Caput 19
Caput 19
Quae sint divisiones votorum ex parte ipsius actus, seu modi vovendi, et an aliqua illarum essentialis sit?
CAPUT XIX. QUAE SINT DIVISIONES VOTORUM EX PARTE IPSIUS ACTUS, SEU MODI VOVENDI, ET AN ALIQUA ILLARUM ESSENTIALIS SIT?
1. Ex dictis de substantia et essentia voti, colligere possumus nonnullas votorum divisiones, quas hic praemittere necesse est, saltem ut intelligantur termini quibus in discursu hujus materiae utendum est. Possunt autem in voto dno distingui: unum est actus ipse vovendi cum objecto suo formali, et aliis circumstantiis, quae ex parte ipsius, seu in modo vovendi cencurrere possunt ; aliud est materia circa quam votum versatur, et ex utroque capite variae divisiones sumuntur. Tamen quia illae, quae sumuntur ex parte materiae, cognitionem ipsius materiae supponunt, ideo illas commodius in fine libri sequentis tratemus ; hic alias, quae ex priori capite sumuntur, breviter recensebimus.
2. Prima divisio voti in conmune et singulare, seu in necessarium et voluntarium. — Primo ergo celebris est apud scholasticos cum Magistro, in A4, dist. 38, distinctio voti in commune et singulare, seu in necessarium et voluntarium, ut cum Hostiens. loquitur Palud. ibi, q. 2, n. 6 ut 8, et utrumque habet fundamentum in Augustin., in d. Psal. 75: Vovete, et reddite. Est autem haec divisio sumpta partim ex materia, partim ex actu vovendi: nam votum necessarium dicitur, quod est de praeceptis, quae sunt de necessitate salutis ; et quia haec communia sunt omnibus, ideo votum hoc commune dicitur. Votum autem, quod est de consilis, dicitur voluntarium et singulare, quia paucorum est.
3. Sed hinc non satis distinguuntur illa duo membra, quia etiam votum omnino voluntarium et singulare potest fieri de praeceptis, ut ostendam libro secundo, et clare sumitur ex eodem Augustino, d. Psalm 75; nam inter propria vota, quae a communibus distinguuntur, ponit votum castitatis conjugalis, cum tamen illud sit de materia necessaria et praecepti. Igitur propria ratio illius divisionis sumitur ex parte actus. Nam votum singulare ac voluntarium consistit in proprio actu promittendi, qui semper supererogationis est, in quacumque materia versetur, prout hactenus explicuimus ; votum autem commune seu necessarium non consistit in actu promittendi, sed in sola acceptatione praecepti cum proposito implendi illud, ut in libro 3, capit. 2, declarabimus. Et ideo talis actus non proprie, sed per analogiam quamdam votum dicitur; neque est actus proprius religionis, nec ejus specialem obligationem inducit, licet possit aggravare intra propriam speciem, sicut peccatum hominis christiani censetur gravius quam hominis infidelis, ut recte docuit D. Thomas, in 4, d. 38, q. 1, a. 2, quaestiunc. 1, et ibi Durand., Palud., Supplement. Gabr., et omnes ; Sylv., Votum, 1, quaest. 5, ubirefert Archid., Raymum., et Hostiens., et plura infra in locis citatis dicemus. (uapropter haec divisio non est de voto secundum rem, sed secundum vocem, et ideo praetermittenda est, quia hic solum agimus de voto proprie dicto, quod est promissio.
4. Divisio, quae potest fieri er purte personee cui fit votum. — Secundo, dividi potest votum ex parte persona cui fit; nam aliud fit Deo, aliud fieri potest personis creatis seu Sancetis, juxta dicta supra, c. 15. Si quis autem attente consideret quae ibi diximus, facile intelliget, vel hanc non esse divisionem voti, sed alterius rationis magis universalis, vel non recte tradi, nisi secundum quamdam denominationem accidentalem; votum enim proprium soli Deo fit. Tamen (quia interdum fit Deo sine ullo respectu ad alium, etiam accidentario ; aliquando vero fit Deo in honorem alicujus Sancti, vel fit Deo de cultu et veneratione aliqua in honorem Sanctorum facienda, seu ad confirmandam promissionem Sanctis factam, vel cum invocatione et morali praesentia Sanctorum, vel offertur Sancto, ut ipse offerat illud Deo), ideo divisio illa traditur, cum tamen omnes hi modi sint accidentales ad rationem et substantiam voti, ut constat. Et praeterea haec differentia non bene illis verbis explicatur: nam semper votum fit Deo, ut proprio creditori seu promissario ; sed uno modo fit ulla interventione Sanctorum, in alio vero cum aliquo respectu ad Sanctos. Quae differentia in ordine ad effectus morales voti fe- re nihil confert, et ideo illam omittimus.
