Caput 1
Caput 1
An materia voti debeat esse possibilis et non necessaria, et quotuplex illa sit?
1. Materia voti dividitur in proaimam et remotam. — Duplex materia voti distingui potest, proxima, scilicet, et remota, quia quidquid in Dei cultum promittere possumus, dici potest materia voti. Promittimus autem Deo et res permanentes, ut pecunias, praedia, imagines, et nostra etiam corpora, itemque actiones quibus his rebus utimur, et quae proxime sunt in nostra potestate. Igitur materia proxima recte appellatur actio aliqua humana, in quam promissio proxime cadit, sicut proxima materia sacramenti dicitur confessio vel ablutio, quia forma sacramenti immediate cadit in illam, vel quia proxime constituit sacramentum. Remotam autem materiam appello omne id quod, mediante materia proxima, attingitur, et ordinatur ad cultum Dei, sive sit objectum, sive materia circa quam alia propinquior versatur : sic enim, servata proportione, aqua vel peccatum , etc., dicuntur materia remota sacramenti.
2. Prima assertio : materia promima est aetus lumanus. — Dico ergo primo : materia proxima voti necessario esse debet aliquis actus humanus. Ita docet D. Thomas, d. quaest., a. 2, et omnes id tanquam clarum supponunt. Et probatur, quia materia voti esse debet in hominis potestate; sed solus actus humanus immediate est in hominis potestate; ergo illa est proxima materia voti. Deinde patet ex ipsa forma vovendi vel promittendi; quisquis enim promittit, dare vel agere aliquid promittit, quibus verbis actiones humanae significantur. Nec refert quod etiam solemus promittere aliquid non agere, tum quia, ut supra notavi, et est vulgatum in materia morali, sub actione humana comprehenditur omissio seu privatio similis actionis; tum etiam quia talis omissio includit voluntatem non agendi, quae voluntas est actus humanus.
3. Votum non est de re absolute necessaria. — Atque hinc sequitur primo, votum de actu necessario absoluta necessitate, seu omnino naturali, stultum omnino esse, ac prorsus invalidum , quia talis actus non est capax voti. Ita D. Thomas supra, et est res clara, quia de ratione actus humani est, ut sit in potestate hominis illum omittere ; actus autem necessarius non est ita in potestate hominis. Item quia obligatio moralis ad aliquid faciendum non potest cadere nisi in id quod possumus non agere ; ad hoc enim additur obligatio, ut homo caveat non facere id ad quod obligatur; supponit ergo talis obligatio possibilitatem non faciendi; obligatio autem voti moralis est, et habet adjunctam obligationem praecepti; ergo supponit potestatem omittendi actum promissum , et ad hoc fit ut voluntas immobilior sit in tali actu. Hoc autem intelligitur, ut dixi, de necessitate absoluta et naturali; nam de necessitate praecepti, et de quacumque alia, quae veram libertatem non excludit, postea dicendum est.
4. Fotum non est de re impossibili. — Secundo infertur, votum de re seu actu impossibili nullum esse, quia de ratione actionis humanme est, ut sit homini possibilis. Item quia manifestum est hominem non posse obligari ad impossibile, etiamsi velit, cap. IVemo potest, de Reg. Jur., in 6, et lege Impossibilium, ff. eodem. Quia voluntas imponens obligationem, etiamsi propria sit, debet esse secupdum se consentanea prudentiae ; obligatio autem ad impossibile imprudentissima est, et contra omnem rationem. Eo vel maxime quod, ut supra tetigi, licet obligatio voti oriatur ex promissione tanquam ex facto, formaliter tantum nascitur ex divina et naturali lege, quae cum maxime rationabilis sit, nunquam obligat ad impossibile , etiamsi homo conetur illam obligationem sua voluntate assumere. Adde, sires seu actio talis esse cognoscatur, non posse voluntatem humanam illam absolute et efficaciter velle, quia electio non est impossibilium, et ita nec potest absolute velle ad illam se obligare, cognita impossibilitate; unde nec promittere illam potest vere et ex animo, quia promissio, quantum est ex se, est principium actus promissi, et postulat efficacem voluntatem ejus ; ergo esse non potest de actione impossibili, ejus cognita impossibilitate : si autem haec ignoratur , et ideo promittitur quod in se est impossibile, quia existimatur possi- bile, tunc ex alio capite votum invalidum est, scilicet, quia est involuntarium propter intervenientem ignorantiam. Denique impossibilitas natura sua excusat ab obligatione etiam jam existente ; ergo multo magis impediet ne denuo nascatur. An vero votum de materia, quae non tota est impossibilis, obliget ad partem possibilem, dicemus in sequentibus.
