Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum votum sit actus a religione elicitus

CAPUT XV UTRUM VOTUM SIT ACTUS A RELIGIONE ELICITUS ?

1. Explicuimus hactenus naturam voti quoad entitatem qnasi physicam, et quoad conditiones communes actibus moralibus; nam si quis recte attendat, fere omnia, quae ad votum ex parte actus necessaria esse ostendimus, in omni promissione et obligatione necessaria sunt, servata proportione. Nunc ergo superest explicanda ratio honestatis et virtutis, quae in voto reperitur. Possumus autem supponere, ex dictis in cap. 1, actum voti, quantum est ex se, et ex vi sui objecti, honestum esse; hoc epnim contra haereticos sufficienter ostensum est, neque circa id nova difficultas occurrit ; loquimur enim de bonitate ex genere et ex vi objecti ; nam ex prava intentione operantis, vel aliis cireumstantiis, clarum est posse votum peccaminose fieri ; sed haec sunt per accidens, et sub scientiam non cadunt. Inquirimus ergo specificam rationem et honestatem voti. Ad quam explicandam duo in voto distinguenda sunt. Unum est emittere votum, seu actus ipse promittendi Deo; aliud est implere promissum, seu actus servandi votum; prior est actus non debitus, posterior vero jam est debitus.

2. Prima ratio dubitandi. — Secunda. — Tertia. — Hine ergo sumi potest prima ratio dubitandi circa priorem actum, quod non possit esse actus religionis, quia religio est virtus reddens debitum cultum ; sed promissio non est debitus, sed voluntarius cultus; ergo non est actus virtutis religionis. Secunda: inter homines , promittere et implere promissum non sunt actus ejusdem virtutis ; ergo nec respectu Dei ; sed implere votum est actus religionis ; ergo facere votum non est munus ejusdem virtutis. Primum antecedens patet, quia promittere est liberalitatis, misericordise, aut amicitiae ; implere autem est justitiae aut fidelitatis. Prima consequentia tenet a paritate rationis. Minor autem certa est, quia servare Deo fidelitatem maxime pertinet ad honorem et cultum ejus ; servare autem votum, fidelitatis est. Et inde est clara secunda consequentia, quia promittere non spectat ad fidelitatem. Tertia: promissio ex se non determinat certam speciem honestatis, sed juxta intentionem voventis multiplex esse potest. Quod patet ex humanis : nam si quis promittat alicui pecuniam , solum quia prudenter credit illud pertinere ad liberalem usum pecunia , actus ille liberalitatis est; si vero promittat ex compassione, ut miseriam ejus sublevet, actus misericordiae est; si ob solum amorem ejus cui promitiit, actus amicitiae est ; si propter beneficium acceptum, erit actus gratitudinis ; si ut alter aliquid rependat , erit vel actus justitiae commutativae, vel actus amoris proprii commodi : nunquam autem videtur esse actus observantiae aut honoris humani. Sic ergo promissio ad Deum praecise sumpta non videtur habere speciem honestatis, sed possc esse charitatis et amicitiae ad Deum , si ex puro illius amore fiat; vel gratitudinis, si fiat propter beneficium acceptum. Unde ad summum ad religionem poterit sub ea ratione pertinere, quatenus gratitudo ad Deum sub religione continetur. Àlia vero genera virtutum, numerata inter homines, circa Deum locum non habent, praeter illud de specie proprii commodi ; nam etiam potest homo aliquid promittere Deo, ut ab eo aliquod beneficium obtineat, et tunc pertinebit ad virtutem spei, si id, quod intenditur et speratur, supernaturale sit aliquo modo, seu supernaturaliter obtinendum; alioquin procedet illa promissio ex naturali amore alicujus proprii commodi.

