Praeambulum
Praeambulum
Ex causis voti sola efficiens explicanda superest, ut ex initio libri praecedentis constat. In causa autem efficienti considerari potest vel facultas proxima , per quam votum efficitur, vel persona. De facultate in libro primo dictum est, explicando ipsummet actum voti, quia sine habitudine ad facultatem suam explicari non poterat. Ibi ergo declaratum est quomodo votum, ut in anima existit, voluntate et intellectu perficiatur ; exterius autem constat fieri ore, per se loquendo, vel scripto, aut aequivalenti signo. De hoc ergo principio proximo nihil est quod dicamus; neque hic etiam agendum de extrinseco principio, seu causa voti, qualis est Deus, vel concurrendo ut causa prima, vel specialiter movendo et adjuvando per auxilia gratiae. Jam enim in superioribus diximus, votum, prout a fidelibus fit, opus esse gratiae, juxta definitionem Concilii Arausicani, c. 11, et juxta ea quae tract. 1 de Virtute Religionis generatim diximus: unde quae de illo sub ea consideratione dici possent, generalia sunt, neque hic habent specialem considerationem , et ideo sufficiunt quae de virtute religionis, et actibus ejus, tractatu primo diximus. Solum ergo superest dicendum de personis quae possunt votum emittere, et per illud obligari.
On this page