Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Vota personalia quomodo possint in personis subditis valida esse ex parte materiae

CAPUT VI. VOTA PERSONALIA QUOMODO POSSINT IN PERSONIS SUBDITIS VALIDA ESSE EX PARTE MATERIAE.

1. Ratio dubitandi. — Quaestionem hanc praecipue explicabimus in religiosis, qui maxime subditi videntur, et inde facile accommodabitur resolutio ad alios subditos. Ratio autem dubitandi est, quia nemo potest vovere rem alterius, vel quae ex voluntate alterius pendet; sed subditus habet omnes actiones suas dependentes a voluntate ejus, cujus est subditus; quae subjectio maxima est in religiosis, quia in omnibus actionibus personalibus, quae sunt materia horum votorum, a suis Praelatis pendent; ergo nihil habent de quo possint vota personalia facere. In contrarium vero est, quia (ut superiori capite ostensum est) subditus etiam religiosus habet multas actiones bonas, honestas, et de consilio, quas libere potest facere et omittere, quia nec per regulam, nec per superiorem sunt prohibitae, nec impediunt alias per regulam vel Praelaium injunctas ; sed istae actiones sunt de se apta materia votorum personalium; ergo. Confirmatur ex doctrina D. Thomae supra citata, quod per obedientiae votum subjicitur subditus Praelato quoad generalem dispositionem vitae suae, non quoad omnes et singulos actus.

2. Omissis actibus per se malis, aut per Ecclesiam prohibitis, quae in nullo Christiano sunt materia voti, nedum in religiosis, sex genera actionum in religiosis distinguere possumus, sub actionibus omissionem comprehendendo. Unum est actionum quae sunt sub praeceptum, ut recitare horas canonicas in religioso professo, vel non mentiri, etc. Aliud est actionum propriarum religiosi, quae per regulas, vel mandatum, vel ordinationem superioris praescribuntur, ut jejunium, et aliae poenitentae regulares uniuscujusque. Tertium est actionum , quae non prohibentur nec praecipiuntur per ullam legem, vel regulam, etiamsi sint optimae et sub consilio. Quartum est actionum, quae, licet simpliciter non sint prohibitae per regulam, vel per superiorem, nihilominus prohibentur fieri sine licentia vel facultate superioris, ut verbi gratia, castigatio corporis proprio arbitrio facta, etc. Quintum esse potest actionum, quae licet sint honestae, simpliciter per regulam prohibentur, ut orare tali, vel tali tempore. Addere sexto possumus actum perfectionis, qui est supra regulam, ut est transitus ad arctiorem heligionem.

3. De votis religiosorum. — Prima assertio: religiosus potest valide vota personalia emittere in materia necessaria.—bico ergo primo: religiosus potest valide vota personalia emittere in materia necessaria praeceptorum, quae vota nullam conditionem involvunt ex parte materiae , et ideo statim obligant, et semper, quamdiu legitime non tolluntur. Haec assertio sumitur ex D. Thoma, d. q. 88, art. 8, quanquam Sylvest., d. q. 3, in fine, dicat, D. Thomam ibi tantum loqui de votis factis de operibus consiliorum, propter quamdam Richardi objectionem, de qua infra dicetur. Sed sine dubio doctrina D. Thomae generalis est, et clarius sumitur ex eodem, ead. q., art. 12, ad. 2. Imo Richardus fatetur hanc materiam esse sufficientem ad votum, etjam in religioso, si alias voluntas ejus non esset impedita. Et idem sentit Summ. Rosel. et alii, et omnes allegati capite praecedenti pro nostra sententia. Supponendo ergo, ut probatum est, ex parte voluntatis religiosi non esse tale impedimentum, evidens est, etiam ex parte materiae haec vota esse valida. Quia materia secundum se est capax ; cur ergo non erit in religioso? Unde etiam facile probatur secunda pars assertionis, sciicet, illa vota esse absoluta, et non includere conditionem ex parte materiae, quia nec includunt conditionem affirmativam, Si superior fecerit facultatem, quia non est necessaria ad servanda praecepta, vel vitanda peccata ; nec etiam est necessaria conditio negativa, S'i superior non prohluerit, quia non potest prohibere praeceptorum observantiam.

