Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Utrum opus, ex voto factum, melius sit, magisque meritorium.

CAPUT XVII. UTRUM OPUS, EX VOTO FACTUM, MELIUS SIT, MAGISQUE MERITORIUM.

1. Haec quaestio videtur ex parte pertinere ad effectus voti ; tamen quia necessaria est ad excellentiam et utilitatem voti explicandam, ideo ad complementum hujus libri necessaria visa est. Videri ergo potest non esse melius operari ex voto: quia non est melius operari ex praecepto; ergo neque ex voto ; videtur enim eadem ratio, conveniunt enim in virtute imponendi necessitatem seu obligationem. Antecedens autem patet, quia melius est opus consilii quam opus praecepti ; hac enim ratione consilia dicuntur esse de meliori bono, et ob eamdem causam eorum observantia spectat ad statum perfectionis, praecepta vero ad communem ordinem vitae Christianae. Secundo, quia si esset melius, maxime quia ratione voti adjungitur bonitas religionis : sed hoc non sufficit ; ergo. Probatur minor, quia etiam juramentum addit actui bonitatem religionis, et tamen non propterea est opus excellentius implere promissionem juratam, quam simplicem ; imo inter homines hoc posterius pluris existimatur, et ideo quo homo est insisnioris virtutis, eo minus necessarium existimatur in eo juramentum, quia simplex verbum sufficit. Tertio argumentor, quia licet ex honestate voti videatur crescere bonitas vel honestas actus, multum tamen minuitur ex necessitate imposita per votum, et hoc videtur esse majoris ponderis in moralibus actibus, quatenus tales sunt, quia per libertatem constituuntur in esse morali, et quo major est libertas, eo bonitas et meritum augentur intensive; aliud autem augmentum est extensivum, quod minoris momenti est; ergo pensatis omnibus, non est melius opus ex voto factum. Unde ait Prosper, lib. 2 de Vit contempl., c. ult. : Sic abstinere vel jejunare debemus, ut non nos vel abstinendi vel jejunandi necessitati subdamus.

2. Waldus. — Opinio Armachani eaupenditur, et impugnatur. — Eapenditur duplea bonitas que in voto reperitur. — Propter haec Armachanus, ut refert Wald., lib. 3 Doct. fi., cap. vigesimo primo, dixit actum non crescere in perfectione, vel in ratione meriti ex additione voti. Unde aequiparabat votum juramento, ut concluderet quod, sicut non est melius facere opus ex juramento, rta neque ex voto. Hanc vero sententiam damnat ibi Wald., ut contrariam religioni et divinae justitiae, et ex Augustino aliqua in illius impugnationem adducit, quae partim ad praesentem quaestionem, partim ad tractandam capite sequenti pertinent. Ut ergo veram sententiam declaremus, adverto hic posse fieri comparationem, vel in bonitate, vel in merito, quia non semper haec uniformiter se habent; nam potest actus in bonitate excedere, et non in merito, ex defectu libertatis, vel alterius conditionis ad meritum requisitae. Bonitas etiam duplex spectari potest in actu ex voto facto: una intrinceca, quam vocant ex genere, seu ex objecto proprio, qualis est bonitas temperantiae in jejunio promisso, vel misericordiae in eleemosyna ex voto facta ; alia esse potest bonitas extrinseca addita ex fine divini cultus et ordinatione voti. Potest ergo prior bonitas praecise sumpta comparari ad se ipsam existentem sub voto, et sic non est, proprie loquendo, major neque minor, quia licet circumstantia voti honesta sit, et ideo per se non possit minuere alteram bonitatem, tamen est omnino accidentaria et extrinseca, et ideo non auget quasi intensive illam bonitatem. Unde non in hoc sensu movetur quaestio, sed de augmento extensivo per additionem novae bonitatis.

