Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Utrum votum sit per se expetendum et expediens ?

CAPUT XVIIT. UTRUM VOTUM SIT PER SE EXPETENDUM ET EXPEDIENS ?

1. Gravis error Armachani cirta voti utilitatem. —Haec quaestio partim ad perfectionem voti magis declarandam pertinet, et ad consummandam quaestionem an sit votum utile, in primo capite inchoatam, est necessaria; et usque ad hunc locum dilata est, quia ejusresolutio ex omnibus hactenus tractatis pendet. Armachanus, ergo, ut Wald. supra refert , sicut male sensit de perfectione voti, ita graviter circa ejus utilitatem erravit. Dixit enim votum aequiparari juramento , cujus usus per se non expedit , et ideo frequentia ejus non consulitur, sed potius abstinentia et raritas suadetur, solumque in casu necessitatis vel magnae utilitatis permittitur. Ita ergo ille de voto sentiebat. Quia sicut docemur, ut sermo noster sit: H'st, est, non, non, quod amplius est, a malo est, ita quoad voluntatem et affectum docemur, ut sit voluntas et affectus noster, Est, est, non, non, id est, simplex et purum propositum, sine oblgatione ad Deum. Et potest haec proportio suaderi, quia etiam juramentum est actus religionis, et nihilominus propter periculum non expedit propter se fieri aut expeti . et consulitur simpliciter ut non fiat, utique propter se, seu non sine magna causa vel necessitate. Sed non minus periculi est in usu vovendi, quia facile promittitur, et difficile impletur, et ita occasione votorum frequenter multiplicantur et augentur peccata ; ergo eadem ratione non est votum per se expetendum, nec consulendum. Et confirmatur, quia magis expedit vitare grave periculum peccandi mortaliter, quam augmentum meriti, quod ex voto potest provenire ; sed illud periculum frequens est et grave; ergo.

2. Evasio. — Dices, hoc periculum non nasci ex voto, sed ex hominis malitia aut fragilitate. At prcfecto parum hoc refert, si in re ipsa inest periculum in voto, quod sine illo non esset; undecumque enim nsascatur tale periculum, si commode vitari potest et sine detrimento , vitandum est, sicut de scandalo passivo dici solet , illud vitandum esse, si commode potest, sive hoc sit ex praecepto, sive ex consilio charitatis ; quodcumque enim horum sufhicit ut dicamus hoc esse magis expediens. kursus non satisfaciet qui dixerit, hoc periculum non esse morale, eo quod multi servant vota emissa, absque peccato mortali; nam de rebus moralibus judicandum est juxta ea quae frequentius accidunt, et inde accipere debent absolutam denominationem ; sed frequentius in hominibus contingit , ut facile frangant promissionem Deo factam ; ergo simpliciter judicandum est hoc non expedire. Confirmatur primo , quia non expedit homini minuere libertatem suam circa boni operationem ; sed votum, inducendo necessitatem et obligationem, minuit libertatem ; ergo. Confirmatur secundo, ex illo Pauli, 1 ad Cor. 7: lon ut lagueum vobis injiciam, quasi dicat: Consulo continentiam, non votum, ne laqueum vobis injiciam.

3. Quibus titulis votum sit evpediens. — Pro solutione adverto , duplici titulo vel ratione posse intelligi votum esse expediens, scilicet, vel propter se et suam perfectionem, vel propter utilitatem ad alia bona consequenda, et a fortiori propter utramque rationem , si simul conjungantur. In secundo sensu, scilicet, de utilitate , videtur tractare hanc quaestionem D. Thomas , d. q., art. 4, et ita exponit Cajet. ibi. Oportetque advertere dupliciter dici aliquid utile, scilicet , vel ut purum medium ad finem , vel ut formam per se convenientem subjecto tanquam aptum operandi principium, sicut visus vel habitus potest dici utilis homini, quae ratio utilis non excludit rationem honesti et boni per se amabilis, ac convenientis naturae rationali, ut constat in exemplis adductis, et de sanitate, lumine, et aliis formis, quae sunt propter suam operationem, et nihilominus sunt per se convenientia et expetibilia. Omnibus ergo his modis de voto tractari potest an expediat. Possumusque loqui de voto in generali, et secundum se, quod ad doctrinam pertinet, vel in particulari applicando votum ad talem personam, vel ad talem materiam, quod magis pertinet ad prudentiam.

