Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

An omnes homines viatores sint voti capaces?

CAPUT II. AN OMNES HOMINES VIATORES SINT VOTI CAPACES?

1. Ante usum rationis homines vovere non possunt.— Dicendum primo est, homines ante usum rationis non esse voti capaces. Assertio est communis et clara, quia sine voluntario consensu votum non emittitur ; sed ante usum rationis homo non potest habere deliberatum consensum, ut constat; ergo nec votum. Major habetur in c. Sicut tenor, de Regular., et supra, lib. 1, late tractata et declarata est, ibi enim ostensum est ad minus requiri ad votum consensum sufficientem ad peccandum mortaliter. Excluduntur ergo omnes infantes et parvuli, pro ea aetate in qua nondum habent usum rationis ad peccandum mortaliter sufficientem. Et eadem ratione sub his comprehenduntur perpetuo amentes. Denique excluduntur omnes homines pro eo statu et dispositione, in qua uti ratione non possunt, ut dum dormiunt, phrenetici sunt aut ebrii, ut in citato loco latius dictum est.

2. Objectio. — Dices, hoc recte procedere in voto quod unusquisque pro se ipso emittit, posse tamen unum pro alio vovere, et sic infantem, verbi gratia, posse vovere per alium, scilicet, per parentem vel tutorem ; sic enim videmus pareutes vovere filios infantes religioni. Et populus interdum vovet diem festum vel jejunii, et tunc filii parvuli, imo et nondum nati censentur in parentibus vovere. Et ratio reddi potest, quia voluntas unius interdum moraliter continetur in voluntate alterius, ut voluntas filii in voluntate patris ; ergo poterit per illam vovere, etiamsi nondum propria uti per se ipsum possit.

3. Solutio. — Inculcatur regula ad votum. — Respondetur negando assumptum. Est ergo ad hanc rem explicandam proponenda hic regula similis illi, quam de juramento tradidimus, votum esse actionem personalem, id est, quae propria voluntate voventis fieri, et in illa proxime et immediate niti debet. Ita sumitur ex D. Thoma, d. q. 88, art. 9. Et est communis in 4, d. 38, ubi Palud., q. 3, art.3; Supplement. Gabr., q. 1, concl. 4; Palac., disput. 1, conclus. 8; Soto, lib. 7, q. 2, art. 4, ad 5; Sylvest., Votum, 2, q. 9 et 11; Navar., c. 12, n. 5b6et 79; Hostiens., in Summ., lib. 3, tit. de Voto, S Ft utrum, et alii Canonistae, in c. Licet, de Voto. Ex quo textu id sumitur per argumentum a contrario ibi: Onus libi a patre injunctum, et a te sponte susceptwmn. Si ergo non essetsponte susceptum, non obligaret. Ratio praeter supra traditam de juramento, hic reddi potest, quia votum est promissio; sed promissio ita est propria actio promittentis, ut non possit alium comprehendere sine consensu illius; ergo et votum. Probatur minor, quia promissio ut sic inducit proxime ac per se obligationem fidelitatis seu veritatis, faciendi verum quod promisisti ; sed obligatio fidelitatis et veritatis non potest oriri nisi ex proprio actu. Intelligi enim non potest ut unus sit mendax aut verus propter dicta alterius, nisi ipse aliquo modo illa etiam proferat vel confirmet, quia veritas consistit in adaequatione dicti ad mentem loquentis, et non dicti unius ad mentem alterius. Idemque est in fidelitate, quae consistit in adaequatione facti ad verbum proprium, non ad alienum. Unde Proverb. 6 dicitur: Ilaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus ; et est sermo de promittente. Et similis loquendi modus est frequens in Seriptura, Judic. 11: Aperui os meum ; et intra: Si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es; Deut. 23: OPservabis, et facies sicut locutus es Domino Deo tuo, el propria voluntate et ore tuo locutus es. Hoc ergo necessarium est ad valorem et obligationem voti. Et potest amplius explicari ratio, quia obligatio voti non est ex potestate jurisdictionis, aut dominativae. Nam haec spectat ad legem, vel praeceptum ; ergo est obhgatio ex privata ac propria voluntate, ratione potestatis, et dominii quod unusquisque habet in suas proprias actiones; et ideo votum dicitur quasi lex privata, quam unusquisque potest sibi imponere, nisi alias impediatur; ergo propria obligatio voti, seu verum votum non potest esse ex sola voluntate aliena, sed est quasi immanens, quae in eo manet a quo inducitur.