5. Alio vero modo potest fieri promissio alicui Sancto secundum se, et per modum cultus duliae vel hyperduliae, et talis divisio non est propria voti, ut supra dixi; unde si in hoc sensu fiat illa divisio, divisum non erit votum, sed promissio religiosa, quae dividi poterit in votum, et promissionem duliae (non enim habet simplex nomen specificum, quo significetur, et sic erit divisio essentialis, ut ex supra dictis constat, licet illa membra in ordine ad moralem doctrinam proportionem servent; nam quae de voto dicuntur, cum proportione intelligenda sunt de quacumque sacra promissione Sanctis cum Christo regnantibus facta, quia in suo gradu inducit obligationem sacram, quae per easdem causas induci, servari, aut auferri potest. Igitur proprium votum, ex parte personae cui fit, divisionem non recipit; neque respectu divinarum personarum dividi potest, quia votum fit Deo ut intelligenti et volenti, et ita fit illi, ut unus est, ideoque sicut opera Trinitatis ad extra sunt indivisa, ita votum indivise fit tribus divinis personis. Quapropter, licet ex devotione voventis pussit specialiter dirigi ad unam vel aliam personam, nihilominus simpliciter omnibus personis necessario fieri debet, quatenus unus verus Deus sunt.
6. Tertia divisio que potest fieri in votum bonum et malum.— Teriio dividi potest votum in bonum et malum, dici autem potest votum malum quod est de actu malo et turpi quocumque modo. Et sic divisio sumitur ex parte materiae, tamen non est divisio veri voti, quia, ut ostendemus libro sequenti, votum sic pravum non est votum, quia non tenet, nec inducit obligationem. Et in hoc sensu potest dici malum votum omne id, quod est d materia incapaci obligationis, vel quia prava est, vel quia ad pravum finem ipse actus promissus ordinatur, vel quia est res vana et inutilis, seu mere indifferens, aut etiam impossibilis, ut talis est. Et sic constat malum votum distingui essentialiter a bono, quia distinguuntur ut verum votum, vel tantum apparens; et ideo de voto malo sic sumpto nihil dicendum est, sed tantum erit explicandum, quando contingat votum esse sic pravum, quod in sequenti libro praestabimus. Alio ergo modo dicitur votum malum, quia ex parte voventis male fit, licet quod vovetur bonum sit; ut si vovens non recta intentione inducatur ad vovendum, ita ut pravüm motivum sit finis actus vovendi, non materiae promissae, juxta supra cap. quinto, vel quia in modo, et circumstantiis vovendi, prudentia servata non est. Et in hoc sensu divisio quidem cadit in verum votum, quia votum, etiam non bene factum, validum est, ut supra ostendi. Est autem accidentalis divisio, tum quia omne votum ex genere et objecto suo bonum est, unde si aliquod est malum, est ex accidentali malitia ; tum etiam quia ad rationem promissionis et obligationem ejus parum refert, quod promittens ex parte sua malitiam aliquam in vovendo adjungat. Sicut etiam in bene vovendo potest plures bonitates adjungere, ut divinae gloriae, et utilitatis proximorum, et similium, quae rationem voti non mutant ; ita ergo est, quando ex parte operantis malitia adjungitur, et ideo haec accidentalis differentia parum refert ad doctrinam de voto, sed pro materia confessionis aut poenitentiae agendae observari poterit.