4. Prima assertio, votum esse per se honestum et eapetibile , et ad vite perfectionem ecpediens. — Dico ergo primo : votum ita est secundum se honestum, et per se appetibile, et ad perfectionem vitae expediens, ut simpliciter cadat sub consilium. Hanc assertionem intendit D. Thomas in d. art. 4, et existimo esse certam de fide. Primo, quia Scriptura hortatur ad vovendum, ut Psalm. 75: Voete et reddite. Ubi Augustinus et alii notant primum esse consilii, secundum necessitatis; et similia loca sunt Levit. 17, Num. 6 et 10, Deuter. 12 et 293. Et inter opera perfecti cultus divini futuri in lege gratiae vota ponuntur Isai. 19; supponitur etiam 1 Timoth. 5. Sumi etiam potest ex consilio castitatis, prout a Christo proponitur, Matth. 19: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum calorum , utique per votum castitatis, quo potestas licite nubendi auferiur ; et de illis subdit : Qui potest capere capiat. Excitans ad id praestandum, et laudans facientem, ut ibi notant Chrysostomus, et expositores : Hieron., lib. 1 cont. Jovin; August., de Sanctis Virgin., c. 24; Fulgent., lib. de Fid. ad Petr., c. 3, in fine.

5. Secundo probatur ex Patribus, August., dict. Psalmo 75: Non sitis pigri ad vovendum ; non enim ciribus vestris implebitis ; et Psalmo 131 : Qui te hortatur ut voveas, ipse adjweat ut reddas ; Hilario, in Psalmo 64 , in principio : Deo vovenda sunt contemptus corporis , castitatis custodia, jejunii temperuntic, atque ideo ait: Et tibi reddetur votwn in Jerusalem. Optime Fulgent., lib. de Fid. ad Pet., capite terito, in fin., ait: Tunc unusquisque reguum caelorum possidebit, si oblaviscens quae retro sunt et in anteriora extendens se ipswmn , secundum quod in Psalmis dicitur - Vovete, et reddite, quod scit esse licitum, et ad profectum melivris vitee pertinere cognoscit, et libenter voveat , et celeriter reddat. Chrysost., Hom. in Ps. 49, circa id : Redde Altissimo vota tua: Tu (inquit) sive promittas eleemosynam, sive vitam pudicam, sive aliquid aliud tale, ad id exsolvendum festina. Ubi supponit optimum esse haec promittere, et necessarium esse exsolvere. Simili modo, in id Psal. 115: Vota mea Domino reddam : Vota (inquit) bic dicit promissa et pollicitationem ; in his enim erunnis ad Dewn confugiebat, et se debitorem Deo constituebat , etc. Hoc ergo commendat tanquam optimum consilium. Atque ad eumdem modum loquitur de voto jejunandi Tertullianus, lib. adversus Psychicos,c. 9,in fin., et c. 11, addit, talia vota Deo placere, utique non alia ratione, nisi quia per se convenientia sunt et utilia. Possumus hic addere exempla voventium in tempore legis naturae, scriptae, et gratiae, etiam Christi, et Apostolorum ; sed haec in lib. 3 reservamus : omitto etiam quae de votis castitatis , paupertatis et obedientiae tradunt Patres, quia de illis infra suis locis ex professo tractandum est.

6. Probatur assertio rationibus. — Tertio, est evidens illa ratio, qua utitur D. Thomas in d. art. 4. Quia per votum firmatur voluntas in bono, in quo et magna honestas et summa utilitas cernitur ; ergo votum saltem propter hunc effectum est maxime appetibile, ac pertinens ad opera consilii. Confirmatur primo, quia status religionis sub consilium cadit , ut est de fide certum, et infra ostendetur, estque per se honestus et utilis ad perfectionem ; sed ille status votis constituitur, seu firmatur ; ergo. Confirmatur secundo, quia votum est de meliori bono; sed votum vovendi, quale est votum religionis , est optimum votum; ergo et ipsum vovere est de melioribus bonis, atque adeo ex operibus consil, et per se expedientibus. Confirmatur tertio, quia ex voto honestissimae utilitates comparantur. Prima, quia per illud homo liberalem se ostendit erga creatorem suum, illi offerendo se vel sua, modo quodam stabili et firmo ; secunda: per hunc actum maxime colit Deum, honorando illum, vel gratias agendo, vel se illi submittendo ; tertia: votum ipsum suo modo est principium meliorum operum, ut capite praecedenti ostensum est; quarta: votum est etiam ratio saepius, frequentius ac certius bene operandi ; ergo per se loquendo talis actus per se appetendus et expediens est.

