Caput 5
Caput 5
Utrum actus honestus sub conditione turpi possit esse materia voti?
1. Sensus quaestionis expenditur. — Ratio dubitandi. — Videri potest haec quaestio concidere cum tractata in capite praecedenti; nam ibi dictum est, actum bonum ex objecto, promissum cum circumstantia prava, non esse materiam voti; conditio autem turpis videtur esse prava circumstantia. Sed nihilominus quaestio est valde diversa: nam ibi actum est, quando circumstantia prava est quasi pars materiae promissae, quia promittitur ut circumstantia ponenda in actu promisso per votum, quando executioni mandatur ad votum implendum; hic autem non de hoc agimus, sed de conditione tuzpi postulata a vovente ad ipsam voti obligationem. Haec enim conditio non est futura circumstantia operis promissi per votum, unde per se non rcadit illud moraliter malum. Et hinc potest sumi ratio dupitandi, quia, non obstante illa conditione, actus promissus est bonus, et potest bene fieri im plendo promissionem; ergo non est cur non sit conveniens materia voti; nam quod vovens nolit se obligare, nisi existente tali conditione, erit defectus in modo vovendi, non in materia voti. Explicatur primo in promissione humana ; nam si quis ingredie:s iniquum duelium cum inimico promittat alicui centum si vincat, vel si promittat feminae, si secum fornicetur, illam ducturum, nihilominus promissio est valida, quia, licet conditio sit turpis, non est circumstantia actus promissi, sed poterit sine peccato impleri; ergo conditio turpis non reddit turpem materiam; ergo ex hac parte non annullat votum erga Deum, nec apparet alia ratio invaliditatis talis voti. Confirmatur secundo, quia si votum fiat suh conditione indifferente, aut mere contingente ac temporali, validum est, ut si quis dicat: Ego voveo ingredi religionem, si illa nupserit, aut mortua fuerit ; vel promitto centum dare hospitali, si navis venerit, etc. Ergo etiam si sit turpis conditio, cum apponatur tantum ad suspendendum consensum, illa posita consensus transibit in absolutum, et obligabit circa materiam alias bonam, quae potest bene fieri.
2. Varii modi apponendi conditiones in votas. —Ut decidatur quaestio, quia multa involvit, distinguere oportet varios modos quibus conditio similis potest apponi. Primo enim potest adhiberi in odium ejus (ut sic dicam), et tunc votum est poenale, fitque ad coercendum hominem ab actu turpi, ut cum quis promittit dare eleemosypam si male luserit, vel si juraverit, aut si fornicatus fuerit. Secundo, potest votum fieri sub conditione boni etfectus praesupponentis actum turpem, qui per se non intendiiur in conditione, sed supponitur, ut si quis promittat Deo aliquid, si filius sibi ex meretrice nascatur. Tertio, fieri potest Deo promissio per modum impetrationis, ut Si me de inimico vindicavero , faciam eleemosynam. Quarto, fieri potest per modum gratiarum actionis, ut qui vovet missam, quia potitus est uxore aliena. Quamvis enim hoc modo non sit conditio propria, se causa, quia jam supponitur eventus, nihilominus potest sub eadem ratione spectari, vel pendere in futurum, et ideo hic etiam consideranda est. Quinto, fieri potest sub ratione purae conditionis, solum quia nolo obligari nunc absolute, sed post talem eventum, vel quia tunc ero magis dispositus et expeditus, vel propter aliam commoditatem, vel rationem humanam, ad quam est impertinens quod conditio turpis sit vel ho nesta. Ut si meretrix promittat eleemosynam facere, si superflua habeat, non intentione obtinendi a Deo multas occasiones turpis lucri, sed tantum quia sine abundantibus facultatibus non vult obligari, et cum .llis vult.
