Caput 6
Caput 6
Utrum actus boni, qui sunt sub praecepto, possint esse materia voti?
1. Triplex ordo actuum bonorum numeratur. — Hactenus magis explicuimus quid non sit materia voti, quam quid sit ; nunc explicanda directe est propria materia voti, et quoniam ex dictis constat, hanc materiam conasistere in aliquo actu bono et honesto, paulatim inquirendum est an requirat certum aliquem honestatis gradum vel aliquas conditiones. Possumus autem distinguere tres ordines actuum bonorum. In primo constituimus actus praeceptorum, sive naturalium, sive positivorum, omnes enim honestos esse necesse est, et quantum ad praesens spectat, omnium est eadem ratio. In secundo sunt actus non solum non praecepti, verum etiam nec sub consilio positi, qui solent vocari minora bona, ut sunt matrimonium, ludus honestus, justa negotiatio, et similes. In tertio sunt actus consiliorum, quae solent dici meliora bona : de singulis ergo per ordinem dicendum est.
2. Multorum sententia asserentium actus praeceptos non esse mnateriam voti. — De actibus praeceptis, fuit multorum opinio non esse materiam voti, ac subinde votum factum de opere alias praecepto, non inducere novam obligationem. Tenet Gerson.,3 p., Alphab. 67, liit. S, latius2 p., Alphab. 25, litt. T. Ubi consequenter dicit, hominem uxoratum habentem votuin castitatis, non peccare petendo debitum; item religiosum vel sacerdotem fornicantem non agere contra votum, quia non fornicari, cum alias sit praeceptum, non comprehenditur sub materia voti. Idem tenet Tabien., Votum, 1, n. 2; idem Supplem. Gabr., in 4, d. 38, quaest. 1, art. 3, dub. 3, concl. 5, et d. 24, art. 3, dub. 3, in fine. Referuntur etiam alii Scholastici, qui interdum dicunt, de rebus necessariis ex praecepto non fieri proprium votum, sed commune et improprium, quale est illud quod fit in baptismo. Ita sumitur ex D. Thoma, in A4. d. 38, q. l, art. 2, q. 1, ubi sentit votum analogice dici de voto rei alias praeceptae, et de voto rei, quae tantum est in consilio; et in solutione ad 2 indicat, peccatum contra tale votum non addere specialem deformitatem ; unde sentit tale votum esse acceptationem illius obligationis, quam praeceptum imponit, cum proposito implendi illam. Idem Albert, ibi, art. 7, 8, 9 et 10; Ri- chard., art. 3, vusest. 2; Bonavent., art. 1, q.2.
3. Potest haec sententia fundari in cap. Quia circa, de Bigam., ubi accessus clerici ad concubinam simplex fornicatio appellatur, tanquam non comprehensa sub voto, et cap. Presbyter, d. 28, ibi, Presbster si fornicatus fuerit, ekc. Praeterea argumentantur ratione, quia votum est opus supererogationis, et ideo non cadit nisi in opera supererogationis. Item quia votum inducit obligationem; ergo non supponit illam ; nemo enim promittit alteri quod jam illi debet, ut ex jure etiam civili sumi potest, S Sed si rem, et S Ezx contrario, instit. de Legatis. Tertio, res voto promissa non potest iterum voveri, alias possent vincula in infinitum multiplicari, quod est absurdum; ergo eadem ratione res praecepta voveri non potest. Denique votum esse debet de meliori bono, ut est commune axioma; at meliora bona dicuntur opera consiliorum, non praeceptorum; ergo.
4. Actus praeceptos posse esse materiam voti, sententia catholica est. — Vera tamen et catholica sententia est, actus praeceptos posse esse materiam voti propriissime dicti. Haec est sententia D. Thomae hic, quam optime interprepretatur Cajetanus; et idem ticnent Sotus et alit Thomistae : Durand., in 4, d. 38, q. 1, n. 6, ubi ait firmiter tenendum esse, eum, qui habet votum castitatis, si fornicetur, non solum peccare pcecato fornicationis, sed etiam sacrilegii, seu fractionis voti. Item Paludanus ibi, quaest. 2, n. 8; Major, quaest. 1; Antonin., 2 p., tit. 11, cap. 2, S 1; Sylvest., Votum, 1, quaest. 5; Navar., cap. 12, numero vigesimo quinto, et communiter Summistae ; Castr., libro primo de Leg. poenal., cap. 10, non longea principio, ubi contrariam sententiam nimium erroneam appellat.
