Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum actus moraliter bonus, inducens inhabilitatem in futurum ad statum perfectionis, possit interdum esse materia voti?

CAPUT IX. UTRUM ACTUS MORALITER BONUS, INDUCENS INHABILITATEM IN FUTURUM AD STATUM PERFECTIONIS, POSSIT INTERDUM ESSE MATERIA VOTI?

1 Haec quaestio peculiarem difficultatem habet in voto de matrimonio contrahendo, propter perpetuitatem illius status, et repugnantiam quam habet cum consiliis perfectionis, maxime cum consilio de castitate servanda, et cum statu religionis; in nullo enim alio actu inferioris ordinis hoc invenitur. Nam licet multi repugnent statui perfectionis, ita ut non pessint simul esse cum illo, non tamen inducunt statum immutabilem impedientem transitum ad statum meliorem, et ideo de matrimonio in speciali quaestionem tractabimus, et deinde quid de aliis actibus dicendum sit, breviter indicabimus. Circa matrimonium autem prius statuenda est regula generalis per se observanda ; postea inquiremus an patiatur aliquam exceptionem.

2. Generalis regula inculcatur, et assaritur actum contrahendi matrimonium , per se Ioquendo, non esse materiam voti. — Regula igitur generalis est, actum contrahendi matrimonium, per se loquendo, non esse materiam voti. In hac regula conveniunt omnes Doctores infra citandi, et sentiunt illam esse materiam incapacem obligationis voti, tam comparative quam absolute, et ideo tale votum esse nullum. Ratio est, quia illud vinculum inducit effectum repugnantem meliori bono, quale est status religiosus, et perpetua observantia castitatis; ergo votum de tali vinculo assumendo nec potest obligare ad non ingrediendam religionem propter matrimonium, neque etiam ad statum continentiae seu caelibatus dimittendum ; ergo ad nihil obligare potest, ideoque est irritum. Haec ultima consequentia constat ex doctrina data capite praecedenti, quod quando actus bonus tam est imperfectus, ut carentia ejus sit moraliter melior, tunc non potest esse materia voti, nec votum de illo obligare; talis autem est actus nubendi comparatus ad negationem nubendi, quia haec per se melior est, quia magis abstrahit hominem a secularibus curis, et voluptatibus carnis, 1 Corintb. 7. Unde Concilium Tridentinum, sess. 24, canon. 10, dicit, meliorem esse statum virginitalis ac caelibatus statu matrimonii; constat autem matrimonium immediate et coniradictorie repugnare huic meliori bono; ergo, per se loquendo, non potest esse materia validi voti.

3. Soti limitatio ad regulam supra datam. — Adldit vero Soto, d. q. 1, art. 3, quamdam limitationem huic regulae, dicens, vovere matrimonium illicitum esse, nisi expresse promeres exceptionem, dicens : Voveo Deo matriqonium, nisi de me ipse salubrius quidpiam disposuerit. Sed haec conditio parum refert ad honestandum votum ; alias enim votum sine illa valeret, quia illa conditio in omni voto, et in omni actu nostro tacite inest ; ergo non minus esset validum votum cum illa conditione tacita, quam cum expressa ; regulariter enim loquendo, et ex natura rei, non minus operari solet conditio tacita, praesertim intrinseca, quam expressa. Deinde illa conditio vel Dei tentationem includit, vel non apparet quem lesitimum sensum, vel quam utilitatem habere possit. Nam qui sic vovet, quomodo vult cognoscere Deum de se aliter disponere, ut nisi Deus id faciat, voto obligetur? Aut enim intendit solum ut Deus id faciat per ordinaxium modum et legem, et hoc jam disposuit consulendo caelibatum ac religionem, et quantum in se est vocando ad illam, et ita bona est conditio , tamen in hoc sensu destruit votum, quia in illo sensu jam est posita; vel intendit ut Deus specialiter revelet suam voluntatem esse, ut non contrahat, vel ut hoc praecipiat, et hoc est tentare Deum, et rem extraordinariam sine causa postulare. Vel denique intendit ut Deus extraordinaria vocatione illum vocet ad non contrahendum, et hoc etiam est tentare Deum, quia est coarctare providentiam ejus, et quasi exigere gratiam non debitam, et extraordinarium signum. Maxime quia necesse est ut votum illud, vel statim, vel pro certo iempore obliget, infra quod Deus debeat signum illud praestare, quod etiam spectat ad tentationem D:i, ut sumitur ex Judith 8, et supra tractatum est ; ergo simpliciter, et independenter ab illa conditione, regula intelligenda est.

