Caput 5
Caput 5
Utrum personae aliis specialiter subjectae prohibitae sint, ne vovere possint.
1. De his personis specialiter movent quaestionem D. Thomas supra, art. 4, 8 et 9, et ibi Cajetan. , Sot. et alii; Palud. etiam, Richardus, et alii in 3, distinct. 38; Sylvest., Angel., et alii Summistae ; quia in illis est specialis difficultas. Nam persona, quae non est subdita, quatenus talis est, liberam habet suae voluntatis dispositionem, et ideo libera etiam est ad se ohligandum, et vovendum ; persona autem subdita, ut talis est, pendet a voluntate superioris, et ex ea parte potest esse impedita ad vovendum ; ideoque merito quaeritur an ita sit, et quomodo sit intelligendum. Unde fit ut infra Pontificem quaestio haec locum habeat in omnibus hominibus, quia solus Pontfex in hac vita non est homini subjectus ; et ideo ex eo capite liber est ad vovendum quidquid divinae legi aut rectae rationi, respectu suae personae, non repugnaverit. Alii vero omnes sunt aliquo modo subjecti, etiam Episcopi et principes ; et ideo in omnibus, ut subditi sunt, habet locum quaestio. Specialiter tamen dicuntur subjecti, quasi per antonomasiam, illi qui habent statum, seu conditionem vivendi sub potestate alterius proxime constitutam, ut sunt religiosi, filiifamilias, conjuges , praesertim feminae, servi, ut tales sunt. Et ideo de his in particulari disputant auctores, an subJectio illos impediat a vovendo. Quod est consequenter intelligendum de voto , proprio arbitrio emisso, sine facultate sui superioris; nam si detur facultas legitima, per illam quodammodo liberatur quis a subjectione quoad illum actum.
2. Duplex subjectio quae in personis considerari potest. — Unde ulterius advertendum est, tria posse de his personis quaeri. Primum, an possint licite vovere, id est, sine ulla culpa; secundum, an valide, ita ut voto obligentur ; tertium, an firmiter, id est, ut eorum vota non possint a superioribus irritari. Hoc tertium membrum relinquimus in librum 6, ubi de potestate irritandi vota tractandum est; ibi enim exponendi sunt casus in quibus locum habet irritatio, et consequenter dicendum erit quando vota subditorum firma sint, vel infir ma, seu irritabilia : alia vero duo capita hic expedienda sunt. Circa quae ultimo adverto, duplicem subjectionem posse in his personis considerari : una, ex parte voluntatis ipsiusmet voventis, quatenus est sub voluntate superioris, qui habet dominium quoddam in voluntatem subditi, ut illam dirigat, quod maxime in religiosis et in filiis impuberibus inveniri videtur. Alia subjectio est ex parte materiae, quia non est sub voluntate subditi, sed domini. Unde fit ut etiam ex duplici capite possit votum esse illicitum vel invalidum, etiam libera et plena advertentia factum : uno modo ex parte materiae, quae est illicita, vel impossibilis voventi; secundo, ex parte ipsius voventis, quia nimirum per subjectionem prohibitus, vel impeditus est ne voveat, aut vovere valeat. Prior modus communis est subditis et non subditis, ut constat; et ideo per se non pertinet ad subditos, ut subditi sunt; potest autem specialiter ad eos pertinere, quatenus ratione status vel subjectionis aliqua materia illis est illicita, quae aliis non sic subditis licita est; et ideo de illo sensu dicemus in duobus capitibus sequentibus. Hic vero tractamus de alio modo impedimenti, qnod est proprium subditorum, ut tales suut, quia prohibitio illa vel impedimentum non potest aliunde quam ex subjectione provenire.
3. Prima assertio, non esse illicitum subditis covere in materia licita. — Dico jam primo : non est illicitum subditis vovere in materia quae sibi licita est, non obstante subjectione. Haec est sententia D. Thomae, dicto art. 8, ad 4; dicit enim generaliter, hos subditos non peccare vovendo, utique in materia apta, qualem votum requirit. Potestque inductione probari, nam filius impubes vovens castitatem vel religionem sine licentia parentis non peccat, quidquid sit de illius voti uritabilitate. Item uxor potest vovere moderatam orationem, idemque est de servo et aliis. Ratio vero est, quia sic vovere non est talibus personis prohibitum quia malum, nec etiam est malum quia prohibitum ; ergo nullo modo. Primum patet, quia ex solo jure naturae non est illis malum vovere rem sibi licitam ; nullum enim intrinsecum principium talis maliüae ostendi potest. Secundum patet, quia nullum invenitur positivum praeceptum, quo hae personae specialiter prohibeantur vovere in materia ipsis non illicita, nec prohibita.