4. Objectio. — Solutio. — Dices : interdum potest prohibere actum solo jure positivo praeceptum. Respondeo: stante obligatione praecepti non potest, quia involvit repugnantiam, cum Praelatus non possit simpliciter auferre obligationem legis. Quod si dispensare possit et velit, nihilominus non poterit praecipere contra legem, quia non potest obligare subditum ad acceptandam dispensationem. Si autem in tali casu praeceptum non obliget, et Praelatus ita interpretetur, et supposita interpretatione, praecipiat actum contrarium, tunc quidem jam non obligabit votum, quia solum erat de actu illo ut necessario ex praecepto, et ita conclusio universaliter procedit.

5. Objectio. — Aliquorum responsio. — Fit satis objectioni. — Sed objici potest, quia votum illud includit saltem hanc conditionem, Si superiori placuerit tale volum , non ex parte materiae, sed ex parte vinculi. Potest enim placere actus, et non novum vinculum ejus, seu e converso potest displicere superiori, quod subditus habeat votum jejunandi in Quadragesima, licet non displiceat ut jejunet ; ergo donec superior consentiat voto, tale votum non obligabit. Propter hoc aliqui moderni , generaliter de votis religiosorum dicunt non obligare, donec innotescat superiori, et ille vel consentiat, vel saltem non contradicat, quod erit tacite consentire; et ita exponunt D. Thomam, dict. art. 8, ad3et 4. Ratio est, quia religiosus non habet dominium suae voluntatis, sed est apud Praelatum; et ideo quamdiu votum non confirmatur a Praelato, non censetur factum ab habente dominium illius voluntatis, et ideo non obligat. Sed hoc repugnat dictis in praecedenti capite, ubi haec ratio soluta est, quia religiosus non ita caret dominio suae voluntatis, ut ad usum licitum et validum ejus semper indigeat positivo consensu, seu approbatione sui superioris : satis enim est, quod non sit contrarius. Dico ergo duplicem sensum posse habere antecedens: unus est de conditione affirmativa, id est, nisi superior positive consentiat, vel votum approbet, et sic falsum est antecedens, quia nullo jure ostendi potest necessitas, seu inclusio talis conditioris, et hoc probant omnia adducta in praecedenti capite. Quocirca in rigore non est necessarius consensus positivus Praelati, nec expressus, nec tacitus, nec praesumptus ; nam quamdiu de facto non tollitur votum a superiori, quia forte illud ignorat, etiamsi credatur illi displicere. et repugnaturus si illud sciat, ipsum votum ex se est efficax ad obligandum, et ideo actu obligat Alio ergo modo potest illa conditio intelligi negative, scilicet, si superior non contradicerit, ex declaret se nolle ut subditus talem habeat obligationem, et sic conditio attingit materiam de irritatione voti, quae nonnullam difficultatem habet, an in hac materia locum habeat, propter discursum D. Thomae in illo art. 8, et objectionem Richardi contra illum. Sed de hoc puncto dicemus infra in lib. 6, in proprio loco.

6. Secunda assertio vota religiosi de actibus regulee valida swnt. — Dico secundo: vota religiosi de actibus regulae ad firmandam voluntatem et augendam obligationem in eorum observantia, valida sunt, et absoluta ex parte materiae. Haec est D. Thom., in eodem art. 12, ad 2. Etratio est eadem quae praecedentis assertionis, quia tales actus non solum sunt honesti, sed etiam sunt consilii; imo respectu talis personae possunt dici ad perfectionem necessarii, quia talis persona profitetur statum illum ut viam suae perfectionis acquirendae. Addo etiam ex D. Thom. supra, Praelatum non posse hos actus prohibere, stante obligatione regulae, quia non est illi data potestas in destructionem, sed in aedificationem; et ideo talia vota non includunt conditionem, Nisi Praelatus restiterit ; nam, licet possit dispensare, subditus non cogitur acceptare dispensationem, ut dixi; et ideo, stante voto, tenebitur illud servare. Quod si talis sit casus, in quo superior possit praecipere actum regulae contrarium, tunc procedet quod diximus de actibus praeceptis, scilicet, in eo eventu cessare obligationem regulae ; et ideo non esse illam materiam, de qua tractamus, quia jam talis actus hic et nunc non est ordinatus pcr regulam, quandoquidem potest per Praelatum absolute prohiberi. Vel etiam dici posset, in illo voto involvi conditionem, Nisi res ita mutentur, ut regula non obliget ad talem actum, quod non contingit, nisi quando melius est non servare materialiter (ut sic dicam) regulam, quam illam exequi, quae conditio cum proportione sumpía generalis est, et ideo non facit votum conditionatum.

