Caput 1
Caput 1
Utrum solus homo possit votum emittere, et illo obligari?
1. Potest dictio Solus, excludere vel res homine inferiores in natura, vel superiores. De inferioribus nulla est quaestio, quia intellectu carent, sine quo votum esse non potest: igitur de superioribus dicendum. Inter superiores autem primum locum tenet Deus, ut Deus est, de quo certum est non esse voti capacem, quia nec religionis est capax, ut tractatu primo vidimus. Cui enim cultum exhibebit suprema natura? Quocirca licet promittere possit, ut constat, non tamen in cultum vel obsequium, sed in beneficium, et gratiam ejus cui promittit.
2. An Christus Dominus votum emiserit ?— De persona vero divina in assumpta natura dubitari potest, nam de Christo Domino solet inquiri tum de possibili, tum etiam de facto. In quo puncto primo dicendum est per assumptam naturam potuisse votum emittere. Probatur, quia non repugnabat naturae assumptae secundum se, ut per se notum est ; nec etiam ratione unionis, seu personae; ergo. Probatur minor primo, quia talis repugnantia non oriebatur ex generali ratione cultus religiosi, quia certum est Christum ut hominem potuisse Deum ut Deum colere, sicut et illi obedire et satisfacere. Item illi obtulit sacrificium, quod proprium cultum religionis continet. Nec repugnantia inveniri potest in speciali ratione voti, quia non magis repugnat talis cultus dignuitati personae Christi, quam alii actus religionis. Item Christus potuit orare, ut supra visum est; ergo et vovere; sunt enim hi actus valde affines. Item fuit Christus capax obligationis praecepti ; ergo et obligationis promissionis. Item Deus ut Deus potest se obligare homini promittendo; ergo etiam Deus ut homo potest se obligare, Deo promittendo. Neque obstat quod per unionem habeat voluntatem firmatam in bono, tum quia posset pluribus modis et titulis esse firmata ; tum etiam quia votum non solum fit propter firmandam voluntatem, sed etiam propter ipsam honestatem religiosi cultus.
3. Incertum esse an Christus Dominus de facto votum emiserit. — Secundo , dicendum est incertum esse an Christus votum proprium de facto emiserit. Ita intelligo quod D. Tho mas dicit, d. q. 88, art. 2, ad 3: Christo non competebat vovere, tun quia Deus erat, tum etiam quia ut homo habebat voluntatem fir natam in bono, quasi comprehensor eaistens. Soto vero , q. 2, art. 2, ad 3, addit, quod Christo nulla ratione vovere congruit, significans non fuisse hunc actum congruum vel consentaneum Christo. Sed D. Thomas hoc non dixit ; nam aliud est non competere, quod indicat non fuisse illi necessarium ; aliud non congruere, quod significat esse incongruum aut minus decens; ego autem neque incongruitatem, neque indecentiam in hoc video. Quia votum per se est opus consilii, aptum ad cultum, et ad ostendendam subjectionem ad Deum, et reddens actum ex parte materiae et motivi meliorem : nec per se includit indecentiam, quia non solum est propter firmandam voluntatem non firmam, sed etiam propter alios titulos honestos, jam explicatos.
4. Probabile esse Christum potuisse vovere. —Iltaque probabilius censeo non solum de potentia absoluta, sed etiam deordinaria potuisse Christum saltem ut viator erat, votum prcoprium emittere, sive virginitatis, sive paupertatis, sive obedientiae, non quidem homini praestandae, id enim non decebat (ut alibi dixi), sed Deo, et maxime in procuranda hominum salute, et offerendo se ipsum in sacrificium pro Ecclesia sua. Sic enim intelligit Hilarius illud Psal. 141: Sicut juravit Domino, votun vovit Deo J acob. Unde ait, sic Christum gessisse omnia, ut sacramento religionis satisfacere videretur. Et infra dicit, restitisse Petro tentanti impedire passionem suam, impium et profanwm docens esse, si non omnia que erga hwnanam salutem Patrà vovisset, empleret ; et infra concludit: Secundum hanc gestorum devotionem, ita omuia gesta swnt, ut videantur studiose pro religione, qua jurata sunt. huec esse perfecta.