3. Prima assertio: votum sub conditione turpis actus ad se puniendum, et vitandum illum, validum et conveniens est. — Dico ergo primo: votum cum conditione turpis actus ad puniendum et vitandum illum, non solum est validum, et de convenienti materia, sed etiam recte et honeste fit. Est res communis et clara, quia quod directe promittitur est bonum, ut supponitur, et finis vovendi etiam est bonus, scilicet, vitare actum turpem, unde ex hac parte bene fit votum. Item etiam actus promissus ordinatur ad finem bonum, scilicet, ad vindictam actus turpis, si committatur, et ideo recte etiam promittitur sub conditione, quia materia vindictae non poterat promitti absolute, nec vindicta per se intendi, scd tantum ex suppositione actus mali. Et quamvis actus bonus sic promissus posset etiam promitti sine respectu vindictae, tamen vovens ad hoc non tenebatur ; potest ergo honeste promittere, ut voluerit, dumniodo finem bonum intendat, et malam circunistantiam non apponat ; hic au- tem nulla intervenit. Denique votum illud est de materia quasi disjuncta sub quodam ordine, scilicet, vel vitabo tale peccatum, vel, si in hoc deflcium, faciam talem actum bonum; utraque autem pars hujus disjnctivae bona est, ut constat, et ordo etiam est voluntar:us, et non malus. Et ita in hac parte nulla est difficultas. Quomodo autem tale votum obliget, et quomodo dispensari possit, infra suis locis dicemus.
4. Secunda assertio : votum factum pro effectu bono, qui ex actu turpi sequi potest, validum est. — Ratio assertionis.— Dico secundo: votum factum pro effectu bono, qui ex actu turpi sequi potest, supponendo tantum actum turpem, et non ordinando ullo modo promissionem voti ad ipsum actum turpem, validum est. et materia illa non est inepta ad votum. Est communis sententia ; tenet Cajet., verb. Votum, et art. 2, ubi Aragon., et reliqui; et Soto, d. art. 3; Navar., c. 12, num. 31 et 32; Angles, quaest. de Voto, art. 1, difficul. 11. Ratio est, quia in tali voto non est per se ordo ad actum turpem, sed illo supposito, est ordo ad effectum ejus, qui bonus est ; ergotale votum neque in se, neque in materia, habet circumstantiam tnalam. Antecedens quoad utramque partem supponitur ex casu, quia qui sic vovet, non intendit Deum facere auctorem suae iniquae actionis, neque vult per votum obtinere auxilium ad illam, sed cum alias supponat se facturum talem actionem, cupit obtinere a Deo, ut ex illo turpi facto tale bonum eliciat.
5. Votum factum pro bono temporah obtinendo calidum est, si voti materia sit capag.— Jam ergo probatur consequentia, quia in illo effectu duo considerari possunt: upum, quod temporale est, aliud, quod ex turpi actione procedit; neutrum autem horum est contra honestatem voti ; ergo. Probatur prima pars minoris; nam votum factum pro temporali bono obtinendo validum est, si alias votum sit de congrua materia, ut tradunt omnes. Cujus ratio est, quia ille finis non reddit malum actum promissum, quia non est finis ejus. Sentit autem Richard., in 4, dist. 38, art. 1, q.2. votum sic factum peccaminose fieri, quia malum est, spiritualem actum vovendi ordinare ad temporalem finem, et nihilominus ait obligare, quia materia ejus bona est, et ex illo fine non accipit malitiam aliquam. Dico tamen etiam votum ipsum non necessario male fieri propter talem finem, quia finis ille non est malus, sed indifferens, et potest honeste ? ntendi vel ordinari ad honestum finem ; et tunc ordinare votum ad illum finem temporalem non est malum, neque ordinare spirituale ad temporale malum est, quando in temporali non sistitur tanquam in ultimo fine, ut in tractatu de Oratione explicatum est. Ex hoc ergo capite votum illud non est malum, quod pro omnibus aliis casibus tractandis notandum est.
