus maneat ad ea quae non novit, non tenetur quis adeo diligenter examinare omnes conditiones, quas simplici modo existimat inesse rei promissa; nulla enim lege de tali obligatione constat : et ideo talis ignorantia non tam est voluntaria seu voliia, quam permissa ; et ideo non suffticit ut votum censcatur voluntarium, etiam quoad conditionem ignoratam. Contra hoc autem videntur opinari Innocentius et alii in cap. Dudum, de Convers. conjug.. et capit. Cum dilecius , de lis quae vi. Sed illi videntur loqui de voto solemni, de quo fortasse est alia ratio, ut suo loco videbimus. Et in libro quarto iterum occurret doctrina illa Canonistarum.
5. Atque haec quidem clara videntur, quando ignorantia tantum est indirecte voluntaria ; quando vero est directe volita (quod in confir- matione attingebatur) , examinanda diligentius est voluntas operantis, quia haec ignorantia non ita necessario excludit voluntatem directam conditionis ignoratae, sicut prior, quia non ita excludit directam cognitionem illius. Nam qui directe vult ignorare aliquid , jam directe cogitat de illo quod ignorare vult, seu quod non vult examinare an ita sit ; ideoque etiam potest directe velle se ad id obligare, saltem ex hypothesi, si fortasse ipse decipiatur; et ideo cum tali ignorantia modo potest sine dubio esse voti obligatio. Tamen in eo casu, si recte attendamus, talis ignorantia non est causa vovendi ; nam potius e contrario ideo homo sic affectus non curat rem examinare ad tollendam ignorantiam , quia habet voluntatem se obligandi cum quacumque conditione , nec etiam omnino occultat objectum , ut declaratum est. Advertere autem oportet, quod, licet cum illa ignorantia, sic explicata possit esse praedicta voluntas vovendi, non propterea necessarium est ut, quoties ignorantia est affectata, voluntas voventis sit absolute et omnibus modis se obligandi, quia etiam potest illa voluntas ignorandi seu non examminandi rem, oriri ex aliquo timore humano, vel alio simili respectu ; et ita potest nihilominus, qui vovet, non habere intentionem se obligandi, nisi juxta exigentiam materiae sub tali vel tau conditione propositae ; et ideo in hujusmodi casu diligenter examinanda est voluntas voventis, nam inde res tota pendet.
6. Ad secundam. — Quid sit ignorantia concomitans. — Eadem ferc responsio est ad secundam dubitationem, nam ignorantia concomitans ut sic non est causa actus ; et ideo non comprehenditur sub ea ignorantia , de qua in praesenti sermo est. Advertere igitur oportet, ignorantiam tunc dici concomitantem, quando homo est ita dispositus quod, licet talem ignorantiam non haberet , idem esset operaturus. Haec autem dispositio intelligi potest , vel habitualis tantum, vel actualis ; et habitualem voco illam, quae non est per actuale propositum, vel desiderium voluntatis, etiamsi habitualis dispositio ex actibus proxime praecedentibus relicta fuerit; quam ali fortasse virtualem vocabunt ; in praesenti vero melius dicitur habitualis , quia (ut supponimus) neque actu existit in se, neque in aliquo alio actu, qui in virtute ejus operetur, ut supponimus. Haec igitur dispositio habitualis parum refert ad effectus morales , quamdiu in actum non prodit ; imo vix potest de illa ferri humanum jnudi- cium. Quis enim, praeter Deum, scit quid esset voliturus homo, si hoc vel illud considerasset, aut quod propositum circa hoc objectum conditionatum esset habiturus, si menti occurrisset ? Utrumque enim pendet ex libera volunlate, quae inditferens est, atque adeo incerta, quamdiu non prodit in actum. Neque satis est quod tempore proxime praecedente tale propositum habuerit aliquis, nam potest et solet facile mutari. Unde hoc modo solum potest dici ignorantia concomitans sccundum humanam conjecturam ; in praesenti autem materia, talis conjectura non obstat quominus talis ignorantia aeque impediat valorem voti , ac quaelibet alia, quia homo non obligatur per hoc quod facturus esset, si boc vel illud ei accidisset, sed per hoc quod actu facit, vel fecit.