5. Confirmari solet haec veritas ex facto Jacob, qui, Genes. 28, ita vovit: Erit mihi Dominus in Dewn, id est, solum illum tanquam Deum cola:n, quod ad naturale pracceptum spectat. Nam licet aliqui exponant locum illum de voto late sumpto, pro devota et spontauea obliga tione, ut ait Lippom. in Catena, vitanda tamen est expositio, quia haeretici illa abutuntur, ut attigit Waldens., in Doctrin., c. 20, et quia proprietas verborum tenenda est, cum possit. Nihilominus tamen non cogit locus, quia exponi debet, non simpliciter vovisse cultum veri Dei, sed per decimarum oblationem, et alias determinationes voluntarias cultus, ut D. Thomas, d. art. 2, ad 1, tetigit; et Cajetanus, Genes. 29, et ibid. Abulen. Neque enim verisimile est tantum vovisse Jacob, habiturum se Dominum solum pro vero Deo; nam per hoc nihil novi Deo offerret ; vovit ergo speciali affectu ac modo Deum colere. Secundo ergo et certius probatur ex usu Ecclesiae, et communi sensu: vovemus enim castitatem, quo voto etiam ad ea, quae de necessitate praecepti sunt, obligamur. Et in forma professionis fidei a Paulo IV edita, ubi multa de praecepto necessaria continentur, in fine dicitur: Hgo idem spondeo, voveo, juro, etc.
6. Probatur assertio ratione.—hatione probatur ex D. Thoma, quia licet actus praeceptus sit aliquo modo necessarius, simpliciter est voluntarius et liber; ergo secundum eam rationem potest esse materia voti. Consequentia, ut clara, relinquitur a D. Thom.; ostendi autem potest ex alio principio (quo utitur Durandus ad hoc ipsum probandum), quia non repugnat obligationem addi oblgationi, et rem debitam uno titulo simul deberi ex alio, ut etiam jure civili constat, ex l. Scire, 8 $2a fure , ff. de Verb. obligat., et quae refert Jason, in leg. Quivis, eodem tit. Et ratio est, quia cum prior obligatio non omnino determine: voluntatem, aut reddat illam immobilem in proposito faciendi id quod promissum est, adhuc manet capax obligationis voti, qua amplius determinetur, et immobilior reddatur in tali proposito. Unde argumentor ultimo: quia haec materia est honesta, et placens Deo, et promissio ejus ex se promovet studium virtutis, et nullo modo effectum illius impedit, per se loquendo; ergo neque ex parte materiae, neque ex parte promissionis est ibi aliquid, quod impedire possit valorem et veritatem voti.
1. Objectio. — Solutio. —Quomodo possit dici lex iusufficens ad ligandum. —Dicunt aliqui, per talem promissionem fieri injuriam divinae aut humanae legi, addendo illi obligationem, ac si legis obligatio non esset sufficiens. Sed hoc constat esse falsum in juramentis, quibus seepe prom:ttimus servare ea, ad quae alioquin ex lege tenemur, ut patet in c. Zgo N.,de Jurejur., c.Cum in ecclesiis, de Major. etobedien., c. Significasti, de Elect., c. Quanquam, d.23, c. Quoties, 11, quaest. 7, et in d. Bulla Pii IV, de Professione fidei; et 1 Esdrae 10, legimus populum jurasse, servare legem Domini; et David, Psal. 118, dicit: Juraoci et statui custodire judicia justitie tue. Sicut ergo legi additur religio juramenti sine illius injuria, ita etiam addi potest religio voti, est enim eadem ratio. Neque enim illa, quae objiciebatur, ullius momenti est, quia dupliciter cogitari potest obligatio legis insufficiens: primo, ex parte sua, ita ut non censeatur potens ad imponendam obligationem sab culpa mortali, et hie sensus est falsus et haereticus, nec talis existimatio necessaria est ad votum, de quo agimus. Alio modo dici potest lex insufficiens facto (ut sic dicam) ad extorquendum actum ab homine ex parte ipsius hominis, qui saepe resistit legi, et rumpit ejus vinculum ; solet autem fortius induci, magisque timere, quando pluribus hgatur vinculis, et ex tali existimatione potest optime fieri hoc votum sine injuria legis. Addo praeterea modum alium, quo peotest lex dici insufficiens, scilicet ad tribuendum actui plures honestates diversarum rationum. Unde hac etiam intentione potest fieri tale votum, ut actus, scilicet, alioquin praeceptus, speciali titulo Deo consecretur, et inde accipiat specialem honestatem, quam non haberet, si ex solo praecepto fieret.
