Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Utrum praeter deliberatam voluntatem se obligandi deo, necessaria sit promissio quae sit actus intellectus in quo voti substantia consistat?

CAPUT XII UTRUM PRAETER DELIBERATAM VOLUNTATEM SE OBLIGANDI DEO, NECESSARIA SIT PROMISSIO QUAE SIT ACTUS INTELLECTUS IN QUO VOTI SUBSTANTIA CONSISTAT?

1. Diximus de actibus intellectus necessariis ad voluntatem vovendi, et ordine naturae antecedentibus illam; nunc superest esxplicandum an sit in intellectu aliquis actus subsequens praedictam voluntatem, in quo substantia vel (ut ita dicam) entitas ipsius voti consistat. Ut autem sensus et quaestionis ratio intelligatur, suppono imprimis votum formaliter consistere in promissione facta Deo; ita ut interius in anima actus vovendi et actus promittendi idem omnino sint. In boc conveniunt omnes Doctores, et supra cap. 1 et2 probatum est. Patetque ex illo Deut. 23: Cum volum voceris Domino Deo tuo, non tardabis reddere ; et infra : Facies sicut promisisti; ubi verbum vovendi per verbum promittendi ex- plicatur. Sicut etiam fit Eccles. 5, dum dicitur : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, displicet enim illi infidelis et stulta promissio ; et infra : Melius est non vovere, quam post cotun promissa non reddere ; ubi ea, quae sub votum cadunt, promissa dicuntur ; ipsum ergo votum promissio est. Et eodem modo loquuntur Patres, Isidor., lib. 2 Synonym., et habetur cap. 7n malis, 22. q. 4; et August., Epist. 45 : Jan vovisti, jam te astrinaisti, tenetur apud Dewn sponsio tua. Deinde in votis, quae ore fiunt, nihil est ore vovere, nisi ore promittere ; ergo similiter in mente, nam per votum explicamus quod in mente geritur. Praeterea fractio voti infidelitas quaedam est apud Deum; infidelitas autem moralis promissioni contraria est; ergo votum est promissio. Tota ratio constat ex allegatis verbis Sapientis : Displicet enim illi infidelis et stulta promissio ; et ex illis 1 Timoth. 5: Habentes damnationem, quia primum fidem irritum fecerunt, id est, prius votum, ut Clemens exposuit, lib. 3 Constit., cap. 1, dicens : Bationem Deo reddet, non quia iterum nupsit, sed quia promissionem non servavit. llla ergo fides est promissio, eademque est votum ; et illam expositionem secuti sunt Pontifices, Concilia et Patres, ut infra tractando de Transgressione voti videbimus. Denique inter homines ex promissione seu pollicitatione nascitur prosime obligatio; ergo et in ordine ad Deum; sed ille actus spontaneus, per quem homo se obligat Deo, est votum; ergo votum idem est quod promissio. De hoc ergo puncto non est controversia, sed de ipsa promissione, a qua potentia fiat, et auis actus in ea sit.

2. Natio dubitandi in actibus voluntatis. — Hinc ergo intelligitur ratio dubitandi. Nam quod non sit voluntatis actus, patet, quia non est propositum faciendi quod promissum, vel promittendum est, quia ille actus non inducit obligationem, imo neque est simpliciter necessarius ad illam, ut ostensum est. Neque est voluntas vovendi aut promittendi, tum quia talis actus habet pro objecto ipsam promissionem, et votum non habet pro objecto se ipsum , quia repugnat primum objectum alcujus actus voluntatis esse ipsummet actum, ut ostendit D. Thomas 1. 2, q. 1, artic. 1. ad2; tum quia promissio et votum est effectus illius voluntatis, atque adeo posterius illa; est ergo aliquis actus distinctus ab illa. At vero post actum illum, quo homo vult promittere Deo, non potest intelligi alius actus ipsiusmet voluntatis, qui ad votum pertineat, quia post il- lum actum nihil superest volendum, sed faciendum ; ergo in voluntate non potest intelligi actus qui sit votum. Et declaratur ex modo communi loquendi, nam volo promitLere, et promitto, non significant idem; nec qui dicit, Volo promittere, censetur promittere, donec dicat, Promitto; ergo signum est actum promittendi esse distinctum ab omni voluntatis actu, qui ad vovendum vel promittendum intervenit.

