Caput 14
Caput 14
Utrum votum sit tantum promissio deo facta, vel etiam traditio?
1. Votum simplex privative tantum differt a solemni. — Non disputarunt quaestionem hanc antiqui Theologi de voto in genere nec de voto simplici ; attigerunt vero illam circa votum solemne, tractando, in 4, d. 38, quomodo solemne votum castitatis impediat ac dirimat matrimonium ; nos autem in praesenti nihil de voto solemni, ut tale est, dicere intendimus, sed de voto secundum se, atque adeo de ratione voti simplicis. Credimus enim votum simplex quasi privative tantum differre a solemni ejusdem materiae, quia votum simplex includit quidquid est necessarium ad perfectam et specificam rationem voti in tali materia, et nihil aliud; votum autem solemne includit etiam totam specificam rationem voti, et addit quidpiam aliud quod votum in ratione solemnis constituit; quid autem illud sit, et quomodo ad rationem voti comparetur , infra suo loco dicetur, et ideo nunc non tractabimus an traditio requiratur ad votum solemne, vel quomodo cum illa conjungatur. Nihilominus tamen ad explicandam complete specificam rationem voti, vel simplicis, vel absolute spectati, necessarium visum est propositam quaestionem examinare. Quia cum vix possimus nos differentias ultimas rerum nisi per negationes explicare, ad essentiam voti comprehendendam non satis est dixisse illam consistere in promissione valida Deo facta ; sed necesse est ostendere in hoc solo, et nullo alio addito ex parte actionis, consummari rationem voti. Nihil autem excogitatum hactenus est, vel videtur posse cogitari, addi posse ultra promissionem rei, praeter traditionem ejus, et ideo de illa specialiter movetur quaestio.
2. Prima opinio. — Dupleg modus colligendi diversitatem votorum. —Est ergo quaedam opinio quae duabus assertionibus continetur. Prima est, votum secundum se ac simplex sufficienter perfici posse per solam promissionem sine traditione. Secunda est, aliquando votum etiam simplex non sola promissione perfici, sed traditionem etiam includere. Et de prima quidem assertione nulla est difficultas, nam communis est et clara, ut patebit. In secunda autem est maxima, tum in explicanda illa differentia votorum etiam simplicium, tum in conjungendo per se duas illas rationes promissionis et traditionis in eodem actu vovendi. Duobus ergo modis potest illa diversitas votorum declarari, primo ex parte materiarum, secundo ex intentione voventis.
3. Primus modus. — Prior ergo modus declaratur, et probatur primo exemplis: nam votum ingrediendi religionem verum ac perfectum votum est, et tamen in sola promissione consistit ; nam sic vovens nihil statim et ex vi voti tradit Deo, sed solum obligat se ad tradendum in futurum. At vero votum castitatis, etiam simplex, non solam promissionem, sed etiam traditionem includit, quia statim, et ex vi illius, vovens corpus suum tradit et consecrat Deo in perpetuam castitatem. Idem cernere licet in voto obedientiae omnino simplici, et extra omnem statum religionis facto, pam per illud statim tradit vovens suam voluntatem 1illi cui obedire promittit. Secundo, probatur ratione utraque assertio. Prior quidem, quia votum interdum est tantum de actione futura, quae nondum est, ut est de ingressu religionis, de peregrinatione, et similibus ; in his ergo votis et materiis tantum habet locum promissio, et non traditio, quia traditio tantum esse potest de re jam existente , quia non traditur nisi quod est; promissio autem est de re futura, nondumque existente. Posterior autem assertio contraria probatur, quia votum aliquando fit de re existente, quae per ipsum votum etiam simplex exhibetur et traditur in ordine ad actionem futuram, vel moralem omissionem, seu privationem (quae in moralibus nomine actionum comprehenditur , juxta doctrinam D. Thom. 1. 2. q. 11, art. 6), ut fit per votum castitatis et obedientiae, et similia ; ergo tale votum licet in ordine ad actus futuros includat promissionem, et ideo per verbum promittendi communiter fiat, aliquam traditionem includit, ejus nimirum rei praesentis qua in futurum utendum est. Quia de re quae in praesenti exhibetur, ut sic, non fit promissio, sed traditio ; sic ergo ex parte materiarum distinguuntur talia vota. Tertio declaratur differentia a signo, nam si post votum castitatis quis fornicetur, statim violat votum, non vero si fornicetur post votum religionis, antequam actu se tradat religioni ; haec autem differentia non aliunde provenit, nisi ex eo quod per prius votum statim traditur corpus Deo, non autem per secundum.
