Caput 3
Caput 3
An ecclesia possit aliquas personas inhabiles reddere ad valide vovendum?
1. Quaestio haec videtur attingere materiam de irritatione votorum in sexto libro tractandam. Sed aliud est votum validum jam factum irritare, aliud impedire ne valide fieri possit ; nam haec est veluti irritatio antecedens, sicut impedimentum irritans contractum faciendum ; altera vero est irritatio subsequens ad opus valide factum. Haec ergo irritatio subsequens tractanda est in libro 6, et eam nomine irritationis semper intelligemus; alteram vero (ad tollendam aequivocaticnem terminorum) vocabimus inhabilitatem personae ad vovendum, quae ad hunc locum proprie spectat, ut explicare possimus quae persona secundum omnia jura sint aptae ad vovendum valide. Loquimur autem de personis adultis, et sufficienti ratione utentibus, quae (ut ostendimus) jure naturali sunt aptae ad vovendum in materia sibi proportionata ; illa enim semper supponenda est, ut constat ; nam si ex parte materiae sit inhabilitas, non requiretur specialis ex par:e personae. Igitur solum de jure ecclesiastico habet locum quaestio, et consequenter tantum respectu fidelium, in quos Ecclesia jurisdictionem habet.
2. Ratio dubitandi.—Duo vero possunt hic inquiri, unum de potestate, aliud de facto; hic de sola potestate, in sequenti capite de actu dicemus. Ratio ergo dubitandi esse potest primo, quia tota vis et efficacia voti consistit in actu interiori intellectus et voluntatis, nam exterior actus solum est signum voti apud Deum emissi ; sed Ecclesia non habet potestatem in actus internos; ergo. Secundo, vel haec potestas est jurisdictionis, vel dominativa. Prior non sufficit, quia, ut infra ostendemus, potestas jurisdictionis non sufficit ad irritanda vota jam facta, unde multo minus sufficiet ad irritanda illa, si fiant, vel antequam fiant, seu quando fiunt. Posterior autem potestas non est in Pontifice, et consequenter nec in universa Ecclesia: alias posset Pontifex pro suo arbitrio, et sine ulla causa talem irritationem facere, quod constat esse falsum. Sequela autem patet, quia potestas dominativa non indiget cansa ad irritanda vota, ut infra videbimus. Tertio, si Ecclesia potest hoc modo vota irritare antecedenter, vel id est cx parte materiae prohibendo illam, et faciendo illam ineptam ad votum, vel ex parte personae illam reddendo inhabilem ad vovendum etiam in materia capaci. Primum fieri potest a quocumque superiori respectu subditi, sed illud non est per se votum impedire, sed id per accidens sequitur ex quacumque alienatione, seu privatione materiae; nam hoc modo etiam potest homo se impotentem reddere ad aliquod votum emittendum, si materiam ejus a se alienaverit. Secundum videtur impossibile, tum quia videtur contra naturale jus, quo potens est homo ad se obligandum Deo per suam voluntatem; tum etiam quia solus Deus videtur habere potestatem super voluntatem humanam, quatenus cum Deo ipso contrahere et quasi negotiari potest.
