Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum in materia impossibili pars possibilis sit materia voti, ita ut votum de materia impossibili obliget ad materiam possibilem ?

CAPUT II. UTRUM IN MATERIA IMPOSSIBILI PARS POSSIBILIS SIT MATERIA VOTI, ITA UT VOTUM DE MATERIA IMPOSSIBILI OBLIGET AD MATERIAM POSSIBILEM ?

1. Dubium utrum res ez parte ampossibilis sit materia voti ^ — Dictum est rem seu actionem impossibilem non posse esse materiam voti, ex quo duo certa sunt. Unum est, votum de una re impossibili non obligare ad aliaam possibilem in illa materia non inclusam, quia votum non obligat ultra intentionem agentis, et vovens talem rem non intendit promittere aliam omnino distinctam, et in illa non inclusam ; ergo ad iilam non obligatur. Nec tene- tur quasi commutare rem impossibilem in possibilem omnino distinctam, quia hoc non intendit, nec promissio per se habet hanc vim, sicut lex dere impossibili ad aliam distinctam possibilem non obligat. Unde est secundo certum, quando res promissa ita est uua ut sit indivisibilis, si alias sit etiam impossibilis, nullam relinqui materiam, quae sit capax obligationis voti. Probatur, quia nec res tota impossibilis est materia , nec pars ejus, quia supponitur esse indivisibilis, nec res alia omnino distincta, quia in illam non cecidit promissio; ergo nulla est ibi obligatio, nec materia ejus. Difficultas ergo est, quando integra materia impossibilis coalescit ex multis, quorum singula, vel omnia, vel aliqua sunt possibilia, an tunc votum de toto impossibili obliget ad partem possibilem.

2. Sententia negans. — Pars negans tale votum ad aliquid obligare suaderi potest primo , quia tale votum est simpliciter nullum ; ergo ad nihil obligat. Antecedens patet , qu'a simpliciter est de materia inepta et incapaci, quia malum ex quocumque defectu, et consequenter votum est nullum, quia directe cadit in totam illam materiam, ut unum quid est, et inde accipit rationem et proprietates suas. Consequentia autem probatur, tum quia quod est nihil, nullum potest inducere effectum ; tum etiam quia intentio voventis non fertur in singulas partes, sed in illud totum, quod impossibile est. Secundo argumentor exemplis : unum est, si quis vovit nunquam peccare , votum illud ad nihil obligat, quia est de re impossibili, et ideo nullum et stultum est, ut dixit Soto, lib. 7 de Just., q. 1, artic. 3. Nam quia ad totum obligare non potest propter rationem factam, neque ad partem obligat , quia non est major ratio de unaà quam de alia. Aliud exemplum est, si quis post matrimonium consummatum voveat absolute castitatem , invito altero conjuge, illud votum censetur nullum, quia est de objecto injusto ex parte, et ita impossibih moraliter , quia non potest non reddere debitum , et ideo ex sententia multórum ad nihil censetur obligare. Item qui vovit dare eleemosynam propter malum finem , non obligatur dare illam praetermisso fine, quia circurmstantia illam totam materiam vitiavit, et ineptam ac incapacem reddidit ; ergo similiter in praesenti. Denique qui vovit facere rem possibilem modo impossibili , ad nihil obligatur, ut qui vovit ire Romam ex Hispania intra ires dies, vel Hierosolymam sine navi, quia non se obligavit ad rem sine tali modo ; sicut etiam qui promittit rem indifferentem propter se ipsam, non tenetur facere illam propter bonum finem, quia non se obligavit ad talem modum ; ergo similiter in praesenti.