5. Consonantque huic sententiae BHhilarii verba illa Psal. 21: Vota mea reddam in conspectu timentium eumn. In illo enim Psalmo Christum esse, qui loquitur, testimonia Evangelistarum, et Pauli, et verba totius Psalmi testantur, ut Jansen. ait; estque totius Ecclesiae sensus, et fuit etiam sapientum Hebraeorum, ut Genebrar. refert. D. Thomas autem, in d. solut. ad 3, dicit, Christum in illis verbis loqui in persona Ecclesiae suae, ita ibi vocans vota sua, sicut in principio dixerat: Longea salute mea verba delictorum meorumn. Sed non est eadem necessitas, cum non ita Christo repugnent vota in propria persona, sicut delicta; sine necessitate autem non videtur ad metaphoram recurrendum. Neque Glossae aut Augustinus illam expositionem posuerunt in his posterioribus verbis, sed tantum in primis. Unde Augustinus per vota intelligit sacrificium Christi, sive cruentum, sive incruentum. Quod etiam Glossae sequuntur, et indicatur in Commentariis Hieronymi. Verum est hos Patres non explicare qualia fuerint illa vota, sed tan- tum materiam illorum exponere. Unde intelligi facile possent de voluntaria oblatione, quam de se ipso Christus fecit Patri in primo instanti suae conceptionis, acceptando praeceptum ejus de redimendo genere humano. Ita enim saepe accipi nomen voti a Patribus, in capite tertio ostendemus. Et licet illa acceptatio per unum actum voluntatis Christi facta fuerit, vota in plurali appellantur, propter multituinem actionum et Sacramentorum, quae simul obtulit Patri pro salute hominum.
6. Sed profecto non est alienum a rigore litterae, ut de proprio voto intelligatur, id est, de vera promissione cum voluntate obligandi se, etiamsi per Patris praeceptum non obligaretur. Quin potius favet proprietas vocis hebraeae nedor. et vocis graecae eoyxc: utraque enim propriam promissionem significat, et habetur in aliis locis Scripturae, ubi est sermo de propriis votis, ut Psalm. 65: Reddam tibi vota mea; unde etiam consonat verbum reddam, quod in utroque loco habetur, et voti obligationem indicat, ut omnes notant, maxime in id Psal. 75: Vovete, et reddite, etc. Praecterea favet Basilius in d. Psal. 21, dicens: eoyàc, hic non intelligit preces, sed promissiones. Et idem fere habet Theodoret. Unde Jansen., cum Augustino intelligens ibi per vota mysteria corporis etsanguinis Domini, ait appellari vota, non solum quia in ultima coena instituta, et offerri jussa sunt, sed etiam quia idem corpus olim ex voto Deo Christus obtulit in erucem. Itaque corpus et sanguis Christi appellantur vota, tanquam per votum oblata olim, id est, ab initio conceptionis suae. Denique hinc sumi potest congruentia, quia per hoc votum explicatur optime summa voluntas et libertas, qua Christus sese pro nobis a principio obtulit Patri; nam si illi non fuit impcsitum praeceptum obligans, ipse se voluit ad moriendum pro nobis, et ad offerendum corpus et sanguinem suum obligare ; si vero illi fuit rigorosum praeceptum impositum, illud non tantum proposito, sed etiam promissione acceptare voluit, quod signum est maximae voluntatis et libertatis. Itaque in hoc dicendi modo non deest probabilitas, licet incerta res sit, ut etiam notavi in secundo tomo 3 partis, disp. 28, sect.2.
7. An Angeli sint capaces voti. — Resolutio affirmativa. — Secundo, inquiri potest de angelica natura, an, secundum se spectata, sit capax voti ? In quo breviter dicendum est, angelicam naturam non esse simpliciter incapacem voti. Probatur, quia in Angelo reperiuntur omnia quae ad vovendum suní neces- saria, scilicet, intelligentia, et libertas sufficiens, subjectio ad Deum per religiosum cultum, potestas se obligandi; nam si hanc habet homo, cur non habebit Angelus ? Neque etiam illi deerit materia promissionis, tum quia etiam habet actus supererogationis, id est, bonos et non praeceptos, quos promittere possit ; tum etiam quia ipsos actus sibi praeceptos posset promittere, ut si concipiamus Angelum promittere Deo, diligenter custodire hominem, vel Verbum incarnatum adorare, aut quid simile.