3. Prima assertio : opus factum exm voto melius est saltem extensive, aliquando vero etiam intensive. — Dico ergo primo : opus factum ex voto melius est saltem extensive, quam sine voto factum, interdum vero etiam intensive. Assertio est D. Thomae, art. 6, et ibi Cajet. et Soto. Idem D. Thomas optime, Opus. 17, c. 11, et Opus. 18, c. 12; et omnes Scholastici, in 4, d. 38, praesertim Major, q. 4 Supplem., q. 1, art. 3, dub. post sextam conclusionem. Probatur primo ex Scriptura, consulente votum, Psal. 75: Vovete et reddite. Unde sic colligit D. Thomas: consilium est de meliori bono ; sed Deus consulit facere votum; ergo eiiam consulit facere rem ex voto ; ergo opus sic factum est melius quam sine voto. Et confirmatur primo, quia per illud opus sic factum impletur duplex consilium, scilicet faciendi tale opus, et faciendi ex voto, vel etiam potest impleri praeceptum et consilium, quod de se melius est quam solum praeceptum implere. Item confirmatur eadem ratio, quia alias frustra fierent vota, si opera non fierent inde meliora. Quam rationem late prosequitur et exaggerat Wald. supra ; sed responderi posset, habere votum alios fructus, et ileo non esse frustra; sed vis huius illations patebit ex dicendis.

4. Secundo probatur ex Augustino, epist. 45, ubi multa de hoc argumento attingit, et inter alia dicit: Beddite quod vovistis ; et infra: Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius servabitur etl augebitur ; et infra : Priusquam esses voti reus, liberum erat, ut esses inferior, quamvis non sit gratulabunda libertas, quee fit ut non debeatur, quod cum lucro redditur. Igitur, teste Augustino, opus, quod ex voto redditur, augetur; et reddere illud opus, ut debitum, est lucrari, comparatione facta ad idem opus libere et sine debito voti factum, unde infra subjungit: Minor tunc esses, non pejor. utique sine voto. Possunt tamen ex eodem loco in contrarium induci verba illa: Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam justitiam invito, sed a magna iniquitate deterrec. Vlis enim verbis indicare videtur Augustinus, non esse magnam justitiam servare votum, id est, non esse opus magnae perfectionis, quia jam est magnae necessitatis. Sed ibi comparat observationem voti cum emissione illius, in qua comparatione vere dici potest majus opus esse vovere, quam votum servare, non solum quia illud prius est minoris necessitatis, et majoris voluntatis, seu libertatis, sed etiam quia per votum quodammodo offertur ipsa voluntas et potestas , per observationem autem fructus ejus, ut statim circa rationes D. Thomae dicemus. At comparando observationem voti ad opus per quod observatur, nude sumptum, sic non negat, imo confirmat Augustinus augeri justitiam operis per voti adjectionem. Et hoc confirmat idem Augustinus , lib. de Sanct. Virg., c. 8, ubi de ipsa virginitate ait, non ideo honorari quia virginitas est, sed quia Deo dieata est, ut latius ibi prosequitur.

5. Probatur assertio ratione. — Unde probatur tertio ratione, quia opus, quo votum impletur, habet totam honestatem quam per se haberet sine voto, et praeterea habet honestatem voti, per quam consecratur Deo, et fit opus religiosum ; ergo simpliciter augetur in bonitate. Et ideo dixi hoc augmentum semper esse extensivum, quia est per multiplicationem bonitatum ; aliquando vero posse esse intensivum , quia saepe bonitas, quae per votum additur, major est quam intrinseca bonitas actus, ut in jejunio ex voto melior est honestas religionis quam temperantiae. Non tamen semper ita est, quia si actus amoris Dei vel fidei ex voto fiat, melior est bonitas charitatis vel fidei, quam religionis, et ita solum ibi relinquitur augmentum extensivum. Et ideo D. Thomas, iu sua prima ratione, quae cum hac fere coincidit , limitare videtur comparationem ad actus inferiorum virtutum moralium secundum se, vel ex voto factos, quia ex latria habent majorem nobilitatem; tamen cum proportione explicata comparatio et ratio possunt generaliter procedere.