4. Prima, objectio. — Solutio. — Sed objicitur primo contra regulam, quia juramentum potest obligare ad matrimonium, saltem absoluta obligatione; ergo et votum, cujus obligatio major est quam juramenti promissorii. Antecedens constat in sponsalibus juratis. Respondetur primo negando consequentiam, quia juramentum sequitur naturam promissionis, cui adjungitur ; natura autem promissionis humanae est, quod obliget ad id quod homini promittitur, si est bonum, et commodum illi, etiamsi non sit ex bonis melioribus respectu promittentis, quia hoc non attenditur in tali promissione. Secus vero est in promissione voti, in qua divinus cultus, et quod Deo est gratius, per se intenditur; unde si promissio de contrahendo matrimonio soli Deo fiat, etiamsi juretur, nec votum, nec juramentum obligat, quia votum est nullum, et juramentum confirmat promissionem nullam, quae promissario non placet. Quia vero promissio homini facta de matrimonio cum illo contrahendo valida est, ideo juramentum illam confirmat, quia per juramentum materia jurata non dicatur in cultum Dei, sicut per votum, sed solum adducitur Deus in testimonium veritatis. Secundo vero additur, etiam illudjuramentum non obligare ad matrimonium comparatione cujuscumque status melioris, quia, non obstante illo juramento. potest quis ingredi religionem, quia hic status in ipsa promissione intelligitur exceptus, ut superiori tractatu dictum est. An vero etiam intelligatur exceptus status perpetuae continentiae per votum simplex castitatis, vel per ordinem sacrum, dicemus in sequentibus. Solum ergo obligat ad matrimonium cum tali persona cui juratum est, vel respectu aliarum, vel etiam comparatione ad simplicem negationem non nnbendi ; quia ilii immediate opponitur obligatio contrahendi, quam promissio humana induxit, per quam potuit homo se privare illa libertate. Et ad bonum reipublicae expedit tales promissiones esse firmas et stabiles, saltem in illo sensu, et maxime quando juramento firmantur.

5. Secunda objectio. — Secundo vero objici potest contra dictam regulam, quia fundamentum ejus ad summum procedit in matrimonio consummato ; nam solum ratum non impedit transitum ad méliorem statum religionis, ut nunc supponimus, et consequenter non impedit perpetuam observantiam castitatis; ergo non opponitur per se majori bono; et aliequi actus ipse contrahendi per se bonus est, et in lege gratiae confert gratiam ex opere operato; ergo votum de matrimonio rato cum intentione non consummandi illud, esse poterit validum, quia est de quodam magno bono, etiam religioso, cum sit de susceptione cujusdam sacramenti, et non impedit transitum ad majus bonum intrinsece ac per se, ut declaratum est. Et confirmatur, quia possent contrahentes convenire de perpetua castitate servanda in matrimonio, imo et de illa Deo vovenda, ut de Sanctissima Virgine, et Sancto Joseph credimus, et tunc actus ille matrimonii nullo modo excludit bonum melius; ergo.