3. Idem probatur in actibus intellectus. — Quod autem votum non possit esse actus intellectus, probatur, quia nec est actus tempore vel natura antecedens voluntatem se obligandi Deo, nec etiam est actus posterior ; ergo nullus esse potest. Major evidens est ex dictis, quia ante voluntatem vovendi seu obligandi se Deo, non est votum; ergo nullus actus intellectus antecedens dictam voluntatem potest esse votum. Minor etiam probatur, quia omnis actus intellectus. vel est cognitio, vel locut:o ; neuter autem ex his actibus potest esse votum: non quidem cognitio, nam post voluntatem vovendi aut se obligandi nulla cognitio necessaria sequitur in intellectu, nisi cognitio quasi reflexiva , qua cognoscit homo quod velit, seu voluerit se obligare. Quae cognitio non potest esse votum , tum quia non est eognitio ad alterum, sed ad se; tum etiam quia non est actus practicus, sed speculativus, quo homo alium actum suum cognoscit, vel effectum ejus, votum autem est actus practicus, ut recte D. Thomas dixit; tum quia talis cognitio videtur supponere votum ; nam, eo ipso quo vult se obligare Deo, obligatus manet, nam illa voluntas efficax est ; ergo cum homo cognoscit illam voluntatem in se, jam cognoscit se obligatum; ergo jam supponitur votum. Quoad alteram vero partem de locutione, probatur minor, quia locutio interna ad Deum sola voluntate sufficienter fit, ut supra tract. 4, lib. 1, cap. 4, dixi; et licet possit etiam ab homine fieri per conceptus verborum , ut ibidem cap. 3 declaravi, haec locutio non est necessaria, sed valde accidentaria ad votum Deo faciendum, et ad obligationem ejus ; ergo.

4. Prima, sententia. — Duae itaque in hac re sunt opiniones. Prima dicit, promissionem ad Deum, quae est votum, esse quemdam actum intellectus posteriorem voluntati promittendi, ac se obligandi, et ab illa procedentem per modum cujusdam impulsus et imperii, quo se homo ordinat ad Deum. Haec est opinio D. Thomsae, d. art. 1, quam ibi Cajetan., Sot., Aragon. et alii moderni sequuntur , et omnes illi, qui orationem, legem, et imperium in intellectu constituunt, quos supra, d. cap. 3, commemoravi. D. Thomas utitur illa ratione, quia ordinare, ad intellectum pertinet; per votum autem ordinat homo seipsum, ut rem quam vovet. ad Deum. Verumtamen ad hanc rationem jam diximus, citato loco, cum Scoto, et cum ipso D. Thoma aliis locis, non esse solius rationis ordinare, sed etiam voluntatis. Nam profecto referre, ordinare est; voluntas autem refert actiones ad finem, vel"ad alterum ; ut qui vult obedire alteri, voluntatem suam voluntati alterius subordinat , et qui vult suum corpus tradere alteri, ut per matrimonium, suum corpus subjicit potestati alterius, quae est quaedam ordinatio. Sic ergo ex parte ordinationis non repugnat votum esse actum voluntatis. Aliter solet probari haec opinio , quia votum est quasi lex privata, quam homo sibi imponit, ut ait D. Thomas, d. quaest. SS, art. 10, quia sicut ex lege nascitur publica obligatio, ita ex voto privata; sed lex est actus intellectus ; ergo et votum. Verumtamen et de fundamento hujus rationis est eadem controversiai, praesertim de lege positiva, cui magis comparatur votum. Et praeterea propositio illa, quod votum sit lex privata, metaphorica quodammodo est, ut infra declarabo ; ex metaphorica autem locutione subsumendo propriam, non potest esse efficax argumentatio , quia virtute fit in quatvor terminis.

