Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum vota simplicia aliquarum personarum sint nulla ob inhabilitatem personae jure ecclesiastico inductam?

CAPUT IV. UTRUM VOTA SIMPLICIA ALIQUARUM PERSONARUM SINT NULLA OB INHABILITATEM PERSONAE JURE ECCLESIASTICO INDUCTAM?

1. Diximus esse in Ecclesia hanc potestatem annullandi votum simplex ; superest videndum an de facto illa usa ea fuerit. Quod imprimis quaeri potest propter aliquas conditiones, seu modos vovendi, qui possunt esse generales quibuscumque personis, ut sunt vovere ex metu, vel ex ignorantia aut dolo. Sed de his conditionibus sufficienter dictum est in primo libro, ubi ostendimus vota simplicia non habere de facto nullitatem aliquam ex jure ecclesiastico, sed de illis esse judicandum juxta exigentiam naturalis juris, quia nullum invenitur positivum jus, quod circa talia vota simplicia aliud disponat. Solum ergo proponitur quaestio propter nonnulla particularia jura, quae propter speciales conditiones aliquaruum personarum videntur earum vota irritare, seu (quod idem est) eas inhabiles reddere ad valide vovendum , ut multi auctores sentire vied dentur, quos statim referemus, et jura etia expendemus. :

2. Regula generalis - nulla persona est in- habilis jure ecclesiastico ad vota simplicia. Illis enim non obstantibus , statuo generalem regulam, ex jure ecclesiastico nullam persosonam esse simpliciter inhabilem ad emittendum valide vota simplicia. Haec assertio potest duobus modis intelligi. Primo, quod nemo sit inhabilis ad omnia et singula vota valida emittenda; secundo, quod nullum votam simplex sit irritum ex vi solius juris ecclesiastici. Priori modo sensus est , nullam personam ita esse inhabilem ad vovendum, ut nullum votum valide facere possit. Et sic est evidens assertio, quia nullum tale jus ecclesiasticum invenitur pro aliquo statu, vel conditione personarum ; neque fortasse esset utile aut conveniens. Solum potest hic instari de quibusdam personis, quae speciali modo sunt aliis subjectae, ut religiosi, impuberes, servi, uxores, vel si qui sunt alii similes. Sed de his nunc solum dicendum est, eorum vota non esse irrita, sed irritabilia, seu infirma, ut docet D. Thomas d. q. 8S, art. 8, et ita etiam illae personae non sunt inhabiles ad vovendum valide, ut cap. 5 latius explicabitur. Imo neque omnia vota omnium illarum personarum sunt aeque infirma, quod infra libro 6 tractandum est.

3. Posteriori modo sensus assertionis est. nullam personam esse jure positivo inhabilem ad aliquod particulare votum simplex efficiendum, seu, e converso, nullum esse votum simplex, quod ex vi solius juris positivi sit invalidum, quando fit, si alias ad illud concurrant omnia, quae de jure naturae requiruntur et sufficiunt. Et in hoc sensu etiam censeo esse veram assertionem, licet non aque certam. Illam vero colligo ex D. Thoma, d. art. Set9, quatenus tractando de personis, quae possunt vovere, nullam excipit, praeter personas aliis subjectas; et de illis non dicit non posse valide vovere, sed non posse firmiter. Fundamentum autem est idem, scilicet, non inveniri tale jus quo irritentur specialiter aliqua vota simplicia, p«r se ac directe, seu (quod idem est) ex parte personae, inhabilitando illam, seu consensum ejus inefficacem reddendo ad votum aliquod simplex emittendum. Iterum enim adverto, duobus modis posse votum esse nullum ratione juris positivi: primo ex parte materiae, quia est jure ecclesiatico prohibita alicui, et ideo si de illa facienda votum faciat, tale votum erit de re mala, et consequenter nullum, et hunc modum nullitatis clarum est in multis materiis inveniri, ut si quis voveret jejunare die dominico, vel quid simile. Sed illa non potest dici irritatio voti de jure positivo, sed mutatio materiae facta a jure, qua supposita, ex natura rei sequitur nulitas voti. Non ergo agimus de hoc modo nullitatis. Alio modo posset votum annullari directe et in se, ut si Ecclesia irritaret votum simplex religionis, aut castitatis factum ab impubere, aut votum longae peregrinationis factum a femina juvene, vel quid simile ; nam materia non prohibetur, sed licita, et melior semper manet, et hune modum irritationis dico non inveniri in jure quoad vota simplicia. Quae propositio negativa difficilis probationis est, quia directe et positive non potest ostendi, sed tantum negative, quia tale jus non invenitur. Ut autem hoc probemus, oportet expendere aliquas exceptiones, quae ab hac regula fiunt.