6. Resolutio quaestionis. — Nihilominus respondemus, regulam positam etiam in matrimonio rato procedere. Primo quidem, quia contrahere matrimonium animo non consummandi illud. licet in casu possit expedire, ut infra dicam, nihilominus, per se loquendo, non videtur honestum , neque consentaueum rationi. Maxime si fiat ab uno contrahentium, ignorante altero, et bona fide contrahente, quia videtur illi fieri aliqua injuria, vel saltem aliquis modus deceptionis, et ideo non est illa conveniens materia voti. Secundo, et magis ex propriis, quia etiam votum illud non est de meliori bono, tum quia licet solum ma:rimonii vinculum per se non excludat castitatem vel religionem, nihilominus constituit hominem in gravi periculo mutandi intentionem, et permanendi in illo statu; tum etiam quia ex vi talis voti saltem excluderetur status caelibatus simplicis, qui etiam est melior quam status matrimonii; ergo excluderetur aliquod melius bonum. Antecedens patet, quia si votum illud esset validum absolute, teneretur homo matrimonium contrahene; illo autem contracto non potest contrahens servare perpetuam castitatem, nisi ingrediendo religionem, saltem invito altero conjuge; ergo cogeretur ille non manere in caelibatu. Quod autem hoc sit contra perfectionem voti, patet, quia nullum aliud melius bonum debet per votum excludi, hoc enim ad Dei obsequium non confert; item quia non solum omnino excludere, sed etiam coarctare (ut sic dicam) viam perfectionis, vel etiam difficiliorem illam reddere, contrarium est meliori bono. Hac ergo ratione contrahere matrimonium etiam quoad vinculum, de se censetur minus bonum. Nec refert, quod gratiam conferat, quia major gratia poterit per alia sacramenta, et per alia opera perfectionis comparari.

7. Satisfit ultime objectioni. — Et ita responsum est ad principalem objectionem. Ad confirmationem respondetur, contrahere illo modo, scilicet cum pacto mutuo non consummandi, nisi interveniat specialis revelatio divina, vel esse contra substantiam matrimonii, ut D. Thomas et quam plures Doctores opinantur ; vel certe non est modus contrahendi consentaneus fini matrimonii, et consequenter nec rationi; et ideo sine dubio non est illa materia voti. Addo, ex natura rei etiam derogare illud matrimonium perfectioni castitatis, quia saltem minuitur obligatio naturalis abstinendi a coitu; nam possent postea illi contrahentes a contractu recedere, et matrimonium consummare sine peccato contra castitatem. Denique tale matrimonium inutile est ad finem divini obsequii, et esto non impediat perfectionem ( quod vix potest moraliter contingere ), saltem non confert; ergo non est cur intelligatur acceptari a Deo tale votum, nisi aliqua alia specialis ratio divini obsequii illud honestet, ut contigit inter Dominam et Joseph, ubi etiam divina revelatio intervenit, ut abhbi diximus.

8. Quas exceptiones patiatur regula tradita. — Quando matrimonium cadit sub preceptum, potest esse materia voti. — Superest dicendum de secundo puncto, an regula haec patiatur exceptionem. In quo unum est certum, scilicet excipiendos esse casus, in quibus homo tenetur ex praecepto matrimonium contrahere, vel absolute, vel cum tali persona. Potest enim aliquando matrimonium cadere sub praeceptum, vel ob necessitatem generis humani, in casu qui magis potest cogitari quam evenire; vel certe propter commune bonum, et pacem alicujus regni vel provinciae, qui etiam casus rarissimus est; vel denique ad legitimandos filios ex concubina genitos, et illius honori consulendum, quae obligatio aliquando maxime urget in articulo mortis, potestque in ordinario vitae cursu contingere. Et saepe provenire solet ex nocumento facto alicui personae, maxime sub promissione ducendi ilam in uxorem. Quando ergo matrimonium cadit sub praeceptum, potest etiam cadere sub votum. Patet, quia tunc votum non est impedimentum melioris boni, quia supponitur homo suflicienter impeditus, ut non possit altiorem statum assumere ; unde in hypothesi facta, tale votum redundat in majus bonum voventis, quia confirmat illum in bono quod facere tenetur, et confert ut actus ipse meliori modo fiat. Item qua ratione potest fieri votum de observatione praecepti in alia materia, potest etiam fieri in hac. Item si quis teneretur non ingredi religionem, ut subveniret, verbi gratia, parentibus, et propterea faceret votum non ingrediendi religionem, durante tali necessitate parentum, validum esset votum, quia non impediret majus bonum et confirmaret in bono. Nam obedire praecepto per voluntariam ca- rentiam tanti boni bonum est, et potest in eo casu Deo offerri in magnum obsequium.

