Caput 11
Caput 11
Utrum omissiones bonorum actuum possint esse materia voti?
1. Quamvis voluntariae omissiones cum moralibus actibus computentur, ut in superioribus diximus, nihilominus, quia immediatius opponuntur bonis actibus, quam alii actus illis repugnantes, inde aliquid peculiare inter dum habent in ordine ad votum, et ideo de illis in particulari pauca dicemus. Non agimus autem de omissionibus malorum actuum, nam vitare malum per se bonum est, et ideo pars justitiae ponitur, atque ad observationem praeceptorum pertinet, ideoque quod de praeceptis diximus, in malis vitandis locum habet. Praeterea de negationibus actuum indifferentium nihil addere necesse est: est enim eadem ratio de illis, quae de actibus ipsis : nam omissio indifferentis actus aeque indifferens est ac ipse actus, et ideo per se, et ex vi suae speciei seu objecti non est apta materia voti; si autem sumatur ut utilis ad aliquid honestum, jam non sumitur ut indifferens, et ita poterit votum de illa valere. Exempla communia sunt, non filare in Sabbato, vel non transire per hanc viam, et similia : nam si propter se tantum promittantur Deo, stulta est promissio; si vero primum promittatur ad vacandum Deo, et secundum ad vitandam occasionem peccati, jam erunt materia voti; videantur dicta in simili de juramento, tractatu quinto, libro secundo, capite decimo septimo, et applicentur hic ; nam quoad hoc est eadem ratio. Denique actus boni in tres ordines distingui possunt: quidam sunt in praecepto, alii tantum in consilio, alii neque in consilio, neque in praecepto. De primis nihil etiam dicere necesse est, quia constat omissionem actus praecepti esse peccatum, et ideo non esse materiam voti. Quod si sumatur actus praeceptus pro eo tempore pro quo praeceptum non obligat, ut est audire Missam in die profesto, jam opus illud nt sic dicitur consilii, non praecepti. De aliis igitur duobus breviter dicendum est.
2. Omissio boni operis superercgationis ez suo genere non est materia voti. — Dico ergo primo : negatio seu omissio boni operis supererogationis seu consiliii ex suo genere non est materia voti, nec tale votum, si fiat, ad aliquid obligat. Sumitur ex D. Thoma, d. q. 88, art. 2, et quaest. 89, art. 1. Et est communis Theologorum, in 4, d. 38, ubi bene Palud., q. 1, art. numero vigesimo quinto ; Sylvester; Votum, 1, quaest. 4, et reliqui Summistae ; Cajetanus bene in dicto art. 2, et ibi Soto, et alii. Ratio est, quia omittere haec bona non est melius, cum ipsa consilia sint de melioribus bonis. Quin potius talis omissio nec bona est ex se, sel al summum indifferens; non enim nunc agimus de positivo actu opposito, sed de sola carentia, qualis est non ingredi religionem; in hoc enim vel simili objecto nulla est intrinseca honestas, sed ad summum indifferentia ; ostensum autem est supra, votum de re indifferente per se nou esse validum; ergo. Adde quod licet haec omissio, quatenus per se nec bona, nec mala est, moraliter indifferens dicatur, de se inclinat ad ea quae Deo per se non placent, quia contraria bona ei maxime placent, et ab eo consuluntur. Et ideo votum de tali re multo magis Deo displicet, quia per illud offertur Deo tanquam illi placitum, id quod impedit consilium ejus. Et quia per tale votum ponitur obex Spiritui Sancto, ut D. Thomas dixit.
