Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Utrum omne votum sit actus religionis, et consequenter an soli deo fiat.

CAPUT XVI. UTRUM OMNE VOTUM SIT ACTUS RELIGIONIS, ET CONSEQUENTER AN SOLI DEO FIAT.

1. Ratio dubitandi. — Haec quaestio necessaria est ut adaequata ratio voti compleatur. Hactenus enim solum visum est, votum esse actum religionis, quatenus Deo fit, et ideo oportet inquirere an possit aliter aut alteri fieri, ut concludamus votum esse actum proprium solius religionis. Ratio autem dubitandi est, quia vota solent etiam Sanctis fieri, quae sancta et religiosa censentur, ideoque valida, et obligationem inducentia : sed Saneti sunt creaturae a Deo distinctae ; ergo. Major constat tum ex usu Ecclesiae et omnium piorum, tum etiam ratione, quia homo non soIum Deo, sed etiam homini potest aliquid promittere ; ergo etiam hominibus Sanctis et Beatis possumus promittere, nam, licet nobiscum non vivant , tamen nostrarum rcrum cognitionem et curam agunt ; unde sicut illos oramus, et ad illos loquimur, ita etiam illis aliquid promittere possumus ; promissio autem illa non est omnino humana, seu civilis, sed sacra, et aliquo modo religiosa ; ergo est votum. Non pertinet autem ad virtutem religionis, quia non fit Deo, nec continet cultum ejus ; ergo non omne votum est actus religionis, aut Deo fit.

2. Erasmi consensus cum hereticis in negando posse Sanctis fundi vota. — Haec quaestio et cum haereticis et inter Catholicos versa- tur. Haeretici enim sicut negant omnium Sanctorum cultum , et preces ad illos, ita etiam omnino negant posse ad illos fundi vota absque idololatria, cum quibus in hac parte sensit Erasmus, in Colloquio inscripto Naufragium, ut refert Bellarm., lib. 3 de Cultu Sanctorum, cap. 9, utunturque Scripturae testimoniis, in quibus solum legimus vota Deo fieri solere. Verumtamen de fundamento hujus haeresis non est hoc loco dicendum ; nam quod Sancti a nobis colendi sint et honorandi, ostensum est a nobis in 1 tomo tertiae partis, disp. 52. Quod vero cum eis loqui et conversari possimus, et ad eos preces fundere, supra tractando de actu orationis demonstratum est: eadem autem ratio est de promissione, ut ratio superius facta demonstrat. Quare nos pro certo supponimus posse Sanctis fieri promissiones et vota aliquo modo. Quam esse antiquam Ecclesiae copsuetudinem probat Bellarminus supra, adductis variis Patrum testimonis, in quibus his verbis utuntur, loquentes de fidelibus: Vota Sanctis offerunt. et similia. Maxime vero ad rem praesentem faciunt verba illa Gregorii Turonensis, lib. 2 de Historiis Francorum, capit. 37: Doemino gratias agentes, et vota beato Confessori promittentes.

3. Varia opinio Theologorum in explicando, quomodo votwn soli Deo fiat. —Cum ergo constet promissiones et vota Sanctis aliquo modo fieri, in modo explicandi quomodo, illis non obstantibus, soli Deo proprium votum fiat, varie sentiunt Theologi. Quidam enim existimant, quando vota fiunt Sanctis, duas interecdere promissiones, unam proxime et directe factam Sancto, de hoc vel illo opere faciendo in ejus obsequium; aliam factam Deo de priori promissione Sancto facta adimplenda. Hanc posteriorem dicunt esse votum, non autem priorem, nisi fortasse per extrinsecam denominationem, rmodo mfra explicando, et ita salvant proprium votum soli Deo fieri. Ita sentit D. Thomas, d. q. 88, art. 5, ad 3, qui eamdem rationem esse putat de promissione facta Sanctis, et de illa quae fit Praelato vel hospitali, et voto ad Deum facto stabilitur.