9. Quomodo eaxplicanda regula data per ordinen ad matrimonium. — Duplea regula. — Regula ergo generalis supra posita intelligitur de matrimonio voluntario ; nam hoc est regulare in ipso, et quia propria materia voti est voluntaria, etde illa nunc agimus; in eodem ergo sensu inquirimus nunc an haec generalis regula exceptionem patiatur propter circumstantias occurrentes. Duplex autem occasio excogitari potest. Una pertinens ad spiritualem necessitatem ipsius voventis; alia spectans ad pietatem erga alium. Prima ergo exceptio adhibetur ad vitandum periculum intemperantiae. Ita tenent Cajetanus, d. articulo secundo, dub. ultimo ; Navar., cap. 12, num. 53; Palacios, 1in 4, dist. 38, disp. 1, col. 14; Bellar., libr. 2 de Monachis, cap. 14, versus finem ; Ludovic. Lop., 1 p. Instr., capit. 44, ubi ait, ita tenuisse Canum contra Sotum. Item sequuntur plures alii moderni, quos refert et sequitur Sanc., lib. 1 de Sponsal., disp. 4, n. 7. Dicunt ergo hi auctores in eo casu, in quo persona adeo est fragilis, ut ad vitandum carnis lapsum judicio prudentum melius illi sit nubere quam uri, tunc votum ducendi uxorem esse validum, si propter hoc emittatur.

10. Ratio est primo, quia tale votum in tali persona simpliciter est de meliori bono, cum Paulus dicat melius esse illi nubere. Secundo declaratur, quia consilia Dei licet generatim dentur, tamen in particulari applicanda sunt, expensis circumstantiis personae, loci, etc. Unde fit ut, licet ingredi religionem absolute s:t in consilio, nihilominus huic personae fragili habenti tales conditiones consulendum non sit. Idemque est de non contrahendo matrimonio ; sape enim prudenter judicatur tali personae non esse conveniens consilium a matrimonio abstinere ; ergo talis persona non aget contra consilium, etiamsi contrahat ; ergo, licet id ipsum voveat, non vovet aliquid contra id quod sibi est in consilio; ergo tale votum in tali persona non est impedimentum majoris boni; ergo est validum, cum alias sit de re bona, et maxime utili tali personae ad salutem animae. Tertio, quia propter has circumsiantias potest interdum aliquis obligari ad matrimonium contrahendum,, si arbitrio prudentum judicetur illud medium moraliter necessarium ad vitandum periculum lapsus; ergo eadem ratione poterit votum ex eodem fiue factum esse validum. Quarto, votum illud videtur prudens atque licitum, quia sumitur ut medium commodum ad bonum et necessarium finem ; est ergo validum ; jam enim supra ostensum est omne votum invalidum esse etiam illicitum. Tandem confirmatur alis exemplis ; nam, licet votum non mutuandi absolute non sit validum, tamen si fiat ex intentione vitandi litem, aut rixam, vel grave detrimentum filiorum, aut propter alium similem finem, qui respectu particularis personae occurrat, licitum et validum est. Idem dici potest de voto non jejunandi: nam praecise spectatum non valet ; tamen si in particulari fiat ad vitandum scandalum, quod vere ac probabiliter timetur, validum erit. Ita ergo in praesenti dicendum videtur.