4. Prima exceptio. — Prima est de Episcopis, in quibus votum peregrinationis longae seu diuturnae nullum esse censetur, per cap. Magna, de Voto. Ita sentit Richard., 4, d. 38, art. 4, q. 2; Palud., q 3, art. 1; Major, q. 3, dubio 1, qui casum extendit ad omnes habentes beneficium, ratione cujus residere tenentur; Anton., 2 p., tit.11, c.2, 8 6; Angel.. Votum, 9 n.1et 2; Sylvester, Votum. 3, q. 1. Licet aliqui horum limitationem vel declarationem addant repugnantem, ut statim dicam. Verumtamen haec exceptio nulla est, et cx dicto c. Magn«e non sumitur. Primo, quia prius in eo textu procedit Pontifex ut utramque partem argumentando, et in prioribus argumentis potius supponit votum fuisse licitum et obligasse; in posterioribus autem argumentatur, non debuisse fieri in praejudicium Ecclesie, et sine licentia Papae, quia id erat contra canonicas sanctiones prohibentes peregrinari elericum sine licentia Praelati sui, ut Papa est Praelatus Episcopi. Nunquam tamen dicit votum fuisse invalidum, imo in resolutione supponit, esse validum, et ideo illud commutat, quia justa causa suberat. Ergo ex illo textu nulla irritatio talis voti, ac subinde nulla exceptio a regula posita colligitur.

5. Laborant autem ibi interpretes, in explicando quomodo votum illud fuerit validum, cum fuerit de re illicita, et per sacros canones prohibita. Et Panorm., numero decimo quinto, fatetur non obligasse, sed ad cautelam propter scandalum commutatum fuisse. Sed non placet, tum quia in textu nulla mentio fit rationis scandali vitandi ; quin potius expresse dicit Pontifex, non curantes quod os loquent ium inique loquatur, quasi despiciens scandalum, quod tantum esse poterat passivum. Tum etiam quia expresse supponit Papa obligationem, et reddit pro ratione commutationis , quod motivum peregrinationis cessaverat. Alii etiam dicuat votum fuisse nullum, sed in praejudicium voventis admissum fuisse ut validum. Ita refert Hostiens. ibi. Et hoc videniur sentire Theologi allegati, sed hoc etiam est aperte contra textum supponentem voti obhgationem; est etiam contra rationem; si enim sic vovere peccatum fuit, puniri potuit a Pontifice illud peccatum, non tamen votum tam graviter commutari. Dicit tertio Hostiens. fuisse speciale in illo voto. quod fuerit validum, quia quia erat de accipienda cruce in subsidium et peregrinationem terrae sanctae; nam ad hoc votum emittendum omnibus Praelatis facultas data ceusetur in cap. ult. de Voto. Sed hoc neque est absolute verum, ut statim dicam, uec consonat dicto textui. Nam Papa, in d. capite Magne, supponit, votum illud non fuisse factum de licentia Papae.

6. Resolutio dubii. — Dico ergo votum ilIud potuisse validum esse, quia non constat fuisse de re ilicita, licet fortasse in lllo emittendo non fuerit debitus modus servatus. (Quod enim ibi dicitur, forsitan non debuisse Episcopum votum illud emittere sine consensu Capituli, non obstat, tum quia non constanter asseritur, quia nec ibi prohibetur, nec invenitur in specie prohibitum, et ex generalibus textibus, quos ibi Glossa, Innocentius et ali allegant, non satis colligitur. Tum maxime quia, esto id fieri non debuerit, fuit defectus in modo, non in substantia, nec invenitur jus irritans votum propter illum defectum. Item defectus alius, scilicet, quod erat factum votum sine licentia Papae, ex duplici capite intelligi potest. Primo ex generali regula, non debere clericum peregrinari sine licentia Praelati, et haec non cogit, ut statim latius dicam, quia votum non prohibetur, sed modus exequendi illud postulatur.. Secunda ratio illius defectus est obligatio residendi, quae significatur in illis verbis, qui te tamdiu asentares. Et hic defectus vel potuit excusari in illo Episcopo, quia ad subveniendum suae Ecclesiae in gravi necessitate constitutae votum emiserat, ut in principio capitis dicitur; qui autem pro defensione suae Ecclesiae se absentat, residere censetur, cap. Ez parte, 2, de Cleric. non resid. Vel etiam licet Episcopus non possit sine licentia tamdiu absentari, nihilominus votum non est nullum, sed obligat de se, si Papa facultatem concedat. Ita ergo facile intelligi potest votum illud fuisse validum, et conse- quenter potius ex illo exceplionem improbari.

