Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDUS DE MATERIA VOTI ET DIVISIONIBUS QUA EX MATERIA SUMUSTUR.

Explicuimus naturam et essentiam voti, simulque nonnullas ejus causas declaravimus, praesertim formalem et finalem. Nam quia votum actus quidam humanus est, ab intrinseco tine speciem sumit , et ideo finem hunc declaravimus ostendendo quomodo votum a1 divinum cultum ordinetur. Ibique consequenter egimus de personis quibus voti promissio fieri potest. Unde etiam explicatum reliquimus id, quod respectu voti potest habere aliquem modum formae, nimirum objectum formale ejus; nam cum actus ipse sit quaedam forma, non habet aliam formam intrinsecam, praeter objectum suum, quamquam ornnia, quae dixi- à mus de deliberatione servanda in vovendo, possint dici ad formam ejus pertinere. Igitur dicendum superest de causa materiali et efticiente voti : efficientem voco personam voventem, quam considerabimus in libro sequenti et in hoc de materia voti dicendum cst. Votum autem, cum sit forma quaedam , non habet materiam ex qua componatur , habet tamen materiam, seu subjectum, ex cujus potentia cducatur et in quo recipiatur; haec au- tem materia non est alia praeter potentiam illam cujus actus est votum , de qua etiam in supertiori libro sufficienter dictum est. Solum ergo superest dicendum de materia circa quam votum versari debet, ut licitum et validum sit, id est, de rebus illis quae possunt Deo convenienter promitti , et quam conditionem habere debeant ut sub voti obligationem cadere possint. Et hinc consequenter veritatem et distinctionem votorum ex parte materiae declarabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum