Caput 3
Caput 3
An fieri possit votum non peccandi, et ad quid obliget?
1. Sensus quaestionis. — Haec quaestio annexa est praecedenti, et in hoc tantum sensu hoc loco proponitur. Nam potest quaeri de voto ncn peccandi in aliquo individuo, vel in aliqua specie, aut genere peccati, ut contra justitiam aut castitatem. et de hoc non movemus quaestionem, quia talis materia possibilis est. Hic ergo specialiter consideratur votum non peccandi, ut est de tota collectione peccatorum, quam totam sine lapsu vitare censetur impossibile fragilitati naturae lapsae. et ideo tale votum videtur nullum, juxta principium positum iu 1 cap. In contrarium autem est, quia cum omne peccatum debeat esse voluntarium, tota illa materia videtur simpliciter subjecta humanae voluntati, ac subinde, non esse ita impossibilis, quin possit cadere sub voti obligationem, sicut cadit sub obligationem praecepti seu praeceptorum Dei. Tria igitur vota in praesenti distingui possunt, scilicet, nunquam peccandi mortaliter, vel venialiter ex deliberatione, vel simpliciter nihil unquam peccandi, etiam venialiter, et quovis modo.
2. Prima assertio : votum munquam peccandi morítaliter validum est. — Dico primo: votum nunquam peccandi mortaliter validum est. Ita tenet Sot., lib. 7 de Just., quaest. 1, art. 3, eumque omnes moderni secuti sunt. Navarr., in c. 12, n. 64, sub distinctione dicit, esse de re adeo difficili, ut vel non obliget, vel facile dispensandum sit. Nihilominus veritas est, esse simpliciter validum. Probatur, quia est de re honesta et non impossibili, quia, licet sit impossibilis per naturam, non tamen per gratiam ; quod autem per amicos possumus, simpliciter possumus ; gratia enim Dei ex se parata est. Non desunt tamen qui distinguendum putent inter hominem fragilem et constantem ; et in priori dicunt tale votum esse nullum, quia est de re moraliter impossibili ipsi voventi; in alio vero esse validum, quia in illo non habet illam impossibilitatem. Non est tamen probanda distinctio quoad voti valorem, quamvis habere possit locnm quoad utilitatem et convenientiam. Rtaque in quocumquc homine votum illud validum est, quia, quamtumvis homo sit fragilis, habet moralem possibilitatem non peccandi mortaliter, si velit auxilium divinum implorare. Et quamquam negotium sit difficile, maxime in tali subjecto, non est tanta difficultas ut reddat votum nullum, aut materiam incapacem obligationis voti. Nam etiam in civili jure difficultas reddendi non facit contractum nullum, L. ult., ff. de Actionib. empti, et in L. Continuus, S Tllud, cum sequenti, ff. de Verbor. obligatione, ubi Glos., verb. Possibile, recte et ad rem nostram advertit, non esse impossibile quod per alium fieri potest.
3. Facile dispensandwum in voto non peccandi ortaliter. — Nihilominus tamen verum est quod Navarrus dixit, esse sufficientem rationem in tali voto, ut dispensetur in illo. Et simili ratione, verum est tale votum non expedire, neque esse consulendum regulariter, quia est parum utile, et potest esse occasio gravius peccandi, quia rari sunt homines qui divinae gratiae ita cooperentur, ut nunquam mortaliter peccent. Dixi autem regulariter, quia in homine constante, et qui auxilium divinae gratiae in se expertus est, poterit tale votum esse utile et temeritate carere; raro tamen hoc admittendum est, quia ordinarie est plus periculi quam utilitatis in tali voto. Imo aliquando potest tam grave esse periculum, spectata fragili conditione voventis, ut nonnullum peccatum sit tale votum emittere, propter imprudentiam et temeritatem. Hoc vero periculum non satis est ut votum sit nullum, quia non nascitur ex ipso voto, sed aliunde ex hominis negligentia aut malitia; quia vero prudentia respicit omnes circumstantias, sufficit illud periculum, ut non expediat facere tale votum.