3. Sententia affirmans proponitur. — Contraria nihilominus sententia multis modis suaderi potest. Primo ratione, quia qui promittit, quantum in se est, intendit se obligare ad id quod promittit; ergo cum promittat totum et partem, si.non potest totum, obligatur ad partem. Secundo, argumentor ex regula , Si non valet quod ago, ut ago, valet ut valere potest, c. unico, S 1, de Despon. impub,, in 6, quam regulam observandam esse in juramentis supra diximus, et idem esse de vetis tradit Sylvester, verb. Volum, 4, quaest. 2, dicto 4, cum Panormitano, in cap. Quidam, de Convers. conjugat., ubi idem habet Ant., et in c. Placet, eod. Et colligitur ex illis juribus, quatenus asserunt feminam, quae vivente marito religionem est professa, licet religiosa fieri non potuerit, nihilominus fuisse voto obligatam in eo quod potuit, scilicet in non petendo, non vero in eo quod non potuit, scilicet in non reddendo debitum. Tertio, facit regula juris 37, in 6, Utile per inutile non vitiatur, quae regula intelligitur, quando utile sine inutili consistere potest, ut ibi notant expositores, et Navarrus, in Summ., capite duodecimo, numero quarto, vers. Ez quibus infertur, ubi regulam illam ad haec vota applicat. Atque eamdem regulam servandam esse in juramentis insinuatur in cap. Ad nostras, et in cap. Quemad modum, de Jurejurando, et supra dictum est; ergo idem crit in votis. Quarto, probatur exemplis: unum est, de vovente ire genibus flexis Hierosolymam, nam tenetur ire modo possibili, rejecto impossibili. Aliud simile est, si quis voveat triduo ire Romam ; tenebitur enim quam primum possit; sicut in L. Si quis ita, 2, ff. de Condit. instit., dicitur legatum, vel institutionem relictam sub conditione, Si intra triduum post mortem testatoris monumentum feceris, non obligare ad modum impossibilem, licet obliget quoad opus ipsum, ut recte ibi Glossa declarat. Aliud exemplum es;, si quis vovit jejunare totam Quadragesimam, et non possit integram, possit autem partem; nam tenetur ad partem, secundum omne:; ergo, etc.

4. Votum de re impossibili quando obliget ad partem possibilem, quaudo vero non. — Haec argumenta pro utraque parte facta convincunt, votum de re impossibili aliquando obligare ad partem possibilem, aliquando vero non obhgare. Solum relinquitur explicandum qua distinctione in hoc utendum sit, et quomodo- possint casus discerni. Ad hoc autem declarandum, advertendum est ex duobus principiis hoc pendere, scilicet ex materia voti et intentione voventis, quia ex materia pendet capacitas obligationis, ex intentione vero actualis obligatio.

5. Prima conditio ex parte materie. — Primo ergo ex parte materiae nonnulla condines assignari possunt. Prima et praecipua est, ut conditio impossibilitatem inducens separabilis sit ab actu impossibili, eo manente utili et honesto: haec per se nota est ex dictis. Secunda esse potest, ut actus maneat ejusdem rationis sub qua promissus est; quae conditio involvit etiam intentionem voventis. Ratio est, quia votum non obligat ad omnem actum possibilem, sed ad illum, de quo fit ; fit autem deillo actu Iu specie, et secundum eam rationem quae per verba promissionis significatur ; ergo si ita non est possibilis, licet aliqua pars ejus sit poss;blilis. non obligabit votum. Undelicet hoc proveniat ex intentione voventis, tamen quia intentio colligitur ex materia, ideo haec conditio ex parte materiae postulatur. Et hanc partem bene probat prima ratio dubitandi priori loco posita: exempla autem parum valent, ut mox dicam. Meliora sunt, si quis vovit confiteri, et postea non possit, ex vi voti non tenetur de peccatis doiere, licet dolor ut pars sacramenti in voto fuerit inclusus. Item, si quis vovit jejunare in tali die, in quo non potest abstinere a carnibus, non obligabitur ad aliam abstinentiam vel formarn jejunii, licet eam observare possit, quia illud non est jejunium. Item vovit quis aedificare templum, quod illi est impossibile: licet possit aedificare capellam in alio templo, non tenetur: et sic de aliis. Qua extendenda non sunt, sed prudenter moderanda, juxta ea quae dicemus.