4. Opinio aliquorum asserentium religiosos nihil omnino posse vovere. — Ab hac tamen regula excipiunt aliqui religiosos, quos aiunt nihil omnino posse vovere licite sine licentia Prae'au. Ita Hichard., in 4, d. 38, art. 4, quaest. 1; Palud., quaest. 3, artic. 1, conclus. T, ubi ait, religiosum non posse vovere, nisi transitum ad religionem arctiorem, et ad hoc ipsum (ait) debere licentiam petere. Major, quaest. 2, dub. 1, eodem modo de uxoribus loquitur. De religiosis idem sentit Ang., Votum, 2, num. 5, et Rosel. Fundantur primo, quia putant esse jure prohibitum religioso vovere sine consensu Praelati, tacito vel expresso, cap. Monacho, 20, quaest. 4, ubi sic dicitur : Monacho non licet vovere sune consensu Abbatis ; si autem voverit, frangendum erit. Item adducitur, quod de uxore dicitur in cap. Manifestun, 33, quaest. 5, voluisse legem, feminam esse sub viro, ita ut nulla vota ejus, quee abstinenlige causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo. EA similia habentur in cap. Noluit, eodem. Secundo, quia votum non fit sine voluntate ; religiosus autem non habet velle aut nolle, quia totum est sub voluntate Praelati. Tertio, quia religionis onus tam grave est, ut non possit ei nova obligatio voti superaddi sine periculo non implendi debita onera religionis, et molestiam Praelato suo et fratribus suis exhibendi. Quarto, quia Ecclesia statuit ut omnia vota, ante professionem emissa, per professionem religiosam extinguerentur propter vitandum periculum transgressionis ; ergo non licet religioso, post susceptum illum statum, nova votorum gravamina propria auctoritate sibi imponere.
5. Excluditur exceptio supra tradita. —Sed nihilominus regula posita etiam in religiosis vera est, neque talis exceptio est admittenda. Haec est sententia D. Thomae in loco citato, quam Cajetan., Soto et alii sequuntur ; et Navar., cap. 12, num. 67; Sylvester, Votum, 3, quaest. 3, qui merito reprchendit Angelum, quod suam sententiam D. Thom. tribuat. llle vero, et interdum alii in hoc labuntur, quod non distinguunt inter illicitum et infirmum votum, cum tamen valde inter se distent, ut diximus, et ex sequentibus magis constabit. Illamque differentiam aperte intendit D Thomas, d. art. 8, ad 3 et 4, nam in priori ait votum religiosi non esse firmum, et in posteriori ait esse validum ; et utrumque verum est etiam de voto, antequam innotescat Praelato. Ratio vero est, quia, supposita capacitate materise, actus vovendi non est specialiter prohibitus religioso, nec est per se malus ratione status religiosi; ergo est licitus. Consequentia clara est. Antecedens vero quoad utramque partem, respondendo ad rationes contrarias; sufficienter ostendetur; nam cum votum sit de se actus bonus et religiosus, eo ipso quod non probatur prohibitus vel alias malus, satis ostenditur bonus.
6. Fit satis oppositis argumentis. — Ad caput ergo AMonacho, dicitur primo, illum non esse canonem, vel legem ecclesiasticam ; nam licet Navar. illudalleget ex Concilio Agathen., pet errorem accidisse videtur ; non enim cap. Monacho , sed cap. Monachwun, est Concili Agathensis, in quo nihil de hoc habetur, sed in priori, quod refertur ex Basilio. Sed (ut notatur in Decretali Gregoriano) in illo pon invenitur ; sensus autem Basilii sumi potest ex Serm. 2 de Instit. Monachor., et ex Constit. Monast., cap. 28. In quibus locis nihil de voto in particulari a Basilio dictum invenio. Sed in priori de perfectione obedientiae religiosae disserit, et talem dicit esse debere, ut religiosus non solum in abstinendo a malo consilium superioris sequatur, verum etiam opera laudabilia sine sententia illius non faciat. Non tamen dicit peccare religiosum, si opus honestum faciat sine voluntate superioris, dummodo non sit contra illam ; sicut infra dicit : S quis ca faciat, spretis consiliis Antistitis sui, plus faciet mali quam boni. In altero vero loco generaliter ait, religiosum nec ad punctum quidem temporis habere debere potestatem sui ipsius. Et infra dicit, non licere ei aliquid agere aut exequi sine Antistitis sul sententia. Sed imprinis ibi non de necessitate praecepti, sed perfectionis loquitur. Deinde illum verbum, sine Antistitis sententia, contrarie intelligi potest, id est, contra Antistitis sententiam, ut Sylvester indicavit. Praeterea Glossa, in d. cap. JMonacho, verba illa limitat ad vota abstinentiae, et similia, per quae alii scandalizari possunt. Ad alia vero capita, quae de uxoribus loquuntur, respondeo, ibi non dici esse uxori prohibitum vovere, aut vota ejus esse illicita, vel invalida, sed solum ratione materiae essc dependentia a voluntate mariti, quod intelligendum est, quando materia pertinet ad jus mariti, vel cedit in praejudicium ejus, ut latius in libr. 6 explicaturi sumus, et capite sequenti attingemus. |