7. Quarta divisio in votum perfectum et imperfectum. — Votum imperfectum essentialiter non est votum. — Quidnam sit votum imperfectum accidentaliter.— Unde cum eadem proportione accipi potest quarta divisio voti, quae esse potest in votum perfectum et imperfectum, quam tradit Supplement. Gabr., dist. 38, q. 1, S Est autem hic invenire. Est autem votum perfectum, in quo servantur perfecte et integre omnia quae ad votum necessaria sunt, seu cui nihil deest de integritate voti ; votum autem imperfectum multis modis esse potest, quia malum ex quocumque defectu. Duplex autem subdividi potest, scilicet imperfectum essentiali imperfectione, vel accidentali tantum. Priori modo dici potest imperfectum votum fictum, quod fit sine intentione vovendi aut se obligandi; item votum factum ex subreptione tollente libertatem sufficientem ad peccandum mortaliter ; item factum sine consensu suffticiente ad se obligandum. Potest autem consensus esse insuffticiens, vel ex naturali impedimento, seu defectu libertatis naturalis et usus rationis; vel ex defectu potestatis circa materiam obligationis, nam si illa non subjaceat potestati promittentis, non poterit circa illam efticaciter obligari, ut libro 3 dicemus; vel ex eflicacia legis aut praecepti irritantis consensum, ut de voto solemni suo loco videbimus. Quocumque autem modo sit, votum essentialiter imperfectum non est votum, sed fingitur vel apparet votum ; ideoque ubi constiterit votum habere talem impertectionem, nulla ratio illius habenla est, nisi ad poenitentiam agendam, quia in eo emittendo culpa gravis committi potest, et interdum poterit fieri injuria, quae ad restitutionem obligabit, quod maxime contingit in religiosa professione, ut infra videbimus; ubi etiam declarabimus an interdum relinquatur obligatio iterum faciendi valide tale votum. Posteriori autem modo dicitur votum imperfectum accidentaliter, quod factum est cum imperfecta deliberatione, quia, licet fuerit sufficiens ad humanam libertatem absolute et simpliciter, non tamen satis considerate et prudenter factum est. Item, quod factum est per aliquam ignorantiam gravis circumstantiae, licet non impedientem substantialem consensum, vel etiam quod factum est per respectum humanum ob reverentiam alicujus, vel privatam benevolentiam, aut etiam ex timore, sine interventu legis irritantis. Et hae imperfectiones non tollunt veritatem voti aut ejus obligationem ; possunt tamen vel dare sufhicientem causam dispensationi, vel multum ad iilam juvare, ut infra suo loco dicemus.
8. Quinta divisio in votum conditionatum et absolutum.—Conditio in voto conditionato apponenda est solum ex parte objecti.—Quinto, dividitur votum ip conditionatum et absolutum. Quae divisio videtur sumi ex parte materiae, quatenus cadit sub intentionem voventis, proprie tamen pertinet ad modum vovendi, qui maxime ex intentione pendet. Itaque conditionatum votum est, quod fit cum conditione suspensiva obligationis, donec ipsa impleatur ; absolutum vero dicitur, quod simpliciter et sine conditione fit. Ubi est primo considerandum, in voto conditionato conditionem non appnoni promissioni ex parte illius, sed ex parte objecti. Nam si conditio poneretur ex parte actus promittendi, suspenderet illum, et ita non fieret tunc promissio, sed assereretur facienda, quando conditio impleatur; ut si quis dicat: Si Petro visum fuerit, promitto castitatem, nondum promittit nec absolute, nec conditionate, sed solum affirmat se promissurum, non absolute, sed sub conditione. Et ideo, etiam conditione impleta, si tunc de novo non promittat, non obligabitur. Hlud ergo non est votum conditionatum, sed assertio, vel propositum conditionatum ; votum ergo conditionatum, ut sit verum votum, debet esse promissio de prasenti, qua ex parte materiae includat conditionem suspensivam obligationis, donec impleatur; ut, Voveo dare eleemosynam, si navis venerit, vel, fieri religiosus, si sanatus fuero.
9. Differentia inter assignata membra divisionis.—bico autem conditionem suspendere obligationem, non quia tale votum nullo modo obliget statim, id enim repugnat voto; sed quia quoad executionem suspenditur obligatio, vel quia ipsamet est conditionata in objecto ; nihilominus statim ita nascitur, ut non sit in potestate voventis non manere subjectus illi obligationi, si conditio impleatur. Et ideo ex tunc tenetur habere animum implendi votum, impleta conditione, et consequenti ratione postea non erit necessarius novus consensus, vel promissio ; sed, posita conditione, votum, quod erat conditionatum, transit in absolutum. Et haec est vel unica, vel potissima differentia inter haec duo membra, quae accidentalis quidem est; iamen in ordine ad morales effectus plurimum retfert, et praesertim in ordine ad dispensationem, ut videbimus.