3. Hapenditur leereticorun error damnanLtium vota sub ratione cultus. — Occurrit hoc loco tractandus error haereticorum hujus temporis, qui damnant vota facta sub ratione cultus, licet permittant illa sub aliis inferioribus rationibus. Quorum fundamentum est, quia omnis voluntarius cultus in lege gratiae prohibitus est. Sed hoc fundamentum vanum est, ut ostendi supra cap. 4. et tracti.29 lib 9. cap. 1. Unde error ipse irrationabilis prorsus est, quia non solum fidei, sed etiam rationi contrarius est. Primum constat ex Scripturis, quae passim docent colere Deum votis et muneribus, Psal. 75, Deut. 23, et specialiter de tempore legis gratiae; Isa. 19. Quod etiam satis confirmat usus et traditio Ecclesiae. Secundum facile etiam ostenditur, tum quia si votum de se non est malum, cur erit malum illud facere in gloriam et honorem Dei, si res promissa illi grata esse credatur? Certe illa circumstantia potius conferet operi bonitatem et excellentiam. Tum etiam quia votum ipsum intrinsece continet cultum, ut ostendemus; ergo maxime sub ea ratione fieri debet.

4. De ratione promissionis esse, ut promissum sit bomun ejus cui fit promissio. — Hoc ergo praetermisso errore, ut speciem hujus actus explicemus, advertendum est de intrinseca ratione promissionis esse, ut id, quod promittitur. sit aliquo modo bonum ejus cui fit promissio. Ita docet D. Thom., d. q. 88, quia alias non esset promissio, sed comminatio, vel actus impertinens alteri non acceptabilis. Hoc autem bonum, in se spectatum respectu ejus cui promittitur, non potest esse nisi vel honoris, vel aliceujus commodi ; nam ad haec reducitur utile, quatenus ad ea ordinatur. In ordine vero ad rectam rationem et ad ipsum promitientem, erit tale bonum hongstum, quando honestum fuerit alterius cominodum vel honorem procurare. In hoc autem invenitur differentia in superioribus tacta inter Deum et homines , quod homini potest aliquid promitti, et propter honorem, et propter commoditatem ejus : Deo autem nulla commoditas vel utilitas ex nostris operibus redundare potest , sed tantum honor et gloria, quia non est capax alterius commodi , juxta illud Psalm. 15: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorwm non eges. Et ideo promissio ad Deum solo titulo honoris et cultus fieri potest.

5. Votum verum ac validum ez se est actus virtutis religaonis. — Objectic. — Sclutio. — Ex his ergo concluditur primo, votum verum ac validum ex se esse actum elicitum a religione. Ita docet D. Thom., d. q., art. 5, et est communiter receptum a Theologis. Probatur, quia est promissio facta Deo; ergo proxime intendit divinum honorem, quia per talem promissionem nullum aliud bonum Dei intendi potest, ut declaratum est; ergo est actus religionis, nam haec virtus est quae Dei honorem procurat. Dices : etiam possumus Deo promittere amare illum , credere in illum, obedire illi, non ex affectu honoris vel cultus, sed tantum ex affectu amoris, fidei et obedientiae; talis ergo promissio non est actus religionis. Respondeo negando antecedens; nam, sicut non possumus vovere Deo castitatem, ex puro affectu castitatis, sed affectu divini honoris per castitatem, ita neque illarum virtutum actus possumus Deo promittere, nisi ex affectu divini honoris. Nam in illa promissione non est tantum considerandum quod materia ejus circa Deum versatur, sed etiam, quod ipsa promissio Deo fit, et ideo servat illam communem rationem promissionis, quae est respicere aliquo modo bonum ejus cui fit; amor autem, fides et obedientia Dei, non sunt bona Dei, nisi in quantum in ejus honorem redundant, et ideo solum sub ea ratione possunt Deo promitti. Et huc tendit ratio D. Thom., in d. art. 5, quod per promissionem ordinatur ad Deum id quod promittitur, et ideo promissio ipsa est actus elicitus illius virtutis , quae omnia ordinat in cultum Dei; haec autem est religio, quia nimirum per illam ordinationem non potest alia Dei commoditas intendi, praeter cultum, ut explicuimus.