3. Prima assertio : Ecclesia potest aliquos inhabiles reddere ad vota solemnia.— Nihilominus dico primo: de votis solemnibus, ut solemnia sunt, non est dubium quin sit in Ecclesia potestas ad inhabilitandas aliquas personas, ne valide possint talia vota emittere, seu, quod idem est, ad instituenda impedimenta irritantia talia vota, ne valida sint, si cum illis fiant. Haec assertio acceptari debet, ut certa de fide, quia communi usu et sensu Ecclesiae recepta est: Pontifices enim et Concilia usa sunt hac potestate, non tanquam dubia vel probabili, sed tanquam certa et indubitata. Hoc constat primo, quia supra, libro 1, ostensum est, Ecclesiam irritasse votum solemne factum ex metu cadente in constantem virum. Secundo, quia Ecclesia irritavit professionem factam a pueris ante annos pubertatis, id est (secundum antiquum jus), ante decimum quartum annum aetatis in viris, et ante duodecimum in feminis, ut de viris est expressum inc. Ad nostras, de Regular., et c. 1 et 2, eod. tit., in 6. De femmis autem non ita invenitur expressum in ullis juribus; tamen ex illis textibus cum proportione colligitur, feminas impuberes esse inhabiles ad votum solemne emittendum ; unde quia in ordine ad matrimonium feminae censentur impuberes usque ad duodecimum tantum annum, c. Ez litteris, de Desponsat. impuberum , et in ordine ad statum religiosum idem clare sumitur ex c. Puella, 20, q. 2, ideo etiam in feminis ante duodecimum annum professio semper tuit nulla. Unde in c. 1, 20, quaest. 1, dicitur, in virginibus esse firam professionem, ex quo adulta etas esse ceperit; declaratur autem esse illa, guee solet apta nuptiis deputari, et ita ibi notat Glossa. Et eodem modo sumitur haec sententia ex c. Cum virum, de Regul., et ita tradit etiam Glossa, in Clement. Eos, de Regular. Hodie vero, tam in viris quam in feminis requiritur decimus sextus annus expletus, et vota solemnia antea facta, irrita sunt ex Decreto Concilii Tridentini, sess. 25, c. 15, de Regular., ubi etiam irritantur vota solemnia ante annum probationis emissa. Item Sixtus V irritavit professionem factam ab illegitimis, et a quibusdam criminosis, et aliis, et ita factum est, et in Eeclesia duravit quamdiu constitutio illa tuit revocata a Clemente VIIT. Non potest ergo de hac potestate dubitari cum de actu non dubitetur, et ita docent D. Thomas, d. q. 88, art. 9, et omnes.
4. Ratio vero reddi potest specialis in voto solemni, quia in illo semper intervenit acceptatio ex parte Ecclesiae, et contractus aliquis humanus inter religiosum tradentem se relicioni, et religionem acceptantem illam traditionem, et se obligantem, suo modo, religioso; ergo potest Ecclesia hunc contractum irritare, seu statuere conditiones, sine quibus validum non sit; ergo consequenter facere potest ut vota solemnia valida non sint. Antecedens supponitur, nam infra suo loco tractabitur. Prima vero consequentia probatur, tum quia omnis respublica vel princeps ejus habet similem potestatem circa contractus subditorum, et ita leges civiles irritant antecedenter plures contractus , nisi modo per ipaas constituto fiant. Et idem facit Ecclesia, quod maxime confirmat exemplum de matrimonio; nam, licet sit sacramentum, quia fundatur in contractu humano, ideo potuit Ecciesia multis modis irritare illud, nisi legitime fiat. Tum etiam quia contractus, qui in votis solemnibus intervenit, est cum religione, cujus potestas tota est a Pontifice, et ideo facile potuit dare vel auferre potestatem acceptandi talem contractum seu traditionem, et ita annullare illam. Secunda vero consequentia probatu, quia vota non habent solemnitatem, nisi ut adjuncta traditioni et consecrationi; ergo irrita traditione, irritantur vota.
5. Objectio. — Solutio. — Dices, hinc solum concludi, non valere illa vota ut solemnia, non tamen inde sequi non valere ut vota. Respondeo imprimis inde satis probari assertionem, quia in ea solum posuimus non valere illa vota, ut solemnia sunt, quia certius est. Deinde vero dico etiam non valere ut vota sunt, vel quia jura interdum id declarant, prasertim Tridentinum, d. c. 15, dicens: Professio antea facta sit nulla, mullamque obtigationem inducat, etc., aut ad alios quoscumque effectus. Quae universalia verba sine dubio comprehendunt etiam obligationem voti simplicis et effectus ejus. Vel etiam non valent ex defectu intentionis voventis, qui non intendit emittere illa vota nisi ut solemnia, id est, ut annexa tali statui religioso, et ut servanda in illo, et ideo si religiosus status non fuit validus, nec vota ipsa, etiam ut vota sunt, obligabunt. Primo, quia illa intentio virtute includit conditionem, Si professio valuerit, vel, Si religiosus fuero; secundo, quia includit determinationem obligand! se ad illa in tali statu, et non aliter; tertio, quia solum intenduntur ut accessoria, et accessorium sequitur principalc. Denique quia obedientia et paupertas non promittuntur ibi, nisi secundum talem regulam, et ideo si non tenet obligatio ad regulam, neque illa vota possunt valere. De voto autem castitatis nonnullum oritur dubium, ex cap. Quidam, et cap. Placet, de Convers. conjugat., ubi in casu, in quo est professio nulla, dicitur tenere votum castitatis ; sed de illis textibus dicemus infra tractando de religioso statu. Nunc breviter dicimus illa jura procedere ex prassumptione. Quia in illo particulari casu praesumunt, conjugem, velle obligari ad castitatem intependenter a professione ; in foro autem conscientiie standum erit intentioni voventis. Vide Sancium, lib. 7 de Matrim., disp. 34.