4. Secunda assertio : votum nunquam peccandi venialiter em deliberatione non est à invalidum.—bico secundo: votum nunquam peccandi venialiter ex deliberatione ac plena advertentia, non est invalidum, licet minus expediat minusque consulendum sit quam praecedens. De hoc puncto nihil in specie dicunt Soto, Navarrus vel alii moderni ; habet tamen peculiarem difticultatem. Quia votum hoc plura complectitur quam votum non peccandi mortaliter et ideo difficilius est, imo videri potest moraliter impossibile. Sed mihi non videtur esse tale. Probatur ergo prima pars assertionis, quia tale votum est de re honesta, et possibili cum divina gratia ; ergo absolute validum est. Probatur minor, quia om- ne id, quod humanam et moralem requirit deliberationem, includit etiam potestatem moralem faciendi et non faciendi; ergo ex hac parte tota materia illius voti moraliter possibilis est. Aliunde vero ex parte divinae gratiae etiam est possibile vitare omnia ejusmodi peccata venialia longo tempore, etiam usque ad finem vitae ; multis enim haec grata concessa est, non ex speciali privilegio, quod sit praeter aliquam ordinariam legem, nulla enim talis lex invenitur, sed ex majori benevclentia Spiritus Sancti, qui dividit singulis prout vult. Imo non existimo donum hoc adeo rarum esse, quin multis viris, vel perfectis, vel qui ad perfectionem tendunt, pro aliquo saltem vitae tempore concedatur. Hoc ergo votum ex vi objecti non est invalidum, imo neque omnibus nocivum, inutile aut imprudens. Ordinarie vero non expedit, ut a fortiori probant dicta in praecedenti assertione. Quia ordinarie potest plus obesse quam prodesse. Quale autem peccatum sit non servare votum in materia levi, libro 4 dicemus.
5. Tertia assertio: colum de non peccando omnino et simpliciter, non obligat quoad totam materiam. — Dico tertio: vorum de non peccando simpliciter, et quocumque modo, non obligat ad sui observationem quoad totam illam materiam. Ita docent Navarrus, Soto, et omnes : imo(ut videbimus) censent votum illud esse omnino nullum, quia est de re impossibili, quia vitare omnia peccata venialia etiam ex surreptione et collective, non est possibile, non solum per liberum arbitrium, verum etiam nec per gratiam ordinariam absque specialissimo privilegio, ut ex materia de Gratia suppono. Confirmatur primo, quia tale votum est ex se inutile, et esset semper nocivum, si obligaret ; non est ergo verisimile tale votum acceptari a Deo; ergo neque esse validum. Deinde probari hoc solet, quia sicut votum requirit deliberationem moralem subreptioni oppositam, ut valide fiat, ita ex parte materiae requirit, per se loquendo, ut possit cum simili deliberatione impleri aut violari; peccata autem venialia, quae fiunt ex surreptione, excludunt hujusmodi deliberationem, quia non est in potestate hominis deliberare perfecte de illis vitandis vel admittendis ; nam, eo ipso quod homo hoc posset, jam talia peccata non essent ex subreptione; ergo talis materia est incapax obligationis voti. Major probatur, quia votum requirit materiam sibi proportionatam ; ergo cum sit opus perfectae deliberationis, requirit materiam eodem modo deliberabilem ; et cum sit opus consilii, requirit etiam opus quod sub consultationem cadere possit. Nec satis est quod materia voti absolute sumpta deliberabilis sit, quia non tantum hoc modo sumitur in tali voto, sed etiam ut ex subreptione movet hominem, et ut sic deliberabilis non est.
6. Objectio. — Sed haec ratio non videtur cogere, quia homo tenetur ex lege divina ad vitanda omnia peccata venialia absolute et simpliciter; ergo signum est illud objectum non esse impossibile, quia lex non est de re impossibili; ergo potest esse materia voti. Confirmatur, quia quae potest esse materia boni et perfecti propositi, potest esse materia voti; sed propositum absolutum nunquam peccandi venialiter ullo modo est possibile et optimum, et aliquando in confessione adhibitum; ergo.
7. Solutio. — Ad hoc argumentum responderi potest primo, non dari unam aliquam legem obligantem ad vitanca omnia peccata venialia, atque ita non posse dari unum votum quod ad hoc obliget. Sed haec responsio non satisfacit, tum quia intelligi potest aliqua lex, cui repugaet hic actus : Volo aliquando peccare venialiter, quod est signum, illud objectum esse lege prohibitum; tum etiam quia negari non potest quin saltem ex collectione plurium praeceptorum illa obligatio nascatur ; ergo eadem ratione posset ex voto oriri, quia homo saltem posset ad hoc se obligare per collectionem plurium votorum, quod aequale inconveniens est. Maxime quia ad omne id, ad quod potest homo se obligare per plura vota, potest etiam se obligare unica promissione, si tota illa materia per modum unius proponatur.
8. Aliter responderi potest, peccatum veniale, praesertim hoc imperfectum de quo agimus, non esse contra legem, sed praeter legem; et ideo argumentum supponere falsum, quia nulla datur propria lex quae talia peccata prohibeat. Haec tamen responsio magis in verbis consistere videtur quam in re, quia negari non potest quin omnis culpa, eo ipso quod culpa est, repugnet legi, quod satis esse videtur ad vim argumenti. Responderi autem potest, legem per se et directe fieri de actu humano; ex imperfectione autem hominis accidere, ut imperfecto modo legem violet sine perfecta deliberatione, ratione cujus imperfectionis dicitur talis actus esse praeter legem, et non contra legem, qua non directe, sed quasi concomitanter cadit in talem actum. Votum autem si fiat de hujusmodi peccatis vitandis, directe illa respicit, ut propriam mate- riam, et ideo non est similis ratio de utroque. Sed neque hoc satisfacit, quia etiam respectu talis voti dicetur peccatum veniale ex subreptione esse praeter legem voti, non contra illam, sicut in voto castitatis dicendum est quoad peccata venialia per subreptionem in illa materia.
9. Solutio vera. — Unde clarius respondetur, concedendo illud objectum non esse physice impossibile, quia cum peccatum liberum esse debeat aliquo modo, necesse est ut sit aliquo modo possibile vitare illud. Quod siob hanc causam possibile est vitare singula peccata, vitare etiam omnia non potest esse physice impossibile. Dicitur autem absolute impossibile, quia humano modo fieri non potest, nec fieri unquam contingit sine speciali privilegio. Deinde fatendum est naturalem legem, sive unam, sive collectionem plurium, ad aliquid amplius posse humanam voluntatem obligare, quam ipsa se ipsam possit per votum obligare, nam lex naturalis obligat ad illam collectionem moraliter impossibilem, ad quam non potest homo voluntarie se obligare. Hujus autem ratio esse potest, vel quia illa obligatio est summa possibilis, et ideo licet a suprema voluntate imponi possit, non tamen per propriam assumi. Sicut etiam lex humana non posset homini praecipere rem adeo difficilem ; votum enim in hoc convenit cum lege humana, quod per hominis voluntatem fit. Vel etiam esse potest ratio, quia illa obligatio est veluti proprietas naturalis necessario consequens ad lumen rationis, cui accidentaria est moralis impossibilitas, quae oritur ex conjunctione ad corpus, et appetitum sentientem. Unde illa obligatio est etiam per se necessaria ac sufficiens ad rectitudinem legis naturalis, et modum humanum ; obligatio autem voti nec naturalis, neque in tali materia est utilis, nec conveniens ad morum honestatem.
10. Objectio. — Solutio. — Confirmatio autem supra addita de proposito potius probat contrarium; nam homo non potest habere propositum efficax et absolutum vitandi omnia haec peccata, ut dixi in materia de Poenitentia ; quod autem non potest homo proponere facere, non potest promittere. nam, licet possit promittere sine voluntate faciendi, non tamen sine potestate habendi hanc voluntatem. Dices: potest saltem homo proponere facere quod in secst, ad vitanda omnia peccata venialia. Respondeo primum, hoc propositum non satis esse ad vovendum simpliciter vitare omnia. Deinde existimo, illud etiam objectum talis propositi non posse esse materiam voti: quia propositum esse potest de re valde confusa, et quae in ipsa executione vix possit humano modo discerni, an homo tali proposito satisfecerit; votum autem esse debet non solum de re possibili, sed etiam de re determinata, quae moraliter loquendo possit cognosci, saltem probabiliter, cum impletur; objectum autem illius propositi est valde confusum et incertum ; quis enim hominum cognoscere potest, an faciat id quod in ipso est ad vitanda omnia venialia peccata, etiam illa quae per subreptionem committuntur? Non est ergo illa materia voti.