10. Soti doctrina de voto conditionato aliqua ex parte excluditur. — Hinc vero colligo, non posse universe consistere doctrinam, quam de voto conditionato tradit Soto, lib. 7, q. 2, art. 1, ad 4, dicens, votum conditionatum esse, quotiescumque homo ad rermn aliquam affectus est, sed quia impedimentum sibi obstat, aut facultas non suppetit, vovet sub conditione. Ponitque exemplum, si quis voveat ingredi religionem post mortem matris, vel peregrinari suppetentibus nummis. Haec ( inquam) doctrina mihi non probatur. Nam imprimis illa descriptio non convenit omni voto conditionali ; nam, ut omittam vota poenalia, quae, late loquendo, etiam conditionalia sunt, praeter illa multa fiunt etiam non poenalia, quae non procedunt ex affectu ad rem promissam, sed ad rem aliam, pro qua obtinenda votum fit, ut in alio exemplo, quod ipse ponit: Si Deus mihi tale beneficium contulerit, orphanam dotabo; idemque est de votis conditionatis, quae in naufragis et aliis periculis fiunt.
11. Deinde non convenit illa descriptio solis votis conditionatis : nam multa sunt absoluta vota, quibus illa omnia conveniunt; ut, si juvenis voveat: Quamprimum studium meum consummavero, religionem ingrediar, votum illud ex affectu ad religionem fit, et quia facultas litterarum illi non suppetit, ponit illam limitationem, et quasi conditionem; et nihilominus votum illud absolutum est, quia non suspendit consensum et obligationem, sed solum expectat commoditatem exequendi illud, quod longe diversum est. Unde exempla etiam a Soto posita non placent. Nam primum votum, in ea forma qua illud proponit, plane videtur absolutum, Voveo ingredi religionem post mortem matris, quia obligatio et consensus consummata sunt ; solum differtur executio propter expectandam commoditatem ; ut qui vovet post vindemias peregrinari, absolute, et non sub conditione vovet, alias omne votum affirmativum, quod non fit pro statim, sed exequendum post aliquod tempus, esset conditionale, quod est absurdum. Aliud etiam exemplum, scilicet, s facultas suppetat, videtur eumdem habere defectum, quia illa non est conditio, sed determinatio, et limitatio materiae voti, et licet sumatur ut conditio, pcrinde est ac si diceretur : Si commode potucro, quae est ex his quae de se insunt, et ideo non facit votum conditionatum, etiamsi exprimatur, et declaretur, ad tollendam dubitationem, ut statim dicetur. Sed de his, et similibus exemplis, dicemus plura infra, lib. 6, c. 20.
19. Explicatur amplius natura voti conditionati.— Hecte igitur dictum est, votum conditionatum esse illud, quod in suo proprio objecto conditionem involvit, quae consensum reddit imperfectum, et aliquo modo suspensum. Probatur primo ex c. unic., S 7lle, de Sponsal., in 6. Secundo explicari potest a simili de intellectu : nam assensus conditionatus est ille, qui fertur in propositionem hypotheticam conditionalem : ita ergo votum conditionale est illud, quod fertur in objectum quasi hypotheticum, et sub conditione apprehensum, nam votum absolutum peregrinandi ad actum peregrinandi simpliciter terminatur, conditionatum autem non sic, sed ad hoc totum, si sanitas mihi restituatur. Tertio, ab effectu, quia votum conditionatum suspendit consensum et obligationem simpliciter, quasi reservando illam ad conditionis eventum, nam sic vovens ex tunc ad summum vult obligari ad expectandam conditionem : et haec videtur propriissima sifferentia voti conditionati ab absoluto.
13. Differentia inter votum factum ammno differendi executionem, vel factum sub conditione futura et contingenti. — Unde attente considerandum est multum differre inter votum factum animo difterendi executionem pro tali tempore, quod judicatur opportunum, vel factum sub futura et contingenii conditione : habent enim similitudinem quamdam in effectu differendi executionem, et ideo interdum ab auctoribus confunduntur ; iamen revera sunt diversae naturae : nam unum est absolutum, quia ex quo fit, simpliciter et statim obligat ad principalem materiam, limitatam vero ad talem circumstantiam temporis quod non magis facit votum conditionatum, quam determinatio loci vel alterius circumstantiae reddunt votum conditionatum. Sicut etiam inter homines obligatio solvendi debitum post aliquod tempus non est conditionata, sed absoluta, quia non suspendit obhgationem, sed differt tantum executionem; idem ergo est cum proportione in voto; hoc ergo non sufficit ut sit conditionatum, sed necesse est ut conditio ita apponatur in objecto ejus, ut sit quasi pars objecti, et consequenter non solum differat executionem, sed etiam suspendat principalem obligationem. Saepe autem non possunt haec satis discerni nisi ex intentione voventis, quia verba ambigua sunt, et in utroque sensu accipi possunt. Et ideo attendendum est an mens voventis fuerit simpliciter obligari ex tunc, verbi gratia, ad religionem, licet differre voluerit executionem propter expectandam meliorem opportunitatem, et tunc votum est absolutum; si vero intentio voventis fuit, non obligari simpliciter, nisi stante tali conditione, tunc votum est conditionatum.
