Caput 10
Caput 10
Utrum objectum includens bonum et malum possit esse materia capax voti, ita ut votum de illo factum ad aliquid obliget ?
CAPUT X. UTRUM OBJECTUM INCLUDENS BONUM ET MALUM POSSIT ESSE MATERIA CAPAX VOTI, ITA UT VOTUM DE ILLO FACTUM AD ALIQUID OBLIGET ?
1. Explicatur sensus questionis. — Duobus modis intelligi potest objectum voti malum et bonum includere: uno modo in actu, alio modo in potentia. Actu dico includere, quando materia ipsa, quae per votum determinatur, actu constat ex bono et malo, ut si quis voveat dare in eleemosynam mille aureos, quos par- tim juste, partim injuste lucratus est; vel si quis voveat nudus peregrinari. Potentia vero dico includere, quando materia voti est aliquod generale objectum, sub quo bonae et malae operationes contineri possunt , quas includit per modum totius potentialis continentis partes subjectivas, ut si quis voveat eleemosynam facere ex lucro simpliciter, et absolute, cum lucrum, sub se justum et injustum comprehendat, vel si quis promittat obedire alicui, nihil amplius determinando. Juxta hos ergo duos modos duae regula constitui possunt.
2. Regula prima de obligatione voti in materia, partim prava, partim honesta. — Prima regula : quando materia voti aliquid bonum et aliquid malum actu includit, votum obligat ad id quod est bonum, seclusa malitia, nisi principalis ratio vovendi fuerit pravitas materiae, seu turpe motivum, vel nisi de intentione voventis constet fuisse non obligari ad unam partem sine connexione alterius, vel quas sub conditione illius. Tota haec assertio explicanda est juxta cap. 2 et 4, quibus nihil fere addendum occurrit, quia eadem est ratio de bono et malo, quae de possibili et impossibili. Nam (ut ibi etiam notavi) malum reputari potest impossibile in ordine ad votum, quia est incapax obligationis; sub malo autem nunc comprehendimus quidquid indecens est, vel inutile, ac improportionatum ad cultum Dei, quia hoc totum est impertinens ad votum, si revera tale sii, et tale permaneat, ut adjungitur seu miscetur in matoria voti. Interdum enim conditio materiae non est per se mala moraliter, nec prohibita, sed videtur impertinens per se spectata; et nihilominus in particnlari considerata, saepe non invenitur impertinens, nec rejicienda.
3. Exemplum sit in voto peregrinandi nudus. De quo voto dixit Navarr., c. 12, n. 137, non obligare, quia est inhonestum, et posset valetudini maxime officere, praesertim in hyeme. Quod ad summum potest intelligi de illo voto, quantum ad circumstantiam nuditatis ; nam quoad substantiam peregrinationis sine dubio est validum, ut idem Namwarr. in aliis exemplis statim docet numero 45. de quibus est eadem ratio, et ita exposuit Emman. Rod., secunda parte Sum., c. 91, num. 1, ubi etiam ait votum eundi Romam transeundo per AIpes tempore hyemis nudum , non obligare quoad talem circumstantiam. At vero Anton., d. titulo undecimo, c. 1, 83, non audet dicere esse nullum tale votum, sed non esse multum commendabile, et esse in aliud commutan- dum, antoritate, inquit, superioris. Quod erit verum, nisi vel impotentiam claram, vel turpitudinem aut inhonestatem contineat. Censebitur autem continere impotentiam, si credatur futura conditio valde nociva saluti ; turpis vero, quando manifeste est contra honestatem, ut si esset de totius corporis nuditate sine discrimine partium. Et tunc intelligerem non tenere conditionem quoad inhonesta, servari autem debere quoad nuditatem possibilem et honestam, quae ad humiliationem vel macerationem corporis deserviret, ut in hac civitate homines cujusdam populi quotannis in processione veuiunt nudi quoad totam superiorem partem corporis, quod nec indecens, nec a religione alienum reputatur ; nam ad ostensionem humilitatis, et corporum macerationem, et ad populi devotionem deservire potest.