5. Secunda assertio : materia remota est ves qua possumus uti ad cultum Dei. — Materia remota, alia est vitenda, alia prosequenda. — Dico secundo : materia remota voti complectitur res omnes, quibus per actus humanos ad divinum cultum uti possumus , ut sunt materia talis usus: sic enim proprium corpus, pecunia , et similia, possunt dici materia voti, imo hac ratione solent vota appellari, si ex voto fiant ; sicut in sacrificio res oblata est materia sacrificii, et eatenus solet sacrificium appellari. Ratio autem est clara ex supra dictis, quia actus humanus est proxima materia voti; ergo omnis illa res, quae potest cadere sub talem actum , vel est necessaria ad illum , erit materia remota voti. Item obligatio voti cadit aliquo modo in talem rem; et non proxime, sed mediante aliqua actione , nam votum obligat, verbi gratia, ad expendendas pecunias, etc.; ergo ob priorem causam recte dicetur talis res materia voti, et ob posteriorem dicetur remota. Neque circa hoc difficultas alicu jis momenti occurrit. Solum observo, aliquam dici posse materiam remotam voti, ut efficiendam, seu positive (ut sic dicam) donandam, vel consecrandam Deo ; aliam ut vitandam , seu cavendam, quomodo dicitur, 2 Reg. 23, David libasse aquam Deo, quam noluit bibere. Priori modo est materia voti omnis res sacra, seu consecrabilis Deo, ut templum, imago, et Christus ipse, quatenus potest ex voto offerri in sacrificium Deo; imo et omnis res quae honestum habet usum, et sub ea ratione offerri potest Deo, ut pecunia. Posteriori autem modo delectatio corporis, vel in omnibu quaelibet materia peccati potest dici materia voti, quia voluntaria ejus carentia potest in Dei honorem ordinari.
6. Materia ad votum sufficit quod sit possibilis, et non necessaria quoad usum. — Atque hinc intelligitur quomodo etiam quoad hanc materiam verum sit, votum esse de materia possibili, et non de necessaria. Primun enim intelligi debet, et simpliciter, seu secundum se, et in ordine ad usum hominis : nam si res ipsa in se non sit possibilis, nec usus ejus possibilis erit; parum vero refert ipsam in se pos- sibilem esse, si usus ejus sit homini impossibilis, ut constat. Unde e contrario non obstabit quod materia remota voti in se necessaria sit, si usus ejus potest esse non necessarius, sed liber. Sicut potest quis vovere Deo patienter ferre aegritudinem, famem, sitim, quamvis haec naturalia sint, vel potest vovere non vindicare injuriam , quam per absolutam vim patitur. Atque ita intelligendus est D. Thomas, d. art. 2, cum inquit, quod est absolute necessarium esse vel non esse, nullo modo sub votum cadere; est enim hoc verum de re necessaria, quatenus talis est : at vero quatenus potest esse materia usus liberi, bene potest esse materia voti, ut constat, quia ut sic sub potestate hominis cadit.
7. Hinc denique licet universaliter inferre, materiam , quae est in alterius potestate, non posse ab alio promitti, seu non esse materiam voti alieni (ut sic dicam), sed unumquemque tantum posse illa vovere , quae sunt sub sua potestate, seu quae ab ipso aliquo modo pendent. Ratio est, quia quod non est in mea potestate ut sic non est mihi possibile ; votum autem esse debet de re possibili respective, id est, ipsi voventi, ut probant rationes supra factae. Et ideo etiam votum proprie non est de patiendo, sed de agendo; de passione autem esse poterit quatenus a vovente pendet, id est, vel de non impedienda passione, vel de patienter ferenda, sicut etiam esse poterit de actione aliena procuranda, vel quid simile. Et ideo haec sufficiunt de materia remota : nam per ordinem ad actus humanos ipsius voventis sumenda est, et ideo, explicatis actibus qui possunt esse materia proxima voti , cognoscetur etiam materia remota.
On this page