8. Votum in materia preecepta est univoce volum cum aliis votis. — Objectio. — Solutio. — Sequitur primo, votum de hujusmodi materia praecepta esse univoce votum cum aliis votis, quae de operibus consiliorum fiunt. Probatur, quia tale votum est verus actus religionis univoce cum aliis; et non sub alia specie, nisi sub specie voti ; ergo. Item est vera promissio, et univoca, quia ad rationem promissionis impertinens est, quod sit de re debita alio titulo, ut etiam in humanis constat ; et est promissio Deo facta; ergo absolute et univoce convenit illi definitio voti. Item juramentum de servando praecepto univoce juramentum est cum juramento de actione spontanea; ergo et votumn. Denique diversitas materiae non solum analogiam non facit, verum nec diversitatem specificam, quod ad Religionem spectat, ut est probabile. Dices : quid ergo sibi volunt Scholastici, quando dicunt propriam materiam voti esse supererogationis, et an haec materia sit metaphorica ? Respondeo vocari propriam, non ut distinguitur ab impropria, sed ut distinguitur contra communem. Nam materia praeceptorum ad omnes pertinet; consiliorum autem ad eos, qui ita acceptant praecepta, ut non recusent consilia, ut dixit Augustinus, serm. 18, de Verb. Apost. Item materia supererogationis dicitur propria votorum, non quia sit adaequata, sed quia est praecipua, et de se magis accommodata ad novam et spontaneam obligationem.
9. Violatio precepti voto firmati novam ad- dit malitiam contra religionem et fidelitatem. — Quam censuram mereatur opinio Gerson. — Secundo sequitur, viclationem praecepti voto confirmati addere novam malitiam contra religionem, et fidelitatem Deo debitam, ut est certum de fornicatione contra votum castitatis, ex cap. Impudicas, 291, quaest. 1, ubi fornicatio monachi sacrilega contagio dicitur; et in cap. l'irgines, ibidem, dicitur, has virgines, quaee se Deo dsdicaverunt, paclum perdere virganitatis, si libidini vacent ; ubi non loquitur Concilium de virginibus, quae tantum per nuptias votum violant, sed in universum de omnibus, qua meechantur, ut explicuit Concilium Coloniense I, cap. ultim.; et in capite Sciendum , eadem causa et quaestione, sacrilegi vocantur violatores sacrarum virginum; ergoa fortiori etiam ipsae sacrilegae sunt. Idem suini potest ex multis aliis, quae referuntur dist. S1, ubi propter hanc causam simile delictum in sacerdote vel monacho gravissimum existimatur, magnaque poena punitur. Item violatio praecepti juramento confirmati addit novam malitiam perjurii; ergo. Denique ob hanc causam omnes Doctores, quos copiose refer: Sanc., l. 7de Matrimonio, disp. 27, n. 19, censent hanc circumstantiam esse in confessione declarandam, sive circumstantiae aggravantes in eadem specie confitendae sint, sive non, quia de hac omnes consentiunt addere novam malitiam, et hic etiam est communis sensus fidelium. Unde opinio Gerson. practice improbabilis et erronea est, ut merito Castro dixit.
10. Votum castitatis absolute factum comprehendit materiam exz naturali preecepto necessariam.—Tertio sequitur, votum eastitatis absolute factum comprehendere materiam ex praecepto naturali necessariam. Hoc etiam est certum, tum ex communi sensu Ecclesiae, tum ex vi verborum, quia plus est servare castitatem, quam non nubere; imo infra ostendemus, votum non nubendi non esse votum castitatis. Item saepe fit votum castitatis tantum conjugalis, ut constai ex usu Ecclesiae, etiam in votis religionum militarium, et tamen illud votum non obligat ad abstinendum a matrimonio, vel usu ejus; unde necesse est ut obliget ad servandam castitatem ex lege natura necessariam. Item quia juvenis potest facere votum servandi castitatem non perpetuo, sed donec matrimonium contrahat, quod solum obligat ad vitandam violationem castitatis per se malam ; ergo votum castitatis absolute factum obligat etiam ad honestatem naturalh lege praeceptam. Denique similiter sequitur conju- gem voventem castitatem, vel eum, qui post votum castitatis uxorem duxit, teneri ad non petendum debitum, quod communiter receptum est a Theologis, in 4, dist. 32, et jurisperitis, in cap. Rursus, Qui clerici, vel voventes, et in cap. 3 de Convers. conjugatorum, et colligitur ex illo textu, et ex ratione ejus, scilicet, quia tenetur servare id quod est in ejus potestate. Unde in hoc etiam multum erravit Gerson. oppositum sentiens. Atque ex his corollariis omnibus assertio posita manifeste confirmatur. .