11. Objectio. — Sed objici potest, quia sequitur non solum generale votum vitandi omnia peccata nullum esse, verum etiamsi fiat in una vel altera materia, ut, verbi gratia, vitandi omnes motus secundo primos contra castitatem , aut omnes subitas dubitationes circa fidem, vel temerarias cogitationes circa proximum, quae per subreptionem possunt attingere venialem culpam. Sequela probatur, tum ex ratione impossibilitatis, quia non minus impossibile est homini in una materia hos motus cavere, quam in omnibus ; tum ex ratione indeliberationis, in qua haec impossibilitas fundatur. Ratio enim qua ostendimus motum indeliberatum, ut cavendum, non esse aptam materiam voti, aeque probat de singulis ac de omnibus his motibus ; nam omnis materia voti debet esse talis, ut per actum humano modo deliberatum possit executioni mandari. Deliberare autem tunc quando voluntas per subreptionem movetur, est humano modo impossibile, non solum ratione multitudinis, sed etiam ratione talis motionis, quae in singulis ex his peccatis invenitur ; ergo non solum omnia, sed etiam singula erunt inepta materia voti. Consequens autem videtur absurdum, alias absolutum votum castitatis non comprehenderet hos motus sub materia sua, et consequenter etiamsi per surreptionem peccet quis venialiter in materia castitatis, non gravins peccabit intra quantitatem veniaiis culpae, quam si votum castitatis non haberet, quod videtur absurdum.
12. Solutio.-—Ad hocnon deerit fortasse qui totum concedat, tum propter rationem factam, tum etiam quia per se verisimile est ita esse castitatis votum interpretandum, quia obligatio voti est juxta intentionem voventis; nemo autem vovens castitatem videtur intendere specialiter se obligare ad cavendos motus indeliberatos in tali materia; et quando ipse vovens nesciret hoc modo interpretari intentionem suam, secundum rectam rationem esset ita interpretanda: quia verisimile non est aliquem velle se obligare ad ea quae moraliter sibi impossibilia sunt, et in sua plena deliberatione non sunt posita. Sed de probabiIitate hujus sententiae aliis judicium relinquo. Ego enim illi assentiri non audeo, tum quia ex illa sequitur, motus secundo primos contra castitatem non habere majorem malitiam venialem in religioso quam in non habente votum, quia nullo modo cadunt sub votum, et et consequenter non habent malitiam contra religionem, etiam venialem; tum etiam quia ulterius sequitur non posse peccari venialiter per subreptionem contra votum ullum, quod videtur alienum a communi sensu. Tum praeterea quia sequitur idem esse dicendum de omni lege positiva, praesertim humana, juxta aequiparationem supra factam. Dico ergo, aliud esse, motum indeliberatum assumi per se ut materiam voti, et hoc dicimus fieri non posse secundum rectam rationem; aliud vero esse, motum indeliberatum esse posse imperfectam transgressionem voti; et hoc concedimus fieri posse, quando votum per se versatur circa materiam possibilem et honestam, et de se plene deliberabilem, nam tunc per naturalem consecutionem in actu indeliberato potest inveniri venialis culpa contra tale votum. Ita enim fit de illa materia votum, aut solet de illa praeceptum vel consilium fieri, et ideo sicut praeceptum suo modo omnes actus etiam imperfectos prohibet, ita etiam votum. Quod in particulari materia non est inconveniens, esset autem maximum in universali materia omnium peccatorum.
13. An votum de nunguam peccando, saltem ad aliquid obliget.—Inquirunt autem ulterius Soto et alii, an tale votum ad aliquid obliget, saltem ad faciendam diligentiam pro vitandis peccatis, quantum possibile fuerit. Et respondent neque ad hoc obligare. Ita Soto, et Navarr. ; item Aragon., q. 88, art.2; Valent., disput. 6, q. 6, punct. 2; Sanc., lib. 9 de Matrim., disp. 35, num. 25; Eman. hodr., 2 p. Summ., c. 94, n. 4. Moventur primo, quia tale votum est nullum, nam est adeo imprudens, ut merito debeat omnino irritum judicari. Secundo, quia hoc votum est de toto illo objecto impossibili, per modum unius integrae materiae, cujus partes non intenduntur, nisi ut totum componunt, scilicet, integram innocentiam, et carentiam culpae. Tertio, quia non est major. ratio de uno peccato vitando quam de alio, nec inter illa potest fieri moralis electio. Haec opinio est probabilis propter auctoritatem tot et talium auctorum. Tamen in rigore rationes ejus non videntur efficaces; nam prima petit principium, et sumit probandum, nimirum. hoc votum esse omnino nullum. Potest enim esse nullum respectu integri objecti, quatenus impossibile est, et nihilominus esse validum quoad partem possibilem, juxta dicta in capite praecedenti ; neque imprudentia sufficit ut votum ad nihil obliget, ut in multis alis constat.