6. Objectio. — Responsio. — Sed objicit Major supra, quia sine voto possunt actus aliarum virtutum aeque referri ad divinum cultum, sicut cum voto; ergo illa ratione non satis probatur melius esse opus ex voto, sed melius esse opus relatum ad meliorem finem, vel ad plures fines honestos, quod longe diversum ecst. Consequentia videtur clara: et antecedens probatur. quia jejunium spontaneum et sine voto potest referri ad divinum honorem, et virginitas potest consecrari Deo per firmum propositum sine voto. Quo argumento convictus, negat rationem esse efficacem, cum tamen in principio eadem fere ipse utatur ad confirmandam conclusionem. Respondeo igitur, comparationem ( ut dixi) esse intelligendam caeteris paribus, et sic solidam esse rationem ; nam tota illa relatio ad cultum Dei, quae potest sponte fieri in jejunio, virginitate, et similibus, sine voto, potest etiam fieri, et fit ex vi voti, si cum perfectione observetur, et ultra illam addit votum propriam quamdam ordinationem , et honestatem religiosam, quam non habet actus absque illo factus, etiam relatus ad cultum Dei: est autem haec peculiaris ordinatio voti, quae ex obligatione nascitur, quia per illam manet talis actus ad divinum cultum specialiter deputatus, et inde habet specialem honestatem. Quae ita declaratur : nam servare Deo fidelitatem est peculiaris honestas religionis, et quae in nulla alia relatione ad cultum Dei reperitur, nisi in observatione voti ; ergo, caeteris paribus, actus ex voto ex hac parte melior est.

7. Et ad hoc confirmandum juvare possunt secunda et tertia ratio D. Thomae , quae in eamdem fere coincidunt, scilicet quod per votum datur Deo non solum fructus, sed etiam arbor, qua similitudine utitur Anselmus, libro de Similitudine, capit. 88, ad explicandum, per votum non tantum offerri Deo actum, sed etiam potestatem, et inde infert melius esse opus monachi ( utique ut monachus est) quam laici. Similisque alia ratio esse videtur, quod per votum firmatur voluntas in bono proposito, et ita perficit ipsum propositum, et consequenter opus ejus. Quas rationes impugnat etiam Major, quia sine voto potest fieri firmum propositum, et quia secularis sine voto potest se et sua dare seu offerre Deo. Et hinc digreditur ad probandum, opus secularis hominis posse esse aeque bonum ac religiosi: sed haec disputatio extra rem est, quia hic solum agimus de honestate quam habet opus ex vi voti, comparatione illius, quod non fit ex voto, sive fiat a secularibus, sive a religiosis; nam et illi possunt operari ex voto, et isti non ex voto. Alia vero quaestio de sola circumstantia personae ratione status infra suo loco tractabitur. Deinde adverto , illis duabus rationibus immediate probari votum ipsum esse perfectissimum actum, et saepe majoris meriti apud Deum, quam sit facere opus illud, quod per votum promittitur; nihilominus tamen consequenter confirmant optime conclusionem positam, nam illa perfectio redundat in opus quo observatur votum, quia, eo ipso quod homo obtulit et obligavit Deo suam potestatem, et altiori ratione virtutis operatur, quando Deo reddit fructum illius potestatis, et cum majori stabilitate animi operatur. Et ita hae rationes ad priorem quodammodo revocantur, et illam magis confirmant. Et ita facile applicatur eadem responsio ad objectiones Majoris, tum quia licet sine voto possit haberi propositum omnino determinatum , non tamen potest habere illam specialem firmitatem quam praebet votum; cum voto autem utraque habetur ; tum etiam quia, licet homo se offerat totum Deo sine voto per actualem relationem , non tamen per specialem obligationem, sicut facit per votum.