6. Altera pars minoris, videlicet, non obstare quod illud temporale bonum ex actione turpi proventurum sit, probatur, quia non propterea procuratur actio turpis, sed supponitur, et effectus non sequitur ex illa ut turpis est, sed ut actio naturalis et materialis est; et hoc modo ex malis bonum elicere non est maIum, imo est maxime consentaneum diviuae bonitati ac sapientiae; ergo. Et confirmatur, nam si quis post patratam fornicationem oret Deum pro felici partu, et pro filio aliquid voveat, ut, si vir fuerit, etc., tunc sine dubio votum est va'idum, quia est ad obtinendum quoddam beneficium temporale, quod jam non pendet ex aliqua turpitudine; ergo idem erit, etiamsi ante patratum scelus fiat, quia fit ex illa suppositione, ac si jam praecessisset, redditque hunc sensum : Si postquam ego hoc fecero, Deus ex illo tale bonum elicuerit, etc. Et ita solvitur facile objectio quae fieri posset, quia tale votum, emissum ante turpe factum, videtur includere factum ipsum, quia necessarium est ad talem effectum, et nondum extitit. Respondetur autem non includere, sed supponere illud in forma et intentione vovendi; est enim quasi conditionatum : Si hoc fecerim, peto ut bonum exitum habeat ; sicut possum postulare, Si peccavero, peto, ut det mihi Deus poenitentiae locum, vel, Peto ut Deus bene utatur meo lapsu ad majus aliquod bonum. Sed hoc magis urgebitur et declarabitur in sequenti puncto.
7. Tertia assertio : votum factum ad obtinendum auacilium pro malo seu turpi facto nullum est — Dico tertio : votum emissum ad obtinendum auxilium pro malo seu turpi facto nullum est, propter materiam turpem et iniquam. Est communis sententia. Tenet Cajet.. in Sum., ver. Votumn, et d. art. 2, ubi Soto, et alii moderni. ; Sylvest., verb. Votumn, quaest. 2, ubi refert alios; Navar., c. 12, n. 30 et 43; Richard. autem, in 4, d. 38, art. 1, quaestione prima , citari solet pro hac sententia, et pro contraria parte ; ille tamen solum generatim dicit , quando aliquid promittitur propter malum finem, votum esse nullum, in quo huic sententiae favet. Et apertius in solutione ad primum, dum ait, hominem non posse consequi per Deum malum finem. Solet probari haec sententia, quia non solum est votum iniuum, quando finis malus apponitur, ut finis illius boni quod vovetur, sed etiam quando est finis voti; quia tale votum est iniquum ; ergo nullum. Sed nisi antecedens amplius explicetur, posterior consequentia non est bona, quia potest votum male fieri, et esse validum , quando ejus malitia solum consistit in hoc, quod ipsemet actus promittendi propter malum finem fit, si alioqui res promissa bona permaneat , et nullam malitiam participet ex tali fine.
8. Confirmatur assertio ratione, et explicatur. — Ut ergo ratio sit firma, oportet ut ostendamus, in casu assertionis turpem actum non solum esse finem voti ex parte promissionis, sed etiam ex parte materiae, quae Deo sub tali conditione promittitur. Hoc autem patet, quia sic vovens movetur non solum ad vovendum, sed etiam ad faciendam rem, quam promittit, ex affectu ad rem illam, quam a Deo obtinere intendit , nt ex re ipsa per se notum est ; ergo ille finis non solum est causa promissionis, sed etiam rei promissae. Cujus signum est, quia quando aliquid est finis solius promissionis, et non etiam rei promissae, ex se non movet ad propositum faciendi rem quae promittitur, sed solum ad promittendum, ut patet in eo, qui ex affectu ad honores vel divitias vult vovere castitatem. At vero in prsenti, turpis actus, propter quem obtinendum fit votum, non utcumque ad vovendum, sed maxime ad vovendum cum proposito faciendi movet ; nam quomodo existimaret quis se obtenturum a Deo aliquid per promissionem, sine proposito faciendi rem promissam? Prius ergo movet ille finis ad tale opus faciendum, et deinde ad illud promittendum ; ergo ille non tantum est finis promissionis, sed etiam rei promissae.
9. Prima objectio. — Sed objicitur primo, quia ex vi talis voti homo non promittit facere postea talem actum propter talem finem; nam si actus promissus erat, verbhi gratia, eleemosynae, licet quis postea illam non referat in turpem finem, sufficiet ad implendum votum; ergo relatio illius operis in talem finem non est materia illius voti. Et confirmatur, quia illa conditio non est circeumstantia operis promissi, sed pura conditio ; ergo licet turpis sit, non facit actum promissum esse turpem.
