Caput 4
Caput 4
Utrum actus moraliter malus possit esse materia voti?
1. Actum moraliter malum non posse esse materiam voti. — Resolutio hujus quaestionis est facilis, et ideo breviter dicendum est, actum moraliter malum non posse esse materiam capacem obligationis voti. Est communis sensus omnium Doctorum. Ratio est, quia nemo potest obligari ad faciendum actum malum, seu, quod in idem redit, ad peccandum, alias obligaretur homo simul ad duo contradictoria, atque adeo ad impossibile. Sequela patet, quia recta ratio dictat non esse faciendum opus malum; ergo obligat ad illud vitandum: si ergo votum obligaret ad illud faciendum, esset (ut sic dicam ) contradictoria obligatio. Praeterea est optima ratio D. Thomae, d. art.2, quia promissio esse debet de re apta, et conveniente ei cui promittitur, alias potius esset comminatio ; sed votum est promissio facta Deo; ergo debet esse de re quae Deo placet: opus autem malum potius est injuriosum Deo; ergo. Et hinc oritur tertia ratio, quia ut promissio sit valida, debct esse acceptata; Deus autem non potest acceptare tale votum, quia non potest velle malum ; ergo. Praeterea juvare possunt, quae supra in simili quaestione de juramento diximus. Maxime illud Isid., 22, quaest. 4: In malis gromissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum ; quod incaute vovisti, ne facias, impsa enim est promissio, quae scelere adimpletur. Tandem etiam inter homines stipulatio turpis non inducit obligationem, Leg. G'eneraliter, cum sequent., de Verbor. obligat., Leg. Juris Gentium, S Si ut maleficiun, ff. de Pactis; ergo a fortiori respectu Dei.
2. Hesolutio superior ad omnem actum peccaminoswm se extendit. — Objectio.— Solutio. — Sequitur primo , assertionem veram esse, tam in venialibus quam in mortalibus peccatis, et tam in actibus intrinsece malis, quam etiam in malis quia prohibitis, sive divino jure positivo, sive humano. Nam rationes factae in utroque locum habent, et obligationes contrariae, qualescumque sint, non possunt simul cadere in eumdem actum. Dices: voti obligatio, eo quod sit divina et naturalis, poterit esse majoris efficaciae quam prohibitio positiva talis actus, et ideo, non obstante illa prohibitione, poterit votum obligare ad talem actum. Respondeo: vel objectio supponit, posito tali voto. cessare obligationem alterius praecepti prohibentis actum, vel non: si dicatur hoc posterius, procedit repugnantia supra posita, quod simul sint prohibitio et praeceptum ejusdem actus; et parum refert quod obligatio unius sit major quam alterius, si, stante una, non cessat alia; et praeterea procedunt aliae rationes supra factae. Si autem dicatur prius, sic falsa est suppositio, quia votum, quod propria voluntate fit, non potest obligationem legis positivae, quae a superiori voluntate descendit, impedire. Sic enim intelligi potest illud : Melior est obedientia, quam cictime, primo Reg. 15, quia sacrificium de re prohibita non placet Deo, ut significavit etiam D. Thomas secunda secunda, quaestione cCentesima quarta, articulo tertio ad 1. Simili enim modo votum de re prohibita a quocumque superiori habente legitimam potestatem non potest esse placitum Deo, neque habere efficaciam contra prohibitionem superioris. Et ratio est clara, quia licet lex de implendo voto sit naturalis et divina, supponit tamen voluntatem propriam efficacem ad vovendum et promittendum; non potest autem voluntas privata habere efficaciam contra voluntatem legitimam sui superioris, et ideo non potest obligatio voti cadere in talem materiam. Et hic etiam addi possunt supra dicta de juramento.