3. Objectio. — Contra hoc referri solet Gratian. 22, quaest. 4, cap. ult., ubi ait, talia vota non prohiberi servari. Et Hostiens., in Summ., libro tertio, tit. de Voto, S Quod sint, verb. Numquid ergo, dicit, votum non ingrediendi religionem obligare, nisi Deus postea contrarium inspiret ; significat autem oportere ut inspiratio per revelationem fiat. Sed dictum Gratiani formaliter falsum est; prohibitum enim cst tale votum servare formaliter, id est, ex obligatione ejus non facere melius opus; nulla enim est talis obligatio, et illa intentio esset religioni, ac divina voluntati et bonitati contraria. Materialiter autem potest servari votum, quia potest quis non ingredi religionem ; nam hoc voluntarium semper fuit. Dictum etiam Hostiensis simpliciter falsum est, quia tale votum non obligat ; et revelationem exigere est improbabile ac temerarium; ponere autem conditionem divinae inspiratiopis est impertinens, tum quia per se inest, tum quia non pertinet a jus, sed ad factum, id est, non ad necessitatem obligationis, sed ad necessitatem gratiae divina ad tale opns. Solum ergo posset haec sententia habere locum, quando in particulari urgeret necessitas, ob quam esset tale opus consilii dimittendnm ; quia pro tunc illud non esset opus consilii, et ideo votum de omissione vel suspensione ejus propter talem finem posset esse validum; ideoque in conclusione posui, omissionem illam per se et ex genere suo non esse materiam voti, ut accidentales casus et rationes excluderem. Plura de hoc videri possunt in loco citato de Juramento, nam est eadem ratio; ubi nonnulla dubia in particulari expedivimus.
4. An votum non vovendi licitum sit. — Hic vero solet ulterius quaeri in particulari, an votum non vovendi licitum sit necne? Respondeo absolute non esse licitum, quia est de re consilis directe contraria. Vovere enim est sub consilio. ut supra ostensum est; ergo non vovere absolute repugnat consilio. Si autem non simpliciter, sed sub prudenti limitatione fiat tale votum, poterit es-e licitum et obligare. Ut si quis diffidens de sua prudentia et consilio, voveat non facere votum quo absolute obligetur, donec cum viro prudente rem conferat, et ille id consulat, validum erit tale votum. Item si quis expertus temeritatem vel facilitatem suam in vovendo, promittat nunquam vovere actu mere interno, nec se obligare. donec verbo velscripto votum exprimat, valebit votum, ut docuit Richard., A, d. 38, art. 2, quaest. 3, quem sequuntur Angel., Votwn, 3. q. 4; Sylvester, Votum, 2, a. 1. Ratio est, quia per tale votum non retrahitur quis ab opere consilii, sed sibi prudenter cavet ne illud temere faciat, quod optimum est.
5. Addit tamen Rich., loco citato, tale votum non obhgare ad non vovendum, sed obligare ad exprimendum verbo vel scripto, si quid interius vcverit. Et primum quidem clarum est ex dictis. Secundum autem sano modo intelligendum est: nam si quis, cum prius votum emisit, habuit animum non so obligandi per solam promissionem internam, donec exterius idem exprimeret, licet postea interius voveat, nondum obligatus manet, donec verbis vel scripto exprimat, quia non est conditio completa , nisi expresse decreverit absolute obligari mutando priorem intentionem. Alias prior intentio virtute manet et operatur, et juxta illam intelligendum est subsequens votum , quia non praesumitur male vovere frangendo prius votum. Et in eo casu non existimo obligari per novum votum internum ad illud exterius exprimendum, quia illud votum nondum induxit aliquam obligationem, et prius ad hoc non obligat, sed solum ad servandum illum modum , quando voluerit se eflicaciter obligare. Quod si, non obstante priori voto non vovendi nisi tali modo, aliquis expresse mutet intentionem , volens obligari voto mere interno, male quidem facit frangens prius votum ; nihillominus tamen votum validum erit, quia est de re bona, et capaci obligationis , ut supponitur. Et licet homo male faciat mutando intentionem, factum nihilominus tenet, quia per prius votum se non reddidit inhabilem , nec privavit se potestate se obligandi aliter, licet se obligaverit ad id non faciendum. Multa enim contra debitum et obligationem fiunt, quae facta tenent.