6. Alia objectio. — Dicet rursus aliquis : ut votum sit actus religionis , non satis est quod materia promissa sit honorifica Deo, sed etiam necesse est ut ipsamet promissio? sit cultus Dei; hoc autem non sequitur necessario ex illo : nam potest quis promittere Deo cultum aliquem, non ut ipaamet promissione illum colat , sed ut aliquid a Deo impetret, ut frequenter fit, vel ob alium similem finem. Sicut potest homo promittere homini aliquid quod sit commodum ejus, non tamen ob commodum sed ob aliam rationem. Ut autem aliquis actus sit alicujus virtutis , non satis est ut versetur circa materiam habentem honestatem illius virtutis, sed oportet ut etiam propter talem honestatem versetur, ut ex 1. 2 suppono. Et declaratur etiam retorquendo argumentum factum : nam promittere amare non est amare, neque elicitur a charitate; ergo promittere colere non est colere, neque elicitur a religione.

7. Solutio. — Respondetur hic recte sequi unum ex alio. Ut autem hoc declaremus, distinguamus duo, scilicet , velle obligari Deo ad tale opus, et ipsum opus ; nam opus secundum se, licet tantum sit aptum ad cultum, tamen obligatio ad illud includit rationem cultus ; et inde fit ut velle se obligare sit actus elicitus a virtute colente Deum, quae est religio. Idemque est si sub nomine promissionis loquamur; nam voluntas efficax se obligandi Deo est promissio, ut dixi. Idemque est cum proportione, si juxta probabilem opinionem de promissione loquamur , ut de actu distincto ab illa voluntate ; nam, licet illa promissio, ut est actus distinctus ab ipso velle, sit quasi imperata abillo, tamen, ut componit cum illa unum moralem actum, sic constituit votum tanquam unum actum a religione elicitum. Sic ergo ipsamet promissio Deo facta est de se quidam cultus Dei, hoc ipso quod cadere non potest in rem promissam, nisi quatenus pertinet ad honorem Dei; nam, sicut promissio alicujus boni utilis est etiam quoddam bonum utile respectu ejus cui fit, ita promissio honoris est de se quidam honor ejus cui fit; ergo si voluntas promittendi sit recta, et conformis tali objecto, erit actus religionis. Unde recte advertit Cajet., d. art. 5, ad 2, quod, licet res Deo promissa non exhibeatur per solam promissionem, ipsamet promissio jam exhibetur et quasi donatur, quia per illam actu subjicitur mens Deo; et ita voluntas promittendo donat Deo non rem promissam, sed seipsam in cultum Dei, quem ipsa promissione honorat. Hoc ergo modo ipsa promissio seu votum est actus a religione elicitus.

8. Neque obstat quod voluntas pro sua libertate possit in promissione ipsa non intendere cultum Dei, etiamsi velit promittere rem pertinentem ad cultum Dei (quomodo supra diximus votum, prava intentione factum, posse esse verum et validum), quia inde solum sequitur posse ab aliquo fieri votum, non honeste nec religiose; non tamen hoc tollit, quin ipsum votum de se sit actus religionis. Et hoc explicui in assertione, quando dixi, votum ez se esse actum religionis. Votum enim ( ut ita dicam) supponit pro ipsa obligatione actuali, seu promissione, quae ex se intrinsece continet cultum Dei, ut declaravi, et ideo ex se postulat voluntatem quae hunc cultum intendat ; unde si ita fiat, erit actus religionis; quod autem fiat ex alia peregrina voluntate, est per accidens, et non mutat naturam ipsius actus.