3. Non potest esse materia voti, nec actus malus ex parte objecti, nec em parte finis. — Secundo, sequitur conclusicnem non solum procedere in actu malo ex objecto, sed etiam in actu malo ex fine, vel aliis circumstantiis, si illae, seu habitudo ad illas, aut illarum conjunctio sub votum cadant. Est communis sententia Doctorum, quos statim referam. Et ratio est eadem, quia actus ex circumstantia malus, simpliciter est malus, quia malim ex quocumque defectu; ergo Deo non placet; ergo non acceptat votum de illo. Item homo semper tenetur talem actum sic factum vitare; ergo non potest per votum ad illum obligari. Atque ita resoluta manet quaestio, an votum de bono actu propter finem malum obliget; nam adhibenda est distinctio supra tradita libro primo, capite quinto, de habitudine ad finem, quae est materia voti, vel quae solum inficit ipsam voluntatem vovendi. Nam de hac posteriori jam diximus, non esse contra substantiam voti. De priori nunc dicimus esse contrariam substantiae, quia reddit materiam malam, ac subinde incapacem obligationis voti. Quod docent communiter Theologi, in 4. distinctione trigesima octava, ubi bene hichard., articul. primo; Durand., in 3, distinctione tregesima nona, queest. 1, et ibi etiam alii ; late Cajet., dict. artic. 2. dub. 3; Sot., d. art. 3; Summistae, verb. Votum. Neque in hoc est difficultas.
4. An saltem votun obliget ad actum, rejecto malo fine et circumstantia. — HBesolutio dubii unde sumenda. — Quaeri tamen potest an tunc votum obliget ut impleatur quoad actum, rejecto fine vel circumstantia mala. Hoc enim in potestate est voluntatis, ut per se notum est; ergo cum homo voverit actum bonum cum circumstantia mala, tenebitur homo implere utile, rejecto inutili, juxta dicta in c. 2. Hoc vero dubium expediendum est juxta doctrinam datam in eodem capite secundo ; eadem enim est ratio quoad hoc de materia illicita, quae de impossibili ; nam illicita est moraliter impossibilis. Igitur ad voti obligationem non solum considerandum est quid possit homo facere, sed maxime quid voluerit vovere, et ad quid intenderit se obligare, quia (ut saepe dixi) haec obligatio est juxta mensuram voluntatis, supposita potestate. In eo autem casu, qui voluit vovere rem efficiendam propter malum finem, si illum finem habuit pro motivo principali, noluit se obligare ad efficiendum illum actum per sese, sed solum propter talem finem, vel ut affectum tali circumstantia ; et ideo sicut tali voto non obligatur ad efficiendum actum propter talem finem, vel ut affectum tali circumstantia, nec ad ipsum actum nudum obligatur. Idemquae est de qualibet alia circumstantia mala, juxta distinctionem datam de modo, quo talis circumstantia prava intenta est. Nam si includitur in primaria intentione voventis, per quam vult obligationem ad illum actum sic affectum, per modum unius indivisibilis objecti, sic votum est omnino nullum, nullamque parit obligationem, quia cadit in materiam incapacem. At vero si primaria intentio voventis feratur in actum ipsum secundum se, circumstantia vero adjungatur ex secundaria intentione, quasi süperaddita priori, tunc orietur obligatio ad ipsum actum sine prava circumstantia, quia ibi interveniunt duo vota in virtute, unum de actu, aliud de modo, seu de circumstantia actus, et ideo obligat prius, etiamsi posterius nullum sit. Sicut enim substantia esse potest sine extrinseco accidente, ita intentio primaria et substantialis potest habere suum effec- tum, etiamsi intentio secundaria et accidentaria, indebita et nullius etficaciae sit.