11. Auctores negantes primum exceptionem. — Nihilominus aliqui auctores non admittunt hanc exeeptionem ; negant enim, ob vitandum periculum fornicationis esse validum votum contrahendi maitrimonium. Ita tenet Sot., lib. 1 de Just., quaest. 1, art. 3, quem sequuntur Aragon., d. art. 2, et aliqui moderni. Quorum fundamentum est, quia semper votum ilud est de re impediente ascensum ad perfectiorem statum. Sed hoc fundamentum videtur petere principium , et sumere id de quo est quaestio; nam , licet matrimonium semper impediat statum de se perfectiorem , quando hic status tali personae consuli non potest , tunc non est melior respectu ejusdem persona; ergo obstare non potest quominus ejus votum validum sit. Sed urgetur fundamentum, quia licev in prassenti tempore matrimonium in tali homine sit remedium contra concupiscentiam, reddit tamen illum inhabilem ad statum perfectionis , etiam pro tempore futuro, pro quo fortasse illud medium non esset ita necessarium, quia cum divina gratia posset ilia difficultas paulatim vinci, adhibendo alia remedia orationis, poenitentiae, etc. Ergo non est validum votum, quo remedium illius mah ad tale medium determinatur , et ponitur obstaculum Spiritui Sancto, ne perfectioribus mediis possit malum illud impedire. Contirmatur primo, quia intendere actum matrimonii propter fornicationem in se ipso vitandam, est peccatum saltem veniale, teste divo Thoma, in 4, dist. 31. quaest. 2, art. 2, ad2; ergo ex hoc fine non potest fieri matrimonium materia voti. Confirmatur secundo, quia, non obstante tali voto, potest homo fragilis ingredi religionem ; ergo signum est votum fuisse invalidum.

12. Resolutio dubii. — Nihilominus admit- tenda videtur exceptio, dummodo et occurrens necessitas, et modus obligationis voti convenienter explicetur. Assero ergo imprimis non obstante tali voto et necessitate, fere seniper esse licitum illi, qui tale votum emisit, ingredi religionem, et tentare alia media quibus juvetur ad observandam continentiam, atque ita omittere vel suspendere talis voti executionem. Hoc probat fundamentum secundae sententiae, quia Deus non permittit aliquem tentari supra id quod potest, neque negat auxilium facienti quod in se est, et orant sicut oportet; ergo si talis homo velit confidere de divina gratia, et proponere cooperari illi, vel assumendo statum quo paulatim ad perfectionem ascendat , vel saltem quantum necessarium sit ad vincendam fragilitatem suam , et continentiam servandam, non est obligandus ad matrimonium contrahendum: nam hoc jam esset ponere obicem divinae gratiae, quod per votum fieri non potest.

13. Satisfit rationibus prioris sententie. — Neque contra hanc partem procedunt rationes prioris sententiae, quia tunc non solum in geuerali, sed etiam huic personae in particulari melius est non contrahere matrimonium, sed perfectiori modo vincere fragilitatem suam. Nec sententia Pauli in eo casu recte applicatur; nam Paulus non dixit; Melius est nubere quam se ipsum vincere, et contra se puguare per alia media divine gratie, sed, quam uri, id est, quam ex propria fragilitate cadere, seu tentationi succumbere. Unde sensus illius sententiae est quasi compositus (ut ita dicam), scilicet mulieri, quae propter fragilitatem suam non decernit facere quod in se est, ut continentiam servet, melius est nubere quam uri ; sic enim proxime praemiserat : Quod si non se continent, uubant. Dixi autem fere semper, quia si talis esset conditio personae, ut, moraliter loquendo, judicaretur prudenter esse illi melius et securius nubere, quam relgionem ingredi, vel aliter conari ad servandam castitatem , tunc votum determinate obligaret ad matrimonium, ut jam dicam.