4. Quà utà non potest propria voluntate non est capaa voti. — Ex hoc ergo principio manifestum est, eum, qui non potest uti voluntate propria tanquam habens dominium ejus, non esse voti capacem per se ipsum, et consequenter neque per alium, quia hoc repugnat naturae voti. Unde verum non est votum parentum transire ad filios, aut defuncti ad haeredes, aut populi ad successores. Quomodo autem ex yoto unius redundare possit obligatio ad alios, dicemus libro 5; nunc sit satis dicere, votum unius non transire ad alios, posse tamen esse causam quasi efficientem obligationis in aliis, et tunc obligationem, quae ad aliun redundat, non esse nroprie obligationem fidelitatis aut religionis, sed esse justitiae vel praecepti, ut ibi latius exponemus. Neque ampltus probat illa ratio, quod voluntas unius potest constitui in alterius voluntate. Dupliciter enim potest hoc intelligi. Uno modo ratione subjectionis naturalis aut politicae, et hic modus subordinationis non sufficit ad votum, propter rationem factam sed poterit sufficere ad obligationem legis vel peaecepti. Alio vero modo potest quis proprio consensu voluntatis suae dare alteri potestatem vovendi pro se, et hic modus est possibilis, quia potest votum per procuratorem fieri, sicut matrimonium, vel sicut juramentum ; nam ibi dicta hic possunt applicari. Tunc autem necessario supponitur usus rationis ad constituendum procuratorem, qui pro te promittat aut contrahat, et tota obligatio voti oritur ex proprio consensu, quia a principio datus fuit a propria persona mandante procuratorem quasi sub conditione, ut promissio intelligeretur facta, statim ac procurator nomine suo illam faceret. Et ita hoc non tollit veritatem assertionis, quod ad votum sit necessarius usus rationis.

5. Duo dubia circa eamdem materiam. — Duae vero difficultates occurrebant circa hanc resolutionem. Una est de filiis infantibus oblatis a parentibus religioni, quia eo ipso videntur ita firmiter religiosi fieri et votis obligari, ut retrocedere non possint, ut multa jura significant. Sed hanc relinquimus in tractatum de Statu religionis, quia non potest antea convenienter intelligi. Nunc ergo negamus assumptum ; donec enim in aetate adulta consentiant, non obligantur. Quomodo autem illa jura intelligenda sint, ibi videbimus. Altera difficultas est de voto baptismi, quam nunc expediemus, quia in hac materia ab omnibus tractatur et est hujus loci propria. Est ergo difficultas, quia omnes baptizati obligantur voto ad legem Christi servandam, et tamen multi baptizantur ante usum rationis; ergo non est usus rationis ad votum necessarius. Major probatur, quia illa obligatio est voluntarie suscepta, et ideo baptizandi interrogantur, an renuncient Satanae, et pompis ejus, etc., ut per se vel per patrinos consentiant et spondeant. Atque ita loquuntur Magister, et Scholastici, in 4, d. 38; praesertim D. Thomas, q. 1, art. 2, q. 1; Bonav., art. 1, q. 2. Quam sententiam non solum sequitur, sed etiam de proprio voto videtur exponere Waldens., in Doctrin., lib. 3, c. 20, praesertim n. 4, et c. 22 in principio, et n. 5. Solentque pro hac sententia referri varii Patrcs : Augustinus, in Psal. 75, ubi dicit generatim, quaedam esse quae omnes communiter vovere debemus, ut credere in Deum, non furari, etc.; de baptismo autem nihil dicit; videtur tamen esse eadem ratio. Et Epist. 23 dicit, patrinos in bapLismo parvulorum pro illis spondere. Et hoc indicavit Tertullianus, l. de Coron. milit., c. 3, dicens : Aqua » adituri in Ecclesia, sub Antistitis manu contestamur nos renunciare diabolo, et pompaee et angelis ejus. Quo verbo renunciandi diabolo usuntur frequenter Patres, ut Cyprianus, lib. 4, Epistol. 5, et alii, quos fuse retuli tom. 3, q. 71, art. 1, in Comment., ubi circa finem adnotavi, quosdam etiam Patres interdum uti nomine promissionis seu sponsionis. Quibus addi potest Gregorius hom. 29 in Evang., dicens : Omnes nos in die baptismatis, omnibus antiqui hostis operibus et pompis renunciare promisimus. Et Hieronym., Amos 6, in fine : In mgsteriis primum venunciamus ei, qui in occidente est, nobisque moritur cum peccatis, et sic versat ad orientem pactum inimus cum sola justitia, et ei servituros nos esse pronittimus. Idem late Ambrosius, 1, de Sacramentis, c. 2.