8. Denique solet assertio confirmari, quia omissio operis voto promissi est majus peccatum quam si non esset promissum ; ergo etiam facere illud est majus bonum, quia oppositorum debet esse proportionalis ratio, et quia major malitia privat majori bonitate. Sed neque haec ratio placet Majori, quia alias ( inquit ) probaret melius esse quodlibet opus praecepti quam consilii. Sed nihilominus mihi placet ratio pro subjecta materia, quidquid sit de formali illatione. Loquimur enim de eodem opere, et caeteris paribus. Item loquimur de augmento peccati secundum novam speciem malitiae. Nam omissio jejunii voto promissi sacrilegium seu irreligiositas est, quam malitiam non haberet secluso voto ; ergo etiam in actu jejunii contrario est major bonitas ratione voti. Et ita rationem hanc non solum approbat, sed etiam exaggerat Wald. supra, quia repugnat divinae justitiae et benignitati, quod transgressionem voti plus puniat, et observationem non amplius remuneret. Unde non obstat objectio Majoris, tum quia praeceptum per se non addit specialem bonitatem, sed eamdcm sub necessitate constituit ; tum etiam quia si comparatio fiat in eodem opere, ac caeteris paribus, consequens illud verum est, ut dicam in solutione ad primum ; si autem comparetur opus consilii majoris perfectionis cum inferiori opere praecepto, comparatio non est ad rem.

9. Objectio.— Solutio. — Sed dicet tandem aliquis : opus, quo impletur votum, saepe fit sine ulla memoria voti, et sine ulla relatione ad ejus observationem ; ergo tunc saltem non est melius quam si non esset promissum. Patet consequentia, quia major bonitas non est in actu exteriori seu imperato, nisi per denominationem ab imperante ; ergo, seclusa bonitate propria imperii de observatione voti, non potest melius fieri opus quo votum solvitur. Respondetur concedendo totum: quia non de materiali observatione voti, sed de formali loquimur, quae requirit actualem voluntatem, vel saltem virtualem servandi votum. Et ideo non diximus, opus cum voto factum esse melius, sed opus ex voto factum ; non fit autem ex voto, nisi fiat ex voluntate servandi votum. Itaque quando observatio voti est tantum materialis, dici poterit opus aptum, ut melius fiat ratione voti quam nude, licet actu non habeat illam bonitatem ex defectu operantis; quando vero opus fit ex intentione servandi votum, tunc est actu melius. Quomodo autem fiat haec major bonitas per intentionem illam actualem , et quomodo per virtualem, et an sit per bonitatem intrinsecam. an per denominationem extrinsecam, non pertinet ad hunc locum explicare, sed ad 1. 2, q. 18et 19.

10. Secunda assertio - actum ex voto factum, ceeteris paribus, magis esse meritorium quam absque illo. — Dico secundo, actum ex voto factum, caeteris paribus, magis esse meritorium quam factum absque voto. Ita docent divus Thomas et Doctores allegati, et aliqui putant esse rem certam contra haereticos, qui putant vota esse inutilia ad omnem spiritualem fructum. Sed ut gradum hujus certitudinis declaremus, distinguere oportet de merito essentialis et accidentalis praemii. Si ergo loquamur indistincte de alterutro horum, sine dubio est conclusio certissima, et oppositum tanquam erroneum damnat divus Thomas, Opusc. 17, c. 11, 13 et 13, et Opusc. 18, c. 12. Et probatur ex dictis , quia bonum opus, si aliae conditiones concurrant, est meritorium; ergo quo melius fuerit, si caetera sint paria, erit magis meritorium. Quae ratio ad minimum concludit de praemio accidentah.