4. Aliorum opinio de eadem re. — Alii vero dicunt, Sanctos duobus modis posse considerari, scilicet, vel ut sunt creaturae rationales, et ut sic non esse capaces ut eis fiant vota, quia votum continet adorationem latriae, quae non potest creaturae ut sic tribut. Secundo, possunt considerari Sancti ut in eis Deus habitat per gloriam, et hoc modo aiunt posse vota proprie dicta fieri Sanctis. Ita sentit Cajetanus, circa dictam solutionem ad 3 D. Thomae, unde non videtur omnino amplecti doctrinam D. Thomae. Dissimilem enim putat esse rationem de votis quae fiunt Sanctis, et quae fiunt mortalibus hominibus, ut Praelatis, vel hospipitalibus, etc. Nam haec posteriora vota non fiunt in honorem et cultum hominum, sed solius Dei, licet aliqua fiant in utilitatem hominum ; vota autem, quae fiunt Sanctis, fiunt in eorum honorem et cultum, propter gloriam Dei, quam participant ; ergo est longe diversa ratio utriusque promissionis. Ideoque illa, quae fit Sanctis, per se potest esse verum votum. Et confirmat hoc Cajetanus ex diversitate verborum quibus haec vota fieri solent; nemo enim dicit: Voveo Prelato, aut Xenodochio, sed Voveo Deo obedire Preluto, aut dare hoc, vel illud Xenodochio. At vero de Sanctis dicitur: Voveo D. Firgini, etc., et specialiter affert Cajetanus formain suae religionis, in qua dicitur: Voveo Deo, Beate Marie, Beato Domanico, et omnibus Sanctis.

5. Asseritur, et ostenditur votum soli Deo fieri. — Tribus modis vota fiunt Sanctis. — Ego vero censeo, simpliciter dicendum esse, votum proprium soli Deo fieri, quod intendit D. Thomas, cujus sententia vera et satis perspicua mihi esse videtur, quamvis illi aliquid addi possit ad majorem explicationem, ad quam tradendam, adverto, tribus modis intelligi posse vota fieri Sanctis. Primus est, quem D. Thomas declaravit, qui mea sententia negari non potest ; nam, sicut possumus honorare Sanctum laudando ipsum, etce., ita etiam promiittendo illi aliquid faciendum in ejus honorem, eadem enim est utriusque ratio. Rursus post promissionem factam Sanceto, laudabile, imo necessarium ad honestatem est, promissionem implere; ergo per aliam promissionem et proprium votum ad Deum factum possumus nos obligare ad illud prius promissum servandum. Nam, sicut alii actus laudabiles sunt materia voti, ita etiam hic; ergo optime intelligitur fieri vota Sanctis conjungendo has duas promissiones.

6. Hinc vero colligitur, possibilem etiam esse allum modum promittendi Sancto aliquid, unica tantum promissione ad eum immediate ordinata, nulla alia promissione Deo immediate facta. Probatur, quia iliae sunt duae promissiones distinctae, et prior non pendet a posteriori ; ergo potest homo pro arbitrio suo priorem facere, non adjuncta posteriori. Confirmatur a simili ex promissione facta pauperi, verbi gratia, quam potest homo facere, vel prius promittendo homini, et postea Deo de servanda homini fidelitate, vel etiam potest solam humanam promissionem facere, non adjuncta divina. Denique confirmatur ratione generali, quia, licet prior actio, Sancto promissa, quatenus laudabilis est et honesta, possit esse materia voti, tamen non necessario fit votum, ubicumque invenitur materia ejus, nec cogitur homo illam obligationem addere, maxime cum utraque voluntarie suscipienda sit. Potest ergo promissio fieri soli Sancto, nulla adjuncta promissione Deo facta.