11. Fit satis fundamentis oppositee sentenLie. — Baplicatur.— Nec Scholastici antiqui contra hanc manifestam doctrinam aliquid docuerunt, licet interdum sit aliqua aequivocatio in eorum verbis. D. Thomas, ergo, d. quaest. 88, art. 2, satis clare hanc sententiam docuit, : dicens ea, quae sunt necessaria ad salutem, posse cadere sub votum. Et ut declaret illud esse proprium votum, addit, illa non ut necessaria sunt, sed ut sunt voluntaria, cadere sub votum; per quae verba non significat ipsammet observationem praecepti, etiamsi ex ipso praecepto necessaria sit, non cadere sub votum. Nam revera de hac ipsa necessitate praecepti observanda fit votum. Sed intelligit, hoc proprium votum non consistere in sola acceptatione obligationis ac necessitatis praecepti, nec in proposito seu professione implendi illam, sed in promissione voluntaria addita illi necessitati praecepti. Unde in quarto longe in diverso sensu locutus videtur; ibi enim votum commune appellat solam susceptionem legis imponentis obligationem, et professionem servandi illam, et ideo dicit esse analogice votum, et non addere novam speciem honestatis, quae de proprio voto cadente in materiam praeceptam vera non sunt; loquitur ergo ibi de voto improprio, quale dicitur fieri in baptismo, ut libro sequenti declarabo. Et in eodem sensu locutus est Alber. ; Bichar. autem obscurius, sed forte non aliud intendit.
12. Ad primum ergo fundamentum contraria sententiae, quod ex juribus sumebatur, respondetur, in d. cap. Quia circa, usum concubinae in clerico vocari simplicem fornicationem in ordine ad bigamiam inducendam, et ita vocari simplicem ex parte affectus et modi talis culpae, et ut distinguitur a copula maritali, vel quae fit cum affectu maritali, juxta cap. JVuper, eodem tit. de Bigamis; non tamen dicitur simplex ad excludendam maltiam contra religionem. In quo sensu dixit ibi Hostiensis, quem Panormit. imitatur, turpitudinem clerici in sacris, etiam cum soluta, non esse simplicem, sed duplicem, propter voti fractionem ; Iu sacerdote vero posse dici triplicem propter singularem gravitatem. Abbas autem antiquus ibi advertit, in illo peccato clerici in sacris esse duplicem malitiam, et ideo in d. c. Quia circa, non vocari absolute clericum illum simplicem fornicarium, sed tanguam simplici fornicatione notatum. Utique in ordine ad bigamiam. Simili modo in d. cap. Presbyter clarius dicitur fornicari, ad distinguendum turpem accessum clerici ad solutam, ab aduiterio ejusdem; in utroque enim peccato est malitia sacrilegii, et ita haec supponitur in ntraque voce ; solum ergo usurpantur ad explicandam differentiam in mahtia injustitiae, et videntur retineri voces illae ex conditione personae, cum qua peccatur. Unde obiter intelligitur inutilem esse quaestionem juristarum, an fornicatio sacerdotis sit adulterium, vel simplex fornicatio, quam tractant Felinus in cap. At s clerici, de Judic., num. 14; Julius Clarns, lib. 5, S Fornicatio, num. 18, et S Incestus, n. 1, et alii, quos late refert Sanc., lib. 7 de Matrimonio, quaest. 27, num. 21. Et multi eorum dicunt, lapsum clerici cum soluta esse simplicem fornicationem. Sed si intelligant id non esse adulterium (ut alii peccatum illud vocant), recte loquuntur; si autem intendant excludere malitiam sacrilegii, falsum dicunt, et videntur fundari in hoc, quod obligatio ad castitatem in clericis sacris non est ex voto, sed ex solo praecepto Ecclesiae; quae sententia falsa est, ut infra suis locis dicemus, ubi aliqua eorum dicta latius expendemus.