4. Secundus modus. — Secundus modus explicandi et probandi illam assertionem esse potest ex intentione voventis, et declaratur in hune modum : nam inter homines duo sunt modi liberalium actionum : unus est promittendo tantum, alius donando, quarum distinctio tam clara est, ut non indigeat explicatione; ergo iidem duo modi esse possunt erga Deum. Nam cur non? cum ex parte hominis sit cadem potestas et libertas, et ex parte Dei non minor, imo major sit capacitas. Unde Scot., in 4, disput. 38, significat per votum simplex posse fieri traditionem rei, vel corporis Deo ipsi immediate in ordine ad actum vel usum talis rei: Quia non minus (inquit) iransfert aliquis a se, qued imanediate dat Deo, quam quod dat eidem , mediante homine vica7io. Et quamvis argumentando hoc dicat, illi rationi non respondet, unde videtur in ea sententia persistere. Sunt ergo possibiles illi duo modi offerendi aliquid in cultum Dei, etiam in actibus mere internis, qui immediate versantur inter hominem et solum Deum, scilicet, per modum promissionis, et donationis seu traditionis. Uterque autem ex his modis pertinet ad cultum religiosum, et continetur sub nomine voti; et de modo offerendi per promissionem id constat ex dictis, et ad illum pertinet prima assertio hujus sententiae in principio posita. De altero vero patet, quia promittere aliquid Deo religiosum est ; ergo multo magis tradere. Item si ex promissione nascitur obligatio, multo magis ex traditione, quae obligatio cum sit ad Deum non potest nisi ad religionem pertinere. (Quod autem hic etiam modus religiosi cultus seu actus sub voto comprehendatur, patet, quia alias oporteret novum actum religionis multiplicare, quia sub nullo alio comprehendi potest talis traditio. Item Scriptura sacra haec omnia , quae Deo donantur ex devotione et cultu ejus, vota solet appellare. Item ex tali donatione Deo facta oritur obligatio non convertendi rem illam ad usum profanum, seu non privandi Deum usu talis rei in suum cultum ; haec autem obligatio similis est obligationi voti et ejusdem rationis ; ergo hac ratione talis donatio, quatenus parit obligationem, recte sub generali nomine voti comprehenditur ; juxta hunc ergo modum merito illa duo genera votorum distinguuntur.
5. Quomodo distinguatur votum per modum purc promoassionis, a volo cum traditione. — Deinde hi duo modi vovendi Deo non possunt satis distingui ex verbis seu signis externis. tum quia haec non sunt per se necessaria ad votum, ut saepe dictum est ; hic autem loquimur per se, ac ex natura reli, et seclusa institutione Ecclesiae; tum etiam quia in ipsis signis externis potest esse ambiguitas et aequivocatio, nam etiam erga homines solemus uti verbo promittendi, cum nos tradimus, ut in voto solemni et professione religiosa saepe fit, et qui se donat aut vendit in servum, promittit parere domino, etc. Debent ergo illi duo modi distingui intentione, quae discernit actiones internas; erit ergo votum per modum solius promissionis, quando quis intendit tantum se Deo obligare ad aliquid faciendum, nullam rem a se abdicando ; per modum autem traditionis erit, quando intendit rem in totum a se abdicare, et in peculiare Dei dominium et potestatem transferre.
6. Nihilominus hanc sententiam falsam esse existimo, et sine auctore; nullum enim invenio, qui illam typis mandaverit in puris votis, seu simplicibus, nisi fortasse illi, qui dixerunt votum simplex castitatis irritare matrimonium subsequens, quorum opinio reprobata est, ut infra suo loco videbimus. Operae pretium nihilominus existimo veram resolutionem praesentis quaestionis exacte tradere et expendere, quia ex illa pendent multa, quae ad varietatem votorum, eorumque eflfectus intelligendos necessaria sunt.