7. Tertia asserto : vota de bonis melioris ordinis non prohilitis per regulum valida sunt.— Dico tertio: vota de bonis melioris ordiris, quae per regulam nullo modo prohibentur nec praecipiuntur, valida sunt in religioso, et statim obligant, licet includant conditionem negativam, Si Prelatus non prohibuerit. Sumitur ex D. Thom., ind. art. 8, in corp., ad 3, et solum oportet ultimam ejus partem ostendere, nam, explicata illa conditione, caetera erunt clara. Ad illam autem partem probandam est efficax discursus, quo ibi utitur D. Thomas. Nam, licet per votum obedientiae non subjiciantur actu omnes et singuli actus religiosi voluntati Praelati, quasi positivae regulae illorum, subjiciuntur nihilominus potestati, quia nullum est tempus in quo Praelatus non possit praecipere subdito, et positive disponere quid agere debeat, ubi per alia praecepta vel regulam dispositum non sit ; ergo in tali voto subditi, ut licitum sit, necessario involvitur illa conditio, S4 superior non prolabuerit, vel aliquid repugnuans non praeceperit. Probatur consequentia, quia votum, ut sit licitum, non debet esse in praejudicium alterius: esset autem in prajudicium Praelati et potestatis ejus, nisi in tali materia talem conditionem involveret ; includit ergo illam. Et ita non procedunt contra hunc discursum instantiae hichardi, quae solum sunt de materia necessaria, et pertinent ad observationem praeceptorum, ut non mentiri, et similia, de quibus in prima assertione dictum est ; nunc autem loquimur de actibus supererogationis, in quibus instantia: locum non habent. Ex hac ergo conditione constat, materiam illius voti licitam esse, quia per se bona est, ex melioribus bonis, et non prohibita, et promissa intelligitur sub exceptione prohibitionis ; ergo votum religiosi de tali materia illum obligat. Constat deinde conditionem illam, quamdiu non impletur, non suspendere obligationem voti, quia non ad hoc ponitur, sed ad excipiendam seu tollendam obligationem pro tempore in quo fuerit impleta conditio; ergo quamdiu non impletur, votum manet absolutum, et actu obligans. Ideoque si ante prohibitionem superioris votum violetur, graviter peccabitur ex genere suo, ut recte Cajetanus, d. articulo octavo, notavit.

8. Dubium. — Solutio. — Interrogabis : si secundum perfectionis ordinem, seu regulam talis religionis debeat religiosus votum suum declarare Praelato, et id facere omittat, et ideo fortasse conditio non impleatur, quia, si Praelatus haberet talis voti notitiam, illud prohiberet, numquid hoc sufficiet ut non obliget votum? Videtur enim tunc religiosum illum imperfecte acturum, si absque scientia Praelati votum exequatur, et consequenter votum non obligare, quia non obligat ad imperfecte operandum. Respondeo: si ad faciendum opus promissum non erat necessaria Praelati scientia. ideo in eo casu votum obligabit. Nam, licet fortasse religiosus ex alio capite imperfecte agat, non aperiendo votum suum Praelato, votum non est causa hujus imperfectionis, nec ad illam obligat; et ideo nihil obstare potest, quominus votum implendum sit, cum de se possit recte et sine imperfectione fieri. Neque etiam sufficiet quod fortasse superior resisteret, si votum sciret, quia id incertum est, et obligatio non est ablata, nec materia -est prohibita.