10. Prima solutio. — Secunda. — Ad objectionem respondeo primo negando assumptum, nam qui vovit aliquid facere in gratia- rum actionem, tenetur id facere cum illo respectu; ergo qui vovit aliquid facere ad impetrandum aliud, tenetur etiam illud facere sub illo respectu, si supporamus votum esse validum. Secundo et facilius, quamvis demus talia vota obiigare ad talem actum, et non ad relationem in illum finem, neganda est illatio, quia satis est quod illud votum, ut sic factum ex intentione operantis, ordinet opus promissum ad talem finem, et illum maxime requirat; nam hoc etiam repugnat promissioni Deo factae, sive obliget ad illam relationem, sive non. Quod patet, quia per tale votum eleemosyna non promittitur sub sola ratione eleemosynae, sed sub ratione quasi mercedis et stipendii (ut sic rem explicem) auxilü dati ad pravum opus ; sub hac autem ratione illa materia prava est; ergo sive postea fiat sub illa rationc, sive sub alia, votum in iliam cadens pravum cst ex parte materiae, atque adeo nullum.
11. Fit satis confirmationi.—Unde ad confirmationem negatur assumptum ; nam (ut recte notavit Cajewanus) illa non est pura conditio in casu quem tractamus ; non enim negamus posse esse puram conditionemn, ut paulo post videbimus. Sed dicimus in casu morali, de quo agimus, illam revera non esse puram conditionem, sed includere hbabitudinem causae ; quia ad hoc fit promissio, uta Deo obtineatur turpis actus intentus. Quod plaue constat, tum ex intentione voventis; tum quia alias nulla esset ratio vel occasio apponendi voto talem conditionem ; nam dicere apponi illo modo ex mero arbitrio voluntatis sine alio titulo vel ratione, non est verum, nec morale. Haec ergo est tota deformitas illius voti, propter quam censemus illud non acceptari a Deo, et consequenter non esse validum. Unde si vel ab actione, vel re intenta separetur turpitudo, vel separetur intentio consequendi illam mediante re promissa, tunc non repugnabit votum esse validum. Quomodo autem aut quando id possit contingere, constabit respondendo ad alias objectiones, quae in praesenti occurrunt.
12. Secunda objectio. —Secundo ergo objici potest, quia per tale votum non postulatura Deo aliquid quod facere non possit, et quod interdum non faciat, ut, verbi gratia, si votum fiat Deo, ut det victoriam in bello injusto, non propterea postulatur ab ipso ut sit auctor injustitiae, sed solum ut actionem illam materialem ita dirigat, ut quamvis ego injuste agam, nihilominus victor evadam. In hoc autem nihil petitur a Deo quod ipse facere non soleat. Nam constat ex Scriptura, Deum saepe ita ordinare cursum rerum, ut injuste bellantes consequantur victoriam ; imo seepe illis uti ut instrumentis ad vindictam de aliis sumendam, quia, licet respectu aliorum hominum juste se ab illis defendant, respectu Dei sunt peccatores, et vult illos punire per alios, etiamsi ipsi injuste agant. Unde Daniel. 1 dicitur: Tradidit in manu ejus (scilicet Nabuchod.) Joakim regem Juda; et cap. 2: Ipse transfert regna, etc. Et Judith. 16: Dominus conterens bella ; ergo si quis ex hac fide generali voveat Deo, ut sibi concedat victoriam eo modo quo potest sancte et juste, licet ipse vovens injuste agat, non vovet aliquid contra Dei honorem; ergo erit validum tale votum. Unde in hoc videtur esse magna diflerentia inter hominem et Deum. Nam promittere homini aliquid, ut me juvet in opere malo, est semper malum, quia homo non potest juvare ad malum, nisi male agendo; Deus autem vel permittendo, vel cooperando ut causa universalis, vel suo jure et universali providentia utendo, potest sine pravitate ulla dare victoriam in bello injusto ; ergo ita vovere illi non est malum.
