Caput 7
Caput 7
Utrum actus virtutis impediens meliorem possit esse materia voti, vel necessario esse debeat votum de meliori bono?
CAPUT VII. UTRUM ACTUS VIRTUTIS IMPEDIENS MELIOREM POSSIT ESSE MATERIA VOTI, VEL NECESSARIO ESSE DEBEAT VOTUM DE MELIORI BONO?
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, primo quia ad faciendum aliquod opus propter Deum, et bene merendum coram ipso, et simpliciter ad operandum in gloriam ejus , non est necesse facere id quod melius est, sed satis est facere bonum, et placens Deo, ut per se constat; ergo ad vovendum Deo, satis est quod opus sit bonum, et simplieiter Deo placens, etiamsi non sit melius alis. Probatur consequentia, quia non est major ratio de promissione, quam de donatione seu actuali obligatione; imo videtur esse minor, cum promissio ad donationem ordinetur; ergo si ad actualem donationem id sufficit, ad promissionem sufficit. Confirmatur, quia in humana promissione non solum id, quod est utilius vel melius promissario, est materia validae promissionis, sed satis est ut sit aliquid utile; ergo idem erit cum proportione erga Deum. Secundo explicatur in hunc modum , quia alias sequitur, quotiescumque actus bonus impedit meliorem , votum de illo factum non obligare : consequens non videtur admittendum ; ergo. Sequela clara est. Minor autem patet, quia alias nullum esset votum firmum et stabile, quia nullus est fere actns bonus, qui non impediat meliorem ; ut si quis vovit bonam actionem , impeditur a contemplatione ; et si vovit orationem vocalem, impeditur a mentali ; et si vovit dare eleemosynam tali pauperi, fortasse esset melius dare magis indigenti, vel sacerdoti , et sic de aliis. Tertio argumentor , quia nullus actus magis impedit melius bonum quam matrimonium ; sed de illo potest fieri votum, si ad cultum Dei ordinetur, ut si fiat ducendi virginem pauperem animo subveniendi necessitati illius, et conservandi honestatem ejus; ergo.
9. Resolvitur quaeestio , et asseriiur votum necessario esse debere de meliori bono, ut valide fiat. — Nibilominus dicendum est, votum necessario esse debere de meliori bono, non solum ut recte fiat, sed etiam ut valide fiat. Haec est sententia D. Thomae, d. art. 2. et in 4, d. 398 q. 1, art. 1, q. 9. et ibi Bonay., art. 1, q. 2; Albert., art. 7; Majoris, q. 1; Palud., q. 5, praesertim a n. 25; Richard., a. 3, q. 2; Durand.. q. 1, n.6; Supplem. Gabr., q. 1, in princ. ; Cajet., d. a. 25 Sot., a. 3, et ibi reliquorum, et Summistarum, Votum ; Navar., c. 19. n. 95; Anton., p., tit. 11, cap. 12. et in principio huius materiae vidimus , quod antiqui ita definiebant votum , propositum melioris boni promissione firmatum. Itaque haec videtur fuisse communis animi conceptio. Et in generali potest fundamentum ejus ita declarari, quia votum inducit obligationem ; sed non potest votum obligare ad non faciendum id, quod melius est ; ergo non potest obligare ad bonum cum detrimento melioris boni. Consequentia patet , quia jam obligaret ad omittendum melius bonum propter minus. Probatur ergo minor, quia materia voti esse debet consona divinae voluntati, alias Deus non acceptat illam, et consequenter promissio non valet ; sed obligari ad omittendum melius propter minus bonum, non est consonum divinae voluntati , quia voluntas Dei est sanctificatio nostra : unde quantum est ex se, cupit Deus ut homo semper faciat quod melius est ; ergo non placet illi, ut homo ligetur ad faciendum ? quod est minus bonum, quia per hoc rrivatur potestate morali faciendi quod est melius.