6. Corollaria aliqua ea tradita doctrina. — Primum. — Atque ex his obiter infero, quando simplicia vota fiunt, annesa statui religioso, ut fiunt in scholaribus et coadjutoribus Societatis Jesu, tunc sieut potest persona aliqua per Ecclesiam fieri inhabilis ad talem statum, vel statuere conditiones irritantes receptionem , seu ingressum ad illum statum, ita consequenter posse irritare talia vota simplicia. Patet, quia etiam illa fiunt ut annexa taii statui, in quo etiam aliquis contractus ne- cessario intercedit inter religionem et religiosum, qui contractus etiam habet conditiones substantialiter requisitas ad valorem suum, vel ex jure communi Ecclesiae, vel ex jure proprio talis religionis per Ecclesiam approbato, quibus deficientibus non valet assumptio talis status, nec a religione acceptatur valide. Ergo etiam illa vota, ut sunt vota tals religionis, invalida sunt, et consequenter simpliciter et in se sunt invalida, in voto quidem obedientiae et paupertatis , ex defectu materiae propriae; in voto autem castitatis , ex intentione voventis, qui solum voluit vovere casutatem, ut annexam tali statui. Quod si ipse peculiari intentione voluit obligari simpliciter, et independenter a tali statu, jam illud erit simplex votum castitatis absolute factum, de quo alia est ratio.
7. Secundum. — Secundo infero, vota quaedam simplicia , quae in Societate fiunt a professis post professionem , non fore valida, nisi professio valida esse supponatur, et consequenter ita posse irritari, sicut potest irritari professio. Quia in illa nituntur tanquam accessorium in principali, quod ruit non subsistente principali, juxta regulam Accessorium, 42, de Regulis jur., in 6, et leg. Comprincipalis, ff. eodem. Item quia sub hac intentione fiunt a vovente, et ideo forte in forma emittendi illa dicitur: Ego N., professus Societatis Jesu. Unde fit etiam probabile, quod licet professio in Societate fuerit valida, si postea mutetur in aliam, ut Carthusiae, vel alterius religionis ex consensu ejusdem Societatis, vel Pontificis, tunc eo ipso dicta simplicia vota evanescere, quia non subsistebant ut annexa professicni religionis, ut sic, sed professioni talis religionis: si ergo mutetur, illa etiam non obligant; sed de hcc iterum occurret sermo tractando de religionibus.
8. Secunda assertio : potest Ecclesia inhabilem personam aliquam reddere ad vota simplicia emittenda.— Dico secundo : potest etiam Ecclesia directe et per se inhabilitare personam aliquam, seu voluntatem ejnus, et consensum inefficacem reddere ad vota simplicia valide emittenda, seu conditiones aliquas designare, sine quibus votum simplex non valeat, etiamsi promittens velit. Haec assertio non invenitur in jure in propriis terminis, nec in aliquo usu hujus potestatis. et ideo non est tam certa sicut praecedens. Quia, licet vinculum voti solemnis sit majus quam vinculum voti simplicis, vel saltem non minus. nihilominus non fit evidens illatio in hoc puncto a voto solemni ad simplex; quia in voto solemni est illa peculiaris ratio de traditione et contractu humano, et ita ibi vota non directe, sed quasi indirecte irritantur, vel ex defectu materiae et fundamenti, vel ex defectu conditionis, sub qua fiunt. Nihilominus assertio est satis certa, quae a Thoologis videtur potius supponi, quam disputari. Unde multorum opinio est, votum simplex ex metu gravi factum esse irritum jure ecclesiastico; et alii, qui hoc negant, non negant potestatem, sed factum.