5. Secunda sententia. — Est ergo secunda sententia, asserens votum mentale esse actum voluntatis, quo voluntas efficaciter vult se obligare Deo ad hoc vel illud in honorem ipsius faciendum. Hanc sententiam tenent in 4, disunct. 38, Major, q. 1, definiens votum esse volitionem ; Supplement. Gabr., q. 1. art. 1, qui bene rem disputat. Insinuat Scot., ibi, q. unic., verb. Alia ratio, quatenus dicit per actum voluntatis obligari aliquem vovendo, quia per solam voluntatem est dominus, et transfert dominium, etc. Idem sentit Richard., art. 2, q. 2; Palac., disput. 1. Alii vero antiqui non satis rem disputant nec explicant, semper tamen magis tribuunt votum voluntati quam intellectui, et jura interdum explicant per propositum firmum, id est, obligatorium, ut supra visum est. Ipsum etiam nomen votum a voluntate deductum est, ut dictum sit votum, quasi volitum, ut asseruit Bart., in l. Qui in aliena, in princ., ff. de Acquir. haered. Et hoc fortasse sentiunt Canonistae, quanco dicunt ad votum sufficere propositum, ut dixi- mus cap. 1. Et plura ex illis adducit Stunica, q. 1, n. 37 et sequeniibus, qui nunc in hane, nunc in aliam sententiam inclinat. Denique in hac opinione sunt omnes Doctores, qui legem, imperium, vel orationem in voluntate constituunt, est enim eadem ratio.

6. Sensus lujus opinionis evpenditur.—VUt autem fundamentum hujus sententiae intelligatur, prius est sensus percipiendus. Non enim ip proposito seu voluntate faciendi vel non faciendi rem promissam, votum ponit, sed in voluntate se obligandi Deo, ut ex dictis constat. Hic autem actus; Voelo obligari Deo ad castitatem servandam, dupliciter accipi potest. Primo, tanquam solum propositum de futuro, ita ut licet actus voluntatis sit de praesenti, objectum ejus tantum sit aliquid faciendum futuro tempore, ut cum dico, Volo servare praecepta, et similia, et in hoc sensu constat, talem actum voluntatis non esse votum nec promissionem, sed tantum propositum vovendi vel promittendi. Unde si quis dicat, Volo promittere, in eodem sensu de futuro, non promittit, nec illa verba aequivalent huic verbo, Promitto. Alio vero modo potest intelligi actus voluntatis se obligandi efficaciter et ex tunc, seu ex vi talis actus, ita ut idem sit, Volo obligari, quod, Volo mapere obligatus, seu, Volo ut ex nunc in me oriatur vinculum et obligatio. De hoc ergo actu intelligit haec opinio esse votum, nec dependere in esse voti ab aliquo subsequenti actu intellectus.

7. In quo actu voluntatis consistat votum. —Sic ergo explicata haec opinio mihi videtur vera. Et fundatur primo, quia illa voluntas per se ipsam statim inducit spontaneam obligationem in ordine ad Deum, et voluntarie assumptam ; ergo est votum. Consequentia patet ex proprio effectu voti supra declarato. Antecedens autem probatur, quia ille effectus obligandi se est in hominis potestate, et illa voluntas est absoluta et efficax, et pro statim (ut sic me explicem); ergo quantum est ex parte illius et ex parte hominis, statim etiam per se ipsam inducit obligationem. Neque vero ex parte ejus cui fit talis obtigatio, aliquid amplius necessarium est, quia in his obligationibus maxime requiri solet, ex parte ejus cui fiunt, acceptatio at vero cum obligatio haec sit ad Deum, qui intuetur cor, et videt talem voluntatis determinationem, si sit de materia capaci, statim potest acceptari; ergo etiam ex parte creditoris nihil aliud re quiritur ad talem obligationem: Dices: licet ex parte illius voluntatis statim et efficaciter sequatur obligatio, non tamen immediate, sed mediante facultate ad illam faciendam apta, quae est intellectus, sicut ex hoc actu efficaci, Volo moveri, statim sequitur motus, non tamen immediate, sed per motivam potentiam.