6. Resolutio quaestionis. — Nihilominus simpliciter respondendum est , pullum proprium votum fieri in susceptione baptismi, etiam ab adultis. Ita Altisiod., lib. 3, Sum., traci. 9,6. 9. q. 1; ich.. in 4, d. 38, art. 9, q. 2; Durand., q. 1; Palud. ibi, q. 2, et dub. 6, q. 4, art. 2, concl. 1; Cajet., Soto, et omnes, d. art. 1; Vict., in Sum., 4, mat. de Baptismo, n. 38; Navar., c. 12, n. 32; optime Bellar., lib. 2 de Monach., c. 19. Rationes sunt, prima, quia nullum est ibi verbum indicans votum. Secunda, quia nulla auctoritate et traditione constat Ecclesiam praecepisse tale votum. Tertia, quia esset potius in laqueum, quam in utilitatem. Has rationes optime tractat et prosequitur Cajetanus, art. 2. Adde, in sacramento poenitentiae nullum exigi a poenitentibus votum de vitae emendatione; cur ergo exigeretur a baptizatis adultis de vitae professione? Denique alias omnia peccata Christianorum essent sacrilegia, praeter malitias quas habent in propriis speciebus, quod probabile non est. Unde a fortiori constat, multo minus infantes, cum baptizantur, vel votum per alios emittere, vel cum ad adultam aetatem perveniunt, obligari voto, sed solis praeceptis legis evangelicae et Ecclesiae.

7. Ad explicandas ergo priores locutiones Patrum distinguunt Magister et Scholastici, in d. d. 38, praesertim D. Thomas, duplex votum, quod vocant commune, et singulare, aut necessarium, et voluntarium. Dicunt ergo in baptismo fieri votum commune et necessarium, non tamen voluntarium ac singulare. Quam divisionem supra. in fine lib. 1, explicavi. D. Thomas autem in 2. 2 illam omisit , quia potest causare aequivocationem ; nam votum illud commune seu necessarium non est proprie votum, quia non est promissio, sed professio quaedam legis evangelicae, in qua non intervenit promissio ex parte suscipientis illum statum , sed tantum libera susceptio baptismi, et consequenter libera acceptatio legis cvangelicae ; non est ergo verum votum. Sed ita appellatur , tum quia votum interum significat propositum, ut in principio nctavimus, quomodo dicere etiam solemus contritionem catechumeni continere baptismum in voto ; tum etiam quia per illam acceptationem manet homo obligatus. Aliter tamen quam per votum, quia in voto obligatio est fidelitatis et promissionis, in hac vero acceptatione obligatio est legis seu praecepti ; unde in priori obligatio est a vovente, quasi active, in posteriori est a voluntate Christi, licet ex parte recipientis consensus accedat. Antiqui ergo Scholastici et Patres locuti sunt large et improprie de voto. Quod patet, quia dicunt illud votum baptismi analogice sic appellari, et uon addere specialem obligationem virtutis religionis, nec specialem malitiam in contraria transgressione ; nam fornicatio baptizati non est alterius speciei quam non baptizati , licet accidentaliter sit gravior in eadem specie, propter majorem cognitionem et voluntatem , ut loquitur D. Thomas, in 4, ubi supra. Estque aperte sententia Augustini in dicto Psalmo 15.