9. An votum sit actus elicitus a virtute supernaturali. — Quaeret vero aliquis an intelligendum hoc sit de religione infusa, vel acquisita. Quod est quaerere an sit actus supernaturalis an naturalis. Ad quod breviter dicendum est, ad vovendum Deo recte, et convenienter saluti aeternae, necessariam esse gratiam, ut definit Concilium Arausicanum, c. 11, et habetur in l. Sent. Aug., a Prospero collectar., in b4; et sumitur ex eodem Aug., l. 17de Civ., c. 4, post medium. Unde constat votum recte factum, actum supernaturalem esse aliquo modo, quia gratia per se propter supernaturalem actum necessaria est. Unde etiam est probabilius esse actum per se infusum, et ab infusa religione elicitum, ut perfecto et connaturali modo fiat, juxta ea quae in primo tractatu diximus de ipsa virtute religionis; est enim eadem ratio de hoc actu, cum sit unus ex praecipuis hujus virtutis. Adde quod, licet Gentiles vel philosophi, lumine naturae ducti, cognoverint aliquo modo vovendi usum et rationem, nihilominus veram rationem recte vovendi ignorasse, quia non potest censeri votum rectum, nisi quod ex fide fit. Unde est ilud Augustini apud Prosp., sentent. 15: Quisquis bene cogitat que Deo voveat. etl que vovendo persolvat, seipsum voveat, et reddat; et infra: S'ed videndum est quid, et cui offeras, quia veri sacrificii extra Catholicam Heclesiam locus non est; quia nimirum sine fide non recte vovetur. Erzo votum rect. et convenienter factum actus est religionis infusae.

10. Votum implere est actus religionis non elicitus, sed imperatus. — Dico secundo: votum implere, reddendo Deo quod illi promissum est, est actus religionis, non tamen per se elicitus, sed imperatus. Sumitur ex D. Thoma, d. art. 3. Priorque pars recte probatur illo testimonio, quod adducit D. Thomas ex Isai. 19: n illo die cognoscent 4gyptii Dominumn, et colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovelunt, et solvent, ubitam vovere quam solvere ponuntur inter actus divini cultus. Ratio etiam constat ex dictis, quia iu tantum talis actus potest esse materia voti, in quantum aliquo modo ad honorem seu cultum Dei ordinari potest; sed per votum ad hunc cul- tum ordinatur ; ergo ut sic est actus pertinens ad religionem. Item per votum adjungitur illi quaedam necessitas ad religionem spectans, nimirum, quod Deo fidelitas servetur; ergo si talis actus fiat ex vi voti, ad religionem pertinet, quia servare fidelitatem Deo, ad ejus cultum spectat. Si enim promittere Deo aliquid, cultus est Dei, ergo et donare (ut ita dicam ) quod promissum est, cultus erit Dei; nam utroque actu in Deirevcrentiam et honorem operamur. Unde e contrario non servare Deo promissum irreligiositas est ; ergo servare est religio. Item vovere idolo, et soivere votum, idololatria est ; ergo respectu Dei, utrumque est vera latria.

11. Atque ex his constat posterior pars assertionis , hunc nimirum actum esse imperatum, non elicitum a religione ex vi voti. Quod ideo addo , quia aliquando potest sub votum cadere alius actus religionis, ut orare, sacrificare, et tunc actus ex voto factus est quidem elicitus a religione, quia ipse alias id habet ex vi solius objecti , non quia per votum promissus est, sed ut sic est imperatus ab eadem religione per alium actum. Et idem est quando quis vovet vovere, seu profiteri religionem; tunc enim ipsum profiteri, seu vovere castitatem, ex se sunt actus eliciti a religione modo jam declarato ; verum quatenus fiunt ex priori voto, et ad illud implendum fiunt, sunt actus imperati ab eadem religione ; non enim repugnat eumdem actum elici immediate ab aliqua virtute, et imperari ab eadem medio alio actu. Quando vero actus per votum promissus de se non est actus religionis, sed aliarum virtutum, tunc constat, etiamsi fiat ex voto, non esse elicitum, sed imperatum tantum a religione, quia votum non extrahit illum a propria natura et specie, secundum quam est actus elicitus a propria virtute; sed addit illi ordinationem divini cultus, et inde habet quod sit actus a religione imperatus. Imo, quia haec ordinatio per votum supponit in tali actu honestatem, ratione cujus potest ordinari ad divinum cultum, ideo semper supponit illum actum ut eliciendum ab alia virtute, et addit imperium religionis.