7. Quarto, potest hoc specialiter ostendi contra Armachanum ex comparatione voti ad juramentum. In qua primum argumentari possumus ab auctoritate negativa ; nam cum in ve- teri lege fere eisdem locis et verbis praecipiamur Deo reddere juramenta et vota, Christus Dominus de solis juramentis declarationem adhibuit, prohibens jurare, utique per se, et sine aliqua causa urgente, et consulens nunquam jurare, quoad fieri possit; at de votis nullam limitationem posuit, sed potius consulendo perfectionis viam, vel expresse, vel virtute vota consuluit; ergo signum est non esse idem judicium de votis quod de juramentis ferendum. Deinde id constat ex proprio fine utriusque actus: nam juramentum per se primo est ad confirmandam humanam veritatem, unde non ordinatur ad cultum, nisi supposita ejus necessitate ad alium finem; votum autem per se primo est propter cultum divinum, et nullam aliam priorem rationem aut necessitatem exigit, praeter eam quae est firmandi voluntatem in proposito de meliori bono, vel in offerendo liberaliter Deo ipsam liberam voluntatem. Unde est etiam alia differentia, quod per juramentum veritas jurata per se non ordinatur in cultum Dei; per votum autem opus promissum cultui Dei dicatur, et religiosum efficitur. Et ideo juramentum per se non appetitur, vel expedit ex vi solius religionis; votum autem maxime. Ex quibus differentiis constat, juramentum non solum propter periculum, sed etiam ratione suae institutionis et naturae, non esse talem actum, qui per se expediat, votum autem ex vi intrinseci finis valde expedire. Addo etiam multo majus periculum inveniri in juramento propter majorem ejus frequentiam, pluresque occasiones, quia non solum in divinis, sed etiam in humanis negotiis adhibetur: votum autem rarius fit.

8. Satisfit difficultati in oppositum. —Unde ad difficultatem de periculo, recte ibi responsum est, ex voto nullum nasci morale periculum, quia sola obligatio recte operandi non constituit hominem in periculo. Alioquin, utrecte intulit Ambrosius, lib. de Viduis, prope finem: Ergo nemo militet, ne aliquando vincatur ; nec pedis utatur obsequio, qui gradiendi periculum reformidat ; uec oculi intendat officio, qui coacupiscentia timet lapsum. Hoc ergo periculum, si prudentia in vovendo servetur, morahter loquendo nullum est; cum autem absolute dicimus expediens esse vovere, loquimur (ut par est) servatis prudentiae legibus. Haec autem prudentia non debet esse tantum secundum hominem, sed secundum Deum, ut non plus de humana fragilitate timeat, quam de divina virtute confidat. Unde Augustinus, dicto Psal. 75, cum dixisset: Jon sitis pigri ad vovendum , non enim viribus vestris implebitis. subjungit: Deficietis si de voblis presumiUs ; si autem, de illo cui vovetis, vovete, securi reddite; et Psal. 131, prope initium: Nemo praswmat viribus suis reddere quod voverit; qui te bortatur ut voveas, ipse adjwvat ut reddas. Denique periculum voti per se nullum est, nisi periculum obligationis ; hoc autem per se loquendo moralter nullum est, alias nullum praeceptum positivum deberet hominibus imponi. Imo, ut bene Waldens. argumentatur, nulla pacta essent inter homines ineunda, nulla fides danda, nec conjuges deberent se invicem obligare. Nam in omnibus obligationibus est periculum peccandi, si non impleantur ; tamen periculum per se non oritur ex obligatione ; idem ergo est de obligatione voti.