8. Contra hoc vero insto, declarando aliud fundamentum hujus sententiae, quia post il lum voluntatis actum nullus potest intelligi in intellectu, qui necessarius sit, nec per se conferat ad efficiendam obligationem apud Deum ; ergo sola voluntas est, quae et efficaciter et immediate illam inducit. Consequentia est clara. Et antecedens probatur, quia post illam voluntatem proxime sequi potest in intellectu cognitio quasi experimentalis, qua homo quasi intuetur et experitur in se talem actum voluntatis, quae cognitio ut sic non est ad Deum, nec aliquid ordinat ad ipsum , et ideo non potest esse votum, ut supra argumentabar. Deinde intelligi judicium potest, quo homo judicat se ex vi illius voluntatis esse obligatum Deo; et hoc judicium multo minus potest esse votum, tum ob eamdem rationem, tum quia supponit effectum voti et consequenter votum, tum quia quotidie ferre possumus illud judicium iterum atque iterum, et non propterea iteratur votum. Hi ergo actus cognoscendi, l:cet necessarii sint ad implendum postea votum, non tamen ad faciendum illud: praeter illos autem nullus alius actus cognoscendi per se conjungitur illi voluntati, nec intelligi potest ad quid sit, vel quis aut qualis sit.

9. Praeter cognitionem autem potest esse in mente locutio; haec autem in praesenti materia non potest esse necessaria ad voti existentiam et obligationem, et maxime loquendo de locutione, qua sit actus intellectus ; nam obligatio voti est ad Deum, qui nulla indiget locutione hominis, ut videat voluntatem se obligandi ipsi Deo; ad quid ergo est talis locutio necessaria ? Deinde haec locutio ad Deum, si sit pure spiritualis, per voluntatem fit, ut in tractatu de Oratione ostensum est; ergo etiam ex hac parte non est necessarius actus intellectus. Et praeterea cum talis locutio ad Deum non sit nisi ordinatio quaedam proprii actus, quasi per voluntariam praesentationem talis actus in conspectu Dei, haec ordinatio quasi in actu exercito includitur in vo: untate se obligandi Deo. Nam illa voluntas ad ad Deum voluntarie ordinatur intime, et per seipsam, et qui illam habet, optime novit non ordinare obligationem suam ad ignoran- tem illam, sed ad eum qui optime novit illam, et acceptat, et exigit; ergo ex hac parte in illo actu includitur sufficiens ordinatio. Quod si addatur expressus actus voluntatis quo velit illam suam voluntatem et obligationem Deo offerre et praesentare. erit ad majorem fer vorem (ut ita dicam) ipsius voventis, non de necessitate voti ; quamvis etiam illa major expressio ad voluntatem pertineat, ut dixi.

10. Denique si addatur locutio mentalis per conceptus verborum sensibilium, illa magis extrinseca est ad rationem voti respectu Dei, tum quia non est necessaria ut obligatio acceptetur a Deo, ut ostensum est ; tum etiam quia illa jam supponit totum id quod ex parte hominis est necessarium ad obligationem. Quod per comparationem ad promissionem, quae fit homini, magis innotescet. nam inter homines. ad effectum promissionis, praeter efficacem voluntatem obligandi se alteri, requiri possunt verba aut signa, quibus alteri constet illa voluntas, ut possit alius obligationem acceptare; at in ordine ad Deum non sunt necessaria talia signa, etiam intellectualia, sed voluntas ipsa se suosque actus ordinans sufficit ; ergo.