7. Vota Sanctis fieri non tantum qua creaturis rationalibus, sed formaliter ut Sanctis. — Addo vero, tam in boc quam in praecedenti puncto, hujusmodi promissionem, quae Sancto fit, non tantum illi fieri ut creatura rationalis est, sed formaliter ut Sanctus est, et per gloriam consummatus, in quo dissentio a Cajetani opinione. Probatur autem primo, qaia haec promissio fit in cultum et honorem Sancti; hic autem cultus non est tantum humanus et civilis, qualis est ille qui datur homini, solum quia creatura rationalis est; ergo illa promissio fit Sancto, non solum quatenus homo rationalis, sed etiam quatenus Sanctus est. Majorem sumoex ejusdem Cajetani doctrina, et ex communi usu, et sensu fidelium, et quia Patres, quotiescumque de votis Sanctorum mentionem faciunt, in eorum honorem illa fieri dicunt, ut patet ex Eusebio, lib. 13 de Praeparat. Evang., c. 7, et aliis a Bellarm. citatis. Denique si promissio fit Sancto ratione ipsius, certe non potest fieri nisi in honorem ejus, cum nihil utilitatis possimus illi afferre, et omnis promissio, vel propter obsequium, vel propter utilitatem fieri videatur. Quod enim aliud motivum excogitari potest ? Minorem etiam suppono ex dictis de cultu Sanctorum incitato loco; ibi enim ostensum est, cultum Sanctorum esse altioris rationis, quam sit cultus mere humanus et civilis. Quaedam autem pars hujus cultus est hoc genus promissionis, ut ex eisdem Patribus et Ecclesiae usu constat. Denique hoc suadent aliquo modo rationes Cajetani. Consequentia vero probatur, quia cultus vel honor fundatur in excellentia ejus qui honoratur, et ab illa sumit rationem suam ; nam altiori excellentiae altior cultus debetur; ergo econtrario, quando cuitus est altioris rationis, non datur nisi propter altiorem excellentiam ; ergo si hujusmodi promissio fit Sanctis, ut per eam illis offeratur cultus nobilior et altior quam sit pure humanus aut civilis, fundatur non in sola perfectione naturali rationalis creaturae, sed in supernaturah et divina participatione gratiae et gloriae. Quin potius adjungo, si homines defuncti solum ut homines sunt considerentur, non esse capaces promissionis quae illis fiat ab hominibus in hac vita degentibus, quia non habent cum illis conjunctionem, ncque eorum facta cognoscere aut dicta possunt audire ; sine mutua autem cognitione non habet locum promissio, ut supra ostensum est; ergo ut illis fiant pro missiones, necesse est illos considerare ut Sanctos et Beatos, quibus haec nostra opera, quatenus ad illos pertinent, nota sunt; ergo tales promissiones non tiunt Sanctis, quatenus creaturae rationales sunt, sed quatenus gloriosi, et Sancti sunt.

8. Objectio. — Dices : ergo promissio facta Sancto, etiam secundo modo supra posito, est verum votum Deo factum, nec potest ab illo separari , quod videtur dictis repugnare. Sequela patet ratione Cajatani , quia Deus non tantum honoratur in se, sed etiam in Sanctis suis, et oratio ad Sanctum facta censetur fieri ad Deum, et elici a virtute religionis; ergo etiam promissio facta Sancto, quatenus in illo Deus habitat per gratiam et gloriam, est votum factum Deo ex religione; ergo nunquam est separabilis promissio Sancto facta, ut Sanctus est, a voto Deo facto. Unde etiam sequitur contra prius membrum, non intervenire duas promissiones in hoc negotio , quia quando agitur cum Sancto, quatenus Sanctus et Beatus est, una promissio sufficit, nam per eam attinguntur et Sanctus et Deus; superflue ergo multiplicantur. Neque est simile de promissione pure humana facta homini; in illa enim non intervenit Deus, et ideo potest roborari per aliam promissionem Deo factam.