7. Vera quaestionis resolutio proponitur. — Prima conclusio. — Dico ergo primo : votum, ut votum est, sola promissione valida ad Deum facta perficitur, neque ullum est votum simplex quod in sua ratione essentiali traditionem includat. Ita sentiunt Doctores, in 4, etiam loquendo in speciali de voto simplici castitatis: Divus Thom., quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 2 et 3; Bonavent., art. 2, quaest. 1; Ruchard., art. 7, quaest. 2; Duran., quaest. 2; Argent., art. 3, ad 1; Turrecr., 27, quaest. 1, in princ. art. 1. Ac denique omnes, qui constituunt differentiam inter votum simplex et solemne castitatis in hoc, quod simplex est pura promissio, alterum vero involvit traditionem, hanc assertionem supponunt; sunt autem illi quamplures, ut infra suo loco videbimus, illosque copiose refert Sanc., lib. 7 de Matrim., disput. 25, num. 7 Deinde hoc probari potest ex communi consensu Doctorum in definiendo voto in communi ; nam per solum genus promissionis illud definiunt, et pro differentia constituunt ordinem ad Deum, mediante materia capaci talis promissionis, neque ad votum simplex specificum et proprium aliud requirunt; ergo quidquid ultra additur, est extra essentiam et specificam rationem voti.
8. Confirmatur conclusio proposita. — Et confirmatur ac declaratur, quia in re ipsa datur aliquod votum, quod illam solam rationem et definitionem voti includat, ut omnes fatentur, et patet in voto ingrediendi religionem; ergo signum est ditferentiam constitutivam illius voti esse specificam et ultimam, quia differentia generica non potest in rerum natura inveniri sine omni differentia contrahente, cum sola negatione omnium differentiarum contranentium et essentialium; est ergo votum illud in specie ultima voti constitutum; ergo non potest tota illa ratio voti inveniri in aliquo voto magis determinata, et contracta essentialiter in ratione voti, ex parte actus qui in illo intervenit, sed solum esse poterit differentia in hoc, quod in tali vel tali materia versetur promissicnis. Probatur consequentia, quia ultima differentia et species non est ulterius determinabilis ; ostensum est autem illam differentiam actionis in ratione promissionis esse ultimam : ergo. Denique hoc potest specialiter confirmari ex propriis rationibus promissionis et traditionis ; sunt enim adeo oppositae, ut non possint simul versari circa idem secundum idem. Sed haec assertio cam probationibus ejus evidentius constabit, descendendo ad singulos modos explicandi priorem sententiam, et impugnando illos.
9. Secunda conclusio.— Dico secundo: impossibile est ex solis materiis distinguere vota simplicia in ratione purae promissionis, et admixtae seu conjunctae cum traditione. Probatur primo, supponendo promissionem et traditionem non distingui per se ex materns, seu rebus circa quas versantur, sed ex propriis rationibus, seu formalibus effectibus ad quos fiunt. Nam per promissionem puram nihil donatur promissario; per traditionem autem donatur res tradita, in quam acquiritur jus per traditionem, quod non acquiritur per solam promissionem. Haec ergo duo secundum se distincta sunt, et circa omnes et singulas materias versari possunt; ergo etiam in materiis votorum possunt illa duo habere locum in qualibet materia ; ergo non possunt distingui ex materiis. Unde argumentor secundo, quia nulla est materia voti, quae non possit simpliciter promitti sine ulla traditione. Probatur, quia in omni materia voti promissio ipsa est mere voluntaria, ut supra ostensum est ; ergo pro voluntate promittentis potest in qualibet materia fieri sola promissio, quae ibi sistat, et ad traditionem non transeat. Probatur consequentia, quia promissio de se est prior et separabilis a traditione, quae est posterior ; ergo pro voluntate promittentis potest cum effectu separari, cum utraque pendeat ex ejus voluntate; ergo nulla est materia voti quae non sit capax puri voti, simplicisque promissionis sine interventu alicujus traditionis; ergo illa duo genera votorum non possunt ex materiis distingui.