11. Catera opera moralia non mereri preemium essentiale, sed solam charitatem, asserunt aliqui. — Emcluditur talis opinatio. — De praemio vero essentiali, qui existimant bona opera moralia non mereri hoc praemium, sed solam charitatem, vel si hoc tribuatur aliis operibus, solum esse per extrinsecam denominationem ratione charitatis imperantis, et juxta gradum et valorem ejus ; qui hoc ( inquam ) modo opinantur, consequenter dicent, non esse magis meritorium, quoad essentiale praemium, opus ex voto factum, nisi quatenus regulariter fit ex majori charitate actuali, quia tale meritum formaliter tantum est in actu a charitate elicito, juxta illam sententiam. Verumtamen illud fundamentum a nobis non probatur, ut latius diximus in Opusculis, relect. 1, et in tract. de Gratia iterum ostendemus. Ideoque omnino verum zensemus, opus ex voto factum esse magis meritorium etiam pramii essentialis, etiamsi status gratiae et atffectus charitatis aequales sint. Et revera D. Thomas, et Cajetanus, art. 5, de hoc merito loquuntur, et juxta communem usum Theologorum in hoc sensu est sermo, quoties de merito absolute loquuntur. Item necesse est D. Thom. loqui, supposita aequali charitate; nam, si excessus meriti solum esset ex excessu charitatis, sine dubio saepe accidit ut qui non habet votum, ex majori affectu charitatis operetur ; ergo ex vi voti nulla posset regula majoris meriti constitui; quod enim cum obligatione major affectus charitatis adjungatur, et accidentarium est, et incertum, etiam regulariter. Nam, licet ipsa voti emissio frequenter sit signum majoris affectus charitatis, tamen in ipso actu, qui ex voto fit, non est cur dicamus regulariter conjungi illum majorem affectum charitatis. Et praeterea de ipso voto incredibile est non esse meritorium praemii essentialis, neque plus mereri qui promittit castitatem, quam qui dat unam eleemosynam, si alioqui affectus charitatis ad Deum idem est.

12. Opus ex voto esse magis meritorium quam sine illo, si fiat ex voto formalter. — Objectio. — Solutio. — Est autem assertio intelligenda, sicut prior, de formali observatione voti; quia materialis observatio non videtur augeri, quoad meritum, propter solum habitum voti (ut sic dicam); nam si votum non influit in actum, non tribuit illi bonitatem; ergo nec meritum. Dices, statum personae religiosae, vel dicatae Deo per votum, sufticere ad augmentum meriti. Respondeo falsum esse assum ptum, quia solum de statu gratiae et sanctitatis id conceditur a Theologis ( aliquibus etiam in hocrepugnantibus); status autem voti aut perfectionis per se non sanctificat formaliter animam, nec facit dignam vitae eeternae ; ergo si religiosus non operetur ut religiosus, non erit actus ejus magis meritorius propter solum statum. Requiritur ergo aliqua relatio ex voto, et fortasse sufficiet virtualis, quod generale est, et spectat ad materiam de Merito.

13. Et juxta haec accipiendum est quod D. Thomas, d. art. 6, ad 2, ait, licet post votum factum displiceat fecisse, et opus ipsum sine tristitia et aliqua displicentia non fiat, nihilominus esse magis meritorium, quam si absque voto omnino sponte fieret. Hoc enim intelligendum puto cum limitatione, scilicet, quantum est ex circumstantia voti: nam cum jam non sint caetera paria, saepius contingere poterit ut sit magis meritorium integra voluntate operari sine voto, quam cum imperfecta ex voto. Nam quod fit cum taedio et displicentia, frequentius fit remisse et indebite. Et ideo, ut securius sit meriti augmentnm, oportet operari juxta consilium Pauli, 2 Cor. 9: Non ezc tristitia aut ea necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Contingere autem potest ut voluntas tanta fortitudine resistat difficultati et tristitiae occurrenti in observatione voti, ut inde non minuatur, sed augeatur meritum. Quod maxime accidit quando displicentia illa non ex animi tepiditate, aut mala consuetudine, sed ex causa extrinseca vel involuntaria provenit.