6. Tertia conditio, que ab aliquibus inculcatur. — Tertia conditio addi solet, ut totum ita sit impossibile rationecollectionis partium, ut aliqua major ratio obligationis appareat in una parte possibili, quam in alia; uam si votum non obligat ad collectionem partium, propter impossibilitatem, et in una parte nulla est major ratio quam in alia, votum etiam non obligabit ad atiquam determinate, cum non sit major ratio unius quam alterius; ergo ad nihil obligabit. Et hoc videntur sentire Soto, et alii. Sed hanc conditionem non existimo necessariam, ut patet in exemplo de vovente jejunare omnibus diebus heblomadae; nam si hoc totum est impossibile, possit autem ter vel quater in hebdomada jejunare, tenebitur secundum omnes ; et tamen nulla est major ratio de ho- die quam de illo. Satis ergo est quod numerus dierum possit determinari prudenti arbitrio: determinatio autem ad tales dies quasi materialis est, et propria voluntate fieri potest. Quod patet in aliis votis, quae non habent definttam obligationem quoad individuam materiam vel temporis circumstantiam, sed quasi sub disjunctione relicta sunt. Igitur duae priores conditiones sufficiunt.

7. Aliquot corollaria. — Primum. — Solvuntur rationes opposite. — Ex quibus colligitur primo, quoties materia totalis voti non est totum aliquod moraliter, et secundum ordinarium usum indivisibile, sed est tantum vel species quaedam actuum, vel multitudo aut collectio eorum, tunc licet non sit possibile totam materiam et singulas partes implere, nihilominus votum obligare ad partes, vel ad collectionem partium possibilem, ubi de contraria intentione voventis non constiterit. Haec est communis sententia, ut sumitur ex divo Thoma, dicta quaest. 88, art. 2, ubi loquitur de impossibilitate superveniente post votum; sed est eadem ratio de illa quae existit, cum votum fit. Et eodem modo loquuntur Theologi communiter in 4, d. 38; Anton., 2p,, tit. 11, S 2, vers. Secundo est, et c. 9, S 4; Turrec., 97,. q. 4, in princ., art. 39; Navar., c. 12, n. 39; et Summistae, verbo Votum. Probaturque rationibus, et juribus secundo loco adductis, quae plane hoc convincunt. Item, quia contra hoc nihil probant priores rationes; nam prima solum procedit, quando materia voti est unum totum indivisibile, quia tunc vel nullae sunt partes, vel non voventur secundum se, sed tantum ut componunt totum. Non procedit autem, quando materia tantum dicitur una per modum unius confusi, seu potentialis, vel aggregati, quia tunc vitium unius partis non vitiat aliam, et singulae per se promittuntur, et omnes quasi distributive. Tunc ergo negamus tale votum esse omnino nullum, nam ex parte validum est, quia habet materiam multiplicem, et partes illae non sunt inter se connexae, nec in aliquo toto, quod quasi per se componant ; ergo votum cadens in totam illam materiam habet suum effectum in parte capaci, et non in alia.

8. Declaratur optime ex Glossa, in d. L. $2 quis ita, quia illud votum, licet unum appareat, virtute est multa, ut patet in voto jeju- nandi Qualragesimam, nam virtute continet vota singula pro singulis diebus; quid ergo obstat quominus ex parte possit esse validum et ex parte invalidum? Idem eensent aliqui de voto recitandi in die integrum officium canonicum, si possit ex parte quoad aliquas horas impleri, et non quoad omnes, nam obligabit quoad partem possibilem, quod est accipiendum juxta supra dicta de illo praecepto. Nam in praesenti, optima regula esse videtur, ut ex vi talis materiae tunc votum censeatur obligare ad partem, et eo modo quo obligaret praeceptum ecclesiasticum in simili materia et casu ad partem implendam, cum totum non possit. Quia est eadem in utrisque ratio, et aequivalentia plurium praeceptorum vel votorum, et divisibilitas (ut sic dicam) obligationis, ac denique quia vota censentur fieri de his actibus, juxta communem morem Ecclesiae, atque adeo prout praecipi vel consuli solent.