10. Confirmatur assertio, retorquendo exempla pro opposita parte allata. — Tertio, probatur eisdem exemplis quae contraria senten - tia proferebat. Nam in materia castitatis revera datur pura promissio absque ulla traditione, quia vovens simpliciter castitatem, nihil aliud intendit quam promittere, et actus ac effectus non excedit intentionem agentis. Idemque est de simplici voto obedientiae, per quod nullum jus acquiritur homini, cui obediendum est; supponimus enim illi non fieri promissionem aliquam nec traditionem, nam hoc est in potestate voventis. Addere etiam possumus votum simplex paupertatis, quod obhgat aeque ac illa duo, et nullam per se includit traditionem, quia ex vi talis voti non tradit homo divitias quas habebat, nec se illis spoliat, donec cum effectu impleat votum, nec etiam fit incapax acquirendi illas, licet obligetur ad non acquirendas, sicut per votum castitatis fit in propria materia; est ergo eadem omnium ratio. Quarto, licet votum fiat de re jam existente, in ordine ad futurum usum, non sequitur in tali voto includi aliquam traditionem, quia per talem promissionem non alienatur res, nec transfertur in alium. Qui enim vovet dare eleemosynam ex pecunia quam habet, nondum illam tradit, neque a se abdicat; et ratio a priori est, quia promissio ut sic non est actio sufficiens ad hunc effectum. Ita ergo qui vovet castitatem, licet promittat talem usum sui corporis, nemini tradit corpus suum, sed solum se obligat ad utendum iiio tali modo ; et hinc provenit, ut si tradat postea suum corpus uxori, matrimonium teneat, quia licet tradiderit ei rem alteri promissam, non tamen rem alienam, neque alteri traditam.
11. Unde proveniat quod votum casttatis, et similia, obligent statim ac semper. — Vera assignatur differentia inter volum castitatis et religionis. — Quinto, quod castitatis votum et similia obligent statim ac semper, non prove- nit ex traditione, sed ex qualitate materiae, quae est negativa, et ex intentione promittentis obligandi se statim et simpliciter, ac perpetuo. Sic enim qui vovet non mentiri, aut non furari, vel non inferre malum iuimico, ex tunc obligatur et pro semper, et tamen in his votis fingi non potest aliqua traditio. Et similiter votum non nubendi statim obhgat, et pro semper, et nihilominus non habet umbram traditionis. Solum ergo differt a voto castitatis, quod hoc universalius est ex parte materiae, non tamen in modo obligationis aut traditionis. Sexto, differentia illa inter votum castitatis et religionis falsa est, et sine fundamento ; nam quod per fornicationem violetur unum votum, et non aliud, non est quia unum est promissio, et aliud traditio, sed quia materia voti castitatis est abstinentia ab actibus venereis, materia autem voti religionis tantum est ingressus religionis. Et inde etiam est, quod prius votum obliget semper et pro semper in sua materia, secundum vero licet obliget semper, non tamen pro semper; quia cum unum sit de privatione, aliud de affirmatione, obligant ad instar praecepti affirmativi et negativi. Tamen quatenus in illa affirmatione voti religionis involvitur aliqua negatio, secundum illam obligat pro semper, scilicet ad non contrahendum matrimonium, ct multo magis ad non consummandum. Unde frustra etiam dicitur, unum votum, scilicet castitatis, esse de praesenti, aliud vero, religionis, esse de futuro. Nam in utroque. persona circa quam, seu de qua vovetur, praesens est, et sub dominio voventis manet post utrumque votum, sicut ante illa erat; usus autem seu actiones talis personae, quae promittuntur in utroque voto, sunt de futuro, licet in uno sint plures vel pauciores quam in alio, quod impertinens est ad rationem praesentis vel futuri. Atque ita etiam concluditur non magis in uno illorum votorum esse traditionem quam in alio, quia in utroque est tantum obligatio ad usum futurum proprii corporis, vel suppositi, sine abdicatione dominii vel possessionis illius, et sine translatione in alium. Neque etiam magis consecratur persona illa Deo per unum votum quam per aliud, quod attinet ad modum consecrationis (si ita cum arguente loquendum est), quia illa consecratio non est aliud quam vinculum quod ejusdem rationis est in utroque voto; sed in uno est in una materia, et in alio in diversa, et ex illa parte potest unum votum dici sacratius vel excellentius alio, non vero magis dici po- test traditio. Et non facile judicari potest, per quod illorum persona magis dicetur Deo; nam licet votum castitatis statim ad plura obliget, tamen votum religionis obligat pro debito tempore ad rem excellentiorem. Nulla ergo est differentia talium votorum ex eorum materiis.
