Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

De aliquibus divisionibus votorum, quae ex parte materiae desumuntur.

CAPUT XII. DE ALIQUIBUS DIVISIONIBUS VOTORUM, QUAE EX PARTE MATERIAE DESUMUNTUR.

1. Prima divisio, in votum reale et personale. — Quid sit votum reale. — Quid personale. — Reliquum est ut in hujus libri fine divisiones voti, quae ex parte materiae sumuntur, tradamus, impleamusque quod in fine praecedentis libri promisimus. Prima ergo et celebris divisio esse solet, qua votum in reale et personale dividitur. Hanc tradit late Palud., dicta quaestione secunda, num. A, ubi dicit datam esse a jurisperitis, quia pro dispensationibus et commutationibus votorum econfert, ut infra videbimus. Igitur votum reale dicitur, quo promittitur pecunia, vel aliquid pecunia aestimabile , quod actio hominis voventis non sit. Personale vero, quod solum est de aliqua actione personali ipsius voventis, sub actione etiam comprehendendo omissionem, seu privationem, ut sunt vota orandi, jejunandi, etc. Circa qua membra observare licet , aliquando votum personale esse de re pretio aestimabili; ut si quis voveat laborare suis manibus in una ecclesia, vel in aedificatione templi, votum illud personale censetur; et tamen actio illa, qua promittitur, aestimabilis est justo pretio vel stipendio, quo etiam redimi posset ex consensu Ecclesiae vel Praelati ; magis tamen denominatur ab eo, quod formaliter est, quam ab eo cui virtute aequivalet, et ideo in priori membro dixi, votum reale esse de re pretio aestimabili, quae non sit ejusdem voventis personalis actio. Unde si in aliquo privilegio daretur facultas commutandi vota personalia, et non realia, illud votum (ut existimo) sub tali priviiegio comprehenderetur, quia simpliciter personale est.

2. Quid sit votum miatum. — Solet autem huic divisioni addi tertium membrum, scilicet, votum mixtum , diciturque illud esse, quod praeter actionem hominis etiam reales sumptus includit. Quod membrum, majoris claritatis gratia, et maxime ad commutationem votorum utile est; inrigore tamen non est necessarium. Nam mixtio illa dupliciter contingit: primo, ex voluntate tantum voventis conjun- gentis in sua promissione actionem et donationem, quae alias per se conjunctae non sunt, ut cum quis vovet visitare ecclesiam, vel pauperem, et realem eleemosynam illi praebere. Et iunc votum illud, licet unum videatur, tamen in re est duplex, unum personale , et aliud reale, quae per se separari possent, cum facta fuere, et posset etiam per dispensationem , vel commutationem, vel per impotentiam faciendi, unum tolli, manente obligatione ad aliud. Alio vero modo est votum mixtum intrinsece ex natura actionis, quae sine realibus sumptibus ex natura rei, vel moraliter tieri non potest, ut est peregrinatio, et hoc votum est per se unum, et mihi videtur formaliter personale, licet virtute sit reale. Quia quod formahter promittitur, solum est actio personalis, quae, si fieri posset sine sumptibus, quantum est ex vi voti, licite etiam ita fieri posset, quia sumptus non cadunt directe sub promissionem, sed actio promissa illos secum affert. Et hinc est, ut in voto hoc non possit per se auferri onus reale, relicto personali, quia est illi annexum, et solum sub ea ratione cadit sub votum; illa vero annexio seu connexio est ita intrinseca, ut tolli non possit naturaliter, vel moraliter. Et ob eamdem rationem e converso, ablato personali onere, cadit seu tollitur reale, quia sequitur principale tanquam accessorium , et consequenter occurrente excusatione ab obiigatione peregrinandi cessat omnis obligatio realis, quia nulla res per se promissa erat, ut dixi.