9. Satisfit exemplis in oppositum. — Nec etiam exempla in contrarium inducta urgent, sed possunt ex parte retorqueri. Primum enim exemplum de voto nunquam peccandi incertum est, et forte probabilius est inducere aliquam obligationem, ut dicam sequenti capite. Secundum vero exemplum falsum assumit ; nam certum est, votum illud obligare ad id, quod est in potestate conjugis, quod est non petere, non fornicari, etc., ut probant allata jura. Et ita retorqueri potest illud exemplum, quia castitas non est unum totum indivisibile, sed est collectio plurium actuum, quorum singuli per se sub votum cadunt, quia in singulis honestas castitatis simpliciter rcperitur, et per singulos offenditur castitas, Unde materia illa potest negative explicari, scilicet, non uti venereis quantum possibile fuerit, et ideo licet quoad aliquid non sit possibile, quoad caetera obligat ; sed deillo voto plura suo loco. Tertium autem exemplum non est de re simili, quia finis, et actus propter finem promissus, non comparantur ut duae partes materiae promissae per se separabiles, sed finis est tota ratio et motivum operandi, et ideo si sit pravus, et ponatur ex parte materiae, excludit voluntatem circa illam materiam secundum se, ut infra videbimus. Et eadem ratio est de promissione rei indifferentis propter se ipsam; nam illa etiam intentio tota est de materia prava, et ideo non est ad rem. Alia vero exempla falsa sunt, ut ex dictis patet.

10. Secundo, quando impossibilitas materie oli provenit em modo accessorio, votum obligare ad actum ipsum absolute. — Unde infertur secundo, quoties impossibilitas materiae voti provenit ex modo accessorio actui principaliter promisso, votum obligare ad actum ipsum secundum se, secluso modo, nisi talis modus propter minuendam materiae difficultatem adhibitus sit, vel nisi alias constet, intentionem voventis fuisse non obligari ad actum sine tali modo. Regula haec recepta est,ut supra ex Navarro retuli, in casu de voto eundi Jerusalem genibus flexis, et similibus; nam censetur votum obligare ad substantiam secluso modo, quam resolutionem omnes sequuntur, et sumitur ex doctrina Divi Thomae proxime relata, et convincitur rationibus factis secundo loco. Et specialiter declaratur, quia accidentalis defectus non destruit substantiam. Item impedimentum in accessorio non redundat in principale, sicut non polluitur ecclesia polluto coemeterio, cap. unic., de Consecratione ecclesiae, in 6, ne minus digmum majus, aut accessorium principale ad se trahere videatur, ut ibi dicitur. Item ibi concurrunt simul duae voluntates formales aut virtuales, una, volendi se obligare ad principalem actum, verbi gratia, peregrinationem Hierosoly mitanam, alia obligandi se ad modum ; et prior fuit absoluta, et non sub conditione talis modi; ergo , licet voluntas modi non obliget, voluntas ipsius actus obligabit. Secus vero erit e contrario ob contrariam rationem, nam si actus principaliter promissus invenitur impossibilis , cessaut accessoria, et iamsi possibilia sint, quia non sunt per se sub promissione, sed ut adjacentia alteri; ut si quis voveat communicare, et consequenter teneatur confiteri, supponendo habere conscientiam peccati mortalis, si postea non possit communicare, nec confiteri tenebitur. Item si quis vovit peregrinari sacco indutus, cessante possibilitate peregrinationis, cessat obligatio induendi saccum, et sic de aliis. Sed hinc oriebatur difficultas circa jura supra allegata de Convers. conjug. Sed illa postea tractanda est.

11. Addidi vero limitationem: Nisi medus ad minuendam materiam additus sit; nam si notabiliter fiat actus difficilior ex defectu mo di, qui putabatur possibilis, tunc poterit votum non obligare, non quia sit de re impossibiii, sed ex defectu voluntarii; ut, verbi gratia, vovit quis visitare limina sancti Petri equitando, vel navigando, quia credidit nec facultatem, nec possibilitatem sibi defuturam ad eundum tali modo; postea vero deest facultas; non tenebitur pedibus ire. Quia hic modus notabiliter mutat difficultatem materiae, et non censetur volitus actus sine modo, quia licet modus sit accessorius in ordine ad actum, in ordine ad consensum ita est moraliter necessarius, ut error circa illum substantialis censeri debeat, et consequenter impossibilitas ejus in totam materiam redundet. Et quoad hoc est magna differentia inter modum impossibilem augentem difficultatem operis, vel minuentem. Nam quando auget, et nihilominus vovetur ex falsa existimatione, quia putatur possibilis, et magis religiosus, licet detegatur error, et talis modus auferatur, votum obligat, quia non intervenit ratio minuens voluntatem circa ipsum actum possibilem, et honestum secundum se, quia voluntas ferebatur in illum etiam cum majori arduitate ; secus vero est, quando modus faciliorem reddebat actum promissum, ut declaratum est.