5. Actus indifferens ut sic non est materia voti.—Tertio, inferre possumus ex dictis, vel illis addere, actum indifferentem, ut sic, non esse materiam voti, ut affectum autem bonitate alicujus finis esse posse. Declaratur, nam actus indifferens dupliciter considerari potest: uno modo, secundum se, et sine additione alicujus finis honesti; secundo, ut affectus tali fipe. Priori modo licet in communi con:ideratus malus non sit, tamen in individuo sic factus semper est malus, accidentali saltem malitia, ex defectu boni finis, juxta opinionem D. Thomae, quam nunc veriorem esse suppono. Posteriori autem modo actus alioqui substantialter indifferens est simpliciter bonus bonitate accidentali sumpta ex bono fine ; ergo actus indifferens ut sic non est materia voti, quia sic factus est malus. Nam, licet votum feri videatur de specie actus, re tamen vera fit de actu, ut exercendo in individuo, et sic absque bono fire malus est. Et praeterea quamvis talis actus in individuo malus non esset, juxta opinionem Bonaventurae, adhuc esset inepta materia voti, et incapax olligationis ejus, quia est prorsus inutilis ad divinum obsequium et honorem, ut re cte etiam D. Thomas sensit. Utrumque autem incommodum cessat, quando additur finis honestus, ut per se constat, et in materia de juramento explicatum est.
6. Objectio. — Sed objicitur contra utramque partem : nam ex priori sequitur, votum de agitandis taurisin honorem Dei, vel alicujus Sancti, esse validum, quia vovetur res indifferens facienda propter bonum finem. Consequens autem est plane absurdum. Contra alteram vero partem objicitur, quia qui vovet actum indifferentem praecise, non vovet quasi positive facere illum actum sine bono finc, sed vovet actum, et negative se habet circa finem ; ergo absolute non vovet actum malum neque inutilem, sed vovet actum, qui ab eo potest bene et utiliter fieri; ergo ad hoc tenebitur ex vi talis voti.
7. Solutio. — Reguia observanda ad cognoscendum qnando actus indifferens fint honestus ex fine. — Ad priorem partem respondeo negando sequelam. Et imprimis negari posset, agitationem taurorum esse actum indifferentem, nisi multae circumstantiae in eo serventur, quae juxta communem usum onittuntur; sed nolumus in praesenti hoc in quaestionem vocare, quia ad hunc locum non spectat, sa- tisque est ad vim argumenti, quod ille actus factus debito modo possit esse non malus, quod negari non potest. Dico igitur ( estque generaliter observandum ), ut actus indifferens fiat honestus ex fine honesto, non satis esse quod ex libertate aut falsa appreheusione operantis in eum finem referatur, sed oportere ut talis relatio prudenter fiat, et cum proportione, ac fundamento alicujus convenientiae inter tale medium et talem finem, id est, quod sit utile ad illum, vel proxime, vel interventu aliorum mediorum , quia alias imprudens est relatio talis medii ad talem finem, et potius videtur in verbis, aut falsa apprehensione, quam in re ipsa existere. Exemplo res declaratur ; nam si quis dicat se ire in agrum propter Dei honorem vel amorem, profecio si nihil aliud adjungatur, et immediate fiat talis relatio, vana est, et nullius momenti; quia ire in agrum per se unihil confert adl Dei honorem vel amorem ; sed interponere oportet alia media, quibus mediantibus, possit ille actus conferre ad talem finem ; ut si studium conferat ad Dei honorem, et vires corporis sint ad studium necessaria, et ad has vires comparandas vel conservandas conveniens judicetur ire in agrum , tunc optime refertur actus ille ad bonum honestum, et ideo ejus bonitatem parUcipat. Agitatio igitur taurorum, etiamsi tali modo fiat ut mala non sit, nihil in se habet utilitatis aut convenientiae , ut ad Dei vel Sanctorum honorem conferre quicquam possit, vel mediate, vel immediate, et ideo nullam honestatem accipit actus ille ex tali relatione, neque ad religionem ullo modo pertinet. Ideoque votum de tali actu, etiamsi fingatur illo fine coloratum, validum non est, sed potius superstitiosum.