7. In quo sensu posset votum illud esse invalidum. — Addo vero ultimo, in aliquo sensu potuisse votum illud esse illicitum et invalidum, et in illo etiam non fprobare excepUuonem. Primum patet , si Episcopus voveat peregrinationem, morosam absentiam requirentem, et animo faciendi illam contra obligationem residendi, et sine licentia Papae, et sine consensu Capituli, et sine suae Ecclesiae necessitate ; tunc enim votum esset de re illicita, ut constat. Neque aliud fundamentum malitiae aut nullitatis in illo voto inveniri po test, ut omnes fatentur. Hinc autem convincitur altera pars, tum quia votum illud non est de materia honesta, nos autem requirimus materiam honestam ; tunc etiam quia votum illud non fuisset invalidum ex jure positivo, sed ex natura rei, supposita talis personae obligatione, sicut votum dandi eleemosynam ex pecunia alteri ex justitia debita. Et ideo D. Thomas hanc exceptionem non fecit, sed votum hoc comprehendit sub generalibus regulis, quas tradidit dicto articulo 8, ad 1 et 4, quae in ipsa rei natura, non in jure positivo fundantur.

8. Secunda exceptio. — Similis est alia exceptio, quae de Episcopis fit; nam prohibentur vovere renunciare episcopatui, etiam intuitu religionis. Ita docent auctores allegati praecedenti puncto, qui solum id probant ex cap. Nisi cum pridem, de Renunc., et cap. Zacet, S Si vero, de Regular. ; sed ibi nulla mentio voti fit , sed actum ipsum renunciandi dicitur non esse faciendum sine licentia Pontificis, quia est contra spirituale vinculum inter Episcopum et Ecclesiam, cap. Z7nter corporalia, de Translat. Episc., et cap. Sicut, cum aliis, 1, quaestione prima. Unde additur in d. cap. Nisi, licentiam sine aliqua ex legitimis causis, quae ibi numerantur, non esse petendam. Quocirca etiam in hoc casu nulla est irritatio voti ab ecclesiastico jure, vel ex parte inhabilitatis personae, vel inefficaciae consensus illius. Se1 solum consideranda est materia; nam si promittatur ut illicita, id est, si sumatur renunciatio ut facienda proprio arbitrio et spiritu, sine dependentia a Pontifice, sic votum est nullum, non propter impedimentum juris positivi, sed ex natura rei, quia est de materia prava. Si vero materia illa sumatur ordinato modo, quatenus sancta esse potest, et debito modo fieri, propter majus spirituale bonum, et de licentia Papae, sic votum erit validum, sicut dicebamus in superioribus de voto uon acceptandi episcopatum.

9. Tertia exceptio. — Tertio, excipiunt dicti auctores votum clerici de peregrinatioune facienda , non habita licentia Praelati. Sed in hoc habet locum doctrina data, etiamsi supponamus verum esse quog sumitur , scilicet clericum non posse licite pereurinari sine licentia Episcopi. Nam tum etiam nulla esset irritatio voti ex jure positivo, sed vel esset votum validum, obligans tamen ad petendam facultatem, vel si esset de materia prava, seu prohibita, esset nullum ex natura rei, non ex speciali jure irritante. Ut autem de materia talis voti clarius constet, breviter adverto, exceptionem hanc fundatam esse in capit. Non oportet, de Consecr., distinct. 5, quod sumptum est ex Concilio Laod., cap. 41 et 42, quod (ut Gratianus legit ) loquitur non tantum de clericis, sed etiam de laicis : Non oportet ( inquit Concilium ) ministrum altaris, vel etium laicum sine canonicis litteris, id est, forinata, aliquo proficisci. Fuit enim in primitiva Ecclesia usus earum litterarum, ut sumitur ex Augustino, epist. 163, ubi epistolas communicatorias appellat, quas (inquit) formatas dicimus, eo quod certa ac praescripta forma scriberentur. Quae etiam dicebantur cormendatitie ac pacifice litterae, ex Concilio Chalcedon., cap. 13, et ex Concilio Antioch., cap. 7, et in capit. Extraneumn, et capit. Nullum, d. 71, et earum forma late describitur distinct. 37, per totam. Harum vero litterarum usus jam cessavit , praesertim quoad laicos ; quoad clericos vero necessariae sunt, ut ad ordines, vel ad sacra miuisteria admitti possint, juxta antiqua Concilia, quae inuovavit Concilium Tridentinum, sessione 23, capit. 16, de Heformatione. At vero in Originali Concil. Laodicen., de solis et de omnibus clericis dicitur, zon oportere preeter jussionem Episcopi ad peregrnandum proficisci. ln quo etiam-censeo, nunc consulendam esse praesentem Ecclesiae consuetudinem. Olim enim et pauciores erant clerici, et fere semper ad specialia ministeria deputati ; et ideo fortasse tunc magis necessaria erat Episcopi facultas ad peregrinandum, prasertim in longinquum : de hujusmodi enim peregrinatione in illo canone sermo esse videtur. Nunc autem propter solam absentiam non videtur haec facultas omnibus clericis necessaria, nisi vel propter usum ordinum , ut dictum est, et insinuavit Turrecr., in d. c. JVon oportet , vel propter obligationem residendi ratione beneficii, ut Richardus et Paludanus docuerunt, quia non video specialem ecclesiasticam legem, quae majorem obligationem imponat ; imo etiam in illo capite, verba non sunt in rigore praeceptiva.