12. Ex intentione voventis fieri potest ut cum voto simplici conjungatur aliqua traditio, non tamen poterit esse de essentia voti. — Confirmatio ab exemplis. — Dico tertio: ex intentione et actione voventis, fieri potest ut cum voto simplici conjungatur aliqua traditio ; non tamen fieri potest ut traditio sit de essentia talis voti, vel differentia per se contrahens illud, vel denique ut traditio ipsa sit promissio, vel e converso. Haec assertio directe est contra secundum membrum supra positum ; et in ea supponitur haec duo esse valde diversa, scilicet, traditionem et promissionem conjunctim seu concomitanter fieri, et unam esse aliam vel de ratione alterius; quod tam est per se notum , ut nulla indigeat probatione vel declaratione, praeterquam quod ex probatione utriusque partis satis explicabitur. Prior ergo pars de concomitantia declaratur prius humanis exemplis ; nam qui donat alteri arborem , consequenter tradit illi fructus in radice, seu jus ad illos, et nihilominus potest addere promissionem nunquam percipiendi fructus ex tali arbore. Item qui alteri donat rem aliquam, tradit illam, et nihilominus saepe addit promissionem nunquam iterum petendi illam. Sic ergo in rebus divinis potest quis tradere Deo res suas, donando illas Ecclesiae, et votum Deo facere nunquam iterum petendi illas, vel aliquem fructum temporalem ex illis, quod votum simplex est conjunctum cum traditione, ut constat. Idemque contingere potest etiam in votis simplicibus castitatis, obedientiae, vel paupertatis, ut si quis ex pacto perpetuo se tradat hospitali ad serviendum in illo, simulque promittat ibi servaturum obedientiam , aut castitatem, etc. Et in aliquibus religionibus. sunt conversi, qui se tradunt religioni, non per professionem, sed per alium modum pactionis, simulque votum aliquod simplex emittunt , u: castitatis vel obedientiae. Et in quibusdam congregationibus non approbatis ad statum religiosum, possunt similia vota simplicia cum traditione aliqua conjuncta reperiri, ut notat Navar., Comment. 1 de Regul., notab. 23, num. 18, ex Glos., in Clement. Cum ea eo. de Sentent. excommunic., verb. Teriio, et in Clement. 1, de Relig. dom., verb. Obedientiam, et infra ostendemus, etiam in aliquo statu vere religioso posse vota simplicia conjungi cum traditione.
13. Ratio aperta assertionis. — Hatio denique clara est, quia, licet illa duo sint diversa, non tamen sunt repugnantia, et possunt se juvare ad majorem confirmationem pacti ; ergo ex libera voluntate hominis possunt interdum conjungi, sicut juramentum additur interdum promissioni seu voto. Considerandum tamen est. semper illa duo cadere super res diversas, vel sub diversa ratione ; nam res, quae traditur realiter et in se, ut sic non potest promitti, quia involvitur repugnantia, quia promissio ordinatur ad traditionem ; unde si res supponitur tradita , tollitur objectum promissionis de eadem re sub eadem ratione, quia promissio esse non potest de re jam facta. Nihilominus tamen circa rem traditam potest fieri promissio conservandi illam, vel non auferendi illam, et circa rem traditam non in se, sed in radice, potest fieri promissio dandi cum effectu talem rem, vel non impediendi usumfructum illius, ut fructus futuri traduntur donando arborem , et homo tradit futura opera sua, vendendo se, et tamen ibi potest addi promissio serviendi, etc. Hoc ergo modo potest conjungi promissio cum traditione, et ita semper versatur circa actionem vel omissionem diversam ; ut trado rem, et promitto non retractare ; trado personam, et promitto servire, et sic de aliis, neque alius modus hujus conjunctionis excogitari potest.