14. Objectio. — Solutio. — Votun solum ftt conditionale propter conditionem de futuro. — Dices: nullum est votum quod non includat aliquam conditionem, ut, Si vixero, si res mutatae non fuerint, si superior non contradixerit, vel dispensaverit, etc. ; ergo nulium est votum absolutum. hespondeo hic esse applicandam doctrinam datam de juramento, quod non sit conditionale propter generales conditiones intrinsece inclusas, sed propter specialem conditionem, ex voluntaria intentione jurantis seu promittentis conceptam, quod etiam notavit Supplem. Gabr., d. q. 1, art. 2, in fine; et in hoc est eadem ratio de voto, et ideo non oportet ibi dicta repetere, sed applicare. Solum infero, votum non fieri conditionale propter conditionem de praesenti, vel praeterito, sed propter conditionem de futuro. Quia si conditio est de praesenti vel praeterito, non suspendit obligationem, cum ipsa non sit suspensa, sed jam sit vel non sit in re posita. Poterit tamen suspendere quoad notitiam voventis; ut si de conditione posita quoad locum, vel quoad tempus praeteritum, non statim constet, suspendetur executio, donec de illa constiterit, tamen in re jam subest. Imo etiam conditio de futuro, oportet ut sit contingens, nam si fuerit necessaria, jam censetur posita, et solum intelligitur addita ad designandum tempus obligationis ; ut si quis voveat: Si sol oriatur cras, hoc faciam, perinde est ac si promitteret : Crastina die hoc faciam.
15. Sexta divisio, in votum ponale et non ponale, seu purum. — Duobus modis fieri posse votum quod dicitur ponale. — Praeterea solet votum conditionatum subdividi (potestque esse sexta divisio voti ) in poenale et non poenale, seu purum, ut attigit Soto , dicto lib. 7 de Justitia , quaest. 2, art. 1, ad 4; Guttier., lib. 9 Quaestionum Canon., capit. 21, num. 47 et sequentibus. Hoc posterius est tantum conditionale, et solet simpliciter illa voce significari, ei in illud conveniunt, quae diximus ; in illo enim ponitur conditio, non ut poena , sed ut mera conditio, ut, si pater voluerit, si convaluero ex infirmitate , etc. Et hoc votum, impleta conditione, omnino aequiparatur absoluto, ut dictum est. Votum autem poenale est illud, in quo res sub conditione promissa solum intenditur in poenam illius actus, per quem conditio impletur, ut, si quis voveat dare eleemosynam si luserit ; quod votum hoc habet peculiare, quod non fit ex affectu ad materiam sub conditione promissam, imo ex quadam aversione ad illam, quia omnis poena est aliquo modo involuntaria, et ita, eo ipso quod illa promittitur ut poena, respicitur ut involuntaria, et contra voventis affectum. Et nihilominus sine dubio obligat impleta conditione, quia est verum votum, per quod homo consentit simpliciter in obligationem talis poenae. Potest autem hoc votum dupliciter fieri: primo, vovendo utrumque, scilicet conditionem, vel potius vitare illam, et poenam, si conditio impleatur ; ut in voto dandi eleemosynam si lusero, potest comprehendi et votum non ludendi, et votum dandi eleemosynam si lusero, et tale votum non est tantum conditionale, sed quoad non ludendum est absolutum , unde statim obhgat, et contra illud peceatur ludendo ; quoad eleemosynam est conditionale; est ergo duplex votum, vel potius sunt duo vota simul, et per modum unius facta. Alio modo fieri potest hoc votum pure poenale, ita ut non obliget ad non ludendum, sed tantum ad eleemosynam si lusero, et tunc non peccatur ludendo, sed peccabitur omittendo eleemosynam, impleta conditione, et hoc est proprium unum votum. Quando autem fiat uno vel alio modo, ex intentione voventis pendet ; regulariter autem et ex vi praedictorum verborum videtur esse pure condi- tionale, et ita judicandum est, nisi aliter explicet vovens intentionem suam ; quod si ipse non valuerit illam discernere, proprietati verborum standum erit.