6. An votum non petendi dispensationem voti validum sit ? — Aliud dubium huic simile est, an votum non petendi dispensationem voti validum sit. Quod dubium tractat Richar., in 4, d. 38, art. 9, q. 3, et illum referunt ac fere sequuntur Ang., Votum, 3, n. 20; Sylvest., Votam. 9 q.14. Ant., 9np. it 41, c. 2, 89; Angl., q. de Voto, articulo octavo, diffic. 8; Henr., lib. 7 de Indulg.. c. 30, 86; Felin., in c. Ceterun, de Rescrip., n. 26; Joan. Stafil., in tract. de Gratiis, in ult. p. ejus, S Ft primo, et Joan. a Capis., loco cit., capite praecedenti. Breviter tamen dicendum est, hanc negationem, scilicet, non petere dispensationem, non esse intrinsece bonam aut malam, sed ex causa et circumstantiis variari posse. Nam petere dispensationem sine causa justa malum est; interveniente autem causa justa non est malum ; potest autem esse interdum minus bonum, et aliquando majus , et nonnunquam moraliter necessarium. Illa ergo negatio non est materia omnino incapax obligationis voti, ac proinde obligabit votum illud ad non petendam dispensationem voti, nisi ubi dispensatio judicata fuerit melior, seu magis conveniens ad bonum animae. Addo praeterea, ut supra etiam de Juramento dixi, sem per posse inchoari, petendo dispensatio - nem ab hoc ultimo voto. Et in universum existimo, non obstante hoc voto, posse rem totam cum hoc ipso voto non petendi dispensationem proponi superiori, ut ipse faciat quod melius esse judicaverit , quia votum in contrario sensu factum non esset rationabile, quia non esset de re utili ad salutem, et aliquo modo esset in praejudicium muneris et potestatis superioris. Atque cum eadem proportione sentiendum est de voto non petendi voti commutationem. Dicit tamen Angles supra, hoc votum obligare ad non petendam commutationem in aequale, non tamen in melius. Sed licet secunda pars sit clara, quia votum non impedit majus bonum, prior intelligenda est juxta dicta; nam interdum expedit, vel melius est petere commutationem etiam in aequale.
7. An votum non suscipuendà ordines validum sit. — Praeterea solet hic interrogari, an votum non suscipiendi ordines validum sit. Hostiensis enim, loco citato, affirmat sine ulla probatione. Suaderi autem potest, quia suscipere ordines ad quemdam gradum honoris pertinet in Ecclesia, et ideo suspensio ab ordine solet vocari in jure suspensio ab honore. Fugere autem honores ojus consilii est; ergo tale votum validum erit. Et confirmatur, quia non est impeditivum salutis ; nam, ut in simili casu dicitur in cap. Ad aures, de Temporum ordinatione : Non in sublimitate graduum , sed in amplitudine charitatis acquiritur reguum Dei.
8. Resolvitur dubium , et asseritur cotum non suscipiendi ordines non esse vcalidum. — In contrarium autem est, quia votum suscipiendi statum clericalem est validum ergo est de meliori bono; ergo votum de negaticne opposita non potest esse de meliori bono in sensu snpra declarato. Quia fieri non potest ut duo objecta contradictorie vel privative opposita;ita se habeant, ut unum sit melius altero, et e converso, per se loquendo, et seclusis extrinsecis accidentibus ; imo neque bona aequalia esse possunt, quia semper unum oppositorum est inferius altero. Praeterea susceptio ordinum de facto includit votum castitatis, si ordo sit sacer, vel est via ad illud, si sit inferior ; ergo tale votum ex se impedit majus bonum, scilicet votum castitatis ; ergo est nullum. Quapropter sententia haec verior videtur simpliciter, maxime considerando statum clericalem, quatenus habet aunexum votum castitatis ; hoc enim ut minimum probat ratio facta. Addo vero etiam praecise loquendo de statu clericali, non videri validum votum non suscipiendi illum , quia illa est res sacra, et susceptio illius est actio divini cultus, et de se non impedit majus bonum ; cur ergo tale votum validum erit? Intelligendum autem hoc est ex vi objecti ; nam de fine extrinseco et accidentali statim dicemus.
