Caput 8
Caput 8
Utrum omnis actus virtutis, qui non reddit personam inhabilem ad opera perfectionis, possit esse materia voti?
CAPUT VIII. UTRUM OMNIS ACTUS VIRTUTIS, QUI NON REDDIT PERSONAM INHABILEM AD OPERA PERFECTIONIS, POSSIT ESSE MATERIA VOTI?
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi sumitur ex quibusdam actibus pertinentibus (ut sic dicam) ad corporis, seu praesentis vitae commoditatem , qui simpliciter studiosi sunt, et nihilominus non videntur esse materia voti. Antecedens inductione et ratione declaratur. Primo, in actu comedendi et bibendi, quando oportet ad naturae conservationem ; nam hi actus honesti sunt etiam ex objecto, quia sunt rectae rationi consentanei, suo tempore et loco, et tamen non videntur esse materia voti. Maxime si addamus, etiam esse bonum moraliter, uti cipis ad salutem utilioribus, qui solent esse delicatiores et pretiosiores, quibus nti de se non est malum, et, recta ratione regulatum, erit moraliter bonum, et tamen de illo usu votum facere ridiculum et illusorium esset. Item accedere ad ignem tempore frigoris, vel deambulare, aut fricare manus, actus sunt boni moraliter ob eamdem rationem, et tamen de illis vota fieri non possunt, ut videtur per se notum, quia nihil ad Dei cultum pertinens in illis actibus invenitur. Idem est de ludo honesto, et de quacumque moderata recreatione, et aliis ad eutrapeliam pertinentibus , quae vera virtus moralis est, ut ostendit D. Thom. 1.2, q. 168, et tamen omnes illi actus non sunt materia voti. Cujus signum est, quia potius vota de negationibus talium actuum, ut de non ludendo, etc., valida sunt. Et ratio a priori esse videtur, quia materia horum actuum valde humana est, et sensibilis, quae licet honeste fieri possit, tamen simpliciter distrahit mentem sb spiritualibus et perfectioribus rebus ; et ideo licet illi actus honesti admittantur, non tamen obligatio ad illos. Tandem operari bonum ex metu poenae, moraliter bonum est, cum non sit malum, ut ostendimus in materia de Poenitentia, et ostendit etiam Veg., lib. 6 in Trid., cap. 25, et tamen talis operatio non est materia voti, quia non est perfecta. [mo ait Veg. supra, neque esse laude dignam; ergo non omnis bona operatio materia est voti.
2. In contrarium vero est, quia nullum est opus bonum, quod, quatenus tale est, non pos- sit in Dei gloriam referri, justa illud: Omnia in gloriam Dei facite. Propter quod in tract. 1, libro primo, capite septimo, diximus, nullum esse actum virtutis moralis, qui non possit eordinari ad cultum Dei, et ut sic fieri materia religionis; ergo eadem ratione potest esse materia voti, si accipiatur, et consideretur talis actus, quatenus non impedit meliorem. Nam eo ipso est ex melioribus bonis, quia est de bono morali non impediente aliud melius; nam quod possit in melius commutari, non obstat quominus absolutum votum de tali bono valeat, ut generaliter declaratum est. Confirmatur, quia tales actus mediante voto obedientiae possunt cadere sub votum; ergo etiam immediate. Antecedens patet, nam si quis vovit obedire alteri in omnibus licitis et honestis, et alter praecipiat justam recreationem, tenebitur obedire qui vovit, quandoquidem res est licita et honesta. Consequentia vero probatur ex paritate rationis.