13. Ad primam vationem. — Ad alias. — Super eamdem materiam voti non posse multiplicari obligationes ejusdem rationis. — Ad primam rationem negatur consequentia ; nam opus supererogationis, id est, non praeceptum, potest versari circa opus praeceptum, addendo aliquid non debitum, sicut dictum est de additione juramenti; vel sicut potest confessor in satisfactionem injungere auditionem Missae , vel jejunium praeceptum , imponendo novam obligationem pertinentem ad religionem, vel poenitentiam. Et ratio est, quia licet actus sit praeceptus, non omnis modus ejus est praeceptus, neque sub omni ttulo, et ideo non repugnat actui praecepto, qui simpliciter non est supererogationis, addi novum modum supererogationis, et hoc fit per votum. Ad secundam confirmationem negatur consc- quentia, quia potest obligatio addi obligationi, maxime quando sunt diversarum rationum, ut patet in exemplis adductis de juramento, per quod etiam additur forum foro, utjuristae dicunt, unde etiam in civilibus obligationibus idem invenitur; nam solutio debita ex contractu mutui, vel alio simili, potest de novo promitti et jurari. Ad tertiam, aliqui negant antececens ; quia potest quis pro arbitrio suo plura vincula sibi imponere etiam ejusdem rationis : unde si id intendat, non est inconveniens quod id efficiat, et quod arbitrio suo possit vincula multiplicare, id specialiter intendendo. Quod additur, quia si solum intendat repetere prius votum, ut in illo animum confirmet, sic clarum est non induci novam obligationem. Et hoc indicat Angles, quaest. de Voto, art. 1, difficult. 9, coroll. ultim. Melius tamen, et verius respondetur negando consequentiam : nam obligationes omnino ejusdem rationis non multiplicantur circa idem ; ut inter homines si rem vendidi aut promisi Peiro, licet iterum vendam vel iterum promittam, non additur alteri novum jus, vel alteri nova obligatio : sicut etiam si semel rem donavi, non possum iterum donare, sed confirmare donationem. Et ratio est, quia primus actus efficit totam obligationem possibilem in illa specie, et ideo novus actus similis non mnducit novam obligationem. Sic etiam juxta veriorem sententiam lex positiva addita legi naturali in eadem materia, et sub eadem ratione, ut non furandi, non occidendi, etc., non addit novam obligationem quasi numero distinctam, neque qui contra utramque legem peccat in eodem actu, duas malitias committit in specie furti vel homicidii. Sic ergo de duobus votis, vel potius de voto bis emisso circa eamdem materiam, judicandum est, ut est communis sententia, praesertim modernorum, quos refert Sanc., lib. 7 de Matrim., disp. 971, n. 25 Secus vero est de vinculis diversarum rationum, ut sunt votum et praeceptum. Et hac ratione promissio facta homini et Deo circa eamdem materiam eleemosynae aut obedientiae duas obligationes inducunt, quia sunt diversarum rationum et virtutum, ut docet Cajetanus, d. q. 88, art. 1, et in sequentibus dicemus. Item votum et juramentum circa eamdem materiam obligationem et transgressionem multiplicant, quia sunt diversarum rationum, ut supra, tract. 5, lib. 2, dictum est: multipiicatio autem votorum ejusdem rationis est, et ideo non multiplicat obligationem.
14. Objectio. — Solutio. — Sed objici potest repugnantia in dictis ; nam les humana addita legi naturali in eodem actu non addit obligationem , seu honestatem vel malitiam specie distinctam ; ergo nec votum addit, atque ita non erit proprium votum. Probatur consequentia, quia non est potentior voluntas privata personae particularis voventis, quam voluntas superior Praelati vel principis praecipientis; ergo si haec praecipiendo in materia alias praecepta lege naturali non addit novam obligationem specie distinctam , nec voluntas voventis addet illam. Respondetur primo antecedens non esse universaliter verum ; nam si lex humana praecipiat vel prohibeat eamdem materiam in ordine ad honestatem specie diversam, etiam multiplicabit obligationem: ut lex naturalis prohibet furtum in loco sacro fortasse sola lege justitiae ; potest ergo Ecclesia illud prohibere lege religionis, et intuitu divini cultus, et tunc multiplicantur cbligationes, ut saepc in superioribus dictum est. Et quoad hoc tenet similitudo , et retorqueri potest argumentum.