10. Fotum peregrinandi, a clerico factumn, validum esse et licitum. — Ex his ergo infertur, votum peregrinandi, a clerico factum, absolute loquendo, licitum esse et validum, imo et omnino firmum, si aliunde non obstet alicujus officii vel beneficii specialis obligatio; et tunc etiam erit votum licitum, et ratum sub conditione, seu in ordine ad consensum Praelati, qui licentiam seu facultatem dare possit, sicut in superiori puncto dictum est. Utrique autem addo, si clericus habens hujusmodi beneficium, habeat aliquod tempus anni a jure concessum, pro quo a residendo excusewr, et peregrinatio majorem absentiam non requirat. tunc votum hujus peregrinationis absolutum esse posse, quia eo tempore impleri potest, in quo nulla est prohibitio, neque alienus consensus necessarius est. Similis exceptio fieri solet de clerico beneficium parochiale habente, quoad votum religionis, quia non debet relinquere Ecclesiam inconsulto Episcopo, cap. Admonet, de Renunc. Sed non est necessaria exceptio, quia potest fieri votum inconsulto Episcopo, licet non debeat plene mandari executioni illo inconsulto, quia, scilicet, ad hoc sufficit licentia petita et non obtenta, cap. Duce, 19, quaest. 2, cap. Licet, de Regular. ; D. Thomas, 2. 2, queest. 189, a.7; et infra, in proprio libro de Voto Religionis, latius dicetur.

11. Expeditur dubium superius. — Hinc etiam facile expeditur dubium propositum a Turrecr., d. cap. JVon oportet. si sacerdos vel Episcopus habeat votum antereceptum episcopatum vel beneficium, an teneatur postea illud implere , etiam renuente superiore. Distinctione enim insinuata utendum est. Aut enim tale est votum, ut possit impleri tempore libero, sibi a jure concesso, ut in eo absens esse possit, et tunc tenebitur ille implere votum, cum possit. Si autem votum non potest eo tempore impleri, male quidem fecit clericus non prius implens votum, quam susciperet munus impediens executionem ejus, si commode potuit. vel aliunde non fuit excusatus. Post susceptum vero munus non potest absque consensu Praelati illud implere, quia jam in illo statu peregrinatio aliter facta non esset licita, et ita per mutationem materiae cessat obligatio voti, etiam si talis mutatio non sine culpa acciderit. Sic enim qui habens votum castitatis matrimonium contraxit. jam non potest licite negare debitum. In illo ergo casu tenebitur petere facultatem a superiore ; et si ille negaverit, obligatio voti cessat, vel certe superior illud toilere censetur.

12. Aliquorum exceptio de voto peregrinationis Hierosolymitane. — Aliqui vero excipiendum putant votum peregrinationis Hierosoly mitapae, quia neque Episcopus potest in illo dispensare , neque potest illud irritare, etiam ratione subjectionis orta ex speciali obligatione beneficii postulantis residentiam; quia, ea non obstante, Pontifex vult impleri tale votum, et consequenter concedit facultatem, quam non potest Episcopus revocare. Ita sentit Richard., supra, et Hostiens., in capit. AMagneae, de Voto, num. 17. Oppositum tamen tenet Panorm. ibi, quod censeo verum, et megis consentaneum juri in d. cap. Magne , et quia talis facultas in nullo alio jure invenitur. Nam cap. Ez multa, de Voto, quod citat Richard., non loquitur de hac re: caput autem ultimum ejusdem tituli, quod favere posset, loquitur specialiter de quibusdam Praelatis regularibus, et non est extendendum, sed potius limitandum ad occasionem in qua Papa concedit generalem facultatem eundi. Ut ibi notat Panorm. , quem Angel. supra, et Sylvest.. Votum, 3, q. 2 et 4; Abul., num. 30, q. 70, sequuntur.

13. Aliae praeterea exceptiones adduntur de religiosis, et aliis personis subditis. Sed dicendum est eorum vota non esse invalida ex incapacitate voluntatis voventis, ut capite sequenti ostendetur , licet interdum possint esse invalida ex conditione materiae, quae illicita est, quod in omnibus fere hominibus contingere potest. Et in his personis subditis explicabitur amplius in capitulis sequentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4