11. Solum consensum voluntatis perficere matrimonium.—Unde etiam sumi potest argumentum, quia in promissione quae fit homini, quidquid post consensum voluntatis requiritur ad firmitatem promissionis, vel cujuscumque alterius contractus, est tantum in ratione signi, ut alteri innotescat consensus promittentis vel donantis. Unde inter homines haec verba: Promitto tibi hanc rem, nihil aliud significant, nisi, voluntate mea me tibi obligo ad rem hanc tibi donandam. Unde verbis illis nihil respondet in mente promittentis, nisi voluntas se obligandi, et in intellectu conceptus eorumdem verborum, quibus dirigitur lingua ad illa verba proferenda, nec intelligi potest in intellectu alius actus illis verbis respondens. Idemque est in qualibet donatione. Et in matrimonio, verba illa, quibus perficitur Sacramentum : Accipio te in meam, meque libi trado, aut similia, licet per intellectum dictentur, immediate indicant consensum voluntatis in traditionem sui corporis, vel in acceptationem alterius. Et ideo solent dicere jura solum mutuum consensum dandi et acceptandi invicem corpora, perficere matrimonium, ut loquitur Alexander IlI, in cap. Cum locum, de Sponsalibus, et Nicol. Papa, in cap. Sufficiat, 98, q. 2, quia nimirum, licet verba necessaria sint, solum requiruntur ut signa pria obligatio ; imo potest non sequi: consensus ipse autem consensus voluntatis est propria et per se cansa vineuli et obligationis. At in promissione ad Deum non sunt necessaria signa, per se loquendo, sed voluntas ipsa per se innotescit Deo; et eo ipso quod est de obligatione illi efficaciter facienda, ordinatur ad ipsum, et si est recta, et conformia voluntati ejus, acceptatur ab ipso; ergo illa per se sufficit ad votum. Dico autem per se, quia interdum ex statuto Ecclesia: vel ex intentione voventis, potest requiri exterior promissio, etiam publica, ut votum coram Deo valeat; sed illud et accidentarium est, et tunc etiam illa exterior significatio est quasi conditio necessaria ad valorem consensus: substantia autem voti, quatenus in anima est, in consensu consistit.

12. Dicere vero potest aliquis, praeter voluntatem se obligandi. et locutionem mentalem, intervenire actum imperii, quo sibi homo imperat talem obligationem, et illum esse actum intellectus, et privatam legem quam sibi homo imponit, et in illo consistere votum, licet non vocetur imperium, sed promissio, quia non est ordinatio a superiore proveniens in subditum, sed est ordinatio qua ipse subditus se ordinat ad superiorem. Sed contra hoc dici possent multa de imperio, quia revera praeter judicium non potest esse nisi locutio, ut in 1. 2 latius diciur. Hic tamen est peculiaris ratio non admittendi talem actum specialem, quia imperium proprium cadit in actum humanum qui imperatur ; hic autem nullum tale esse potest. Nam practicum judicium quod antecedit voluntatem se obligandi Deo, esto vocetur imperium, non est votum, ut jam ostensum est, quia ex illo non nascitur propria obligatio: imo potest non sequi, quia potest voluntas non obedire. Post illam autem voluntatem non superest actus humanus imperandus, nisi forte executio actus promissi per votum, quod imperium est, et effectus voti, non votum, et effectus voluntarius, qui potest non imperari frangendo votum. Nec potest fingi imperium se obligandi, nam se obligare praecise sumptum, ut es aliquid distinctum ab actu voluntario per quemveausatur, non est actus imperatus, sed est vinculum, seu effectus moralis relictus ex voluntate se obligandi; ergo circa illud vinculum ut sic non potest immediate versari aliud imperium, praeter voluntatem se obligandi. Dicunt aliqui, imperium illud esse de acceptanda obligatione voti, quae acceptatio actus humanus est. Sed non recte, quia qui vovet, vel non acceptat obligationem, sed facit, Deus autem est qui acceptat ; vel non aliter homo acceptat illam, quam faciendo et volendo illam ; acceptatio ergo obligationis non est aliquid praeter voIuntatem se obligandi; at imperium hujus voluntatis non est votum, ut ostensum est, quia antecedit illam ; ergo nullum imperium ab illa voluntate distinctum potest esse vorum.