3. Haec autem ratio et veritas evidentior fiet explicando amplius, quid per melius bonum intelligatur, et respondendoobjectionibus in principio factis. Ex dictis ergo facile intelligitur, per melius bonum non esse intelhl-- genda sola opera consiliorum, ut auctores citati in capite praecedenti existimarunt ; nam discursus factus non probat, solam religiosam obligationem de operibus consiliorum placere Deo. Quia si talis obligatio addatur operibus praeceptis, non impeditur homo quominus semper faciat quod Deo gratius est, nam ex tempore quo praeceptum obligat , nihil gratius potest homo Deo facere, quam servare praeceptum ; merito ergo illud inter meliora bona computatur. Dicitur ergo melius bonum quodcumque bonum opus, quod sine impedimento majoris bonis fieri potest , ita ut illa comparatio non fiat ad praeceptum, nec ad quodvis aliud melius bonum, sed ad oppositum, seu repugnans tali bono, ut bene exposuit Tolet., lib. 4 Sum., cap. 17, n. 6; et significat Bonavent. supra. Et in simili, Gerson., in tract. de Consil. Evang., Alphab. 67, lit. S, ubi ait, cum consilia dicuntur esse de meliori bono, non fieri comparationem ad praecepta, sed ad sus contraria. Sic ergo in praesenti melius bonum.
4. Opus melius quod est materia voti in triplici ordine distingui posse. — Potest autem hoc opus in tres ordines distingui : unus est operum praeceptorum , de quibus jam dictum est. Alius est quorumdam operum, quae licet non sint praecepta, non solum fieri bene possunt sine impedimento majoris boni, verum etiam sunt de se aptissima instrumenta ad consequendam perfectam bonitatem et honestatem , ut sunt abrenunciatio temporalium, custodia castitatis , et obedientiae professio, quae per antonomasiam dicuntur consilia evangelica , et sunt praecipua materia votorum, de quibus in particulari agendum est in ttertio volumine hujus operis. Tertius gradus est nultorum bonorum operum, quae pona sunt non praecepta, nec de se impedientia majora bona, et sub hac ratione operibus supererogationis et consilii anpumerari possunt, etiamsi non spectent peculiariter ad statum perfectionis tanquam propria instrumenta ejus, sed ad communem etiam statum virtutis pertineant, ut sunt jejunare , eleemosynam facere, precari, et similia. De quibus etiam certum est, ex suo genere esse convenientem materiam voti. Quia placent Deo, et non est unde displiceant, cum de se meliora opera non impediant. Sic ergo sufficienter declarata ei probata relinquitur communis assertio. Soium circa hoc tertium membrum potest dubitari, an omnis actus bonus non impediens meliorem possit esse materia voti, quod in capite sequenti tractabimus.
5. Fit satis rationibus oppositis. — Ad priman. — Ad primam ergo rationem in principio positam negatur consequentia, quia, licet facere aliquod opus possit ordinari in Dei gloriam, obligari ad illud potest non pertinere ad gloriam Dei. Et ratio differentiae est, quia simplex operatio sine obligatione non tollit potestatem faciendi melius bonum in futurum, sed solum includit actualem voluntatem unius boni sine voluntate alterius, quae voluntas nullam habet malam circumstantiam. At vero promissio, seu obligatio tollit potestatem moralem in futurum ad opus mehus, et haec ablatio talis potestatis Deo non placet, et ex hac parte talis obligatio non cedit in gloriam Dei. Ita Bonaventura, dicta quaestione secunda. Ad confirmationem negatur similitudo, quia promissio humana fit homini, qui nec semper cupit quod melius est, nec curam habet perfectionis promittentis, sed cui commodi; et licet optet quod sibi est utilius, tamen quando id non offertur, acceptat id quod utile est. At Deus semper cupit ab homine quod melius est, et perfectius, etiam ad honestatem ipsius voventis, et maxime vult illam ratione promissionis sibi factae non impedire, quominus possit operari, si velit, id qucd est melius et optimum.