9. Item constat Ecclesiam designasse anros pubertatis, intra quos vota a pueris facta possunt a parentibus irritari, ut docet D. Thomas, d. art. 9, et infra dicemus; ergo posset etiam ipsa Ecclesa immediate irrita facere talia vota, si expediret, sicut etiam posset terminum illius aetatis ad irritanda vota, vel augere, vel minuere. Item potestas civilis potest irritare promissiones humanas antecedenter; et Ecclesia similiter sponsalia variis modis annullat; ergo et vota simplicia poterit sic irritare. Probatur consequentia, quia omnia haec pendent ex consensu promittentis ; ergo sicut in aliis materiis irritat consensus, ita poterit in hac. Adde, facilius posse in praesenti, quia valor voti siraplicis pendet ex acceptatione divina: Deus autem non acceptat votum, quando Ecclesia irritat illud. Sicut enim quando Ecclesia dispensat in voto, censetur Deus ipse cedere juri suo, et hoc veluti per ipsam dispensationem declaratur virtute illius potestatis, quam Deus dedit Petro, ut quod ipse solverit in terris, sit solutum in coelo, ita etiam si Ecclesia ita prohibeat votum aliquod, ut nolit esse validum, censetur Deus non consentire tali voto, nec acceptare iilud, ex vi concessiouis ejusdem potestatis: est enim eadem ratio et proportio.
10. Dubium, a Ecclesia vota interna possit irritare. — Solutic. — Occurrit autem hic specialis difficultas de votis mere internis, sive quoad acium promittendi, sive quoad materiam promissam, an illa etiam possit Ecclesia irritare dicto modo. Et ratio dubii est, quia non habet potestatem in actus interiores; unde non potest prohibere sub praecepto *alia vota ; ergo nec irritare poterit. Sed dico, etiam ad haec vota extendi dictam potestatem ; et quidem si materia sit externa, ut verbi gratia, peregrinatio, jejunium, etc., posset Ecclesia irritare omne votum simplex factum ab impubere, verbi gratia, circea similem materiam, sive votum sit verbis factum, sive sola menie. Probatur, tum quia eadem est ratio et necessi- tas in utroque modo vovendi. Tum etiam quia , esto, potestas Ecclesiae non extendatur directe ad actus pure internos, extenditur ad illos, ut conjunctos externis ; ut prohibet ferre sententiam ex odio; ergo etiam potest prohibere illum actum externum ut faciendum ex voto, et hoc est irritare votum. Tum praeterea quia Ecclesia potest dispensare simile votum, et in personis subjectis potest irritare etiam post factum, ut infra videbimus ; ergo talis materia non est omnino extra potestatem Ecclesiae. Maxime quia haec potestas non ordinatur ad externam vindictam, sed ad spirituale bonum, et commodum animarum.
11. Unde concluditur idem esse dicendum, etiamsi materia voti interna sit, sive votum ore fiat, sive etiam solo coide, quia Ecclesia potest inefficacem reddere ipsum consensum internum in promittendo etiam Deo, quando ita expedit ad bonum anima ; ad hunc autem finem. et ad hanc efficaciam parum refert, quod votum sit de materia externa vel interna, quia non minus, imo saepe plus periculi est in voto de internis actibus, quam de externis. Neque etiam quidquam refert quoad obligationem coram Deo, quod votum voec exprimatur, necne. Item etiam votum sic factum interius potest dispensari; ergo et invalidari a principio, quia utrumque fit ex vi ejusdem potestatis : Quodcumque solveris, etc., et: Pasce oves incas. Et utrumque potest esse necessarium ad spirituale et internum regimen animarum.