13. Quomodo votun dicatur lex particularis. — Duphliciter oriri potest obligatio ea actione aliqua. — Obligatio ea facto non ea intellectu, sed ea voluntate oriri. — Neque obstat quod votum dicatur lex particularis, tum quia lex suffficienter ferri posset per voluntatem, si per se innotesceret illi cui imponitur, sicut unicuique innotescit voluntas propria. Tum maxime quia (ut dicebam) locutio illa metaphoram involvit. Quod ita declaro , nam dupliciter potest oriri obligatio ex actione aliqua: aut tanquam ex facto, ut ex furto nascitur obligatio restituendi, vel ex testamento nascitur obligatio implendi voluntatem testatoris ; aut tanquam ex jure, ut ex naturali dictamine, unicuique dandum esse quod suum est, nascitur obligatio restituendi rem alienam. Ex voto igitur vel quacumque promussione nascitur obligatio tanquam ex facto, et ideo licet dicatur lex privata propter quamdam similitudinem cum lege in producenda obligatione per voluntatem, tamen revera non est proprie lex, quia non constituit jus ; nec est actus jurisdictionis , sicut voluntas testatoris potest dici quasi lex respectu haeredis, non tamen proprie, sed per quamdam analogiam. Propria autem obligatio, tanquam ex jure, servandi votum oritur ex illa lege naturali : Bedde domino voja tua ; et haec lex dici potest esse in dictamine intellectus, non est tamen votum, sed circa votum, ut circa propriam materiam, versatur. Obligatio ergo, quae oritur ex facto, non est necesse oriri ex intellectu, sed ordinarie nascitur ex voluntate, ut patet in matrimonio et in testamento, in quibus praeter voluntatem sola signa externa requiruntur propter cognitionem humanam ; in praesenti ergo voluntas sufficit, et signa non sunt necessaria ut votum sit, sed ut hominibus innotescat, ut ostensum est.

14. Respondetur dubitationi initio proposiia.— Votum dupliciter accipi potest.—Denique ad rationem dubitandi in principio positam, respondeo promissionem aut votum dupliciter accipi. Uno modo, pro obligatione, et vinculo quod manet in homine habente votum; alio modo, pro actu illo a quo immediate nascitur obligatio; haec posterior significatio est magis propria, magisque usitata, tamen prior etiam est frequens; sic enim ait D. Thom., in d. ariic. 1: Votum quamdam obligationem importat ad aliquid faciendum, vel non faciendum ; et Supplem. Gabr., d. q. 1. dixit, promissionem esse obligationem adimplendi propositum, quo homo vult esse obligatus, et votum nihil aliud esse quam obligationem, qua quis se spontanee obligat Deo. Haec enim et similia intelligenda sunt de voto, quatenus est vinculum permanens, et quasi in habitu. Dico ergo, votum proprie dictum, prout significat actum illum, quo homo se obligat Deo, non habere pro objecto alium actum humanum, sed obligationem ipsam, seu vinculum efficiendum per actum vovendi. Atque ita voluntas illa, qua homo se obligat Deo, habet pro objecto obligationem ipsam ad Deum, et ita habet pro objecto votum vel promissionem , quatenus haec significat vinculum ipsum efficiendum per votum, non quatenus significat actum vovendi aut promittendi. Et similiter votum, prout sumitur pro ipso vinculo seu obligatione, recte dicitur esse effectus volitionis se obligandi. Si vero sit sermo de ipso actu inducente obligationem, potius dicendus est effectus potentiae voluntatis, et formaliter esse actus ejus.

15. Illa autem locutiones, Volo promittere, aut Volo vovere, jam explicatae sunt ; nam si sint de futuro ex parte promissionis et voti, significant praesens propositum voluntatis de alio futuro actu voluntatis , sicut, Volo amare, aut Volo poenitere ; si autem sint de praesenti quoad effectum volitum, sic velle promittere vel vovere, idem est quod velle obligari statim cum effectu, et ibi promissio pro obligatione sumitur; vel certe, licet promissio nihil aliud sit quam ipsamet volitio obligationem inducens, quia illa spontanea est, et per sese intrinsece voluntaria, recte dicitur velle promittere, qui ita se vult obligare, non quia habeat promissionem ipsam actualem pro objecto ejusdem actus, sed quia promittendo vult etiam promittere ; sicut qui amat, vult amare, non alio actu, sed ipso amore. Verum quidem est homines vix posse exercere hos actus interiores etiam voluntatis, quin illos exprimant, loquendo saltem mentaliter, ut cum amo Deum interius, quasi loquendo profero in mente haec verba: Diligam te, Domine, fortitudo mea, velsimilia ; et similiter cum volo me obligare Deo, mente profero verbum, Voveo aut promitto Deo; tamen sicut amor non consistit in verbis etiam mentalibus, sed in significato per verba, ita et votum ; per verbum autem Promitto, nihil aliud significatur, nisi, Volo me obligare, seu voluntarie me obligo, ut satis declaratum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13