9. Solutio. — Quibus modis possit Sanctus a nobis coli. — Respondetur negando sequelam. Ut autem tota objectio explicetur , advertendum est ex materia de Adoratione, duobus modis posse Sanctum coli. Primo, propter divinam et increatam excellentiam, ita ut illa sola sit proxima ratio talis cultus ; Sanctus vero sit res materialiter adorata tanquam quoddam templum divinitatis ; qui cultus immediate elicitur a virtute religionis, et transit in Deum ipsum, non solum tanquam in ultimum finem, sed etiam tanquam in proximam rationem colendi ; sed hic modus colendi Sanctos, licet possibilis sit, non est in usu, quia non est consentaneus personae creatae. Alio ergo modo coluntur Sancti proxime et immediate propter excellentiam creatam gratiae et gloriae quam in se habent, et hic cultus non elicitur a virtute religionis, sed a virtute duliae, neque terminatur ad Deum tanquam ad objectum aliquo modo, sed solum ordinatur ad illum tanquam ad ultimum finem, in cujus gloriam cedit omnis Sanctorum gloria. Cuitus ergo hic, qui alicui Sancto datur per promissionem illi factam secundo modo supra declarato, non pertinet ad priorem cultum, sed ad posteriorem. Nam Sanctus ratione suae sanctitatis est dignus cultu proportionato illi excellentiae, per quaecumque opera vel signa detur; inter alia autem opera, vel signa proportionata , unum est haec promissio ; potest enim fieri ex affectu ad eorum sanctitatem accommodato, et cum debita aestimatione illius, vel potest etiarm fieri in signum alicujus beneficii a Sancto suscepti, non ut a principal auctore, sed ut a mediatore. Unde etiam fieri potest ex spe obtinendi a Sancto ut officium intercessoris exerceat. Haec ergo promissio non a religione, sed a dulia elicitur, et ita est solutum argumentum. Falsum enim est per hujusmodi adorationem et cultum coli Deum proprie, et tanqnam objectum quod adoratur ; falsum item est hujusmodi cultum a religione elici. Et idem dixi supra de oratione quae fit Sanctis : idem ergo est de hac promissione. Atque inde etiam solvitur ultima pars objectionis: nam haec promissio sic facta Sancto optime potest per proprium votum Deo factum confirmari ; sicut homo potest Deo vovere, quod Sanctis reddet cultum illis proportionatum. 10. Sanctis proprie loquendo vota non fieri. —Atque ex his intelligitur primo, quaestionem esse de nomine, an talis promissio facta Sanctis praedicto modo dicenda sit votum, necne. Nam si nomine voti intelligamus promissionem factam alteri in recognitionem supremae excellentiae, vel in signum gratitudinis debitae primo ac supremo benefactori, sic constat promissiones, quae fiunt Sanctis secundo modo supra posito, non esse vota. Quia si ex vera fide et religione fiant, non possunt ea mente et intentione fieri. Unde satis probabile est, eo modo quo nunc de voto loquimur et disputamus, ac juxta communem modum loquendi Scripturae, et frequentiorem usum Ecclesiae, votum simpliciter dictum significare promissionem hoc animo factam, et cop tinentem cultum latriae ac proprie religionis, et ideo simpliciter negari potest, hujusmodi promissiones Sanctis factas esse vota, atque ita concludemus votum soli Deo offerri. Quod maxime verum est de promissione facta secundo modo, id est, solitarie, et nullo adjuncto voto Deo facto; nam illa neque intrinsece neque extrinsece potest denominari votum in dicta significatione propria. Quando vero fit priori modo, potest denominari votum, tanquam res Deo oblata per votum, nam illa etiam solet votum nominari, extenso nomine actus ad materiam circa quam versatur. Sic enim illa promissio, quae fit Sancto, rursus assumitur ut materia promissionis Deo factae, atque sub hac ratione votum nominatur ; et sic etiam salvatur votum fieri soli Deo; nam illa promissio, quae fit Sancto, non dicitur votum quia Sancto facta est, sed quia Deo per aliam promissionem oblata est, et haec videtur fuisse mens D. Thomae.