7. Ad secundum. — Ad secundum respondetur, axioma illud, quod religiosus non habet velle aut nolle, non esse ita intelligendum, ut nihil possit licite et valide velle, nisi quod illi positive ordinatur aut conceditur, quia neque rehgiosus hoc vovit, nec esset conveniens, imo nec humano modo possibile. Debet ergo ita intelligi, ut nihil possit licite velle contra voluntatem Praelati, neque ita sibi proponere aliquid agendum, ut non sit paratus ad. omittendum illud, si superior velit. Quo sensu dixit Basilius, nec ad punctum temporis habere potestutem suiipsius, quia nunquam potestatem habet ita propriam seu liberam, quin cohiberi possit. Et similiter dixit D. Thomas, hanc conditionem : S superior non prohibeat, vel quamdiu non prohibuerit, virtute includi in omni voto religiosi, et ideo esse lieitum, utique ex parte materiae ; nam eo ipso supponitur non prohibitum ex parte actus vovendi. Quod simili ratione patet, quia aliae actiones de se bonae, non contrariae statui, aut muneri, aut regulae religionis suae, quamdiu specialiter non prohibentur, possunt a religioso licite fieri sola voluntate, et sine speciali facultate supe- rioris ; ergo et actus vovendi simili modo licet, quia est ex actibus bonis, et in consilio, et ex parte sua non repugnat regulae religionis, si ex parte materiae non repugnat. Nec etiam ex vi voti obedientiae privatur religiosus potestate vovendi id, quod non repugnat obedientiae Praelato debitae, quia nec votum obedientiae religiosae in aliquo jure ita explicatur, neque in regula religiosa ordinarie continetur, et si alicubi fuerittalis regula, tantum obligabit per modam regulae. Et hoc confirmat. quod D. Thomas, Quodlib. 10, art. 10, ad 3, dicit, religiosum subdi Praelato quoad generalem dispositionem vitae suae, non vero quoad omnnes particulares actus; ergo maxime quoad actus, de quibus nec regula disponit, nec Praelatus de facto disposuit praecipiendo vel prohibendo, inter quos actus maxime est voti emissio dere licita, nt ostensum est. Unde in eodem sensu acciplendum est, cum dicitur religiosum non habere dominium suae voluntatis , utique quoad statum et dispositionem vitae suae, vel suarum actionum contra sui Praelati voluntatem : non vero ita ut praeter illam, aut sine illa nihil possit licite aut valide velle.
8. Ad tertium. — Ad tertium negatur assumptum, quia onus religionis non est semper ita grave, sicut in argumento exaggeratur, alias nec de licentia Superioris possent convenienter vota emitti inreligione, praeter ea quae ad ejus professionem pertinent, quod constat esse falsum. Praeterea, esto non expediat haec vota multiplicari in religiosis, tamen non inde sequitur esse illicitum ea facere, solum ratione gravaminis vel periculi, quia nec gravamen est intolerabile, nec periculum morale; et seepe est nullum, juxta personae conditionem. Adde, posse vota tieri de ipsismet actibus quos regula exigit, et ita non imponet novum onus, sed idem novo titulo, et majori obligatione. Denique si quid in hoc incommodi esse potest, satis est ut Praelatus possit, si velit, prohibere votum vel tollere: non ergo id sufficit ut cum fundamento dicatur, actum vovendi in religioso esse malum aut prohibitum.
9. Ad quartum. — Ad quartum, dato antecedenti (de quo late dicendum est tractando de professione religiosa ), negatur consequentia, quia quod priora vota per professionem extinguantur, non ideo est quia nullum aliud votum addi possit statui religioso, sed quia vota jam facta possunt optime commutari in perfectius votum religionis; et ideo Ecclesia judicavit expediens ita fieri, ne profitentes denuo religionem cogerentur tot onera sustine- re, et ipsi etiam profitentes virtute hoc intendunt, et Praelati religionum hoc etiam volunt. At vero circa vota subsequentia non habet locum commutatio, et non necessitate, sed nova voluntate fiunt, post susceptum prius onus religionis, et neque Ecclesia impedivit aut prohibuit fieri, neque religio ipsa hoc prohibet, sed tantum committit Praelato, ut prohibere possit, si velit; et ideo quamdiu non prohibet actum, non est illicitus.