12. In quibus personis sit potestas vota annullandi. — Tandem circa conclusionem hanc potest interrogari, in quibus Praelatis sit haec potestas sic annullandi. Ad quod breviter dico esse in Summo Pontifice, in quo est suprema potestas ecclesiastica. Et probabilius censeo non qse concessam Episcopis, nam in votis solemnibus certum est illam non habere, et in simplicibus est etiam res gravissima, quae non pertinet ad particulare regimen, sed ad universale. Et cum non possit talis potestas ex usau colligi, et alioqui non pertineat ad privatos Episcopos omnis potestas ecclesiastica. neque haec in particulari legatur concessa, non est .ur illis attribuatur. Maxime quia graviores causae Pontifici sunt reservatae, c. Majores, de Baptismo. Item quia forte generaliter verius est non posse Episcopos condere leges irritantes, de quo in materia de legibus dicendum est.
13. Fit satis argumentis. — Ad primum.— Superest ut ad argumenta in principio posita respondeamus. Ad primum jam responsum est, quomodo Ecclesia habeat potestatem in actus internos, vel in ordine ad externos, vel in ordine ad animae salutem. Est euim in Ecclesia quasi duplex potestas : altera gubernativa in ordine ad externum forum, alia quae immediate ordinatur ad forum animae ; et haec posterior cadit in actus iuternos, ut constat de potestate remittendi peccata, concedendi indulgentias, dispensandi in votis, et ad hunc ordinem spectat haec potestas, de qua tractamus.
14. Ad secundum. — Ad secundum respondetur , hanc potestatem pertinere ad potestatem jurisdictionis supernaturaliter a Christo datam ad animarum gubernationem, sicut infra dicemus de potestate dispensandi in votis. Nam fere ejusdem rationis sunt, sicat ejusdem rationis sunt non acceptare promissionem, vel acceptatam renittere; hoc enim secundum fit per dispensationem voti, primum autem per hanc anticipatam uunullationem, ut explicatum est. Unde etiam concedimus, talem modum prohibitionis seu annullationis voti non posse licite fieri sine causa justa ; tum quia in omni justa lege est haec necessaria; tum etiam quia alias et homini et Deo fieret gravis injuria per talem legem. Quae ratio concludit, non solum necessariam esse justam causam ut irritatio haec sit justa , sed etiam ut sit valida, quia attingit jus ac debitum divinum, sicut etiam dicetur infra de dispensatione; est enim eadem proportionalis ratio, ut ex dictis constat.
15. Ad id autem quod objiciebatur, quia ad irritandum non sufficit potestas jurisdictionis, respondeo, esto id sit verum in votis jam factis et validis, non esse verum in irritatione antecedente, seu in annullatione voti futuri, quia facilius impeditur contrahi vingulum, quam dissolvatur contractum , quia turpius ejicitur quam non admittitur hospes, et quia post contractum est jus acquisitum, quod difficile tollitur, ut matrimonium facilius impeditur ne valeat, quam ratum dirimatur. Unde primum multis modis facit Ecclesia : secundum autem raro, et adhuc sub judice lis est an id facere possit. Similiter post donationem validam difficilius privatur quis re acquisita , quam impediatur donatio, ne valida fiat ; ita ergo in praesenti. Deinde dico, servata proportione, etiam illum, qui potest irritare vota facta per potestatem dominativam, posse autecedenter id facere per eamdem potestatem, ut intra videbimus. Et simiiiter qui per potestatem jurisdictionis potest dispensare in votis, potest illa antecedenter annullare ex justa causa, si habeat potestatem illam in supremo gradu.
16. Ad tertium. — Ad tertium jam dictum est, irritationem hanc fieri posse inhabilitando personam, et voluntatem ejus ad valide vovendum, etiam sine mutatione materiae. Neque hoc est contra jus naturale, quia nullum est quod hoc prohibeat ; nam, licet per talem irritationem privetur homo quodam usu libertatis suae, quod videtur esse contra jus naturale lato modo, id est, concedens bonum aliquod, non tamen est contra jus naturale disponens vel prohibens ablationem, vel diminutionem talis boni. Sicut servitus dici solet contra jus naturale dans libertatem, non tamen contra jus naturale prohibens ne homo illa privetur; nullum enim est ta'e absolutum jus; et ita in matrimonio , et aliis contractibus, ad quos homo est habilis natura sua, potest fieri inhabilis per positivam legem ; ita ergo est in praesenti. Neque obstat quod votum sit quasi contractus quidam cum Deo, quia etiam haec potestas a Deo ipso manavit, et soli vicario ejus concessa esi, ut dixi.
On this page