14. Secunda assertio.—Assero ergo secundo, in casu illo necessitatis, votum de matrimonio contrahendo validum esse, non tamen semper eodem modo obligare. Priorem partem probant recte argumenta primae sententiae. Secunda explicatur, quia tunc matrimonium non propter se promittitur, sed ut medicina et remedium tali articulo necessitatis. Potest autem haec necessitas esse varia ; ergo et modus obligationis potest esse multiplex. Probatur minor, quia fieri potest ut, omnibus pensatis, tale remedium censeatur simpliciter necessarium huic personae, vel saltem utilius quam status religionis, vel quam alia remedia. Et tunc votum absolute et definite obligabit ad matrimonium, quia de illo factum est sub ratione Deo grata, et commutatio illius remedii in alia non est in melius respectu taiis personae; ergo obligat determinate ad illud, de quo factum est. Secundo, potest illud medium matrimonii esse aptum ad vitandum periculum, non tamen simpliciter necessarium, neque optimum, quia melius per religionis statum vel aliam vitae mutationem fiet, et tunc votum non obligabit praecise ad matrimonium contrahendum. Non tamen propterea erit nullum, sed obligabit ad matrimonium saltem sub ea conditione, nisi velit vovens per religionis ingressum, vel aliud simile vitare periculum, in quo versatur.

15. Explicatur sensus illius. —Jam enim supra dictum est non esse hanc conditionem contra obligationem voti, imo esse inclusam fere in omni voto. Atque in hoc sensu procedit prior opinio, et exceptio posita. Nam si quis solutus matrimonio, longo tempore expertus sit fragilitatem suam, vel longam consuetudinem cum concubina, a qua difficillime dimoveri possit, et ideo voveat uxorem ducere, ex vi illius voti obligatus manet ad adhibendum remedium illi infirmitati, saltem per matrimonium carnale, quia tunc illi hoc melius est quam solutum manere, sicut antea erat, et quoad hoc obligatur ad matrimonium comparatione facta ad carentiam ejus, seu ad statum anteriorem. Quia vero matrimonium tunc solum vovetur ut remedium, si aliud excellentius adhiberi possit, ut est religio, nunquam illud ita excluditur, quin possit vovens illud adhibere, si velit. Imo si prudenter rem considerando censeatur sufficere status ordinis sacri, vel votum simplex castitatis cum aliis spiritualibus remedis, non existimo esse necessarium commutare votum matrimonii in religionem, sed in alia etiam remedia spiritualia mutari posse.

16. Satisfit argumentis posterioris sentenLie.—Ad argumenta autem posterioris sententia, quatenus priori sic declaratae repugnant, facile est respondere. Ad primum dicitur: licet matrimonium impediat perfectiorem statum, tamen in eo casu, respectu talis personae, non impedit id quod est illi melius. Nam si matrimonium censetur simpliciter necessa- rium, vel utilius ad impedienda majora mala, illud tunc est melius; si vero censetur utile, et non optimum, tunc licet votum obliget ad matrimonium, non tamen excluditur optio eligendi melius remedium. Sicut si quis in eo casu explicite voveret hoc disjunctum intra certum tempus, vel ducere concubinam, vel ingredi religionem, sine dubio obligaretur; in eumdem autem sensum redit votum illud matrimonii, ut declaratum est. Ad primam confirmationem, dico nullum peccatum esse uti matrimonio propter vitandam fornicationem, maxime quando tentatio urget, et est moralis necessitas, vel saltem utilitas, quia finis ille non est malus, sed bonus, et medium secundum se non est malum, cum sit usus legitimi conjugii. Sententia autem illa D. Thomae, in 4, vel non est admittenda, vel ad summum habebit locum, quando sine necessitate vult quis delectatione illius actus gaudere illo titulo, qui tunc est fictus et non est verus, de quo in suo loco, Deo dante, diccmus. Ad secundam confirmationem jam responsum est, et antecedens non esse semper verum, et consequentiam non esse bonam, nam licet votum obliget, relinquit optionem melioris boni, quam esse sententiam omnium dixit Navarr., c. 12, n. 53, cum Tabien., Jotumn, 1, numero ultimo, qui id sumpsit ex Anton., 2 part., tit. 11, c. 2, notab. 4; et ita est etiam intelligendus Paludanus, 4, dist. 38, q. 1, n. 29, ut indicavit etiam Sylv., Votum, 1, q. 4.