13. Aliquorum responsio.—Circa hanc objectionem, Cajetanus et alii sentiunt, eum, qui sic vovet, quantum est ex se facere Deum auctorem peccati, et hoc necessario intendere per tale votum, sicut qui promittit homini aliquid, ut se juvet ad homicidium, intendit illum facere auctorem homicidii. Unde potius constituunt differentiam inter votum et promissionem humanam, quod respectu hominis tenet talis promissio. et si alius exhibeat cooperationem, debetur illi stipendium promissum, quia ille est capax inductionis et cooperationis ad malum, et ideo etiam est capax illius stipendii ratione laboris, qui ex se pretio aestimabilis est. At vero Deus est incapax illius cooperationis, et consequenter etiam turpis promissionis. Sed quamvis haec vera sint, quando vovens talem intentionem habuit, non tamen videtur necessarium ut illam habeat, neque etiam videtur esse sufficiens fundamentum ad attribuendum sic voventi talem intentionem. Quia neque illa solet haberi directe et expresse, ut per se notum videtur, moraliter loquendo; neque etiam interpretative, ut objectio facta videtur probare, quia sic vovens solum vult habere victoriam, verbi gratia, a Deo, eo modo quo Deus ipse sancte et juste potest illam dare, etiamsi ipse homo, illam procurando et intendendo, gravi- ter peccet. Et explicatur in hunc modum: nam si quis explicite ita Deum oraret : Licet ego injustus sim, et injuste faciam, scio te posse sine iniquitate facere ut ego consequar quod per actionem hanc, mihi et non tibi iniquam, intendo; quaeso ergo ut hoc mihi concedas: per hanc orationem, ut videtur, neque actionem pravam peteret a Deo, neque illum faceret auctorem mali. Et similiter qui oraret Deum. ut permitteret inimicum suum labi in peccatum, non postularet ab eo aliquid malum, neque ex hac parte peccaret; ergo idem dicendum est in casu de voto.
14. Solutio germana. —Dico igitur, etiamsi per tale votum non petatur a Deo, ut cooperetur vel inducat ad malum, nihilominus votum esse iniquum, quia vovens desiderat et ordinat, quantum in se est, totam illam Dei actionem, vel permissionem, ad pravum finem. Est autem per se iniquum et malum, procurare bonum actuin alterius propter malum finem, quia jam bonum non procuratur nisi ut medium ad finem injustum. Deinde dico quod, licet Deus bene faciat permittendo peccatum, aut concurrendo ad materialem actum ejus, nihilominus si id faceret ea intentione, ut homo peccaret, aut expleret suam iniquam voluntatem, non recte faceret, ideoque repugnaret ejus bonitati. Jam vero qui Deo aliquid promittit, ut injustam actionem sibi perficere concedat, hoc ipso vult et procurat, ut Deus suam cooperationem, quaecumque illa sit, ordinet ad favorem vel auxilium praestandum iniquae voluntati ejus; et ideo talis promissio, et actio, quae ex vi illius fit, non solum in se iniqua est, sed etiam speciali modo Deo injuriosa. Unde qui ex affectu peccati desiderat, ut Deus permittat sibi talem occasionem, vel consensum alterius, peccat quidem inique optando justam permissioncm Dei, non tamen peccat speciali malitia contra religionem, sed solum illa, quae ex tali fine turpi desumitur. Qui autem petit a Deo ut hoc sibi concedat vel permittat, jam in hoc est sacrilegus, quia vult ut Deus id permittat ex iniqua ejus oratione. et consequenter ordinando permissiouem suam ad finem explendi iniquam voluntatem et voluptatem ejus lia ergo qui ex simili intentione aliquid Deo vovet, sacrilegam facit promissionem, et injuriam in Deum committit, illam implendo, cum virtute includat illam petitionem. Ob hanc ergo causam votum illud invalidum est.