9. Objectio. — Sed dicet aliquis : ergo etiam votum non suscipiendi episcopatum est per se invalidum ex vi talis objecti: consequens est falsum, et contra communem usum. Sequela patet, quia status Episcopi est status perfectionis ; ergo votum non suscipiendi illum statum est impeditivum majoris boni. Item de hoc voto major videtur esse ratio, quam de voto non suscipiendi clericatum. Hoc dubium attingit Gerson in Regulis moralibus, in cap. de Superbia et vana gloria, Alphab. 24, litera K, et absolute docet votum non accipiendi praelaturam indiscretum esse, et non obliga- re. Idem Sylvester, Juramentum, 4, numero primo ; et tenuit Archidia., cum haymundo, in cap. Si aliquid, et in capit. Innocens , 22, quaest. quarta. Et inducit caput unicum, 85 d., ubi Gregorius damnare videtur tale juramentum. In contrario vero sensu solet ille textus intelligi, scilicet , ut Gregorius ibi praecipiat inquiri, an quidam Archidiaconus tale fecisset juramentum, non quia pravum fuerit, sed ut non violetur. Et hoc magis sentit Glossa ibi, et in cap. Innocens, 22, quaest. 4, verb. Confirmavit, quamvis neque consequenter, neque cum fundamento dicat, tale votum vel tale juramentum esse peccatum, quia si obligat, non est maium ex vi objecti ; omnis autem alia malitia est per accidens, ideoque non potest cum fundamento ei attribui. Et hanc partem sequitur Hostiens. supra, et bene rem explicat in juramento. Addit tamen tale juramentum esse peccatum veniale, quia fit sine necessitate, unde idem diceret de voto. Verumtamen si est de bono objccto, non fit sine necessitate, quia fit ad firmandum animum in bono. In hanc etiam partem videtur inclinare Panorm. , in c. Si vcero, de Jurejurando, n. 4, et adducit cap. Qui Episcopatum, 8, quaest. 1, ubi inter alia Augustinus ait, locum supericrem non decenier appeti ; ex quo potest colligi, decenter fugi ; quod fit per votum non recipiendi illum.
10. Solvitur objectio, et evpenditur quomodo possit esse calidum votum de non admittendo episcopatu. — Melius autem quam caeteri hoc punctum paucis verbis resolvit D. Thom. 2. 2, quaest. 185, art. 2, ad 3, ex cujus doctrina breviter dico, si tale votum fieret de non suscipiendo episcopatu, vel praelatura, etiamsi Pontifex, vel alius, qui possit praeceptum imponere, id praecipiat, hoc sensu votum esse invalidum, quia est contra bonos mores. Si autem tale votum solum fiat de uon procuranda praelatura aut episcopatu, vel etiam de non acceptando, donec is, qui potest, praecipiat, sic votum esse discretum, sanctum et valdum, quia de se est valde utile ad spiritualem profectum, occludit enim viam ambitioni, et refraenat affectum honoris et dignitatis, et aliunde non impedit majus aliquod bonum, vel privatum , seu personale , vel commune. Primum patet : quia licet status Episcopi dicatur perfectionis, quia supponit vel requirit perfectionem in eo qui ta:e munus assumit, non est tamen de se adeo aptus ad comparandam propriam perfectionem ; quin potius de se est multis periculis expositus. De quo pos- sunt legi multa apud Gratianum, d. 40. Quod ergo spectat ad privatum commodum spirituale uniuscujusque personae, sine dubio commodius est his dignitatibus carere. Neque in hoc est simile de susceptione ordinum praecise quantum ad statum clericalem, quia in eo non est illud periculum, et est speciale bonum spirituale, vel ratione ministerii sacri, vel raiione voti annexi. Similitudo autem esse potest quoad susceptiopnem beneficii , aut cujuscumque regiminis animarum, de quo concedimus esse idem judicium.
11. Quando votum de non admittendo episcopatu possit esse invalidum. — Altera pars de bono communi patet, quia illi sufficienter subveniri potest per superioris providentiam ; nam potest praecipere susceptionem episcopatus, si communi bono expediat. Addo insuper, si revera casus occurreret, in quo alicujus personae industria vel diligentia esset necessaria communi bono, tunc tale votum ex se non obligare ad non acceptandum episcopatum, etiamsi non praeciperetur a Pontifice. Nam in eo casu praecipitur a Deo per legem charitatis ; id ergo satis est ut votum obhligare tunc non possit, etiamsi Pontifex, vel ex ignorantia, vel ex negligentia id non praecipiat. Erit autem necessarium ut communis boni necessitas evidens sit, et manifesta. Nec satis est ut constet, huic populo, hoc tempore, et cum his circumstantiis necessarium esse optimum pastorem, has vel illas qualitates habentem ; sed etiam oportet ut eodem modo certum sit, hanc personam in particuiari, et non aliam tali muneri aptam moraiter occurrere; nam si alia facile inveniri possit, necessitas cessat, ideoque obligatio voti integra manet. De quo voto iterum redibit dicendi occasio, tractando de Statu Religioso.