8. Ad alteram partem respondetur negando consequentiam ultimam, et in priori est quaedam ambiguitas. Simpliciter enim verum est, eum, qui talem actum vovet, non vovere actum malum, sed indifferentem ; ita tamen illum vovet, ut si fiat praecise ut promissus est, malus vel inutilis sit futurus. Atque hoc satis est ut tale votum sit nullum , quia materia voti non solum esse debet non contraria Deo ex se, sed etiam in individuo debet esse illi consentanea. Maxime quia non obligatur quis ex tali voto ad agendum actum illum ex aliquo honesto ftinc. Quia qui sic vovit, non intendit hoc promittere: ergo ad id non se obligavit, sed solum ad nudum actum ; unde cum ad hoc obligari non possit, simpliciter obligatio non tenuit. Eo vel maxime quod qui sic vovet, non intendit principaliter, nisi delectationem aliquam, vel commoditatem temporalem in tali actu inventam ; ergo non est cogendus ad faciendum illum actum ex aliquo fine honesto, cum hoc fuerit extra intentionem principalem ejus.
9. Addo denique saepe actum indifferentem esse talem, ut vix possit habere finem honestum voto proportionatum, nisi valde remote, et interpositis multis aliis mediis, vel actibus, ad quos vovens nulla ratione voluit se obligare, et tunc res est per se clara. At vero quando actus seu objectum indifferens potest immediate conferre ad honestum finem voto proportionatum, tunc consulenda est intentio voventis , quod iu his casibus moralibus saepe necessarium est; ut, verbi gratia, votum de non ludendo cum Petro, in eo, qui habet animum ludendi cum Paulo, et cum aliis, communniter censetur invalidum, quia illa cireumstantia personae censetur indifferens , atque adeo impertinens ; at vero si vovens id fecisset, quia Petrus frequentius ad ludendum illum provocat, vel quia est illi occasio rixandi aut jurandi, tunc votum esset validum, quia jam ilud objectum non est indifferens, sed honestum. Similiter si quis voveret non ingredi talem domum , in qua habet peccandi occasionem, quamvis haberet animum ingrediendi alias. in quibus habet similes occasiones, votum esset validum, si revera fieret intuitu tollendi talem occasionem, quia non solum omnino tollere occasiones peccandi, sed etiam illas minuere tollendo unam, honestum est. Et ad hunc modum judicandum est de similibus objectis, quae videntar indifferentia. Denique in hujusmodi votis de indifferentibus actibus propter honestos fines considerandum est, quamvis a principio obligent existente fine, illo tamen cessante, cessare etiam obligationem voti ex defectu materiae ; ut in exemplo posito de voto non ingrediendi domum, ubi erat occasio peccandi, si a tali domo auferatur talis occasio, cessat obligatio non ingrediendi talem domum, quia jam res est prorsus inutilis, ut Navarrus recte notavit, et est commune.
10. Votum factum contra prius volum, juramenium vel promissionem , esse nullum. — Instantiu. — Solutio. — Quarto, ex dictis infero, votum factum contra prius votum, juramentum, vel contra priorem promissionem, esse nullum, quia versatur circa materiam pravam et indeblitam, nisi in priori jrramento intelligatur excepta. De hac assertione late diximus tractando de juramento, et ideo hic hreviter illam perstringimus. Prima ergo pars de voto posteriori repugnante priori clara est, quia si prius votum fuit validum, necesse est ut posterius sit nullum, tum ratione prioris, tum etiam ratione indebitae materiae. Quia si prius votum est validum, est de meliori bono; ergo si posterius votum priori opponitur, erit de materia opposita meliori bono; ergo ex illo capite esset nullum, etiamsi illud melius bonum non fuisset antea promissum, juxta ea quae inferius dicemus. Si autem prius votum validum non fuit , posterius non erit contrarium vero voto. Dices aliquando posse contingere ut prius votum sit validum, et nihilominus posterius votum contrarium valeat; ut si promisi dare totam eleemosynam Petro, et postea voveam dare Paulo, posterius votum est priori contrarium, quia per illud voveo virtute non dare Petro, et tamen saepe obligabit votum posterius. Respondeo , aut dare illam Paulo est melius, et sic votum secundum non est contrarium primo, tum quia bonum melius semper intelligitur exceptum ; tum quia votum per se respicit cultum et beneplacitum Deti, et respectu illius non est contrarium ; vel dare illam eleemosynam Paulo, est minus bonum, et sic posterius votum non obligat ; vel est aequale, et sic etiam non obligat, vel ad summum tanquam idem putatur respectu Dei, juxta varias opiniones, de quibus infra libro sexto.