4. Secunda regula. — Secunda regula est: quando materia voti est commune aliquod objectum sub se continens actiones licitas et illicitas, votum obligat ad licitas, et non ad alias, et ex natura sua talem determinationem includit. Est communis regula, de qua videri possunt Richard., 4, d. 38, articulo nono, q. 3, et Joan. de Capis., tract. in quodam tractatu de Matrim., numero 54, in tomo nono. Ratio e-t, quia illa materia divisibilis est ; nulla enim inter partes est connexio, nisi fingatur esse in intentione voventis, quod accidentarium est, et vix potest contingere in hoc genere materiae; ergo generalis indifferentia materiae non obstat quin determinanda sit ad partem licitam et capacem obligationis. Nam licet votum in generali fiat, obligare debet ad particularia ; ergo ad illa quae sunt capacia obligationis. Unde licet addatur distributio, ut in illo exemplo de voto faciendi eleemosynam ex omni lucro, intelligeretur fieri de justo, et non de injusto, ut per se notum est ex conditione materiae. Et licet per errorem vovens intenderet se obligare ad omnia, id non obstaret quominus in re ipsa maneret obligatus ad ea, quae capacia sunt obligationis, et non ad alia, quia separabilia sunt. Nec in hoc relinquitur ratio difficultatis ex supra dictis.
5. Devoto Jephte brevis digressio, Judic. 11. — Solum occurrit hic tractana difficultas de voto Jephte, quam omnes Doctores in hac materia attingunt, et sumitur ex Judic. 11, ubi legimus de Jephte : Votum vovit Domano dicens : Sà tradideris filios Ammon in manu mea, quicumque primus fuerit egressus de foribus domus mem, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offe- ram Dominc. Vt postea refertur illi primum occurrisse unigenitam filiam, cui ille dixit post alia: Aperui os meum Domino, et aliud facere non potero. Et tandem subditur: Fecit ei sicut voverat. lllud ergo votum de se indifferens erat qnasi potentialiter, et postea casu determinatum est ad actionem injustam, et nihilominus tanquam obligans impletum est, quod aperte est contra regulam positam. Circa hoc ergo votum primo factum ipsum, et postea jus expendendum est.
6. Expenditur votum Jephte quoad evecuLionem ejus.—Circa factum potest primo dubitari, an Jephte vere sacrificaverit filiam suam, illam corporaliter occidendo. Multi enim negant Jephte interfecisse filiam, quia Scriptura hoc non exprimit, sed prius dicit voluisse Jephte offerre id in holocaustum Domino, quod primo sibi occurreret, etc. Deinde vero subjungit, cum filia unigenita ei occurrisset, fecisse ei sicul voverat, qua ignorabat virum. Solum ergo ex his colligitur obtulisse illam in holocaustum, hinc autem non sequitur eam occidisse. Nam rationalis creatura potest aliter in holocaustum offerri quam per interfectionem, et materialem combustionem, nimirum per abstractionem ab omnibus terrenis curis, et oblationem ac traditionem ejus in solius Dei cultum perpetuum. Sic enim hodie virgines, quae Deo consecrantur per votum, vel professionem religionis, dicuntur se offerre Deo in holocaustum. Ita exposuit Lyra ibi, et sequitur Vatablus. Adducitque Lyra illud Levit. ult., ubi non solumrres aliae, sed homines consecrari dicuntur Deo, quando ejus cultui dicautur, quamvis non interficiantur. Et ibidem subditur : Omne, quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, neque redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum. Sanctum Sanctorum erit Domino, et omnis consecratio, que offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. Homo ergo consecratus Domino dicitur etiam morte mori, non quidem naturali, ut constat, sed civili, quia redimi non potest, nec ab eo munere separari ; ergo et filia Jephte potest hac ratione dici in holocaustum oblata.
7. Possumusque expositionem confirmare, quia hoc modo evitantur multa incommoda, quae in illa historia aliter intellecta occurrunt; et aliunde nulla vis infertur litterae, quia illa significatio holocausti usitata est, et videtur posse sumi ex eadem historia. Refertur enim ibi filamJephte deplorasse virginitatem suam, non autem vitam, aut mortem; ergo signum est patrem non decrevisse illam occidere, sed solum ita Deo dicare, ut perpetuam virginitatem conservaret, quam ipsa deplorabat, quia eo tempore id non erat in usu, et pro ignominia quadam habebatur. Unde post illa verba: Ft fecit ei sicut voverat, statim subditur : Que ignorabat virum, quasi hoc fuerit consecutum ex illa oblatione.