12. Denique addita est limitatio : Nist aliunde constet de intentione voventis, quia ab illa pendet tota obligatio, et pro libertate sua potest connectere, quoad obligationem, ea quae secundum se connexa non sunt, et potest nolle principale, nisi dependenter ab accessorio, et quasi sub conditione illius, quia hoc totum liberum est. Tunc ergo quocumque modo sit impossibilis materia ratione unius parts, vel modi etiam accessorii, votum ad nihil obligat; tum quia tunc intenditur totum illud objectum per modum unius indivisibilis; tum etiam quia consensus circa unam partem possibilem tunc non est absolutus, sed virtute est conditionatus, si altera pars seu modus adjungatur.

13. Objectio. — Solutio. — Dices: si materia voti non postulat talem intentionem, saltem secundum usitatum et convenientem modum vovendi, unde poterit cognosci? Respondeo, imprimis ex relatione et conscientia voventis, cui credendum est in ejus foro. Ille ergo potuit ita expresse concipere suam intentionem, Volo peregrinari pedibus, et mendicando, et ita obligari, et non aliter; tunc ergo satis constabit de intentione, et ita si modus sit impossibilis, non tenebitur equitando propriis expensis votum implere. Deinde, quando intentio non est ita expressa, spectanda est ratio volendi; nam si, pensatis omnibus, credatur principale motivum vovendi fuisse omniuo pendens a tali modo vel circumstantia, tunc signum est materiam illam fuisse intentam cum tali modo, et non aliter, quia ex motivo et fine pendet tota: voluntas. Et tunc modus ille respectu talis motivi est materia principalis, licet respectu ipsius actus vel materiae accessorius videatur. Optimum exem- plum est apud D. Thomam, dicta quaest. 88, art. 3, ad 2, et quaest. 189, art. 3, ad 2, de illo qui vovit ingredi hoc monasterium ex peculiari affectu ad illud; nam si fiat illi impossibilis ingressus in illud, quia non admittitur, non obligatur ad alia, quia non intendit se obligare ad statum religiosum absolute, sed vestitum talibus circumstantiis. Idem est, si quis vovit confiteri intuitu lucrandi jubileum, et praecise ratione illius ; nam si fiat impossibile jubileum, quia cessavit antea, vel quia non potest vovens alias necessarias diligentias facere, non tenebitur confiteri. Et idem est quoties principalis finis operantis redditur impossibilis, quia tunc obligatio voti circa alia cessat, quia respectu voluntatis voventis sunt quasi accessoria, quae cessant cessante principal.

14. Quid agendum quando vovens manet dubius de intentione vovendi. — Sed quid si, post diligentem examinationem conscientia voventis, et circumstantiarum omnium, non possit certo constare de intentione voventis, sed res maneat dubia ? Quidam censent interpretandam esse intentionem in favorem voventis, ex illo generali principio, quod in dubio melior est conditio possidentis. De quo principio quomodo ad obligationem voti accommodandum sit, infra, libro quarto, ex professo est dicendum. Nunc ergo assero, primum omnium spectandam esse conditionem materia, juxta priorem regulam supra positam ; nam, eo ipso quod de contraria intentione voventis non constet, judicandum est votum obligare juxta exigentiam materiae, et intentionem fuisse materiae proportionatam. Unde, licet aliunde moveatur dubium, si materia talis est ut partes ejus non sint connexae, nec componere soleant unum totum quasi individuum, vel materia possibilis est principalis, et modus impossibilis est accessorius, votum obligat ad partem possibilem. Quia tunc satis constat de voto emisso ; constat etiam, quod ordinaria et quasi connaturali intentione factum obligat ad partem possibilem ; et non constat fuisse aliter intentionem conceptam ; ergo pro voto, cui materia favet, praesumendum est, et ex quo aliquis sic vovit, non potest dici possidere suam libertatem, quia de hoc ipso dubium est an illam possideat, et probabilius est possidere votum. Secus vero erit quando alia intentio est magis connaturalis materiae, propter contrariam rationem. Quod si ex parte etiam materiae dubium sit quaenam intentio illi melius aptetur, tune in dubio favendum censeo libertati voventis, ut dicto loco latius ostendam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2