14. In secunda etiam ratione. falsum videtur collectionem omnium peccatorum venialium evitandorum intendi per modum unius totius, cujus partes non per se intendantur, sed solum ut componunt totum ; hoc enim nulla ratione fundatum est, nec per se videtur verisimile. Nam qui vovet, potius intendit omnia et singula peccata vitare, unde non intendit collectionem, nisi ut quamdam multitudinem vel numerum, cujus singulae unitates per se intenduntur. Item qui vovet non peccare contra castitatem, non collectionem tantum ut sic, sed singula peccata in illa materia vitare promittit : et qui vovet nunquam peccare mortaliter, non solum carentiam totius culpae collective, sed etiam singularum intendit ac promittit ; nam proprium ejus motivum est vitare offensionem Dei, quae in singulis culpis invenitur. Alias qui haberet votum non peccandi mortaliter, postquam semel peccasset frangendo votum, ad nihil amplius teneretur, quia jam illi impossibile est innocentiam servare; quod aperte falsum esi. Et simile est quod D. Thomas attigit, d. art. 3, ad 2, de illa, quae vovit virginitatem; nam licet semel lapsa fuerit et corrupta, tenetur postea castitatem ex voto servare; quia in virginitate non intenditur principaliter integritas carnis, neque sola collectio plurium actuum aut privationum moralium per modum unius totius, sed etiam intenduntur singulae carentiae illiciti coitus, seu venereae delectationis. Ita ergo de voto non peccandi sentiendum est. Quae omnia intelliguntur per se, et ex vi materiae, nisi aliud constet de intentione voventis.
15. Nec magis urget tertia ratio, nimirum, quod nulla major causa sit implendi hanc partem voti, quam illam. Primo, quia hoc non est necessarium, nam prudenti arbitrio potest fieri determinatio, ut supra ostendi exemp!o allato de eo, qui vovit jejunare totam Quadna- gesimam, et non potest; nam tenetur ad partem possibilem, quae prudenti arbitrio determinanda est, ut iidem auctores admittunt, Sot., Aragon., et Valent., supra, et Sancius num. 5, referens alios. Maxime vero favet Cordub., in Summ., quaest. 151, ubi de voto jejunandi omnibus diebus vitae ait, licet videatur difficile et indiscretum, et ideo non integre obligare, nihilominus obligare ad jejunandum, quantum sine magno incommodo potuerit. Quam determinationem vel electionem necesse est prudenti arbitrio fieri, quia ex parte dierum non est major ratio de uno quam de alio. Simile est: si quis vovit alere tales decem pauperes, et postea possit tantum unum alere, ad hoc obligabitur; eritque illi vcluntarium, unum potius quam alium eligere, etiamsi ex vi voti non sit major ratio in uno quam in alio. Addi etiam potest, inter peccata esse disparitatem ; nam assignari potest ratio ob quam tale votum magis obliget ad vitanda quaedam peccata quam alia, quia in mortalibus est multo major ratio, et deinde etiam in venialibus deliberatis.
16. Probabile esse votum nunquam peccandi obligare quamdiu non dispensatur, saltem ad evitanda peccata deliberata. — Videtur ergo satis probabile, tale votum, quamdiu non commutatur vel dispensatur, obligare ad viianda omnia peccata deliberata, vel saltem mortalia, quia haec pars illius objecti possibilis est, et non est pér se connexa cum alia parte impossibili. Item quia intentio voventis videtur illo modo interpretanda, secundum intellectum in casu non multum dissimili approbatum, in c. Ad nostram, 3, de Jurejur. Item qui vovit confiteri omnia peccata venialia, licet non obligetur ad confitenda omnia quae per subreptionem committuntur, aut memoriam fugiunt, saltem tenetur ad omnia quae post moralem diligentiam memoriae occurrunt ; ergo et votum non peccandi, licet ad totum non obliget, obligare poterit ad possibile moraliter cum divina gratia, quale est vitare omnia peccata, quae cum deliberatione integra, et sufficiente ad peccandum murtaliter, in materia gravi committuntur. Accedit tandem quod, securius et tutius est petere dispensationem vel commutationem, et interim cavere voti transgressionem. Nihilominus qui voluerit sequi priorem partem, practice potest.
On this page