11. 7In qua. significatione et acceptione promissio facta Sancto dicatur votum.—^Bt vero si nomen votum latius accipiatur, prout significare potest promissionem alicui factam per modum cultus religiosi, sic promissio facta Sancto poterit votum nominari, et consequenter negandum erit, votum in tota sua generalitate sumptum soli Deo fieri, sed solum in suo primo ac principali significato. Neque ab hoc loquendi modo abhorrent Catholici, nam Bellarminus loco proxime citato, probabilius existimat, juxta usum Ecclesiae, nomen voti esse generale ad promissionem Deo vel Sancto factam, et ad cultum latriae et duliae. Unde sicut nomen adorationis, vel etiam nomen cultus religiosi commune est Deo et Sanctis, et sicut verbum orandi Deo et Sanctis communicatur, ita etiam censeri potest de verbo vovendi. Et hic usus declaratur conferendo verbum vovendi cum praedictis et cum verbo sacrificandi. Hoc enim ultimum ita est proprium Dei, ut nemo audeat illud Sanctis accommodare; nemo enim dicet: Sacrifico Beate Maric, sicut dicit: Oro Beatam Mariam; unde recte colligimus, sacrificium significare cultum proprium Dei, orationem autem abstrahere, et communiorem esse; sic autem utimur verbo vovendi, ut absolute dicamus: Voveo Beataee Marie ; ergo signum est votum generalius sumi, et utramque promissionem sub se complecti.

12. Ostenditur in quo convenint promissio facta Deo et Sanctis. et in quo diferat.—Quod tandem ex re ipsa ita explicatur, nam promissio quae fit Deo et quae fit Sanctis, habent inter se plures convenientias, in quibus differunt ab aliis promissionibus mere humanis; nam utraque promissio fit non in utilitatem, sed in honorem et cultum ejus cui fit, et potius cedit in utilitatem promittentis ; utraque etiam fit intuitu sanctitatis et gloriae, ac beatitudinis, aliquo modo ejusdem ordinis: ergo ratione hujus convenientiae potest abstrahi conceptus communis utrique promissioni, non solum analogus (ut aliqui putant), sed etiam univocus, ut in simili ostendi de communi ratione cultus et adorationis. Cur ergo illa communis ratio promissionis non poterit uno communi nomine votum appellari? fta ergo fit probabilis haec sententia. Et quod attinet ad res seu rerum conceptus, vera sunt quae dicit, et sufficienter probata. Quod vero attinet ad usum vocis, caute loquendum est, et cavendum ne quispiam ambiguitate verbi offendatur, nam certe in Scriptura votum aliquid Deo proprium significare videtur; et Juxta usum etiam Ecclesiae, existimo non tribui Sanctis, nisi materialiter, quatenus promissio ad Sanctum conjuncta est cum promissione Dei, ut explicuimus. Quia licet separari possint, communiter non separantur; vel certe quia frequenter promissio aliter fit, tertio scilicet modo, qui superest explicandus.

13. Fota que Sanctis solent fieri, sepe ita fiunt ut proprie soli Deo fiat promissio — Secundo ergo ac principaliter intelligitur ex dictis, vota, quae Sanctis fieri dicuntur, aliquando ac saepe ita fieri, ut vere ac proprie soli Deo fiat promissio, quamvis id, quod promittitur, cedat in cultum seu honorem alicujus Sancti. Saepe enim actio quae exercetur circa unam personam, potest promitti alteri personae, et non illi circa quam versatur : ut, verbi gratia, si quis promittat Petro dare filiae ejus centum in dotem, donatio quidem respicit filiam, et circa illam exercenda est; promissio autem non fit filiae, sed soli patri, nam illi soli fides datur, et obligatio illum tantum respicit, praesertim si sit solius fidelitatis. Et ratio est, quia hoc pendet ex voluntate : possum enim me obligare huic personae, et non alteri, quamvis actio promissa circa alterum exercenda sit : sicut fieri etiam potest ut actio exercenda sit circa rem irrationalem, vel inanimatam : ut, si promitto Petro alere equum ejus, aut fodere vineam ejus, ubi clare constat promissionem soli Petro fieri. Idem ergo esse potest, etiamsi actio sit exercenda circa personam rationalem, si intentio promittentis ad illam non dirigitur tanquam ad terminum promissionis (ut sic dicam), sed tanquam ad materiam. Atque hic est commuuis modus vovendi dare eleemosynam pauperibus; nulla enim promissio fit pauperi, sed soli Deo fit promissio, etiamsi actio promissa exercenda sit circa pauperes. Et aliud exemplum juxta quamdam dispositionem antiquam juris civilis sumi potest, ex L. Quoties, C. de Donationibus quae sub modo.