14. Fit satis argumentis. —Ad primmn.— Ad primum ergo argumentum in principio positum respondetur negando assumptum. Non enim verum est, opera, quae sunt praecepta, esse minus perfecta, quam ea quae sunt sub consilio ; quin potius illa ex suo genere, ac caeteris paribus, meliora sunt, quia habent fructum obedientiae, et majorem connexionem cum charitate, et majorem etiam necessitatem et honestatem virtutis. Cum ergo consilia dicuntur esse de meliori bono, non comparantur ad praecepta, sed comparantur ad alia bona illis repugnantia , ut notavit Gerson., 3 p., tract. de Statu perfect., alphab. 67, litter. S. Quod si comparatio fiat ad praecepta, intelligenda est cum inclusione, non cum praecisione, id est, melius esse consilia simul cum praeceptis servare, quam sola praecepta. Unde ipsa consilia ad hoc ordinantur, ut praecepta facilius observentur, de qua re videri potest D. Thomas, Opusc. 17, c. 6. Vel intelligendum est respectu diversorum et inaequalium operum:: sic enim opus consilii saepe est melius quam opus praeceptum, licet non sit tam necessarium. Tamen respectu ejusdem operis boni, praceptum auget bonitatem , quantum est de se.

15. Ad secundum. — Ad secundum negatur minor; nam, caeteris paribus, honestas religionis addita actui sine dubio auget moralem valorem ejus. Ad exemplum autem de juramento, imprimis non est omnino eadem ratio, quia opus, quod sub juramento promittitur, non ita ordinatur ad cultum Dei, sicut opus quod per votum promittitur, ut tractatu praecedenti tactum est. Dico vero ulterius, siopus fiat ex speciali reverentia juramenti, et ad illud implendum, ex hac parte etiam augeri meritum, si in aliis sit aequalitas.

16. Ad tertium. — Ad tertium de diminutione libertatis, negamus, votum, proprie loquendo, minuere libertatem, quatenus consistit in indifferentia operandi, quia solum inducit obligationem; obligatio autem non inducit necessitatem repugnantem praedictae indifferenuae, quia ipsa obligatio cum perfecta indifferentia impletur. Et licet obligatio magis moveat, tamen quia tota illa motio est ex parte objecti, et non determinat potentiam, non minuit proprie libertatem. Ac denique aliunde ex parte objecti auget voluntarium, quod multum confert ad meritum. Addo etiam, ex voto nasci occasionem novi usus libertatis, quia homo libere vult non solum actum jejunii exercere, verbi gratia, sed etiam fidelitatem et religionem ad Deum. Et praeterea semper potest homo, si velit, habere hanc voluntatem quasi reflexam ita faciendi quod promisit, ut etiam faceret, quamvis non promisisset, atque ita semper potest habere omnem usum libertatis.

17. Expositio D. Thome ad locum Prosperi. — Germanior explicatio ad locum Prosperi.— Ad Prospetum respondet D. Thomas, d. art. 6, ad 1, illum fuisse locutum de necessitate coactionis, quia statim subjungit: JVe jam non devoti, sed inviti, rem voluntariam faciamus. Huic vero expositioni obstat, quia Prosper aperte loqui videtur de necessitate voluntarie assumpta, ut patet ex illis verbis: Ut non nos necessitati subdamus ; at in necessitate coactio- nis subdimur potius ab alio, quia provenit ab extrinseco ; necessitati autem voti nos ipsi nos submittimus. Item quia in toto discursu capitis probare conatur, eam necessitatem posse minuere charitatem, et ideo non esse a nobis amplectendam, quae ratio, et totus discursus in coactionis necessitate locum non habet. Considerandum ergo est, Prosperum non loqui de quolibet opere virtutis, ejusque necessitate, sed specialiter de abstinentia et jejunio, quae sunt ex bonis et officiis mediocribus, quae aliquando propter majora bona intermitti debent. Rursus adverto, Prosperi mentem non fuisse consulere ut jejunium nunquam sub necessitate vel obligatione constituatur, sive per votum, sive per superioris praeceptum; nam constat hoc aliquando utile esse, nec in hoc potuit Prosper dubitare. Consuluit ergo ut haec necessitas jejunii non temere neque indiscrete assumatur, ne forte occurrente rationabili causa frangendi jejunium, jam. non devoti, sed inviti, illud servemus. Et fortasse vult non ita esse pro lege sumendum, ut nec propter fraternam charitatem, vel aliam similem intermittendum putetur: Quia jam tunc (inquit) abstinentia non est virtus dicenda, sed vitiun ; et caetera, quae prosequitur in hoc sensu, facilia sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17