15. Cajetani limitatio excluditur.—Objectio. —Solutio. — Quare non mihi placet limitatio quam Cajetanus adhibet, videlicet, si quis discernat in opere malo bonum a malo, et voveat offerre mille aureos, solum ac praecise ut consequatur illud, quod secundum se bonum est in victoria injusta, votum validum esse, quia jam non habet malitiam. Hoc inquam, mihi non probatur, quia respcctu intentionis hominis sic promittentis, non existimo illa duo esse separabilia : quia tale bonum respectu hominis semper est finis malus, quia vel secundum se est rationi contrarium, vel ut obtinendum per tale medium belli injusti. Exemplum primi est in eo qui vovet aliquid, si talem feminam turpiter cognoscere potuerit; quantumcumque enim praescindat bonum voluptatis a malitia intemperantiae, tale votum est iniquum et invalidum. Exemplum secundi est, si quis intendat consequi honorem alias licitum per injustam vindictam; nam etiam tunc votum ordinatur ad tale bonum, ut consequendum tali modo; et in tali voto, quod est ad impetrandum, non existimo illa duo posse separari. Dices: ergo non erit votum licitum pro obtinendo tilio ex pravo concubitu, ante turpem actum commissum. Patet consequentia, quia tunc etiam bonum intenditur per turpe medium. Consequens autem est contra dicta. Respondeo non esse simile, quia in bello injusto victoria est quasi intrinsecus terminus actionis, et ideo vovere pro victoria, uecessario est vovere pro auxilio ad actionem; in actu vero gencrandi heminem, productio filii est effectus valde posterior, et quasi extrinsecus respectu turpis actionis hominis. Et ideo separari potest effectus, qui est filius, ab actu turpis copulae, et sine petitione alicujus auxilii ad talem actum, potest filius postulari, et pro illo voveri modo supra dicto.
16. An liceat in bello cel duello injusto aliquid pro salute sua vovere?—hResolutio dulii affirmativa. —Sed quaeres an in bello vel duello injusto liceat pro incolumitate propria aliquid vovere. Videtur enim ex dictis sequi, hoc non licere, quia hoc necessario ordinatur ad victoriam injustam, imo est magna pars ejus, unde non possunt intentione separari. Nihilominus probabilius censeo, iale votum esse validum, cum Cajet., Soio, et Navarro, c. 12, num. 32, qv:a id, quod postulatur, bonum est. ut constat ; et non intenditur per turpe medium , quia duellum aut bellum injustum non est medium ad incolumitatem propriam obtinendam, sed potius de se est ilii contrarium, et solum petitur a Deo, ut non permittat talem effectum, quod etiam est per se bonum, et Deum non dedecet. Unde etiam talis effectus de se hon ordinatur ad malum finem, neque in eo casu ordivatur a vovente in malum finem; ergo tale votum non est iniquum ex objecto vel ex fine; non est ergo cur invalidum sit. Nam quod non occici, verbi gratia, sit valde utile ad comparandam victoriam, et veluti quaedam pars ejus, non obstat ; quia qui hoc postulat a Deo, et propterea aliquid promittit, non ordinat aut petit a Deo propriam incolumitatem, tanquam medium ad inferendum malum alteri, sed per se tantum respiciendo ad bonum et commodum propriae naturae. In victoria autem duo distingui possunt, immunitas a propria caesione seu passione, et offensio alterius, ct in hoc posteriori consistit pravitas injustae victoriae: primum autem per se non est malum, et ad illud spectat non occidi aut non vulnerari, et ideo propter hoc praecise aliquid vovere non videtur inordinatum.
17. Objectio. —Sed instabit aliquis, quia quamvis haec vera sint considerando in communi puram defensionem. vel liberationem a morte, vulnere, etc., tamen in individuo, quatenus talis defensio conjuncta est cum offensione alterius, vix est separabilis a malitia illius, quia est morale auxilium ad ipsam offensionem. Quod patet, si casus similis inter homines consideretur; nam si quis ita assistat alicui in duello, ut solum defensioni ejus incumbat, censetur cooperari ad homicidtum, etiamsi malum aiteri non inferat, neque talem habeat directam voluntatem. Similiter si aliquis fieret socius alteri eunti ad adulterium committendum, solum ut eum a malo tueretur, absque ulla alia cooperatione, censeretur illum juvare ad malum, et qui aliquem ad id invitaret, censeretur illum inducere al malum; ergo idem censendum est respectu Dei. Nam qui voluntarie se ingerit periculosae actioni, alioqui injustae seu iniquae, et in illa vult specialiter protegi a Deo quoad suam defensionem, virtualiter videtur velle juvari a Deo ad illam actionem. Item si certo sciret Deum, incolumem illum servaturum in ilio periculo, sine dubio majori voluntate et animo aggrederetur talem actionem ; ergo signum est illud reputari magnum praesidium ad illam actionem.