9. Diluitur confirmatio.—Ad confirmationem de diminutione libertatis, jam dictum est, capite praecedenti, votum non minuere libertatem indifferentiae, licet minuat vel tollat libertatem ab obligatione. Privari autem hac libertate propter Deum, valde meritorium est, et per se decens. Nam per promissionem vel contractum humannm, interdum homo se privat hac libertate; ergo et ipse potest honesssime et utilissime id facere propter Deum. Unde optime Augustinus dicta Epist. A4b: Non est, inquit, gratulabunda libertas qua fit, ut non debeatur quod cum lucro redditur. Addit etiam D. Thom., dict. art. 4, ad 1, quod, sicut in Deo et Beatis necessitas non peccandi non est diminutio libertatis, ita participatio quaedam ejus, quae per votum habetur, non minuit perfectionem libertatis ; unde de illa dixit Augustinus, ut supra retuli: Feliz necessitas, quue ad meliora compellit. Et Wald. supra dixit, quod ligamento confirmaLtionis in hierarchia ceelesti correspondet sacramentum voti in hierarchia terrestri. Ubi hoc erudite et pie prosequitur, ostendens ex Seripturis, vinculum voluntatis, quod illam fraenat et in officio continet, non esse contra libertatis perfectionem, imo ad magnum ejus auxilium pertinere. Unde non potest votum laqueus appellari, nec Paulus, 1 Corint. 7, cum dixit: Non ut laquewn vobis injiciam, indicavit votum esse laqueum, quia potius inducit ad id quod honestum est, et facultatem praebet sine impedimento Dominum obsecrandi, ut significavit ibi D. Thomas; sed laqueum vocavit involuntariam necessitatem, quasi dixerit : Haec consulendo dico, non cogendo, non enim laqueum vobis injicio, qualis esset involuntarium praeceptum in tali materia ; et idem dici poterit de voto, si ex metu vel simili coactione fiat, non vero quando fit plena voluntate et prudenti deliberatione.

10. De prudentia servanda in vovendo. — Unde dico secundo: licet votum de se expediat, in praxi et usu servanda est prudentia, ne in laqueum convertatur. Ideoque imprimis consideranda est conditio personae voventis, potest enim esse varia. Aliquando est apta ad usum voti, ita ut ex dispositione et inclinatione non possit timeri morale periculum, praeter generalem mutabilitatem humanam; et tunc ex illa parte nulla est difficultas quin votum expediat, si aliunde impedimentum non occurrat, quod accidentarium est. Secundo, fieri potest ut homo habeat spem moraliter probabilem se frequentius observaturum votum, tamen cum eadem probabilitate timeat aliquando lapsurum, et tunc imprimis licitum est vovere, quia illud periculum non est morale, neque in particulari, nec provenit ex voto. Addo etiam posse expedire, si, omnibus pensatis, major fructus speretur quam damnum timeatur, praesertim cum semper sperandum sit de divino auxilio, et in eo contfidendum ; quod si postea sequatur aliquis lapsus, est per accidens, et per poenitentiam potest remedium adhiberi. Tertio, fieri potest ut aliquis probabihter timeat saepius violaturus votum, eique futurum potius in laqueum quam in subsidium ; et tunc tali personae non expedit vovere, ut per se constat, et insinuavit Paulus, 1 ad Cor. 7, dicens: Melius est nubere, quam uri. Addit vero Rich., in 4, d. 38, art. 6, q. 1, neminem debere hoc praesumere aut judicare, nisi per certam experientiam id de se ipso cognoverit; quod videtur significasse Paulus, cum dixit: Quod si non se continent, mubant.

11. Ultimo consideranda est maxime materia voti, nam quo votum est de meliori et perfectiori, magis perpetuo, magisque universali bono, eo ex se melius est, magisque expediens ; tamen eo ipso potest esse difficilius, et ideo contingere etiam saepius potest ut non expediat, propter indispositionem vel fragilitatem voventis. Nam ea vota, quae ad unum actum ordinantur, quo peracto fiuitur obligatio voti, raro habent aliquid periculi, nisi actus ipse talis sit, ut sit improportionatus voventi, et moralem impotentiam includat ; tunc enim esset votum indiscretum, et ex hac parte non expediens. Quando vero votum ad plures actns refertur, qui in dis- cursu temporis implendi sunt aut vitandi, tunc plures circumstantiae considerandae sunt, et quo tempus voti fuerit diuturnius, et major actuum frequentia, aut in singulis vitandis aut faciendis major ditficultas, eo major prudentia adhibenda est. Oportet autem advertere, licet contingat votum esse imprudenter factum, non satis esse ut ex se non obliget, licet inde justa causa dispensationis sumi possit, ut infra lib. 6 latius dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18