8. Jephte filiam sacrificavit, corporaliter interficiendo. — Nihilominus asserendum est Jephte sacrificasse filiam suam, interficiendo illam corporaliter. Haec est communis sententia Patrum, Athanasii, in Synopsi Scripturae, lib. 7; Aug., quaest. 49, in Judic., ubi ex professo reprobat illam Lyrae interpretationem; et Hieron., lib. 1 contra Jovin., parum ante medium , significat hanc fuisse communem intelligentiam Hebraeorum, a quibus propterea dicit reprehendi solitum Jephte voti temerarii. Nam si canis, inquiunt, occurrisset, si asinus, quid faceret ? Et subjungit: Zz quo colunt dispensatione Dei factum, ut qui imperfecte voverat, errorem voti in filie morte sentiret. Astipulatur huic sententiae Joseph., lib. 5, c. 9: Pater mactatam holocaustoma obtulit, neque legitimum, neque Deo gratum sacrum faciens. Famdem sententiam ut claram supponit Theod., q. ult. in lib. Judic. Idem Anselm., ad Hebr. 11, et plures Patres statim referemus. Consentiuntque Scholastici cum D. Thoma., quaest. 88, art. 2, ad 2; Victor., helect. de Temperantia, n. 7; Arbore., lib. 9 Theosophiae, c. 7. Probaturque ex proprietate illorum verborum : Eum in holocaustum offeram Domino ; nam hoc non dicitur proprie nisi de sacrificio per corporalem occisionem. Maxime quando illa verba ad caetera animalia generalia sunt; quia alia animalia non solebant in holocaustum offerri, nisi per realem mortem.
9. Objectio. — Dicet vero aliquis verba illa: Quod mihi occurrerit, etc., offeram tili in holocaustum, dicta esse a Jephte in generali, et cum distributione accommoda, concipiendo in intentione, si fuerit animal aptum ad sacrificium cruentum, offeram in corporale holocaustum; si homo, in spirituale; si inferius animal ineptum ad sacrificium, redimam illud, et pretium offeram Domino. Sicque responderi etiam posset a4 reprehensionem et interrogationem Judaeorum, ex Hieronymo relatam. Nam difficile creditu est, virum in lege Dei instructum tanta ignorantia laborasse, ut alia mente indiscrete voveret , et incredibilius est virum sanctum temere id fecisse, maxime cum ibi scriptum sit, factum esse super Jephte spiritum Domini.
10. Respondetur objectioni. — Sed in hac interpretatione non evitatur improprietas verborum, quae admittenda non est sine magna ratione vel auctoritate. Et praeterea augetur difficultas, dicendo idem verbum, offeram in holocaustum, accipit in communi, et indifferenter ad proprium et improprium holocanstum. Et ideo Vatabl. sic legit, et transfert verba illius voti : Quodcumque occurrerit. etc., Domini erit, sacrificabogue illud holocaustum. Et ait votum fuisse disjunctivum, scilicet, quod occurrerit, vel erit Dei, id est, perpetuo dicabitur, et serviet Domino, aut sacrificabo illud, utique juxta rei occurrentis conditionem. Sed verbum illud Domin erit, non est in Vulgata, et licet in Septuaginta habeatur, legitur copulative, et erit Domino, et vfferam eum holocaustum. Quae verba non possunt sub disjunctione exponi, nec diversis rebus attribui, nam plane referuntur ad quamcumque rem primo occurrentem.
11. Quapropter Lyra ibi fatetur, Jephte fecisse votum intentione realiter occidendi quod primo occurreret, et ita etiam circa filiam facere decrevisse in principio, postea vero admonitum a Sapientibus Hebraeorum mutasse sententiam, contentumque fuisse spirituali holocausto. At hoc divinare est sine fundamento, et contra vim verborum sequentium: Zf fecit ei sicui vovit. Si ergo vovit holocaustum verum et cruentum, hoc in ea perfecit. Accedit quod in fine capitis dicitur, consuetudine introductum fuisse, ut singulis annis filiae Israel plangerent filiam Jephte , tanquam revera mortuam et occisam. At Vatablus sic legit verba illa : Facta est consuetudo in Israel, ut annua vice venirent filie Israel. ut dissererent cum filia Jephte. Ex qua lectione probatur contrarium : nam exponit, ut dissererent, id est, ut loquerentur cum illa, vel consolarentur illam. Sed illa lectio repugnat Vulgatae et Septuaginta, et ideo illam non recipimus. Denique in eo tempore virginitas non erat in usu, nec in eo pretio habebatur, ut propter illius observationem, aut consecrationem ad illam observandam, filia Jephte dici potuerit in holocaustum oblata. Ouin potius ideo dicetur deplorasse virginitatem suam, auia sine filiis decedebat, quasi de hoc gravius quam de ipsa morte doleret.