18. Solutio. — Respondeo, argumentum solum concludere, quod si vovens haec non separaret, et sub illo titulo per tale votum intendat victoriam , aut vindictam injustam, graviter peccabit, et votum erit nullum. Nihi- lominus tamen absolute illa sunt separabilia, ct si homo recta iutentione procedat, votum erit validum, ut dixi; nec exempla humana sunt similia, quia non est in hoc comparandus Deus cum homine; quia homo tenetur non concurrere etiam illo modo in simili casu: Deus autem non tenetur, et homo non ita potest separare defensionem unius ab offensione alterius, sicut potest Deus.
19. Quarta assertio- eotum factum in gratiarum actionem , pro termino actionis turpis jam facte, validum est.—Dico quarto: votum factum in gratiarum actionem pro victoria injusta jam parta, vel pro alio simili termino actionis turpis jam factae, si alioqui sit de materia capaci, validum erit, nec ratione illius circumstantiae fit illacitum. Aliquibus non placet haec assertio ; putant enim eamdem esse rationem, sive victoria praecesserit, sive expectetur. Quae videtur esse opinio Cajetani: nam ejusdem malitiae esse existimat vovere in gratiarum actionem, et ad impetrandum. Dico tamen non esse similem rationem de voto, ante vel post effectum obtentum emisso. Nam quando votum praecedit , ordinatur ad iniquam impetrationem a Deo; quando vero subsequitur, jam non ordinatur actio Dei in malum finem , cum supponatur facta, sed solum pro effectu jam facto, qui in se bonu est, gratiae aguntur Deo, quod ex se bonum est, et non habet circumstantiam malam. Unde Cajetanus, Navarrus et alii fatentur, quando quis gratias agit pro victoria absolute et sine iniquitate considerata , non male agere, et consequenter votum de tali gratiarum actione validum esse. At vero quotiescumque gratiarum actio est pure de effectu jam consecuto, separatur bonitas effectus ab omni malitia ; constat enim hominem non agere gratias pro suo peccato, sed pro tali effectu, ut fuit a Deo, a quo non potuit inique fieri; neque homo tales gratias agendo, hoc beo attribuit, neque explicite, neque implicite, quia solum agit gratias pro illo bono, sicut est, et sicut factum est a Deo; ergo sine illa limitatione vel distinctione absolute et simphciter pura gratiarum actio pro bono jam collato bona est. In hoc ergo magna videtur esse differentia inter votum impetrativum et gratificativum, quod in illo, si fiat propter turpem finem, discerni non potest bonitas a malitia; in hoc vero non solum discerni potest, sed etiam semper discernitur, moraliter loquendo, nisi homo ex pura malitia, et absque ulla necessitate velit Deo turpitudinem sui actus imputare,
20. Duplex limitatio conclusioni apponitur. -—Prima. -Oportet tamen huic assertioni duplicem limitationem adhibere. Primam insinuavi, cum dixi debere esse puram gratiarum actionem. Nam duobus modis potest intelligi, hoc votum esse post victoriam partam: primo, quantum ad executionem rei promissae, non vero quantum ad ipsam promissionem ; ut, verbi gratia, si ante congressum belli, votum talis peregrinationis fiat in gratiarum actionem victoriae, si concedatur. Secundo, ut votum quoad utrumque fiat post victoriam, quia nimirum hac comparata, et vovetur peregrinatio, et fit in gratiarum actionem. In hoc ergo locum habet doctrina data. Quando vero fit priori modo, votum etiam est impetrativum, et ideo ccnseo esse iniquum, quantum ad ipsam promissionem. Quantum ad valorem autem ejus posset quis dubitare, quia in executione votum illud jam non est impetrativum, etiamsi in intentione vel promissione fuerit. Nihilominus tamen censeo tale votum esse invalidum, quia observare illud votum, esset profiteri, per illud votum impetratam esse a Deo injustam victoriam, quod falsum est, et injuriosum Deo. Itemn quia illud solveretur tanquam pretium iniquo pacto comparatum, quod licet homini non repugnet, contrarium est bonitati divinae, ut diximus. Ac propterea in illo casu, si quis vult acticnem, quam promis:t in gratiarum actionem, sine peccato facere, debet praescindere a voto, ut possit omnino gratiarum actionem ab impetratione separare. Poterit ergo sponte illam facere, non ex obligatione voti, atque ita etiam discernere bonitatem effectus a malitia sua.