16. Dubitant vero aliqui , an hoc votum, quando est unum tantum, dicendum sit poenale. Navarrus enim videtur dicere esse pure conditionale, cap. 12, n. 43; alii distinctione utuntur, dicentes votum fore poenale, si fiat intentione abstinendi a peccato ex timore talis rei promissae, tanquam cujusdam mali poenae, non tamen si fiat ex affectu ad rem promissam, etiamsi non sit simpliciter promissa, sed pro casu in quo fuerit impleta conditio, scilicet ad fugiendam occasionem similium peccatorum , ut ex variis auctoribus refert et approbat Sancius, libro 8 de Matrimonio, disp. 10, n. 5. Verumtamen si distinctio admittenda est, non solum habet locum quando votum poenale est unum tantum , sed etiam quando. est duplex. Nam ibi sunt duo vota, unum de vitando peccato, quod poenale proprie non est, sed directivum, ut sic dicam ; aliud de poena, quae non minus tunc intendi potest illis duobus modis, quam si esset solum tale votum. Et ideo alii absolute censent tale votum esse poenale, utrovis modo fiat. Quia juxta formam verborum, et ordinariam intentionem voventium, talis promissio fit sub ratione poenae, et ita sentiunt Soto, et Guttierez supra, et alii. Nec aliud sentit Navarrus ; sed quando tale votum est unum tantum, vocat illud pure conditionale, non ad excludendum poenale, sed ad excludendum omne votum absolutum ibi inclusum. Et haec sententia vera est ; non est tamen dubium quin saepe illa poena intendatur ut coercitiva tantum, seu vindicativa ; aliquando vero possit intendi, ut poena medicinalis, seu remedium ad vitandum recidivum, in quo sensu intellecta distinctio supra relata est optima, et utilis ad materiam dispensationum et commutationem votorum, de qua in libro sexto, ubi has duas divisiones amplius explicabimus.
17. Septima divisio , in internum votum et extermwn. Quibus modis dicatur votum internum. — Qoabus item modis votum dicatur externum. — Septimo, divido votum in internum et externum, seu mentale et sensibile. Quam divisionem indicavit Soto, in 4, d. 38, quaest. 2, art. 1, in princ. Potest autem internum votum dici vel quoad actum vovendi tantum, vel quoad actum promissum tan tum , vel quoad utrumque. Primo modo dicitur internum votum, quod sola mente fit, etiamsi contingat esse de actu sensibili et interno. Constat enim ex supra dictis, hoc sufficere ad substantiam et obligationem voti coram Deo, licet Ecclesia de illo non judicet. Alio vero modo potest dici mentale votum illud , quod habet pro materia aliquem actum spiritualem et interpum ; nam de illo etiam potest votum sine dubio fieri, ut de amando Deum aliquoties in die, de aliqua mentali oratione, de dolore peccatorum, et similibus actibus. De quo voto solum in foro conscientiae judicari potest, nam ratione materiae non cadit sub externum judicium, etiamsi contingat sensibili voce fieri, quia Ecclesiae constare non potest an illud observetur, necne. Unde etiam constat posse dari votum pure mentale ex utroque capite , quia potest dictum votum de re interna pura mente apud Deum fieri. An vero potestas dispensandi ad haec vota extendatur, infra videbimus. Atque hinc constat totidem modis posse fieri votum externum ; proprie autem et simpliciter taie vocari et judicari, quando et est de aliquo actu externo et sensibili faciendo aut vitando, et promissio ipsa exterius fit, ita ut hominibus innotescere possit. Hoc autem votum , ut verum votum sit, nunquam potest esse ita externum, quin internum includat, alias erit fictum, et consequenter nullum ; externum ergo includit internum, et addit sensibile signum, quod licet per se, et ex parte Dei, non sit necessarium, ut de illo constet Ecclesiae necessarium est, et interdum ex ejusdem Ecclesiae ordinatione erit etiam ad valorem voti necessarium, praesertim in solemni voto, ut infra suo loco dicemus.