8. Cur possit infans profiteri fidem Christi per offerentem ipsum, non vero religiosum statun. — Solutio. — Dices : cur potest infans profiteri religionem Christianam per offerentem ipsum, et non potest sic vovere vel profiteri religiosum statum per parentes, vel alios, cum etiam professio baptismi debeat esse voluntaria ? Respondeo rationem esse, quia professio fidei christianae est ex obligatione immediata divinae legis, quam Christus potuit imponere sua voluntate; obligatonem autem voti, aut particularis religionis reliquit in hominis arbitrio. Et ita Christus Dominus iustituit, ut et infantes rite baptizari possent sine proprio consensu, et ut omnes baptizati ad suam legem servandam tenerentur, et Ecclesiae manerent subjecti, ita ut per eam compelli possent. Quod facere potuit, quia illa est obligatio manans a potestate jurisdictionis, quae illi non deest ; secus vero est de obligatione voti, quae a propria debet emanare voluntate.

9. Omnis homo viator perfecta ratione pollens voti capaa: est, nisi aliunde impediatur.— Dico secundo : omnis homo viator sufficienti rauone utens, quantum est ex parte sua, capax est ad emittendum votum, si aliunde non sit impeditus. Haec assertio sumitur ex D. Thoma, d. q. 88, art. 8 et 9, et aliis Theologis, in 4, dist. 38, ubi praesertim Richard., art. 4, q. 2, et quantum ad generalem regulam est per se manifesta, quia si homo sufficienti ratione utitur, etiam utitur sufficienti libertate ; sed ad votum haec duo sufticiunt ex parte voventis, ut constat ex dictis in totolib 1; ergo. Dixi autem sufficienti ratione utens, ut significarem non quemcumque rationis usum sufficere ad votum, sed oportere ut se extendat ad Dei cognitionem, quia sine illa impossibile est votum emittere, cum votum sit promissio Deo facta. Unde etiam addo, posse sub illa sufficientia includi, quod sit usus rationis fide illuminatae, quia sine fide non videtur posse verum et prcprium emitti. Sed licet hoc verum sit de voto perfecto et christiano (ut sic dicam), tamen absolute non repugnat votum validui et obligans inveniri in homine carente fide; ut si haereticus errans in aliis, et non in his quae spectant ad voti religionem, voveat castitatem, sine dubio obligabitur. Et idem esset si homo habens solam -naturalem Dei cognitionem, et illum colens naturali cultu, assequeretur modum colendi per votum ; sicut Gentiles vovebant diis suis, et ex conscient.a erronea obligabantur , nam alioquin ex defectu objecti vota illa invalida erant. Requiritur ergo ex parte usus rauonis cognitio proportionata voto, et, si haec desit, non erit usus rationis sufficiens. Vel certe si ignorantia interveniat, illa erit unum ex impedimentis inclusis in exceptione, de qua statim.

1O. Dixi etiam in assertione, hominem, ex parte sua, etc. Primo, quia semper supponen dum est auxilium necessarium ex parte Dei; nam ut in principio dixi, lhic solum agimus de virtute causae proximae. Secundo, quia praeter virtutem agendi, oportet ut homo habeat materiara proportionatam ad votum, id est, quam ipse possit efficaciter obligationi voti subiicere. Quod facile ostendi potest tum ratione physica, quia agens creatum non potest operari sine materia capaci ; tum ratione morali, quia si homo promitteret rem alienam, non esset honesta promissio, nec de re licita. Exempla sunt, si religiosus voveat facere elecmosynam de rebus monasterii, vel filius de rebus paternis, vel si servus promittat suas operas hospitali, cum illae sint domini, et sic de aliis exemplis, quae videri possunt in Richard. supra, Sylvest., verb. Votum, 3, per totum, et in sequentibus ea prosequemur.

11. Denique addidi in assertione: $ aliunde non sit impeditus, quia haec conditio in omni causa agente necessaria est, semperque subintelligitur. Eamdemque limitationem posuit Richardus sub aliis verbis, scilicet : Cui vorere non prohübetur. Quae verba intelligere videtur de prohibitione ex parte materiae, quia illi est prohibita ; omnia enim exempla quae adducit (ex c. Magnae, de Voto, et c. Nisi cum pridem, de Renunc., et c. NVon oportet, de Consecrat., dist. 5), aut non sunt ad rem, quia in eis votum non est simpliciter invalidum, ut infra suis locis dicetur, vel ut sit invalidum reduci debet ad votum de materia prohibita, ut esset in Episcopo votum de renunciando episcopatu sine licentia Papae, et similibus. Item quia ratio qua utitur, scilicet, quia Deus non acceptat votum contra prohibitionem factam, solum procedit in eodem sensu, nam assumptum est verum ex parte materiae, non autem semper ex parte voventis. Hoc autem modo illa conditio jam declarata est, nunc autem aliam intendimus, quae illis verbis non satis explicatur.