17. Secunda exceptio.—Secunda exceptio adhiberi solet, si votum ducendi aliquam in matrimonium fiat intuitu misericordia et pietatis, ac subinde in obsequium Dei. Ut cum quis vovet ducere meretricem, ut eam liberet ab illo malo statu, vel virginem panperem, cujus integritas periclitatur, ut ei subveniat, etc. Ita tenet Henriquez, lib. 11 de Matrimonio, c. 6, n. D, dicens, si votum sit publicum, posse Episcopum compellere promittentem ad votum implendum. Item Philiar., de Officus Sacerd.. tomo primo, parte secunda, lib. 3, c. 17, n. 3. Hanc vero sententiam, ut verisimilis sit, in hoc sensu intelligendam esse censeo, scilicet, ut tale votum non obliget simpliciter ad exercitium talis actus, sed ad specificationem (ut sic dicam), seu ad determinationem ejus quoad talem personam, vel quoad talem personae conditionem; ita ut votum non includat simul et absolute haec duo, Voveo ducere uxoreni, et, Voveo ducere istam pauperem, vel indigentem hoc remedio, eitc., sed solum per modum unius conditionalis voti obliget ad ducendam pauperem, si uxorem accepturus sit.

18. Et in hoc sensu videtur intellexisse hanc sententiam Armil., verb. Votum, n. 92, ubi sentit posse eum, qui habet votum ducendi pauperem, vovere religionem, et quanco jam habet haec duo vota incompossibilia (ut ipse loquitur), teneri ad servandum votum religionis tanquam perfectius. Uhi clare supponit primum votum esse validum, et nihilominus non impedire valorem secundi, nec ingressum religionis; ergo signum est primum votum non obligare absolute ad exercitium actus; alias obligaret ad non ingrediendam religionem. Atque haec est ratioa priori hujus partis, quia votum illud, etiam factum sub titulo pietatis, si obligaret absolute ad exercitium, esset impeditivum majoris boni, scilicet. altioris status perfectionis; ergo non potest sic obligare, quia matrimonium, etiam spectatum ut pium opus, est minus bonum, quam religio.

19. Confirmatur amplius.—Imo addo, rationem hanc non solum convincere, tale votum maitrimonii non solum non obligare absolute ad exercitium comparatione status religiosi, sed etiam respectu caelibatus in quocumque continentiae gradu, quia caelibatus simpliciter est melior quam matrimonium, etiam ut pium opus. Quia matrimonium ut sic facit descendere hominem a perfectione continentiae, et hoc damnum non compensatur solo illo motivo pietatis, et ideo semper tale votum est de bono minori impediente transitum ad melius, vel privans meliori statu, et ideo sub ea ratione obligare non potest. Unde licet votum sit publicum, non poterit quis cogi ad illud implendum positive (ut sic dicam), id est, cogendo illum ad ducendam uxorem, sed negative poterit cogi ad non ducendam aliam, vel non ducendam divitem juxta exigentiam voti; seu, quod idem est, poterit cogi sub conditione, ut si velit ducere aliquam, talem assumat, et non aliam.

20. Ut improbetur heec sententia.—Haec autem sententia etiam in hoc sensu, et quoad obligationem illam conditionatam, improbatur ab aliquibus, quia ille, qui sic vovit, non vovit conditionaliter, nec intendit se obligare sub conditione, Si ducturus sim, hanc accipiam ; sed absolute, et per modum unius vovit, hanc pauperem ducere, vel quid simile; sed hoc votum absolutum est de materia in- debita et incapaci obligationis; ergo ad mhil obligat. Item non obligat absolute; ergo nec sub conditione, quia actus agentium non operantur ultra intentionem eorum; ille autem non habuit intentionem se obligandi sub conditione; ergo. Unde in praesenti habet locum illa ratio, quod ille non se obligavit ut volnit, quia non potuit, nec se obligavit ut potuit, quia noluit.