12. Negatio operis boni, quod non est in consilio, neque in praecepto, potest esse materia voli. — Dico secundo: negatio operis boni, quod neque est in consilio, neque in praecepto, etiam potest esse materia voti. Haec assertio pati potest difficultatem aliquam, quia si opus est bonum, omissio ejus per se spectata non est bona ; quomodo ergo potest esse materia voti, cum votum esse debeat non solum de bono, sed etiam de meliori bono? Nihilominus conclusio est certa, et probatur primo: nam votum non nubendi, seu non ducendi uxorem, etiam prout distinguitur a voto castilatis, validum est et sanctum, ut omnes Doctores in hac materia supponunt, constituentes differentiam inter illa duo vota, ut in sequen- tibus videbimus. Secundo, potest simile argumentum sumi ex illis actibus bonis inferioris ordinis, quos diximus non esse materiam voti ; nam inde consequenter fit, negationes eorum posse esse materiam voti. Probatur, quia si actus ille non est materia voti, ideo est quia negatio ejus praeferri potest et praeeligi actionl ; ergo eadem ratione poterit voveri, quia quod secundum rectam rationem praeeligitur, melius est ; ergo est materia voti. Tertio, est ratio a priori, quia licet actus sit bonus, potest impedire majus bonum, ut de actu matrimonii et aliis supra declaratum est ; ergo negatio talis actus, non ut est negatio alicujus bonitatis, sed ut est negatio impedimenti majoris bonitatis, esse potest materia voti. Quia ad materiam voti non est necesse, ut intrinsece et ex objecto habeat bonitatem moralem, sed satis est quod ex relatione ad aliud illam participet, quatenus ad illam disponit. Sic enim paupertas per se intrinsece bona non est, et tamen quia multum ad perfectionem disponit, materia est voti, ut docuit D. Thomas 2. 2, q. 186, art. 3, et de alis consiliorum materiis bene exposuit Gerson. , Alphab. 67, littera S ; eodem ergo modo de his negationibus dicendum est, et ita solvitur objectio facta.
13. Votum non ludendi est validum, etiam de ludis qui sine peccato exerceri possunt. — Ex quibus obiter infero, votum non ludendi, et similia, valida esse, et obligare etiam in his ludis, qui sine peccato exerceri possent. Frobatur, quia tale votum simpliciter est de meliori bono , ratione explicata. Contrarium vero tradit Emmanuel Rodr., in Sum., part. 1.cap. 118, numero decimo, affirmans suam assertionem esse S. Thom., 2. 2, q. 168, et Navarr., capit. 20, numero secundo, solum quia dicunt ludum honestum esse actum virtutis; sed hinc non sequitur aut votum illius esse validum, aut votum de abstinentia ab illo esse invalidum, ut ex dictis constat. Unde cum talis actus, licet bonus esse possit, ex se sit impediiivus majoris boni, non est cur votum abstinendi ab illo regulariter non obliget, nisi declinetur in aliud extremum, in quo sit vel contra propriam salutem, vel contra necessariam urbanitatem a tali actu abstinere ; tunc enim poterit esse, vel in praecepto, vel in consilio, et sic jam non erit in illo gradu, in quo nos nunc loquimur. Quia vero ordinarie et regulariter talis actus, verbi gratia, ludendi, etiamsi absque culpa exerceri possit, fructuosius omittitur, et de rebus moralibus simpliciter judicandum est, juxta ea quae ordinarie eveniunt, ideo simpliciter ac per se loquendo, tale votum validum censetur, et ita docuit expresse Sot., lib. 7 de Just., quaestione secunda, articulo primo, in fine corporis.
On this page