12. Quod si verba illa intelligantur de prohibitione ex parte voventis, non erit universaliter vera exceptio illis verbis explicata, quia multa fieri prohibentur, quae facta tenent, c. Ad Apostolicam, de Regular. Ut saepe quis male facit vovendo, aut profitendo religionem, et tamen votum tenet, si lex prohibens non addat verba irritantia, ut constat ex generali priucipio de Legib., et ex Concilio Tridentino, sess. 25, c. 15, de Regular., per argumentum a contrario. maxime adjuncto d. c. Ad nostras. Nam professio facta ante expletum annum probationis, vel ante atatem legitimam nunc est nulla, quia ita Concilium expressit; antea vero non erat nulla, licet prohiberetur, quia non irritabatur. Similiaque exempla sumi possunt ex aliis decretis et Bullis pontificiis, ut Sixt. V, Clem. VIII, de illegiumis, et similibus. Ratio autem est, quia potest actus promittendi esse prohi- bitus, et non actus qui est materia promissionis: ut potest superior me prohibere ne votum orandi faciam, licet non me prohibeat orare. Tunc ergo licet male faciam vovendo, non tamen est votum de re-mala, aut Deo non accepta. Et ita tunc non procedit ratio Richar., quod Deus non acceptat votum prohibitum ; licet enim non acceptet illud, quando est de re illicita, tamen acceptat illud quod est de re licita, etiamsi licite factum non sit, ut supra, libro primo, capite quinto, latius explicuimus. Unde licet votum prohibeatur, si materia non prohibetur, poterit votum esse validum, si aliud non subest impedimentum.

13. Objectio.—Solutio. —ices: qui prohibet vovere orationem, prohihet orare ex voto; ergo id semper malum est ; ergo repugnat tale votum obfigare. Respondeo distinguendo antecedens: prohibet remote, et quasi in radice, transeat ; prohibet formaliter et in se, nego; quia licet prohibeat votum, quod est radix obligationis, tamen, illo facto, non prohibet observationem ejus. Sicut votum simplex castitatis prohibet matrimonium, et consequenter conjugalem copulam; quia tamen non irritat matrimonium, si semel fiat, etiamsi peccaminose fiat, obligat ad reddendum debitum, et id jam non prohibet votum castitatis.

14. Melius ergo explicatur illa limitatio per illa generalia verba: S? aliunde non sit impeditus ; nam existente capacitate intrinseca voventis (ut sic dicam), et capacitate etiam materiae, adhuc potest impedimentum intervenire. Hoc autem impedimentum esse non potest nisi prohibitio superioris, quia, seclusa prohibitione positiva, omnis homo utens ratione habet liberam et efficacem voluntatem ad vovendum, et se obligandum in materia apta, quia nullo jure divino vel naturali impeditur. Nec ex alio capite potest ratio impedimenti cogitari. Jus autem humanum, vel praeceptum superioris dupliciter potest impedire votum. Uno modo simpliciter prohibendo ne fiat, et tunc impedit ne licite fiat, non tamen ne valide fiat, ut declaratum est. Alio modo, potest non solum prohibere, sed etiam irritare inhabilitando personam, vel voluntatem ejus inetficacem reddendo ad se obligandum, ut capite sequenti constabit, et tunc persona illa est impotens ad votum simpliciter seu validum emittendum, quia velnti privata est naturali potestate.

15. Ex quibus tandem sequitur nullum esse in Ecclesia hominem adultum, qui, per se loquendo, non possit valida vota emittere. Patet, quia nemini sunt omnia prohibita, et multo minus irritata ; omnes ergo adulti fideles dici possunt simpliciter capaces voti. Habet autem hoc nonnullam difficultatem in personis aliis subjectis, de quibus tractat D. Thomas, d. art. 8 et 9. Sed hoc tractabitur distinctius in sequentibus. Nunc solum dicimus, etiam illarum personarum vota esse valida, nisi vel sint de illicita materia, vel inveniantur in jure irritata. Quando autem alterum ex his contingat, dicemus in sequentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2