12. Votum Jephte secundum se impium fuit. — Hoc ergo facto supposito, de jure inquirendum est, quod inquiri potest vel secun- dum se, vel in ordine ad talem personam. Considerando ergo rem secundum se, certum est votum in eo sensu factum fuisse temerarium, et talem ejus executionem fuisse impiam. Primum patet, quia tale votum non erat de re necessario bona, sed multis periculis exposita ; ergo factum cum illa voluntate temerarium fuit. Secundum autem per se notum est, quia factum illud contra legem naturalem erat, et contra legem scriptam, Exod. 20, de non interficiendo innocente. Quae procedit et obligat, etiam titulo religionis et voti, quia pater non est dominus vitae filie, ut illam vovere aut sacrificare possit. Unde talia sacrificia semper impia habita sunt, ut late Clemens Alexan., Orat. adhort. ad Gent., ubi Gentianus Hervetus, S Age vero, littera E, advertit, mirum non esse Gentiles in eo fuisse errore, cum Jephte legatur suam filiam sacrificasse. Atque hoc modo tam de voto illo, quam de ejus executione Patres sentiunt.
13. An Jephte, in vovendo et amplendo voto, excusari possit a culpa. — Quaeri vero tandem potest an Jephte excusari possit a culpa, tam in vovendo quam in adimplendo tale votum. Videtur enim hoc necessarium, quia Paulus, ad Heb. 11, inter insignes Sanctos illum refert. Responderi potest, etiam ibi numerare David et alios, qui aliquando graviter peccarunt, et nihilominus Sancti sunt, quia condignam egerunt poenitentiam, quod etiam D. Thomas hic de Jephte respondet. Contra hoc vero obstant duo. Primum, quod in viris sanctis, quando Scriptura narrat culpam, narrat etiam poenitentiam; nullibi autem meminit poenitentiae Jephte ; ergo nec factum illud ut culpam narravit. Secundum, quia Scriptura non narrat illud ut peccatum, sed potius ut opus egregium Spiritu Dei factum, quod significant illa verba: Factus est ergo super Jephete Spiritus Domini, et votum vovit, etc. Propter quod Augustinus, lib. 1 de Civit., cap. 21: Merito, inquit, quaeritur, utrum pro jussu Dei sit habendum, quod J ephte fieum, quee patri occurrit, occidit. Unde infra optima intentio ejus illis verbis declaratur: Aperui os meum ad Dominusn, et aliud facere non potero. Quocirca D. Hieronymus, Epist. 34, quae est consolatio ad Julianum, tantum abest, ut sentiat Jephte in eo facto peccasse, ut potius dicat, eam ob rem ab Apostolo inter Sanctos numerari: Jephte, inquit, obtulit virginem filium, et idcirco in emumeratione Sanctorum ab Apostolo ponitur. Quod etiam habetur in Justin., q. 99 ad Gent. ; et contirmatur; nam si peccavit, vel per mali- tiam, vel ignorantiam peccavit. Primum aperte repugnat textui Seripturae , ut patet ex verbis adductis. Secundum autem non est verisimile, quia res videbatur per se satis clara.
14. Augustini sententia de voto Jephte. — Nihilominus D. Thomas supra sentit Jephte peccasse, nec esse cur excusetur, quia, licet fuerit Sanctus, potuit aliquando delinquere, maxime per ignorantiam culpabilem, et postea sui delicti poenitentiam agere. Tribuit D. Thomas sententiam hanc Hieronymo, ex quo haec verba refert: 7In vocendo fuit stultus, quia discretionem non habuit, et in reddendo impius. Quae verba formaliter non invenio in Hieronymo, sed sumi possunt ex dicto lib.1 contra Jovinian., ubi refert similem Hebraeorum sententiam, quam non rejicit. In capite autem 7 Jeremiae, circa finem, sic loquitur: Quod si Jephte obtulit filiam suam virginen Deo, non sacrificium plucet, sed animus offerentis ; ubi nec illum expresse accusat, neque excusat.