18. Octava divisio, in votum eapressum et tacitum. — Divisio professionis religiose in tacitam et empressam.—bHuic affinis est divisio voti (quae potest esse octava) in expressum et tacitum, quam tradit Graffis, lib. 2, c. 21, n. S, et dicit esse divisionem voti privati, quod a solemni distinguit. Unde per privatum videtur intelligere simplex, et postea expressum et tacitum declarat esse idem quod internum et externum, sed utitur terminis extra communem usum. Nam privatum votum a publico distinguitur, non a solemni, ut statim dicetur; et votum internum non est tacitum , nam respectu Dei maxime expressum est, et vix potest concipi quomodo fiat tacite ; respectu vero hominum, nec tacitum, nec expressum est. Votum autem externum non solum expressum, sed etiam tacitum esse potest. Unde de solo voto externo proprie datur illa divisio, ut sit sub- divisio praecedentis quoad alterum membrum. Imo non de toto illo membro nec de privato aut simplici voto, sed de solo voto solemni datur communiter haec divisio, ut videre licet in Palud., d. q. 2, n. 13, et sequentibus, ubi late id prosequitur ; eumque imitatur Supplementum Gabrielis, d. quaest. 1, art. 2, verb. Secunda divisio. Et communiter ita dividitur professio religionis in expressam et tacitam : expressa est, quae fit verbis designatis ; tacita, quae per gestationem habitus professorum, vel alias circumstantias, de quibus latius infra.
19. Hinc autem intelligitur vix posse divisionem accommodari ad votum simplex, quia cum votum simplex non habeat communiter adjunctum peculiarem habitum, aut aliud simile signum, non videtur posse exterius emitti nisi verbis proferatur, et consequenter semper est expressum ; nam quia verba expressam habent significationem, ideo votum verhis factum expressum dicitur; tacitum autem cum inducatur per aliquam actionem, aut signum in facto consistens, cui votum conjunctum esse solet, quae conjunctio invenitur in voto solemni, non autem in simplici. Sed nihilominus non repugnat in hoc etiam inveniri, ut si esset alicubi consuetudo, ut virgines habentes votum simplex castitatis, certum habitum deferrent, et non aliae, ibi, quae illum habitum deferret, censeretur tacite vovisse castitatem; 3ic assumens peculiari modo crucis signum censebatur eo ipso tacite promittere profectionem ad bellum terrae sanctae, ut colligitur ex modo loquendi jurium, c. Zicet, et c. Magna, et c. Quod super his, de Voto. Sic ergo non repugnat in votis simplicibus dari tacitum modum exterius vovendi, quamvis nunc vix sit in usu, nisi fortasse ubi vota simplicia sunt adjuucta statui religioso, ut infra videbimus.
20. Nona divisio, in cotum occultum et publicu. — Nono, dividi potest votum in occultum et publicum, cum Supplem. Gabr. supra, qui notat, non coincidere divisionem hanc cum divisione voti in simplex et solemne, quia votum simplex potest utroque modo Rferi. Est ergo haec divisio solius voti externi; nam votum internum per se est occultum, et ita non potest esse publicum, dum in eo statu manet, nisi Deo, Angelis ac Beatis; nunc vero respectu Ecclesiae militantis loquimmur. Votum autem externum licet per se publicum sit, quantum ex se est, nihilominus potest esse per accidens occultum, ut si fiat verbis, non tamen coram testibus, in quo potest habere latitudinem, prout est commune in actibus occultis, et cum proportione idem est de publico. Nam si fiat coram duobus testibus, potest dici publicum respective ad omnino occultum, quamvis absolute juxta ordinariam significationem non dicatur opus publicum, nisi coram pluribus, et in loco publico fiat. Et ideo votum solemne ordinarie semper est publicum, licet posset in rigore fieri valile coram paucis testibus; an vero possit fieri sine testibus, et quasi clandestine inter Praelatum et subditum, dicemus in proprio loco. Neque haec divisio majori indiget explicatione, quia accidentaria est, et non habet speciales effectus, praeter eos, qui vel ad solemne votum, vel ad probationem voti in judicio pertinere possunt.