21. Sed statuitur tanquam vera. — Sed mhilominus sententia illa quoad hanc partem mihi probanda videtur. Primo, quia sic vovens intendit se obligare ad opus illud pietatis, quantum potest ; ergo si non potest obligari absolute ad exercitium actus, obligabitur saltem ad determinationem seu specificationem ejus. Nam in votis sicut in juramentis locum habet illa regula, Si non valet quod ago ut ago, valeat, ut valere potcst. Secundo, quia qui vovet impossibile , complectens aliquid possibile, obligatur ad id quod potest, licet non obligetur ad id quod non potest, et (ut statim dicam capite sequenti) qui vovet licitum cum modo illicito, obligatur ad licitum, excluso modo, saltem quando modus non est praecipua ratio vovendi ; ergo in praesenti qui vovet tale opus pietatis , obligatur ad illud modo hcito et possibili, licet non obligetur ad id quod sub voti obhgationem cadere non potest. Tertio, quando aliquis vovet aliquod minus bonum, per se et simpliciter obligatur ad illud, sub tali conditione subintellecta, ut liceat transire ad melius ; sed hoc votum est de opere pietatis ; ergo obligat sub simili conditione. Major communis sententia est, ut paulo antea dixi, et ex dictis in c. 6 et est manifcs'a.

22. Objectio precluditur. — Dices, illud principium intelligi, quando minus bonum non praecludit viam ad bonum perfectius; matrimonium autem praecludere hanc viam. Sed contra, nam propterea dicimus non obligare tale votum ad exercendum actum matrimonii, sed obligare ad pietatem matrimonii si fiat, et tunc non praecluditur via perfectiori operi ratione voti, sed ex propria voluntate ducendi uxorem, et illa supposita, obligat votum ad exequendam illam voluntatem titulo pietatis. Unde argumentor quarto: quia si quis explicite voveret, Voveo quod, si decrevero ducere uxorem, pauperem ducam, ut illius miseriam sublevem , votum obligaret ; sed haec conditio tacite inest in voto illo facto in torma absoluta. Nec refert puod fortasse ille, dum vovit, non cogitavit de conditione, vel quod forte voluit obligari absolute ad totum actum. Quia hic error non obstat quominus conditio ipsa ibi elaudatur, nec etiam excludit generalem intentionem se obligandi ad illud opus, ut est pietatis, eo modo quo potest. De nique utile per inutile non vitiatur , et ideo licet non tenuerit illa intentio quoad inntile, tenere debuit quoad id in quo utilis esse potuit. Et per haec satis responsum est ad rationem in oppositum. Nam , licet votum sit unum, interpretandum est in sensu possibili, et intento ex vi motivi, secluso privato errore, quia non minuebat , sed augebat voluntatem se obligandi ad id quod est possibile, seu conveniens, ut supra explicatum est.

23. Concluditur resolutio. — Tandem ex his, quae de matrimonio diximus, constat quid dicendum sit de voto assumendi quemcumque statum pium, vel quasi statum inferiorem impedientem perfectiorem , solum quasi actualiter, non tamen inhabilitando ad illum. Dicendum est enim, quando in illo statu inferiori est aliquid pietatis elevans hominem aliquo modo ultra statum communem, votum obligare ad illum statum absolute, et per se spectatum, non ablata libertate transeundi ad meliorem. Hoc constat evidenter ex regula posita , et quia tunc illud votum simpliciter est de meliori bono, si ita accipiatur, et non aliter. Exempla sunt: si quis voveat ingredi laxiorem religionem , simpliciter obligatur, quia licet ingrediendo illam omittere videatur perfectiorem, licitum erit illi implere votum in religione perfectiori, et postea etiam licet transitus, per se loquendo, et seclusa Eeclesiae prohibitione, et quoad hoc non est illa immobilitas in statu religioso, quae est in matrimonio. Item si quis vovit perpetuo servire hospitali, obligatur ; potest tamen fieri religiosus, si velit, et sic de aliis, quae ex dictis satis patent.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9