3. Non invenio punctum hoc ab auctoribus in terminis tractatum, in eo tamen contrarias seutentias ab eis indicari invenio. Prima ergo sententia esse potest, omnem actum bonum moraliter esse posse materiam voti; ita sumit ut certum Vazquez 1. 2, disp. 52, n. 36, ex quo principio concludit, illa opera, quae in dubitationem adduximus, in individuo etiam facta illo modo, et propter commcdum naturae, non esse moraliter bona, sed esse indifferentia, ut ipse putat, vel certe juxta opinionem negantem dari opus indifferens in individuo, petius esse dicenda mala quam pona, et putat hanc esse sententiam Augusuni, lib. 4 contra Jul., cap. 3; et alios Patres ad id confirmandum adducit. Eamdem seuntentiam generalem, quod omne bonum opus sit materia voti, indicat Toletus, lib. 4 suae Instr., capite decimo sexto, n. 7 et 8, ubi ad materiam voti, solum requirit ut sit bona, et meliori non contraria; declarat autem tunc esse meliori contrariam, quando ex illa non potest fieri transitus ad meliorem ; nam si transitus fieri potest, votum (inquit) tenet. In his autem actibus, de quibus tractamus, invenitur utraque conditio, nam et boni sunt, et ab illis potest feri transitus ad meliores; ergo. Atque ita etiam Doctores supra citati, qui hoc modo explicant quomodo votum esse debeat de meliori bono, huic sententiae favere videntur. Item favent omnes, qui dum negant actum indifferentem ut sic posse esse materiam voti, addunt, si referatur ad bonum finem, posse esse materiam voti, nec requirunt ut referatur ad optimum finem. sed ad honestum ; hoc autem ad minimum videtur reperiri in omnibus actibus supra numeratis. Ita vero docent de actibus indifferentibus Cajetanus, dicto articulo secundo ; Soto, articulo tertio, et alii.
4. Secunda sententia est, non omnem actum moraliter bonum, non impedientem meliorem, esse materiam capacem obligationis voti, quia sunt aliqui actus, qui ex intrinseca conditione sua sunt improportionati ad votum. Ita sentit Azor, 1 tomo. lib. 11, c. 13, quaestione septima, ubi prius dicit, valida esse vota de aliquibus bonis, quibus alia sunt meliora; postea vero subjungit : Votum in materia sibi subjecta nihil aliud requirit, nisi rei bonitatem, et quee sit ex numero earum rerum, quae conducunt et jucant ad salutem et vitam eternam consequendam, de qua nolas consitium est a Christo Domino datum. Sentit ergo non omnia bona minora aliis esse aptam materiam voti, sed oportere ut conferant ad salutem aeternam, qualia non videntur esse quae in principio numerata sunt. Hujus sententiae videtur esse Sanci., lib. 1 de Sponsal., disp. 4, n. 4 et 5, ubi ait esse quosdam actus virtutis, qui includunt accessum ad res terrenas et mentis evagationem, ut ludere etiam honeste, de quibus actibus inquit non esse materiam voti, sed votum de aliquo illorum factum esse irritum, quia gratius est Deo abstinere ab his actibus, etiamsi studiosi sint, quam illos exercere. Eamdem expresse docet Lessi., libro 2, capite 40, dub. 5, n. 43, qui exempla ponit in actu militandi extra causam religionis, et in administratione efficii judicis, aut alterius similis, etc., quos actus absolute sumptos multi forte indifferentes censebunt.
5. Duplem modus quo votum fieri potest de tali bono honesto. — Mihi imprimis distinguendi videntur duo modi, quibus votum fieri potest de aliquo hujusmodi actu honesto, ut honestus est: unus est, si tantum fiat promissio quasi de specificatione actus, ut si quis, verbi gratia, non ahsolute voveat ludere, vel deambulare, aut recreari, sed quasi sub conditione, si luserit, honeste ludere, et secundum rectam rationem. Alius modus est, quando exercitium actus vovetur propter aliquem finem, vel sub motivo aliquo ration consentaneo. De priori modo, dubitari non potest quin votum sit validum, et consequenter illa sit conveniens materia voti. Quia tale votum est de re valde consentanea rationi, et Deo grata satisque difficili, et per se non avertit mentem ab aliqua re meliori, nec distrahit illam circa res terrenas aut corporales, quia non obligat simpliciter ad tales actus, sed solum si fiant, ponit debitum modum in illis; ergo. Unde confirmatur, quia tale votum in negati - vum resolvitur, et negatio est de non committenda aliqua culpa, quod votum validum est, ut supra vidimus; ergo. Major declaratur , quia illa conditionalis propositio resolvitur in hanc negativam, Non faciam hoc sine debito fine. aut motivo, sine quo non bene fieret; ergo perinde est ac si diceretur, Non faciam hoc peceando. Sicut vovere non loqui sinc utilitate justa et rationabili, perinde est ac si voveret non dicere verba otiosa, quod votum in verbis sanctum est, quatenus est ex bonitate materiae, nisi videatur nimium, vel impossibile ob re difficultatem, de qua parte juxta superius dicta judicandum est; nunc enim de honestate materiae agimus, et ex hac parte validum est votum. Idem ergo est de omni simili voto circa quoscumque actus, qui bene et male fieri possunt.