14. Ostenditur promissionem et traditionem, licet conjungantur , nunquam ita confundi ut una sit alia. — Atque ex his ostenditur facile altera pars, quod, nimirum, illa duo, promissio et traditio, licet conjungantur, nunquam ita confundantur , ut una sit alia, vel una sit differentia contrahens alterius. Patet primo, quia illa duo non versantur circa idem, secundum idem, nec immediate conferunt idem, ut proxime ostensum est; ergo nunquam possunt inter se confundi , nam haec vincula seu jura moralia ex materiis et primis actibus distinguuntur ad modum potentiarum, vel habituum , aut actionum. Secundo, quia illa duo habent oppositas rationes, ut constat ex proxime dictis, quia traditio est de praesenti, promissio autem de futuro, ideoque de eo quod immediate , ac formaliter promittitur, non fit simul traditio, quia est repugnantia, ut ostendi; ergo fieri non potest ut traditio fiat promissio , vel ut formaliter ac per se contrahat illam. Tertio, votum simplex, quantumvis sit conjunctum traditioni , semper est in specie promissionis , et in illa habet ultimum complementum usque ad speciem ultimam, ut in prima assertione probatum est; ergo nunquam potest ita cum traditione conjungi, ut in ratione voti amplius determinetur per se, sed solum accidentaliter et denominative. Ouia non potest species ultima amplius determinari per essentialem differentiam , quod non solum in speciebus physicis quarumcumque rerum , actuum et habituum invenitur, sed etiam in speciebus boni ac mali moralis necessarium est, ut ex prima secundae suppono, et utroque modo in praesenti applicari et verificari debet. Quarto, nunquam ita conjunguntur illae duae rationes ex voluntate voventis seu operantis, quin possint ex eadem separari; ergo signum est conjunctionem illam esse accidentalem, et non in unica ratione essentiali ejusdem actus. Consequentia clara est. Et antecedens patet, tum in exemplis adductis , nam qui se tradit hospitali vovendo castitatem vel obedientiam, posset se tradere sine ullo voto, et e converso posset vovere , et nullam traditionem facere, et sic de aliis. Tum etiam quia illa duo circa diversa versantur, et ad distinctos effectus ordinantur , ut ostensum est, et non habent per se connexionem , sed ex voluntate operantis.
15. Expenditur secunda sententia. — HEx intentione operantis pendet, votum simplea cum aliqua traditione vel sine illa fieri. — Atque hinc constat quid dicendum sit ad secundam sententiam et ejus fundamentum. Aliquid enim verum continet, et aliquid falsum, et aliquid etiam dubium. Verum quidem est, absolute loquendo, esse in potestate hominis colere Deum , non tantum votis et promissionibus, sed etiam donationibus seu traditionibus earum rerum , quas ab ipso accipit, juxta illud : Que de manu tua accepamus , reddimus tibli. Et ita potest haec posterior pars probari ex dictis de obligationibus, tract. 2, lib. 1, et ex dicendis infra de statu religioso. Prior vero pars ut clara sumitur ex his quae de voto dicere coepimus , et in sequentibus perficiemus. Hinc verum etiam est, esse in potestate hominis voventis conjungere cum voto traditionem aliquam factam in honorem et cultum Dei; quia, sicut utraque actio voluntaria est, ita est etiam voluntarium utramque conjungere , cum in hac conjunctione repugnantia non sit, ut ex dictis constat. Ac subinde verum etiam est ex intentione operantis pendere duplicem moduna faciendi simplex votum, scilicet, cum aliqua traditione adjuncta, vel sine illa, quia, ut ostendimus, haec non sunt per se connexa, nec ratione materiae, nec alio titulo; et ideo ex sola intentione, id est, voluntate operantis pendet, uno velalio modo operari. Cum autem dico sola, non excludo institutionem Ecclesiae, quae in hoc intervenire potest , imponendo formam et modum servandum in hujusmodi actibus ; sed sensus est, in usu ipso et exercitio totum pendere ex consensu et intentione operantis, quamvis haec debeat esse recta, et justa praescriptam formani, vel per Ecclesiam, vel secundum rationem naturalem, ubi Ecclesia formam non adhibuit.