21. Secunda. —Explicatur res amplius emeinplis. —dAltera limitatio est, ut bonum per actionem iniquam comparatum tale sit, ut honescte et juste retineatur; nam si malitia actionis quodammodo perseveret in effectu, non potest gratiarum actio licite fieri, etiam illo jam consecuto, et ideo nec votum de tali gratiarum actione validum erit. Explicatur exemplis utraque pars. Sumit aliquis in duello vindictam de inimico, occidendo eum, qui alapam sibi dederat, et ita honorem recuperat, vel aliud simile commodum obtinet, quod malum non est, etiamsi malo medio fuerit comparatum. Tune dico gratiarum actionem pro tali bono licitam esse, et votum de illa esse validum, quia illud bonum, ut jam obtentum, recte potest Deo attribui, separando bonitatem effectus a malitia medii, seu actionis, Si autem rex inferat injustum bellum aiteri, et comparata victoria ejus regnum usurpet, quod juste retinere non potest, tunc dico, votum in gratiarum actionem pro tali regno obtento iniquum esse et invalidum. Quia licet actio iniqua physice videatur jam finita et praeterita, moraliter tamen durat, et habet (ut aiunt) tractum successivum; atque ita agere Deo gratias pro tali bono consecuto est illi attribuere injustam retentionem ejus, illam aestimando tanquam Dei beneficium. Item quia gratiarum actio pro tali bono est quaedam virtualis petitio conservationis ejus, et est quaedam confirmatio propositi retinendi illud; est denique gaudere de injusta illius boni possessione ; hoc autem totum iniquum est ; ergo haec gratiarum actio est impia; ergo et votum de illa praestanda invalidum est. Oportet ergo ut et gratiarum actio sit pura, et bonum (ut ita dicam) sit purum, id est, non habens admistam perseverantem injustitiam, vel aliam similem iniquitatem.
22. Quarta assertio: votum factwum sub conditiene turpi, ut pura conditio est, validum est. — Diico quinto : si votum fiat sub conditione turpi habente rationem purae conditionis, et non cause vel rationis voti, nihil obstabit turpitudo ejus quominus votum validum sit. Haec conclusio non placuit Soto, non tam quia falsa sit, quam quia putat hypothesim esse impossibilem: Quia nullus (inquit) sub mera conditione vovet, sed Deun: sui sceleris patronum compellat. Assertionem vero posuit Cajetanus, et sequitur Navarrus, et data hypothesi convincitur argumentis in principio capitis positis pro ratione dubitandi, quia tunc materia voti non fit mala ex turpi conditione; imo neque ipsum votum, quia non est circumstantia ejus. Potest autem esse conditio suspensiva consensus et obligationis; quia, licet sit turpis, non habetur pro non adjecta, sicut in matrimonio ; nam illud est peculiare in matrimonio, et ex praesumptione juris in favorem ejus, juxta capnt ultimum de Condit. apposit. Hic autem nullum est tale jus positivum, sed ex sola rei natura judicandum est; sic autem conditio apposita cujuscumque qualitatis suspendit consensum. Post impletam vero talem conditionem obhgabit votum, quia honeste et sancte impleri potest. Hypothesis autem illa, licet rara sit, non est impossibilis, et in ordine ad humanam commoditatem potest habere rationem non turpem, neque inhonestam, ut in num. 2 declaravi.
On this page