6. Duo considerauda in actibus ad commoduin nature pertinenti^us. — Circa posteriorem autem modum vovendi hos actus quoad excrcitium, tria dicenda videntur. Primum est, regulariter talia vota non obligare. Ut hoc ostendam , considero duo esse in hujusmodi actibus, ad commodum naturae pertinentibus: unum est finis intentus, seu motivum operandi; aliud est ipsa actio matcrialis, per quam tale commodum obtinetur. Inter quae duo hoc differt, quod |rimum est propter se appetibile, quia videtur rationem honesti participare, dummodo recta ratione reguletur, et secundum rectam rationem appetatur, quod semper necessarium est ad actum honestum, et sub ea ratiope non repugnat illamn esse materiam voti, ut statim dicam. Secundum autem habet magis rationem boni utilis, unde per se non est materia voti, nisi duo concurrant. Unum est, ut finis, seu commoditas ad quam ordinatur, sub votum cadere possit. Aliud est, ut talis actio materialis, etiam ut ordinata ad tale commodum naturae, sit etiam ad divinum obsequiun,, et ad spirituale bonum animae magis commoda, quamejus omissio, etiamsi sit cum nonnulla incommoditate naturae. Nam si negatio actionis sit animae utilior, sine dubio votum de tali actione, etiam propter illum tinem, non erit de meliori bono, guandoquidem immediate, et per se excludit majus bonum, quod est negatio ejus. In quo est advertendum, longe aliud esse, quod ipsa carentia actus sit melior quam actus, vel quod alius actus diversus, vel repugnans esse simul, sit melior. Nam quando est comparatio inter actus, est inter bona positiva, quorum licet unum sit melius alio, tamen simpliciter est melius alterntrum illorum facere, quam neutrum, et ideo votum potest obligare ad minus bonum absolute, quamvis cum libertate transeundi ad melius. At vero quando ipsa carentia actus est melior quam actus, non potest votum obligare ad actum, etiam absolute, quia semper liberum erit praeferre carentiam actus ipsi actui ; ergo nunquam relinquitur obligatio ad actum.
7. Objectio. — Solutio. — Dices: quomodo potest actus esse bonus moraliter, et nihilominus esse melior carentia ejus quam ipse, cum ipse aliquam bonitatem afferat, carentia nullam. Respondeo imprimis, etiam in ipsa carentia esse aliquam bonitatem objectivam, et in voluntate carendi commoditate morali, velalia simili, quam actus secum afferebat, esse formalem bonitatem moralem et virtutis. Deinde, licet in iila privatione actus non sit positiva bonitas, est tamen quaedam remotio impedimentorum ad melius operandum, et ex hac parte illa carentia inter bona melioris ordinis computatur. Sicut paupertas per se non est bona; ut instrumentum autem pertectionis, est ex melioribus bonis quae sub consilium cadunt; ita ergo abstinere a recreatione licita, vel aludo honesto, et similia, quatenus disponunt ad meliores actus, praeferri possunt illis actibus quibus opponuntur, etiamsi actus ipsi boni etiam sint.