3. Fota mixta ad personalia reducuntur. — Ex quo etiam sentio sub generali concessione circa vota personalia comprehendi mixta hoc secundo modo , etiamsi in indulto nulla fiat mentio realium votorum, quia haec revera sunt formaliter personalia ; illa vero, quae sunt mixta priori modo, solum quoad eam partem qua personalia sunt, comprehenduntur , quia alia obligatio realis non habet per se connexionem cum ista. Quod vero Paludanus supra inter haec vota mixta votum religionis ponit, mihi non placet, quia per se non includit obligationem dandi res suas rehigioni, sed abdicandi illas, quod potest quis facere per actum alterius donationis humanae, absque actu voti ant religionis. Quod si quis ex intentione sua speciali utrumque sub voto includat, jam erit duplex votum, vel ad summum mixtum priori modo explicato. Multo vero magis mihi displicet modus loquendi aliquorum, qui inter vota mixta enumerant votum non ludendi. quia si servetur, solet etiam temporalem utilitatem afferre. Qua ratione etiam votum non fornicandi, vel non comedendi superflue, et similia, dici possent mixta, quod ridiculum est. Eo vel maxime quod votum dicitur mixtum propter expensa: faciendas in opus divini obsequii, non propter emolumentum temporale, quod ex voto resultat ; nam hoc nec facit votum onerosum, nec cedit in obsequium Dei, sed in temporalem voventis utilitatem. et ideo est impertinens ad votum.

4. Addi etiam solet differentia inter vota personalia et realia, quod personalia solum respiciunt Deum, et non proximum, et ideo per se nec jus proximo conferunt, nec utilitatem illi afferunt, et consequenter sine illius detrimento auferri possunt: quae omnia contrario modo videntur convenire votis realibus. Haec vero differentia non est universaliter vera: primo, quia si sit sermo de persona cui fit promissio, omnia vota etiam realia soli Deo fiunt, nam si cum illis jungitur promissio facta proximo, illa et ad votum non pertinet, et per accidens cum illo conjungitur ; si vero sit sermo de persona, quae potest esse circumstantia materiae voti, licet haec frequentius reperiatur in votis realibus, tamen etiam potest in personalibus reperiri, ut in voto orandi pro Petro, inserviendi tali hospitali, aut tali pauperi infirmo, etc. Quo fit ut vota etiam personalia soli Deo facta possint afferre utilitatem proximo, interdum spiritualem tantum, interdum vero etiam temporalem , et pretio aestimabilem. Non conferunt autem illi jus proprium, quia non fit illi promissio. In hoc vero eadem ratio est de votis realibus, si in pura ratione voti sistamus, et aliam promissionem directe factam homini non misceamus ; nulla est ergo illa differentia. Haec igitur divisio solum prae oculis habenda est in ordine ad votorum commutationem vel redemptionem, de qua in libro sexto dicemus.

5. Secunda divisio voti per varias virtutes. — Secundo dividi potest utrumque ex his votis per diversas virtutes, seu materias eorum. Per vota enim realia varia virtutum officia promitti possunt, maxime vero misericordiae, religionis, gratitudinis, et aliquando etiam justitiae. Ratio generalis est, quia in his omnibus modis est honestus pecuniae usus, et frequentius est supererogationis, potius quam necessitatis, et Deo est valde gratus, et ideo magnam proportionem habet, ut ei per votum offeratur. Atque hoc totum est per se notum in misericordia seu eleemosyna ; in materia autem religionis est votum ornandi vel ditandi ecclesiam, fundandi monasterium, expendendi aliquid in Missis, vel aliis divinis officiis celebrandis. Opus etiam gratitudinis erit conferendo pecuniam, vel donum aequivalens benefactori, illa enim apta est materia voti, quia materia consilii ut plurimum est, licet aliquando possit esse debita. Et ideo dixi actum justitiae aliquando esse posse materiam voti, quia illa non est materia tam propria, quia de se necessaria est: nihilominus tamen votum restituendi usuras, vel aliquid simile, est optimum, et votum mutuandi sine usuris partim misericordiam, partim justitiam compiectitur. Sicut potest etiam fieri votum solvendi decimas, in quo et rebgionis et justitiae ratio supponitur ; additur vero novum vinculum voti, quod licet religiosum sit, tamen quia est diversee rationis, cadere potest in alium actum ejusdem religionis, ut in superioribus tactum est. Alii vero usus pecuniae, ut liberalitatis et magnificentiae, etiamsi honesti sint, non videntur adeo accommodati ad vota facienda, quia ordinarie non sunt ex melioribus bonis; neque etiam ad divinum cultum videntur conferre. Nihilominus tamen hoc non repugnat; cur enim non poterit : varus vovere esse liberalis, cum hoc sit opus virtutis, atque adeo gratum Deo, et homini sic affecto possit esse valde utile ? Juvare enim poterit ad vincendum malum, et faciendum bonum. Nec impedit majus bonum, quia usus liberalitatis honestus tunc solum erit necessarius ex vi talis voti, quando melior usus non occeurrerit, ita ut solum intelligatur promissus ad coercendam avaritiae sitim, non ad impediendum altiorem usum.