11. Probatur assertio in juramento. — ObJectio. — Solutio. — Atque hinc tacile probatur altera pars, quae intelligitur de juramento promissorio homini facto; nam si cadat super promissionem factam Deo, eadem ratio de illo est quae de voto jurato; supponitur etiam esse juramentum validum, alias pro nihilo reputabitur, neque erit vera contrarietas. Denique sermo est, quando votum est contrarium juramento, quia si fiat in favorem ejus, ut vovendo Deo implere tale juramentum, vel dare tali personae eleemosynam, clarum est utrumque esse validum, quia se juvant. Sic ergo clara est ratio hujus partis, quia juramentum obligat ad sui observationem ; ergo votam non potest obligare ad transgressionem ejus, alias obligaret ad malum ; ergo tale votum est de materia prava et incapaci. Dices: obligatio voti est major , et ita poterit expellere aliam, qua ablata, ita votum non obligabit ad malum. Respondetur votum superveniens non posse auferre praecedentem obligationem ex iuramento ortam , sieut supra dicebamus de obligatione praecepti positivi : nam fortior est obligatio praecepti divini ac naturalis, ex quo nascitur obligatio faciendi verum quod juratum est, et ideo votum superveniens juramento promissorio, et illi contrarium, est de re intrinsece mala ex suppositione juramenti, scilicet de violatione juramenti, ac proinde obligare non potest.
1. Probatur assertio in voto contrario priori promissioni. — Idemque probat haec ratio de voto contrario priori promissioni humana, etiam simplici, supposita ejus validitate et virtute ad obligandum, sive ex justitia, sive ex fidelitate, et sive sub culpa veniali, sive sub mortali. Quia talis promissio sufficit
ut votum de materia illi contraria sit de re prava; et tale votum non tenet, nec Deo placet. Quia, ut dicitur Ecclesiast. 34, immolantis ex iniquo oblatio est maculata; et infra: Qui offert sacrificium em substantia pauperum, quasi qui victivat filium in conspectu patris sui.Sicut enim non placet Deo votum de aliena substantia, ita nec de re alteri promissa, quia per promissionem quodammodo alterins facta est ; unde non potest illo invito Deo sancte offerri, ac proinde nec voveri.
13. An quà promittit sponsalia, castitatem vel religionem vovere possit. — Hinc vero statim occurrit difficultas, an qui sponsalia contraxit seu promisit, possit castitatem vovere, vel religionem; vel an is, qui promisit pauperi eleemosynam, possit vovere illam dare Ecclesiae, vel in aliud pium opus. Sed non possumus hic ad haec particularia descendere, infra enim tractando de voti obligatione et commutatione, commodius tractabuntur. Propter casus vero illos de voto castitatis aut religionis addimus limitationem, nisi in priori juramento intelligatur aliqua materia excepta; tunc enim non fit contra juramentum, cum materia illa non fuerit sub illo comprehensa. Talis autem fortasse intelligenda est esse castitas vel religio in promissionibus humanis, quae illis repugnare videntur, ut suis locis videbimus. Si autem materia excepta non est formaliter aut virtute, procedit regula generalis, ut praevaleat prior promissio facta homint, ut dictum est. Unde qui promisit pauperi eleemosynam, si illi directe et proprie promisit, non potest de tali pecunia postea contrarium votum facere : si tamen non homini, sed Deo promisisset, etiamsi redundaret promissio in utilitatem pauperis, casus non comprehenditur sub hac parte, quia illa non est promissio humana, sed votum, et ita pertinebit ad primam par- tem corollarii, et juxta dicta circa illam regulandus est, de quo iterum sermo redibit, cum de commutatione votorum agemus.
On this page