8. Actus, qui versantur circa corporis commoda lwcita , non sunt absolute apta materia voti. — Ex his ergo facile probatur primum dictum, nam hi actus boni inferioris ordinis, seu qui versantur circa corporis commoditates, ut plurimum tales sunt, ut melius sit homini privare se illis, seu abstinere ab illis, quam illos exercere ; ergo, regulariter loquendo, votum de hujusmodi actu non obligat. Consequentia est evidens ; quia si illud est melius, ergo est licitum non obstante voto; ergo votum non obligat : nam, ut votum absolute obliget ad exercendum actum, oportet ut saltem respectu solius carentiae actus, exercitium actus praeferatur, quia non praefertur respectu cujuscumque alterius actus melioris, ut est ostensum ; ergo si neque respectu negationis sui praefertur , non potest intelligi obligatio. Primum vero antecedens facile ostendi potest inductione facta per actus supra numeratos, de quibus maxime loquuntur auctores secun- dae sententia, quorum dicta, quatenus consonant his quae diximus, probanda videntur, et nostram sententiam confirmant.
9. Supradictos actus posse esse materiam voti, additis aliquibus circumstantiis. — Secundo nihilominus addo, in aliquo casu tales posse circumstantias concurrere, ut talis actus bonus sit in materia vou obligantis ad exercitium talis actus, saltem absolute et quasi formaliter spectati , seu comparati ad totalem omissionem ejus , seu abstinentiam ab illo. Probatur, quia talis actus, verbi gratia, honestae recreationis (idemque est cum proportione in aliis), licet proxime sit propter levamen naturae, nihilominus esse potest simpliciter actus virtutis , quia illudmet commodum naturae judicatur rationi consenianeum respectu talis personae, etc., et talis esse supponitur, ut possit esse materia voti. Deinde potest esse tanta subjecti necessitas, ut melius sit, magisque rationi consentaneum, talem commoditatem naturae procurare, quam ab illa abstinere, tum quia interdum potest esse tanta necessitas, ut sit etiam in praecepto; ergo et ut possit esse materia voti, juxta supra dicta; tum etiam quia licet non perveniat ad illum gradum necessitatis, potest interdum esse magis consentauneum rationi; ergo si tunc fiat, votum obligabit, quia tunc non habet locum ratio facta in priori assertione, cum non sit melius abstinere quam facere, quia quod non rationabilius, non est melius. Item licet tunc actus ille distrahat mentem , et occupet circa terrena. totum hoc dispendium censetur esse magis gratum Deo, quia est magis consentaneum virtuti; ergo illo non obstante, votum obligabit.
10. Dixi autem votum obligare tnnc ad illum actum absolute et quasi formaliter spectatum, quia raro obligabit ad illum actum materialiter sumptum, nisi in eo casu, in quo levamen illud naturae non possit alio remedio vel actu obtineri; nam si alio actu, vel melius, vel aeque bene obtineri possit, tunc satisfaciendo intentioni et motivo promissionis quocumque medio (quod vocamus materialem actum), voto satisfiet. Unde potest confirmari assertio : nam si quis, in tali necessitate vel imbecillitate constitutus , voveret in generali interdum exercere actum honestae recreationis, quandojudicaret esse magis consentaneum rationi rectae et secundum illam , certe votum obligaret, quia quasi formaliter esset de meliori bono; ergo si in particulari promittat aliquem actum ex simili praejudicio, obligabi- tur absolute ad illum, quamvis haec obligatio uon excludat potestatem transeundi ad meliorem in ordine ad eumdem finem, juxta supra dicta. Denique confirmatur a contrario, quia in eo casu votum non ludendi, vel non efficiendi alium similem actum in naturae levamen, non obligaret, quia esset impertinens ad divinum servitium ; imo posset obstare, si talis actus esset necessarius ad talem finem; ergo votum contrarii actus potest obligare.
11. Assertio generalis, nullum esse actum virtutis, qui secundum suam speciem non possit aliquando esse materia voti. — Unde concludo, et dico tertio. nullum esse actum virtutis moralis, qui secundum speciem suam non possit aliquando esse materia woti, quamvis in aliquibus id rarissime contingat. Haec assertio ex superioribus constat, et ideo non est necesse circa illam amplius immorari. Intelligitur enim de actibus, qui non tollunt potestatem moraiem ad opera perfectiora in futurum, sed ad summum impediunt quamdiu durant, vel licet aliquam imperfectam dispositionem (ut distractionem mentis, vel quid simile) afferant per contrariam mentis applicationem , potest facile expelli; et ita res est clara ex dictis, quia in quolibet actu virtutis moralis, etiam ex his inferioribus, potest excogitari casus in quo hoc magis expediat, licet raro id contingat cum tanta necessitate et ceriitudine, ut possit immediate ad materiam voti sufficere.