14. Tertius modus vovendi aliquid in cullum et honorem Sanctorum. — Hic ergo est tertius modus vovendi aliquid in cultum et honorem Sanctorum. Quia enim in gloriam Dei cedit quidquid fit in honorem Sancti, ideo possumus Deo promittere talem orationem fundere ad Sanctum, vel aedificare sepulchrum ejus, imaginem ei dicare, aut quid simile. Oportet autem ibi distinguere duos affectus: unus est colendi seu honorandi, alius est promittendi. Quamvis enim ipsa promissio in praesenti materia sit quidam cultus, non tamen e converso omnis cultus est promissio, sed aliis etiam actionibus fit. Affectus ergo colendi in praedicto casu Deo et Sanctis communis est, servata proportione ; affectus autem promittendi soIum circa Deum est, quia juxta hunc modum, quem explicamus, illi soli fit promissio. Cujus signum a posteriori est, quia si quis postea tale votum non impleat, omittendo actionem Sancto honorificam, quae secluso voto in praecepto non esset, non peccat specialiter contra Sanctum, neque illi infidelis appellari potest, sed soli Deo, cujus votum fregit ; ergo signum est tale votum continere tantum promissionem Deo factam.

15. Quomodo explicanda sit opinio Cajetani de votis que fiunt Sanctis. — Et hoc tantum modo existimo intelligi posse quod Cajetanus dixit, promissiones factas Sanctis, ut in eis honoratur Deus, Deo ipsi fieri ; quamquam ipse hunc sensum non explicet, neque insinuet ; solum enim dicit , quia Sanctus participatione quadam Deus est, ideo votum Sancto factum censeri fieri soli Deo. Quem sensum nos non probamus propter ea quae hactenus diximus ; nam si promissio dirigatur ad Sanctum, ita ut illi fiat propter sanctitatem ejus, talis promissio praecise sumpta non fit Deo, sed ipsi Sancto. Unde non credimus fieri posse, ut una et eadem promissio Deum et hominem respiciat tanquam terminum proprium, ad quem fit obligatio. Sed vel fit soli homini, et tunc non est proprium votum, etiamsi talis homo sanctus et beatus sit; vel si est proprium votum, promissio fit soli Deo. Sanctus vero solum esse potest materia promissionis seu yoti, altero ex duobus modis bactenus explicatis. Atque ita constat quomodo omne votum proprium ev actus sit a religione elicitus, et soli Deo fiat.