15. Augustinus hoc disputans, dicta q. 49, in Judic., nullam hujus rei difficultatem intactam reliquit; et primum probabile censet, Jephte directa et speciali intentione vovisse in sacrificium primum hominem domus suae, qui sibi occurreret, etc. Acuteque ponderat, non solere homini revertenti in domum suam cum victoria, obviam de domo exire pecora, aut alia animalia apta ad holocaustum, sed canes, qui blando famulatu solent obviam dominis occurrere, de quibus non potuit Jephte cogi tare, quia et vile votum fuisset, et de re immunda. Videtur ergo cogitasse de hominibus, et ideo non dixit : Quodcumque, sed Quicumque. Postea verorem in utramque partem versans, non satis definit alterutram, sed u: rem utrinque probabilem et dubiam relinquere videtur. In libro autem Quaestionum utriusque Testamenti, qui Augustino tribuitur, part. 1, q. 34: Jephte, inquit, homo facinorosus et improvidus stulta devotione munus Deo promisit, dicens : Quicumque, etc. Et infra: Usque adeo insensatus fuit Jephte, ut nec postea se stulte devovisse cognoscerer. Et postea dicit, Deum non juvisse illum in victoria propter ipsius meritum aut votum, sed vel propter meritum Abrahae, vel propter honorem suum defendendum contra Allophylos. Sed valde excessit auctor hujus libri, et sine dubio verba illa non sunt Augustini: ubique enim se valde dubium ostendit in praesenti quaestione, et honorabilius loquitur de Jephte, ut visum est.
16. Chrysostomus etiam tomo primo, sermone speciali de hac historia, nullam de hac re movens quaestionem, nobis in exemplum proponit Jephte, non quidem in vovendo illo modo , sed in sacrificando filiam juxta moralem sensum, id est, animam nostram ; unde laudat intentionem Jephte, de ipsius vero facto nihil ibi dicit. In homil. autem 10 ad Roman., de insidiis damonis verba faciens, ait: Sic et Jephte pietatis ac veligionis specie persuasit, filiam ut immolaret, illegitinumque sacrificium offerret. Et homilia decima quarta ad Populum, ante medium, damnat factum illud ut malum, et a Deo dicit fuisse permissun, non ordinatum, in quo significat fuisse peccatum. Ambrosius item, lib. 1 de Offic., cap. ult., cum dixisset, aliquando esse contra officium, promissum solvere, et sacramentum custodire, posuissetque exemplum in Herode, subdit : Nam de Jephte quid dicam, qui immolavit filiam, quee sibi victori prima occurrit, quo votum impleret quod spopouderat ? Melius fuasset nihil tale promittere, quam promissum parricidio solvere. Et lib. 8, c. 12: Veque unquam adducar, ut credan, non incaute principem promisisse Jephte, etc. Et infra: Dura promissio, acerbior solutio. Subdit vero statim: Non possum accusare virum, quà necesse habuit implere que voverat, sed tamen miserallis necessitas , quae solvitur parricidio ; melius est non vovere, quam vovere id, quod sibi, cui promittitur , nolit emolvi. Cum ergo ait, non possum accusare, etc., intelligit vel quoad intentionem, vel supposita ejus conscientia erronea. Unde libro tertio de Virginit., ante medium, idem tractans factum : Quid igitur, inquit, boc probamus ? minime. Sed tamen et si parricidium non probo, adverto praevaricande metum et for midinem sponsionis. Et alia, quae eleganter prosequitur, ejusque verba usurpavit Concilium Toletanum VIII, c. 2; et Anastasius Nicaen., lib. Quaestionum in Scriptur., quaest. 36 : Quid hoc voto potuerit esse mags npium ? Et infra : Vicit autem Jephte non propter votum, sed propter justum Dei judicium ; non enim propter votum male factum oportebat dolere Tsraelem. Eamdem habet sententiam Tertullianus, lib. 3 Poematum contra Marcion., ad finem. Item Abulens., in cap. 11 Judic., et Matth. 14, quaest. 32, dicit vovisse incaute, credidisse autem obligari, et ideo occidisse. llem Carthus., Judic. 11.