12. Fit satis rationibus oppositis. — Atque ita responderi facile potest ad rationes dubitandi utrinque propositas. Nam in casibus omnibus pro parte negante propositis, excepto ultimo de metu, concedimus, regulariter illam non esse materiam voti, non quia actus illi cum sufficienti deliberatione facti in individuo indifferentes sint, vel pravi. Hoc enim secundum sine dubio falsum est, ut ibi obiter probatum est, et est communis consensus. Neque Augustinus unquam negavit hujusmodi actus posse esse moraliter bonos, sed negat posse juste et sancte fieri sine gratia, quod alterius considerationis est. Primum autem vel etiam falsum est, vel ad praesentem quaestionem non est necessarium, quia ostensum est ex alio capite provenire, quod illae materiae non sint regulariter ad votum accommodatae; quod autem in nullo casu esse possint, neque in illa inductione probatur, neque est rationi consentaneum, ut ostensum est. Àd ultimum B autem exemplum de operatione bona ex metu, respondeo, votum non posse obligare ad ope- randum ex metu, excludendo melius motivum, non quia operari bonum a vitanlum malum quod timetur, non possit esse bonum et laudabile, sed quia excludere melius motivum laudabile non est. Absolute vero fieri potest votum de bono opere faciendo, saltem per metum, quia per hoc nullum melius bonum excluditur.
13. Denique juxta haec intelligenda sunt alia dicta Doctorum, quae in prima opinione afferebantur; nam ut actus sit materia voti, necessarium est quod sit ita bonus, ut post votum non liceat ab illo abstinere, nisi per transitum ad meliorem, vel saltem aeque bonum, et quoties actus hoc habuerit in quacumque materia virtutis, fatemur esse posse materiam voti. Hoc tamen non obstante, possunt esse aliqui actus boni, quorum omissio ordinarie melior est, et utilior ad spirituale bonum, et de his dicimus, quamdiu tales sunt, non esse materiam voti. Et eodem modo accipiendum est quod de actibus indifferentibus ordinatis ad bonum dicitur ; nam generalis doctrina est vera, et ita traditur ab auctoribus ; tamen in particulari consideranda est bonitas finis, ut illa etiam sit ad votum accommodata. Et ita etiam citati auctores adhibent exempla in fine per se spectante ad salutem animae, quando vovet quis non ingredi talem domum propter vitandam occasionem peccati, vel non ludere cum tali persona propter similem causam.
14. Responsio ad argumenta. —Ad rationem vero quae pro affirmativa parte afferebatur, respondetur negando consequentiam, quia, ut supra declaratum est, aliqua fieri possunt propter Deum, quae non sunt illi offerenda ex voto, et hujusmodi sunt nonnulli actus imperfectiores, licet boni, regulariter loquendo, ut diximus. Neque id provenit solum ex eo quod tales actus sunt minus perfecti quam alii, propter quos omitti possunt, sed quia ipsi in se ratione externorum actuum includunt aliquod impedimentum, vel quasi nocumentum spiritus, propter quod vitandum, regulariter perfectins est ab illis abstinere, nt declaratum est. Ad confirmationem autem dico. solum probare, non repugnare, tales actus esse posse aliquando materiam voti; facilius autem hoc fit mediante voto obedientiae, quam immediate; tum quia superioris arbitrio certius et securius proponitur illa materia, ut melior et convenientior ad virtutem; tum etiam quia media voluntate superioris adjungitur nova honestas vel necessitas in tali actu, quae facit illum esselonge meliorem. Et juxta haec etiam admittimus secundam sententiam, in qua nihil additur nostra secundae aut tertiae assertioni repugnans, cui respondere necesse sit.
On this page