16. Fit satis dubitationi, et ostenditur in quo differut promissio facta Sanctis, ab aliis. —Ad quam virtutem pertineat promissio facta Sanctis. — Ad rationem igitur dubitandi positam, concedimus promissionem posse fieri Sanctis excellentiori quidem modo, quam soleat fieri mortahbus hominibus, non tamen eo singulari ac perfectissimo modo quo fit Deo, ideoque negamus illam promissionem esse votum proprie dictum. Potest autem dici iila promissio religiosa, non quidem ut a virtute religionis elicita, sed ut res quaedam sacra, et quia in actibus religiosis et sanctis versatur. Simili enim modo cultus Sanctorum religiosus dicitur, ut alibi ostendimus. Propriissime vero et absque ambiguitate dicetur illa esse virtutis duliae. Et hoc solum probat etiam prima ratio Cajetani ; fatemur enim hanc promissionem, quae fit Sancto,in hoc differre ab illa quae fieri solet homini mortali, quod prior nunquam fit in utilitatem Sancti, sed in solum sacrum cultum ; posterior vero regulariter fit in alterius utilitatem. Unde etiam fit ut promissiones, quae fiunt inter homines mortales, pertineant ad beneficentiam, amicitiam, misericordiam, aut aliam similem virtutem, quae hominem inclinet ad subveniendum proximo, seu ad faciendum aliquid in ejus utilitatem ; promissio autem sacra, quae fit Sanctis, ad altiorem virtutem duliae spectet. Ex hac vero differentia, non sequitur promissionem Sancto factam, ut sic esse proprium votum, quia non continet cultum latriae, sed inferiorem. Neque eiiam sequitur contra D. Thom. promissionem hanc, quae fit Sanctis, non convenire cum illa quae fit homini mortali, in hoc quod utraque potest esse materia alterius promissionis factae Deo. Tum quia cum haec prcmissio ad Sanctos sit inferioris ordinis, potest per altiorem voti promissionem confirmari non minus quam promissio ad Praelatum ; tum etiam quia illa potest ad cultum Dei referri, sicut et honesta promissio facta Praelato; et ipsa per se non est immediatus cultus Dei, ut jam explicatum est.

17. Explicatur in quo sensu verbum voveo sunatur in promissionibus que fiunt Sanctis. — Ad illum autem vulgarem vovendi modum, in quo maxime Cajetanus et alii fundantur , respondeo fortasse ab aliquibus usurpatum fuisse verbum vovendi pro verbo promittendi, maxime in his rebus sacris , et quando promissio fit simul Deo et Sanctis ; unde etiam in professionibus, seu in votis religiosorum distingui haec accurate solent: Voreo Deo, et promitto tibi, seu religioni. Deinde addo, cum simul dicitur: Voveo Deo, Beate Marie, ac Sanctis (prout Cajetanus ait fieri in professione suae religionis ), fortasse non fieri specialem promissionem Beatae Mariae aut Sanctis, neque illa verba ea intentione dici, ut ex eis plures obiigationes oriantur, una ad Deum, et alia ad Sanctos; vix enim existimo esse voventem, qui habeat hujusmodi intentionem. Dicuntur ergo illa verba ad Sanctos, ut testes advocandos. Nam vulgari etiam loquendi modo, quando promissio humana propter majorem solemnitatem fit coram multis testibus, dicere solet , qui promittit: Promitto Petro, el omnibus hic stantibus, utique ut testibus obligationis, quae uni principaliter nominato fit, non ut omnibus illis personis fiat obligatio. Et ideo nostri religiosi dum vovent , clarius dicunt: Coram Beata Virgine et curia calesti, voveo omnipotenti Deo.

18. De duplici actione que est in voto. — Denique dicimus fieri etiam posse ut verbum vovendi tribuatur Sanctis, solum quia sunt quasi materia voti facti Deo, sicut etiam potest dici vovere pauperibus aut templo, qui vovet Deo aliquid eis tribuere. Quando autem votum hujusmodi est, melius ac verius dicetur fieri Deo in honorem Sanctorum, sicut votum eleemosynae dici potest factum Deo in levamen pauperum. Nec illud est mirum, nam etiam sacrificium dicitur fieri Deo in honorem Sanctorum ; sacrificari autem Sanctis nullo modo dicitur, quia verbum secrificandi extensum non est ad talem significationem impropriam, neque in eo invenitur eadem occasio, quia in sacrificio unica actio invenitur, quae ad solum Deum dirigi potest. Tamen in voto duplex est actio: una est promissio, quae soli Deo fit; alia est actio promissa, quae immediate versatur circa Sanctum; et ratione hujus potuit dici votum fieri Sancto, minus tamen proprie, et materialiter. Cum autem dicimus votum fieri soli Deo, proprie ac formaliter de ipsa promissione sermo est, et haec est quae per verbum vovendi significatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16