6. Advertendum ad secundum rationem solvendam. — Votum de actu inferiori esse validum, nisi fiat comparatio ad meliorem. — Circa secundam rationem adverto , duobus modis posse aliquod bonum opus repugnare bonis melioris ordinis, scilicet, actu tantum, vel etiam aptitudine. Actu voco, quando actus inferior, solum quamdiu existit, impedit ne simul possit melior fieri, ut studium impedit orationem ; aptitudine autem appello, quando actus inferior semel factus reliuquit personam ligatam, vel impeditam moraliter, ne possit perfectioribus incumbere, sicut matrimonium impedit religiosum statum. Regula ergo assertionis positae potissimum datur de actibus bonis repugnantibus melioribus hoc posteriori modo ; et contra illam sic intellectam parum urget illa secunda ratio, quia inde non sequitur omnia vota de actibus minus perfectis esse invalida , quia non omnes illi reddunt personam impeditam ad meliora, licet actu non possint simul esse cum illis. Addo vero etiam posse regulam extendi ad omnes actus bonos comparatos ad meliores incompossibiles simul cum illis, dummodo convenienter intelligatur. Dico ergo votumra de hujusmodi actu inferiori esse quidem validnm absolute, non tamen comparatione facta ad meliorem actum. Id est, obligare hominem simpliciter ad faciendum talem actum, non tamen obligare ad omittendum meliorem. Probatur prior pars, tum quia votum illud est de quodam bono, quod per se non excludit melius; quod enim ex parte subjecti homo non possit simul utrumque facere , accidentarium est ; tum etiam quia licet aliud opus sit melius, potest homo nolle illud facere; ergo tunc votum obligabit, quia nulla est ratio cur non teneat; ergo absolute obligat. Altera vero pars declaratur, quia, non obstante tali voto, potest homo, si velit, facere melius opus incompossibile operi promisso, quia nec voluntas Dei, nec intentio recte voventis est obligari ad rclinquendum melius propter minus bonum; in hoc ergo sensu semper est verum , omne vo- tum esse de bono sub ratione melioris, seu sub conditione, si melius opus non fiat.
7. Duo modi quibus bonum ogus promissum propter melius relingui possit. — Advertendum autem est, duobus modis posse contingere, ut opus bonum voto promissum propter melius relinquatur : uno modo, per solam dilationem executionis voti; alio modo, per absolutam omissionem . seu cessationem ab uno opere ratione alterius. Prior modus est facilis, quando votum non habet certum tempus praefixum, pro quo implendum sit, et lieet nunc differatur, potest postea impleri, et eo animo differri, et tunc nulla est difficultas, quia nihil contra votum fit. Unde potest in universum regula statui, nunquam violari votum etiam moraliter, ut sic dicam, ex eo quod ejus executio differatur propter aliquod majus Dei obsequium. Quia, ut supponitur, tempus exequendi votum non erat in ipso voto determinatum, nec prudenter judicari potest tempus opportunum, nedum necessarium, illud, in quo omittendum esset opus melius ad votum implendum. Posterior autem modus non habet iocum , nisi interveniente commutatione voti in melius, quam credimus fieri posse propria voluntate voventis, quando de excessu constat, quia illa conditio vel distinctio est inirinsece inclusa in omni voto, Faciam hoc, nisi aliud melius occurrerit faciendum ; vel, Faciam hoc, aut aliquid melius. Nam hoc intelligitur esse magis consentaneum divino beneplacito , et acceptationi, ut infra libro sexto latius dicam.
8. Ad secundum. — MAd secundum ergo argumentum , vel negatur sequela simplieiter loquendo, vel (majoris claritatis gratia) distinguitur sensus consequentis ; nam si sensus est, sequi, votum de actu bono repugnante meliori quocumque modo non obligare absolute, negatur sequela ; ostensum est enim absolute obligare, quia per se necessarium est illud fieri, si commutatio in melius non interveniat. Quae conditio cum generalis sit, et inclusa in ipsa natura voti, non facit votum esse conditionatum, seu non absolutum, ut consiat ex dictis supra de juramento. Si autem sit sensus, sequi talia vota non obligare ita definite ad tales actus, quin liceat substituere meliores, sic conceditur sequela ; neque inde fit talia vota non esse firma, seu stabilia, quia satis firma obligatio est, quae omitti non potest, nisi juxta arbitrium creditoris, et dando illi aliquid quod ab ipsolibentius acceptetur. Tertium autem argumentum petit difficultatem, quae majori indiget examinatione, et ideo in capite sequenti tractabitur.
On this page