6. Vota item personalia omnium virtutum materias complectuntur, etiam ipsiusmet religionis, ut in principio hujus materiae notavi - mus, et per se etiam satis patet. Interrogari vero solet an haec materiarum diversitas faciat specificam diversitatem in ipsis votis. Ad quod negative respondendum est, quia in omnibus materiis motivum voti et ratio obligationis ejus eadem est; tota ergo illa diversitas est materialis. non formalis. Unde etiam peccata, quae contra haec vota committuntur, licet materialiter possint esse specie diversa in ratione fornicationis, adulterii, vel injustitia, etc., nihilominus in ratione infidelitatis contra votum specie non differunt, quia eadem honestate privantur, et obligationi ejusdem rationis opponuntur, ut etiam observavit Vasquez 1. 2, disp. 99, c. 5, n. 19 et 20,

7. Tertia divisio voti in affirmativum et negativum. —Tertio, dividitur votum in affirmativum et negativum. Quam divisionem attigit Sylvester, Votum, 1, quaestione quinta, et sumitur ex parte materiae ; nam ex parte actus promittendi semper votum est positiva promissio ; tamen haec aliquando cadit in aliquid agendum, ut votum peregrinandi, orandi, ctc., et tunc dicitur votum affirmativum; aliquando vero in omissionem actus, ut non fornicandi, non nubendi, et tunc dicitur votum negativum, instar praeceptorum. Atque haec divisio facilis est in votis personalibus, ut patet in exemplis adductis. In realibus vero dubitari potest, an detur votum negativum (nam de affirmativo nullum est dubium, ut patet in voto dandi eleemosynam, et similibus); de voto autem non dandi, vel non mutuandi, dubitari potest an reale vel personale dicendum sit. Quia videtur habere pro materia remota bona externa temporalia, et ex hac parte videtur reale ; et ita votum paupertatis inter realia videtur computandum, quia offert Deo res externas, seu bona fortunae in cultum. Unde Angel. supra existimat votum heligionis esse mixtum, et esse reale, quatenus includit abdicationem bonorum. In contrarium vero est, quia per tale votum non obligatur homo ad aliquem usum talium rerum, sed tantum ad non usum, vel ad non habendam proprietatem illorum, quod videtur consistere in sola abstinentia a talibus rebus, quae spectat ad votum personale, ut voum abstinendi a cibis, etc. Sed parum refert hoc vel illo modo loqui, quia de solo modo loquendi videtur esse controversia. Nihilominus in ordine ad commutationes videntur haec vota sequi conditionem votorum personalium, si praecise ut negativa sunt spectentur, quia ut sic tantum respiciunt bonam affectionem et dispositionem ipsius voventis, et non aliquod gravamen ejus, neque alterius commodum, quae maxime solent in votis realibus considerari; si vero formaliter vel virtute includatur in tali voto religiosa dispensatio bonorum, sub ea ratione vota realia censebuntur, et ita solent judicari; at vero in voto paupertatis per se hoc non includitur, ut jam tetigi, et latius in proprio loco dicam.