15. Secunda. — Secundo dicimus, quando lex humana prohibet rem prohibitam lege naturae secundum eamdem rationem et honestatem seu motivum , tunc verum esse antecedens. Quia lex constituit actum in specie virtutis, juxta exigentiam materiae, et motivi, et ideo si materia est eadem, licet novum titulum necessitatis addat , non extrahit actum a propria specie virtutis ; sic autem negatur consequentia , quia per votum materia promissa consecratur Deo, et insurgit nova ratio virtutis. Unde differentia non provenit ex eo quod voluntas propria sit potentior ad obligandum, quam voluntas superioris, sed quia de facto per votum constituitur actus in diversa materia virtutis, et tunc nova obligatio magis oritur ex lege naturali praecipiente servari Deo fidelitatem, quae est diversae rationis ab alia lege praecipiente actum secundum se, ut jejunii, eleemosynae, aut alterius similis. Addo denique, quoad aliqua opera. et aliquod genus obligationis, facilius posse obligari hominem sua voluntate interveniente, quam per solam voluntatem superioris, ut ad opera consilii, ad matrimonium, et similia.
16. Objectio. — Solutio. — Dices: saltem si votum fiat de actu religionis praecepto, ut de audienda Missa in die festo, non inducit votum novam obligationem, quia sunt ejusdem rationis, scilicet religionis. Quidam concedunt, votum in eo casn non addere speciem obliga- tonis vel honestatis, sed augere illam. Sed hoc falsum est, et a posteriori patet, quia transgressio illius voti explicanda est in confessione; ergo siguum est addidisse honestatem , seu circumstantiam specie distinctam. Respondere possunt, satis esse quod addat notabiliter aggravantem. Sed hoc non recte dicitur, tum quia multo certius est illam circumstantiam esse confitendam, quam quod circumstantiae non mutantes speciem sint confitendae propter gravitatem ; tum etiam quia si illa circumstantia non mutat speciem. gratis dicitur ita notabiliter aggravare, ut sit necessario confitenda , quandoquidem praeceptum positivum additum naturali intra eamdem speciem non ita aggravat. Dico tertio, in eo casu votum inducere suam obligationem specie distinctam ab obligatione orandi, vel audiendi Missam ex praecepto orta, quia intra eamdem virtutem possunt esse actus babentes honestates specie diversas, et tales sunt oratio, sacrificium, et votum, ut in tract. 1 diximus, et bene explicat Vasquez, puu secundae, disp. 98, cap.2
17. Ad ultimum argumentum t satis. — Ad ultimum argumentum, quod votum esse denet de meliori bono, respondetur primo, etiam actus praeceptorum computari inter meliora bona ; nam et sunt optimi actus, et praeferendi sunt actibus non praeceptis quantumcumque bonis, qui simul fieri non possunt; merito enim bonum melius dicitur, quod tale est, ut cuicumque sibi opposito praeferencum sit, sive illud praecipiatur, sive non. Quod si in eosensu sumatur illud axioma, votum esse de meliori bono, id est, de bono, quod ad melius esse consulitur, et non praecipitur, sic facile potest negari tale principium, quia nullo jure , ratione vel auctoritate fundatum est. Addi vero potest, etiam illo modo posse in alquo sensu verificari, hoc votum de re praecepta esse de melicri bono, quia licet illa materia secundum se sit praecepta, tamen quod fiat intuitu religionis, et quod per votum conseeretur Deo, praeceptum non est, et ut sic votum illud dici potest de maeliori bono, quia melius est illud ipsum factum ex voto, quam esset sine voto. Verum est illud augmentum bonitatis provenire ex voto, potius quam supponatur ex parte materiae, et ideo expositionem non videri tam propriam, nec fortasse ab auctoribus intentam ; nihilominus per se spectata veram doctrinam continet, quia satis est quod talis materia ex se sit capax illius augmenti, et quasi consecrationis ad divinum cultum, ut etiam secundum se, et antecedenter ad votum dici possit ex melioribus bonis. Sed de vero et proprio sensu illius axiomatis dicemus in capite sequenti.
On this page