12. Utrum ad votum implendum reguiratur ut talis actus amperetur a religione. — Quaeret vero aliquis, utrum, ad votum implendum, necessarium sit ut talis actus imperetur a religione. Videtur enim grave esse imponere hoc onus omnibus habentibus votum, quia illi non voverunt facere ex religione, sed tantum facere. Qui ergo vovit jejunare, satis implet vo- tum, etiamsi nullo modo referat illud jejunium in cultum Dei. Quod si hoc ita est, non est universaliter verum quod dictum est, servare votum esse actum religionis, quia tunc neque elicitus neque imperatus est.

13. Responsio. — Respondeo primo, verba in his assertionibus , et quasi definitionibus, non tam dicere actum quam aptitudincm , atquc ita dici hunc actum imperatum religionis, quia quantum est ex vi voti natus est ita fieri, quamvis non semper ita fiat, neque ad implendam obligationem voti necessarium sit ita fieri. Secundo, quoad hoc ultimum possumus distinguere: nam contingit servare votum formaliter , vel tantum materialiter. Tune dico servari votum formaliter , quando ad hoc fit actus ut votum impleatur, et ad hunc modum implendi constat necessarium esse imperium religionis, quia in illo includitur intentio cultus ; nam velle servare promissum, est velle fidelem esse Deo, et hoc est quidam cultus Dei. Materialiter autem servare votum, est facere id quod est promissum sine ulla memoria voti, vel relatione ad illud servandum, et tunc non est necessarium imperium religionis, ut argumentum probat. Hic autem servandi modus sufficiet quidem ad non peccandum contra votum, ex intentione saltem habituali solvendi debita, ut etiam argumentum probat ; non tamen sufficiet ad fructum, et utilitatem quam talis actus posset habere ex voto.

14. Satisfit rationibus dubitandi superius factis. — Ad primam. — Ad secundam. — Ad primam rationem dubitandi in principio positam respondetur, ex dictis in primo tractatu et libro hujus operis, religionem non solum reddere Deo cultum debitum ex praecepto, sed etiam spontaneum , quia, licet ta'is actus in particulari non sit debitus, per illum exhibetur Deo cultas ex genere suo seu in communi debitus. Deinde dico votum esse actum religionis, quatenus in se cultum Dei continet, et quatenus ad religionem spectat observare, ut vere, ac fideliter, et digne Deo fiat, sicut in superioribus de juramento dicehamus. Unde in secundo argumento aliqui existimant , etiam respectu hominis, ejusdem virtutis esse promittere et solvere, forte quia fidelitas ipsa humana dirigit promissionem, ut vere et fideliter fiat. Et ita potest ad secundum negari assumptum. Verumtamen illo etiam dato respectu hominis, negatur consequentaa respectu Dei , quia respectu hominis habent locum liberalitas, misericerdia, et aliae similes virtutes ; Deo autem nihil offerri potest, sive promittendo, sive ex- hibendo, nisi per modum cultus, ut supra ostensum est.

15. Ad tertiam. — Ad tertiam respondetur, solum probare votum quoad promissionem ipsam posse imperari ab aliis affectibus; qucd verum esse fatemur , nec repugnat his quae dicta sunt, quia etiam alii actus religionis possunt hoc modo imperari ab affectibus aliarum virtutum. Et hoc ipsum probat exemplum ibi adductum de promissione humana. Quin in superioribus diximus ac declaravimus, si promissio consideretur solum ut est actus quasi exterior religionis, posse imperari etiam ex pravo affectu, ita ut propria virtus religionis tunc nihil operetur in efficienda tali promissione, quod non impedit quominus promissio secundum se sit actus religioni debitus. Ex quo propterea habet ut tunc etiam obliget, si materia capax sit obligationis, ut supra etiam tractatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15