7. Alius modus ignorantiee concomitantis in ordine ad voluntatem actualem. — Alio ergo modo dicitur ignorantia concomitans comparata ad praesentem voluntatem actualem, qua aliquis declarat mentem suam, ut bene in simiii significavit Tiraq., tractat. Cessante causa, limit. 1, num. decimo nono, dum in fine similis limitationis ait : Quomodo autem id cognoscatur, an alaas scilicet fuisset necne facturus, non video, nisi em verbis legis, statuti aut concessionis id deprehendi possit. lta ergo in praesenti dicimus, hoc voluntarium concomitans deprehendi non posse, nisi ex intentione et verbis voventis; ex illis tamen posse, et declaratur exemplo. Nam si aliquis occidat Peirum inimicum, ignorans quidem esse illum, et existimans esse cervum, actu vero desiderans ibi adesse inimicum, cum proposito occidendi illum si ipse esset, tunc ignorantia dici potest actualiter concomitans; talis ergo potest etiam in voto emittendo intervenire, et tunc nihil obstare potest quominus votum validum sit, quia ignorantia tunc neque est causa talis voti, neque excludit sufficientem voluntatem se obligandi ad talem materiam, ut affectam tali proprietate, quia licet ignoretur absolute, sub conditione apprehenditur. Ut si quis voveat peregrinationem Hierosolymitanam, existimans non fieri per mare, habens tamen actu voluntatem non minus vovendi illam, etiamsi per mare fieret, sufficientem habet intentionem se obligandi ad talem peregrinationem absolute et simpliciter, sive per mare fiat, sive non, quamvis privato errore existimet absque navigatione fieri.
8. Ad tertiam.— Ad ultimam difficultatem, concedo assertionem positam maxime procedere, quando ignorantia est positiva per judi- cium et existimationem de materia voti, quod, scilicet, sit affecta proprietatibus quas revera non habet. Tunc enim talis materia ut affecta talibus conditionibus est, quae movet, et ad quam positive fertur voluntas ; ideoque magis causat involuntarium, cum errantis nulla voluntas sit, ut dicitur in L. Cum testamentum, ff. de Juris et facti ignorantia. At vero quando ignorantia est pure privativa, judicium, seu existimatio positiva mentis proponit aliquid in materia voti, quod in re verum est, et ibi sistit, et praescindit ab aliis quae non negat, quamvis ea non proponat, nam propterea non est ignorantia positiva, quia abstrahentium non est mendacium. Unde fit ut objectum sic propositum non moveat voluntatem secundum id quod per ignorantiam occultatur; et ideo talis ignorantia non ita causat involuntarium. Potest autem illud causare tanquam removens prohibens, nam illud quod per talem ignorantiam occultatur in objecto, sicut non trahit voluntatem, ita nec retardat illam ; et ex hac parte contingere potest ut talis ignorantia causet involuntarium, quia si talis conditio fuisset proposita, et non occultata, retardaret hominem a vovendo. Et hunc etiam involuntarii modum aliqui putant suffticere, ut valor voli impediatur, maxime quando talis conditio callide occultatur, ne voventem retardet.
9. Regula generalis 1n hac materia. — Verumtamen hoc oportet sano modo intelligere; nam, ut dicebam de ignorantia concomitante, nemo obligatur vel desinit obligari propter ea quae facturus esset, si hoc vel illud accideret, sed per ea quae facit; in eo autem casu talis homo absolute vovet ; quod autem non esset emissurus votum, si hoc vel illud scivisset, actu nihil ponit vel causat in ipso; ergo non potest hic et nunc impedire obligationem quae ex voto secundum se nascitur. Eo vel maxime quod (ut etiam dicebam) illa conditionalis hominibus incerta est, unde non potest nisi divinando et conjectando aftirmari ; valor autem voti non debet pendere ex conjecturis adeo incertis. Quare potius videtur pro regula statuendum, in eo casu validum esse votum, et illam conditionem, occultatam per ignorantiam, implicite volitam esse in objecto proposito, a quo non fuit exclusa. Atque ita sentit Cajetanus, in Summa, verb. Votorum emissio, etc., in fine; Soto supra, q. 2, art. 1, ad 3, verb. Ezx his; Ludov. Lop., 1 part., cap. 43, in fine; Valen., disput. 6, q. 6, punct. 4, in fine.
10. Duplex limitatio ad preecedentem regulan. — Haec tamen regula dupliciter limitanda est. Primo, nisi talis homo, dum vovet, per expressam voluntatem limitet suam intentionem ad objectum sibi propositum, ut sic, vel expresse addat conditionem, nisi tale votum habuerit plures difficultates quam sibi propo nantur, nam per talem intentionem manifeste fit hujusmodi votum involuntarium. Quia tunc voluntas est conditionalis, et conditio subsistit. Secus vero est, quando, licet difficultas vel conditio lateat, in intentione non concipitur, sed absolute fertur intentio ad objectum utde facto proponitur ; nec satis esi dicere quod si difhicultas illa tunc cognosceretur, homo non voveret, neque illud objectum vellet. Haec enim conditionalis est de futuro, non de praesenti; et ideo non mutat praesentem voluntatem, sed absolutam illam relinquit, ut saepe dictum est. Secundo, nisi ex materia proposita et modo proponendi moraliter constet taciturnitatem hujusmodi conditionis, seu proprietatis materiae aequivalere negationi, et conceptum, qui inde formatur, non solum esse praecisivum, sed etiam exclusivum ; tunc enim ignorantia jam non est mere negativa, sed vim habet moralis deceptionis. Quando autem de tali ignorantia hoc modo judicandum sit, prudentis arbitrio reinquendum est, multumque pendet ex deliberatione et intentione ipsius voventis.
On this page