21. Decima divisio, in votum simplea et solemne. — Duee conditiones ad votum solemne requisita. — Decimo, dividitur votum in simplex et solemnel, quam divisionem tradit D. Thomas, d. q. 88, art. 7 et 11; et Magist., in 3, d. 38, et ibi omnes, praesertim Paludan. late, d. q. 2, et habet fundamen:um in jure, in cap. unico de Voto, in 6, ubi vota solemnia sub hac voce declarautur , et distinguuntur a reliquis votis, quae licet non vocentur expresse simplicia, plane dicuntur non solemnia, et hoc est esse simplicia. Nam simplicitas negatio est, et hic non potest haec simplicitas in alia negatione consistere. Unde constat intelligentiam hujus divisionis pendere ex hoc, ut explicetur et intelligatur quid sit solemnitas illius voti, quod solemne vocatur. Nam membra illius divisionis quasi privative opponuntur; privatio autem per habitum cognoscitur ; et ideo explicata solemnitate unius membri, notum erit votum simplex, ut simplex est; omne enim votum quod illa solemnitate caret, simplex appellatur. Non possumus autem hoc loco rationem voti solemnis ex protesso tractare ; integram enim de illo voto disputationem in tractatum de Statu Religioso relinquimus, quia cum illo habet magnam conjunc tionem, sine qua satis explicari non potest. Nunc ergo, brevitatis causa, duas conditiones ad votum solemne requirimus. Una est, ut sit omnino absolutum, et consequenter de se perpetuum ; alia est, ut personam reddat inhabilem, vel ad matrimonium, vel a1 divitias, vel ad alios contractus suae materiae repugnantes. Omne autem votum quod hujusmodi est, annexum est vel ordini sacro. vel professioni religiosae , et ideo solet etiam hoc votum per partitionem explicari, videlicet esse illud quod sacro ordini vel professioni in aliqua religione approbata annexum est; e contrario omne illud, quod illas duas conditiones non habuerit, etiamsi alteram habeat, simplex est, quia caret propria et substantiali solemnitate. Et hoc pro nunc sufficiat ad explicationem terminorum ; nam res, ut dixi, inferius est exactius declaranda.
22. Non satis esse ad solemnitatem voti, quod vovens verbis dicat , se solemniter vovere. — Ostenditur posse dari votum simplez, quod cum externo ritu et solemnitate fiat. — Ostenditur non satis esse ad solemnitatem voti esse anneawn statui religioso. — Hinc vero colligimus primo, non satis esse quod aliquis verbis dicat se votum solemne facere, ut votum revera solemne sit. Sepe enim homines, vel ex ignorantia, vel ex nimio affectu, verbis dicunt se votum solemne facere, vel non ludendi, vel peregrinandi, quod non obstat quominus votum simplex sit, quidquid ipsi intendant, quia non possunt ipsi naturam voti immutare; unde non magis obligat votum illud, nec plures effectus habet quam si simpliciter emitteretur. Est igitur illa tantum hyperbolica locutio ad effectum exaggerandum, in re tamen nullam solemnitatem voto tribuit. Secundo, colligitur dari posse votum simplex, quod non solum publice', sed etiam cum quodam externo ritu et solemnitate fiat, ut votum peregrinationis Hierosolymitana interdum fit cum benedictione perae et baculi, ut supra notat Supplem. Gabr. Et similiter votum militandi pro recuperatione terrae sanctae ohim fiebat cum solemni traditione crucis ; et votum ingrediendi religionem , quod sine dubio simplex est, interdum solemniter fit, ut dicitur in c. Per tuas, de Voto, uhi Panormitanus notat, vocari forte solemne propter publicum instrumentum, vel quia in praesentia Praelati et aliorum factum est. Potest ergo votum simplex denominari solemne x solo ritu externo cum celebritate aliqua, quae solet solemnitas appellari; est tamen solemnitas accidentaria, et secundum quid , quam non necessario excludit votum simplex, sed illam tantum quam per dictas conditiones explicuimus, quae solemnitas substantialis dici potest. Unde infertur tertio, non satis esse votum esse annexum statui religioso, ut sit solemne, si absolutum et perpetuum ex se non sit; neque etiam sufficere ut dirimat matrimonium post illud subsecutum, si aliam conditionem non habeat, ut videre licet in votis religiosorum scholarium So- cietatis Jesu, quae novo jure sunt instituta, et peculiarem explicationem continent, quam in sequentibus, Deo dante, trademus. Et ideo haec nunc sufficiant de divisionibus votorum, quae ex forma vovendi sumuntur : de divisionibus autem , quae sumuntur ex parte materiae, dicemus commodius explicata materia voti, in fine libri sequentis.
On this page