8. Quarta divisio voti in perpetuum, et temporale. — Quarto, dividi solet votum in perpetuum et temporale, quae divisio iicet videatur dari ex parte durationis obligationis voti, maxime tamen fundatur in ipsa materia, praesertim quando non solum per accidens ex in- tentione voventis, sed quasi per se convenit talis proprietas voto ratione materiae. Potest item haec divisio et realibus et personalihus accommodari. Nam inter vota realia potest ex parte materiae dici votum perpetuum, votum aedificandi hospitale vel monasterium, vel instituendi pium opus, ex quo perpetuo alantur pauperes, aut virgines matrimonio tradantur. Quo sensu major perpetuitas in reali voto quam in personali inveniri potest; nam in voto personali non excedit vitam voventis, in reali autem dicto modo intellecta seepe excedit, saltem quoad rem ex tali voto permaneutem. Ex intentione autem voventis dicetur votum reale perpetuum. quod est de actionibus transeuntibus quae tamen per totam vitam faciendae promittuntur, ut eleemosyna singulis sabbatis totius vitae facienda, vel quid simile. Hoc autem posterius votum respectu prioris est temporale; respectu autem hujus, temporale erit, quod est de uno vel alio actu eleemosynae, etc. Atque eadem fere proportione explicari possunt illa membra in votis personalibus; quamvis enim illorum perpetuitas nihil aliud sit quam duratio per totam vitam voventis, tamen quadam habent durationem quasi continuam ex vi materiae, velstatus, ut votum castitatis et religionis, et si quae sunt similia, respectu quorum alia temporalia censentur. Ex his vero temporalibus quaedam per totam vitam obligant ex intentione voventis, quae suo modo perpetua sunt ; alia uno actu, vel certo actuum numero fiuiuntur, quae maxime sunt temporalia.

9. Advertendum. — Inter haec autem vota, quod ad doctrinam moralem attinet, potissima differentia posita est in ipsa diuturniori obligatione. Alia esse potest, quod vota perpetua graviora sunt, et difficiliorem habent dispensationem, vel commutationem. Quod in realibus maxime servandum est, quando sunt priori modo perpetua, quia sunt de rebus utilissimis Ecclesiae, et quae vix possunt, nisi per alia aeque perpetua compensari, nisi debeant propter gravissimam necessitatem praetermitti. In personalibus item id observatur, quando etiam sunt priori modo perpetua, quae Cajetanus 2. 2, quaest 181, art. 6, S Circa illud, vocavit perpetua per se, ila enim difficile tolluntur. Adeo ut D. Thomas ibi, exponente Cajetano, illa omnia reservata censuerit (de quo infra); alia vero, quae temporalia sunt, facilius toli possunt aut commutari. Advertendum est praeterea circa hanc divisionem, non solum vota absoluta, sed etiam conditionata posse esse ex suo modo perpetua, quando res sub conditione promissa perpetua est, velobligatio futura est perpetua, ex quo fuerit conditio impleta. Nam haec perpetuitas non tam attenditur a parte ante, quam a parte post, id est, non requirit quod obligatio statim iuchoetur, sed quod, postquam inchoata fuerit, perpetuo duret. Unde votum castitatis, etiamsi ex intentione voventis ejus obligatio per annum, verbi gratia, differatur, si ex tunc absolute duraturum est, perpetuam simpliciter censetur. Eo vel maxime, quia votum illud statim inducit obligationem sram, licet non pro statim; tamen illa ita inducitur, ut perpetuo duret.

10. Quinta divisio voti, in reservatum et non reservatum. — Quinto, dividitur votum in reservatum et non reservatum, quae partitio da- tur in ordine ad dispensationem et commutationem, et inde constat valde accidentariam esse, quia reservatio accidit voto ex voluntate superioris non concedenti potestatem dispensandi in illo. De qua reservatione infra ex professo tractandum est libro 6. Et inde etiam constabit aliud membrum, quod solum in negatione reservationis consistit. Idemque est dc aliis similibus divisionibus voti, dispensabilis vel non dispensabilis , irritabilis et infirmi, vel non irritabilis, sed omnino firmi; omnes enim sumuntur ab extrinseca potestate irritandi aut dispensandi, licet supponat interdum aliquam conditionem materiae vel personae voventis, quae omnia in libro 3 et 6 explicanda sunt ; et ideo nihil amplius de his divisionibus in praesenti dicendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12