8. Angeli secundum ecmigentiun naturalem votum non admittunt. — Nihilominus tamen si loquamur de potentia ordinaria (ut sic dicam), seu juxta exigentiam angelicae naturae, verisimilius est actum vovendi in illa non reperiri. Nam si Angelos ut viatores spectemus, eorum via brevissima fuit ; unde pro statu viae non indigebant votis seu promissionibus , sed unica deliberatione perfecta, qua in bono confirmarentur. Post statum autem viae, qui damnati sunt, non sunt apti ad vovendum propter obstinatam voluntatem, neque etiam beati, ratione status, ut statim dicam. Quod si, secluso omni statu gratiae aut culpae , naturalem conditionem angelicae naturae praecise spectemus, etiam non videtur accommodata ad usum vovendi, propter inflexibilem electionem quam facit justa communem sententiam, quae Damasceni et D. Thomnae esse creditur. Et licet fortasse illa inflexibilitas non sit omnimoda, sed moralis et per adhaesionem difficile mobi lem, illa satis est ut dicamus, juxta naturae suae conditionem sufficere Angelo deliberatum propositum absque usu vovendi.
9. Objectio. — Solutio. — Dices: longe immutabilior est voluntas Dei, et nihilominus illi aljungit promissionem. Respondeo primo, forte promissionem Dei nihil aliud esse quam assertionem sui deliberati propositi de beneficio praestando, vel absolute, vel sub conditione aliqua, quae assertio etiam posset esse in Angelo, sed non ostenderet voluntatem omnino immutabilem , sicut in Deo. Unde ulterius dicitur, eo modo quo Deus promittit, non id facere propter se, sed propter nos, ut spem nostram confirmet ; quae ratio cessat in voto respectu Dei. Unde si ex conditione natura voventis non est votum propter ipsum voventem necessarium, cessabit usus ejus. Denique respondeo , propterea dictum esse, Angelum non esse simpliciter incapacem voti; unde ex illa conditione solum declaratur minor quaedam necessitas ejus.
10. An beati spiritus sint voti capaces ? — Affirmativa responsio. — Tertio, quaeri potest de spiritibus beatis an sint voti capaces. Cui quaestioni eadem brevitate et proportione respoudendum est, non esse ita incapaces, ut eis repugnet, non tamen esse hunc cultum seu vovendi usum illi statui accommodatum. Prior pars probatur, quia etiam Beati colunt Deum religioso cultu, ut est constans, et in hoc speciali cultu non est repugnantia. Quia licet Beatus habeat voluntatem firmatam in bono, adhuc est capax boni spontanei, quod per votum potest melius reddi ; et aliunde est etiam capax obligationis et praecepti : unde non videtur repugnare quod inter Beatos ipsos habeat locum promissio et fidelitas; ergo nec respectu Dei repugnabit.
11. Nihilominus altera pars probatur, primo ex immutabilitate voluntatis Beati, quae necessario adhaeret Deo, et illius amore regitur in omnibus suis actibus ; non ergo indiget confirmatione aliqua per votum seu promissionem. Neque etiam est illi necessaria propter ordinandum actum ad finem religionis; nam quando expedierit, hoc perfectissime facere potest absque voto, et infallibiliter faciet, quoties ex charitate judicaverit esse faciendum. Accedit quod Beati jam sunt in termino; votum autem proprie videtur spectare ad statum viae propter futuras actiones, ut ad majorem perfectionem vel meritum tendant. Et quoad hoc non est eadem ratio de Christo in statu hujus vitae, in quo licet fuerit comprehensor, fuit tamen verus viator, et ex ea parte fuit magis capax voti, saltem propter nostrum exemplum. Nunc autem certum esse censeo, Christum non emittere vota, quod de caeteris Beatis, tam hominibus quam Angelis, sentiendum puto ; nam ratio generalis est.
12. Solus homo viator est voti capag. — Quarto, ex dictis concluditur responsio ad quaestionem, nimirum solum hominem viatorem esse voti capacem, ita ut de facto ae moraliter loquendo in illo reperiatur. In qua assertione duae partes continentur, una afhirmativa, scilicet, hominem viatorem esse voti capacem, altera negativa de quolibet alio praeter viatorem hominem. Et haec quidem posterior pars satis probata est ex dictis, exclusimus enim omnes res alias, tam inferiores quam superiores, et omnem statum extra viam. Prior autem pars satis probata est in libro primo, cap. 1, et in sequenti amplius declarabitur,
On this page