16. Non posse ex intentione operantis fieri votum simnplea, quod simul sit votum et traditio. — Propria voti significatio est in promassione. — Nihilominus tamen falsum est posse ex intentione operantis fieri votum simplex, quod simul sit votum et traditio; nam, licet sit in potestate hominis haec conjungere, non tamen illa ita confundere, quin in suis rationibus distincta et separabilia maneant, ut ostensum est. Unde secundo falsum est, traditiouem alicujus rei, qua fit Deo in cultum ejus, propter intentionem operantis fieri proprie et essentialiter votum, ut nunc de illo loquimur. Ut enim diximus in principio hujus materiae, votum in uno significato idem est quod desiderium; et hoc modo omnis donatio volun taria potest dici votum. Item adnotavimus quod , sicut sacrificium interdum significat rem oblatam, ita etiam vota saepe dicuntur res illae quae Deo ex voto offeruntur, ut est frequens in Scriptura. Nihilominus votum proprie, et ut nunc de illo loquimur, promissionem significat, et si sit votum simplex, puram etiam promissionem dicit ; traditio autem formaliter non est promissio, unde nec est votum; ergo non potest intentio operantis facere ut votum faciat tradendo aliquid, licet possit facere ut traditioni adjungat votum. Atque hinc tertio falsum est, ex traditione ut sic oriri cultum vel obligationem ejusdem rationis cum cultu et obligatione voti. Neque per hoc multiplicantur plures actus religionis, quam in superioribus cum D. Thoma et communi doctrina positi sunt. Nam oblatio actus est religionis a voto distinctus; omnis autem traditio Deo facta est quaedam oblatio, ut ex ipsis vocibus constat. Obligationes etiam, quae ex traditione et promissione oriuntur, etiamsi demus ad eamdem virtutem pertinere, distinctarum rationum sunt, tum quia obligatio orta ex traditione magis rigorosa est, magisque partici- pat de ratione justitiae ; tum etiam quia res tradita Deo magis efficitur sacra per actualem donationem, quam per solam promissionem, ut constat. Et ita sufficienter responsum est ad omnia quae in illo secundo modo dicendi afferebantur.
17. An traditio ad Dewn immediate fieri possit sine interventu hominis acceptantis loco Dei. — Dubium autem ex discursu ibi facto relinquitur, an traditio ad Deum fieri possit immediate ad ipsum, sine interventu alicujus hominis, qui loco Dei acceptet donationem ipsi factam, per solam voluntatem hominis se vel sua donantis et tradentis Deo, acceptante etiam Deo per seipsum donationem: an vero de ratione traditionis Deo factae sit, ut semper fiat interventu hominis acceptantis nomine Dei traditionem, ut valida et consummata esse possit. Quae sane quaestio gravis est et dubia, tamen ad punctum praesentis dispatationis non est necessaria ejus resolutio; nam quomodocumque traditio fiat, est extra rationem promissionis et voti, ut declaratum est; poterit autem esse necessaria illius quaestionis resolutio ad declarandam essentiam status religiosi, et ideo ibi commodius disputabitur. Alia item quaestio ex dictis pullulabat, scilicet, an omnis promissio ad Deum, etiam intra latitudinem promissionis, sit ejusdem rationis, et eodem modo fiat ex parte sua (quidquid sit de diversitate materiae, de qua postea dicetur). Sed haec quaestio habebit commodiorem locum in lib. 4, ubi de obligatione voti dicetur.
On this page