10. Secunda assertio, vota subditorum valida esse quamdiu per superiorein non irritantur.— Dico secundo: vota subditorum valida sunt, quamdiu per superiorem non tolluntur, si sint de materia ipsis non prohibita. Ita D. Thomas, quem supra citati sequuntur, et sequitur ex praecedenti : vel a posteriori; quia si votum non esset validum, non tieret licite, quia vovere cum essentiali defectu et impedimento contra rationem est; ergo e converso si est votum licitum, validum est; quamvis non convertatur; posset enim esse validum, et non licitum, ut supra dictum est. Vel etiam potest fieri ratio ostensive, quia si votum est licitum, ergo est de materia licita, et a persona non prohibita, sed habili ad vovendum ; cur ergo non erit valhdum? Potest etiam hoc confirmari es d. cap. Monacho, 20, q. 3, quatenus dicit: S4 auten monachus vcoverit, fraugendum erit; nam illa verba ostendunt votum non esse per se nullum, sed tolli posse.
11. Atque hinc sequitur, tale votum, quamdiu non irritatur, obligare juxta materiae exigentiiam et conditionem. Probatur, quia si votum est validum, necesse est ut obliget, quia in hoc consistit valor et efficacia ejus. Atque hoc specialiter in votis religiosorum notavit Sylvester supra, constituens in hoc differentiam inter duas opiniones in superiori puncto tractatas. Nam Richardus et alii sentiunt, illud votum in religioso non solum esse illicitum, sed etiam per se invalidum, et ileoa principio nihil obligare, quia est factum ab eo qui non poterat se obligare; ideoque consequenter dicere debent, non indigere religiosum irritatione vel dispensatione, ut tale votum sine peccato non servet. At vero secundum D. Thomam et nostram sententiam votum tenuit, et consequenter obligavit, quamdiu non irritatur; quia, licet religiosus non possit ita se obligare Deo, quin per superiorem possit obhgatic tolli, potest nihilominus simpliciter oblgari, ita ut sinon tollatur obligatio, vel quamdiu non tollitur, omnino servanda sit. Dicunt vero aliqui, uecessarium esse manifestare vo- tum Praelato ut consentiat, et antea non obligare ; sed hoc falsum est, ut ex dictis constat, et in capite sequenti iterum dicam. Ubi etiam explicabimus, quando et quomodo vota subditorum possint esse de materia non prohihita, seu capaci obligationis voti, et quando possint illis prohiberi.
12. Eodem modo judicandum est de filiis impuberibus, de quibus quidam dixerunt, eorum vota non esse valida, ut refert Glossa, in cap. Mulier. 22, quaest. 2. Sed est falsa sententia, et sine fundamento, ut eadem Gloss. docet, et ibi Turrecr. et alii ; Panorm., capit. 2, de Voto, num. 3, et ibi reliqui Doctores ; D. Thom., d. quaest. 88, art. 8, ubi Cajetan., Soto et reliqui; Durand., Paludan. et alii, in 4, d. 38; Summistae, verb. Votum ; Tabien., Votum, 5, num. 5; Sylvest., Votum, 3, q. 5, et verb. Religio, 2, q. 15;et Navar., cap. 12, num. 68. Etcolligitur aperte ex Num. 30, ubi dicitur, mulierem voventem in domo patris, et in puellari aetate, astringi voto, nisi pater irritet. Et ratio est, quia neque jure naturae talia vota sunt invalida, cum sint ex libertate sufficiente ad peccandum mortaliter, ut supponitur, et possint esse de materia honesta, ut est per se clarum: neque etiam dari potest jus divinum et humanum quod illa irritet.
13. Exceptio aliquorum invoto religionis.— Aliqui excipiunt votum religionis, ut Angel., Votum, 2, n. 6, et loquitur de simplici; nam reprobat D. Thomam. Idem sentit Palac. 4, d. 38, disp. 3, circa medium, qui interdum de voto religionis et castitatis loquitur, interdum de omnibus, et nunc cum D. Thom. et communi, nunc contra illos sentire videtur. Citatur etiam pro exceptione illa de voto religionis, Panor., in cap. Significatum, de Regul., equia n. 3 dicit: Votum religionis ante puberlalem emissum non obligat voventem. Sed Abbas non loquitur de voto simplici, sed de solemni, quod interdum dicitur religionis non promissivum, sed constitutivum (ut sic dicam), nam de illo sermo est in illo textu, et professionis votum appellatur. Et de eodem loquitur cap. Ad nostras, eod., et cap. t, eod., in 6, in quo Angel. fundat exceptionem suam. Uude sine fundamento loquitur, quia illa exceptio nec jure positivo probatur, nec naturali, ut probat generalis ratio supra facta. Neque est major ratio de voto religionis quam castitatis, et similibus. Unde etiam lex Num. et jura sine exceptione loquuntur; ergo non licet nobis exceptionem facere,
On this page