17. Proponitur sententia asserens impun fuisse votun Jepnhte. — Ratio autem pro hac sententia esse potest, quia vei Jephte est excu- sandus propter ignorantiam, vel propter instinctum Spiritus Sancti aequivalentem praecepto. Praeter has enim nulla alia ratio excusauonis excogitari potest, neque in voto, ut ex dictis constat, neque in parricidio, ut per se notum est ex principiis fidei; neutro autem ex diclis modis excusari esse videtur cum tundamento. De ignorantia patet, quia licet negare non possimus , quin ignorantia laboraverit, credendo se obligari tali voto, tamen quod illa fuerit invincibilis, nec ex Scriptura col' igitur, quia nullum ibi est de hac re verbum aut signum ; nec ex materia, cum fuerit de re contraria rationi naturali, et multis praeceptis legis veteris; nec ex circumstantiis personae aut temporis, quia erat princeps populi, et tenebatur esse instructus in re tam gravi; et licet antea non fuisset, potuit interrogare a sapientibus veritatem, saltem ante voti executionem. Respondet Ribera, in c. 11 ad Hebr., Jephte laborasse invincibili ignorantia, quia eo tempore non erant res adeo explicatae, nec erat Propheta quem consuleret. imo Abulen., quaest. 41 et 48, credit totum populum illa ignorantia laborasse, ita ut neque summus Sacerdos sciret quaestionem dissolvere, an votum illud obligaret. Nihilominus vero ipse non excusat Jephte. quia debuit, inquit, per sacerdotem magnum Deum consulere. Mihi vero difficile creditu est, talem ignorantiam fuisse inculpabilem , cum res sit nota lumine naturali, et Scriptura videatur satis declarata, praesertim Levit. ult. Excusatio ergo ignorantiae non videtur admittenda.
18. De instinctu autem Spiritus Sancti nonnulla posset conjectura sumi ex verbis illis : Factus est ergo Spiritus Domini super Jephte. Sed tamen Augustinus supra dicit, ex his non colligi, fuisse Jephte a Spiritu Sancto motum ad tale votum emittendum, et merito, quia Scriptura solum dicit absolute, factum esse super eum Spiritum Domini, quod potest intelligi, vel ad pugnandum contra Ammonitas, vel ad sperandam a Deo victoriam , et postulandam. Quod autem subjungitur, votum vovisse, etc., non est necesse factum esse eadem Spiritus Sancti motione , sed ex proprio spiritu, vel certe, licet motio ad vovendum fuisset a Spiritu Sancto, determinatio ad tale votum potuit esse a proprio spiritu. Saepe enim Spiritus Sanctus in generali movet ad orandum, vel offerendum Deo aliquem cultum ob aliquam rem impetrandam , et homo sno arbitrio et discursu determinat modum vel materiam, in qua determinatione culpam misceri contingit ; ita ergo in Jephte accidisse verisimilius est.
19. Et confirmatur, quia si materiam et modum illius voti consideremus, nulla probahilis ratio occurrit, ob quam Spiritus Sanctus tale votum inspiraverit, ac explicite vel implicite praeceperit. Non enim fuit votum de sacrificanda filia, sicut fuit praeceptum datum Abrahae de filio sacrificando, sed in communi de sacrificando quolibet homine, ve! quolibet animali primum occurrente, in quo genere voti nihil excellens, nihil Spiritu Sancto dignum apparet. Quamvis ergo Spiritus quando et quomodo vult spiret, tamen quantum nos ex tali facto conjectare possumus, credibile non est fuisse ex speciali Spiritus Sancti impulsu. Nec etiam in adimpletione voti talis instinctus apparet, tum quia solum ex vi prioris vinculi existimati, et ex conscientia erronea id fecit Jephte, ut ex littera constat; tum etiam quia valde humano modo, et cum magno animi dolore id fecit. Unde multi ex Sanctis citatis interrogant, cur Deus impediverit Abraham, ne sacrificaret filium, non autem Jephte. Et respondent, quia Abraham Spiritu Dei, Jephte proprio spiritu et errore movebatur. Imo addunt in poenam prioris temeritat in vovendo permisisse Deum, ut non illuminaretur, donec filiam cum magno suo dolore oecideret.
20. Non est ergo quod in eo facto excusationem, vel operis, vel persona quaeramus. Negare autem non possumus quin Jephte magna virtutis signa in eodem opere ostenderit: maxime vero fidelitatem et religionem in Deum. Quamquam enim erraret cogitans se obligatum, tamen, supposita ea dispositione, egregium ostendit affectum in Deum, cum amore unigenitae filiae non potuerit ab observatione voti retardari, sed statim gaudium victoriae dolore animi interruperit, filiamque sacrificare decreverit. In ipso etiam voto emittendo, licet praeceps et temerarius fuerit, ostendit tamen fortem et liberalem animum erga Deum, et fidem magnam de necessitate auxilii et protectionis ejus. Qui actus licet tunc non fuerint meritorii de condigno propter interveniens peccatum, esse potuerunt dispositiones congruse, ut facilius Deus illius misereretur, quia ignorans, et bono zelo fecit, unde etiam facile potuit postea poenitentiam agere, et ad magnam sanctitatem pervenire.
On this page