9. Quarta assertio : cun juata regulam prohibitum est ne opus fiat inscio superiore, votum de tali actu non est invalidum.— Responsio aliquorum. — Dico quarto : quando juxta regulam prohibitum est ne opus fiat sine licen- tia superioris, votum de tali actu non est invalidum, licet non obliget ad actum nisi impleta conditione affirmativa quam illud votum includit, S superior fuerit contentus, quae suspendit obligationem, donec impleatur ; et ideo tale votum proprie conditionatum est. Ita sumitur ex D. Thoma, articulo octavo, ad 3 et 4, ubi bene id exponit Cajetanus, in 1 dub. art. ; et ibidem Soto, et alii, et Navar., d. numero 67. Et imprimis quod illa conditio sit necessaria, probatur, quia alias votum esset de re vel mala, vel saltem regulae et perfectioni contraria, ad quam votum non obligat, cum esse debeat de meliori bono. ltem si quis voveret hoc facere sine licentia superioris, votum non obligaret, quia esset directe de agendo contra regulam; sed tale est votum illud, pisi conditio subintelligatur; ergo est necessario subintelligenda. At vero, subintellecta conditione, materia est honestissima, et simpliciter de consilio, seu melior quam opposita ; ergo ita est votum intelligeudum, et ita obligat. Dicunt aliqui, etiam obtenta facultate, non esse melius facere tale opus, quia melius est conformari regulae prohibenti illud, et ita votum illud simpliciter non obligare. Sed respondemus hoc non recte accommodari huic assertioni, quia supponitur falsum ; tales enim actus non prohibentur per regulain, imo saepe consuluntur ; sed praescribitur definitus modus, scilicet, ut fiant juxta superioris arbitrium, sine quo modo prohibentur. Et ideo, servato illo modo, actus simphliciter est meltor, et nullo modo discordans a regula. Unde hcentia illa non est dispensatio vel relaxatio regulae, sed potius est observatio et executio ejus, et ideo necessitas ejus non obstat valori voti.

10. Anobliget votum illud ad petendam facultatem a superiore ad efficiendum opus promissum. — Sed quaerendum superest an votum illud obliget absolute, saltem ad petendam facultatem a superiore ad efficiendum opus voto promissum Nam videri potest, minime ad hoc obligare votum. quia homo hoc non vovit, sed tantum opus sub conditione, Si Praelatus facultatem dederit, quod longe diversum est. ftem in aliis votis conditionatis, non obligatur quis ad procurandum ut conditio impleatur, sed solum ut sit paratus implere promissum, stante conditione ; ut si infirmus voveat religionem, si salutem recuperet, non tenetur ex vi voti speciali modo salutem procurare ; ergo similiter in praesenti. ltem si quis voveat se daturum eleemosynam, si rex donum aliquod dederit, non obligatur ex voto ad procurandum donum illud ; et si quis voveat religionem, si consenserit, non tenetur procurare consensum, etc. ; ergo idem est in praesenti.

11. Resolutio superioris dubii. — Nihilominus dicendum est, votum illud obligare, per se loquendo, ad petendam facultatem a Praelato ad faciendum tale opus. Ita docet Cajetanus supra, quem alii sequuntur. Ratio autem est, quia hoc est intrinsece inclusum in objecto, et ratione talis voti: primo, quia votum illud frustra fieret, et ridiculum esset, nisi ad hoc saltem obligaret ; nam cum non obliget ad opus, nisi supposita facultate, et facultas non soleat dari nisi petatur, inutilis esset obligatio, nisi ad facultatem petendam absolute et sine alia conditione cogeret. Secundo, quia in conditione illa, Si facultas detur, subintelligitur necessario, et quasi per correlationem, Si facultas petita detur, quia haec est moralis conditio talis facultatis, ut non aliter detur; ergo includitur in tali voto, quod talis facultas petenda sit. Tertio, haec est moralis intentio voventis; nam cum actum promittit, intendit illum facere eo modo, quo moraliter et ordinate potest : modus autem ordinarius et religiosus, quo talis actus fieri solet, est petendo facultatem a superiore; ergo haec est etiam intentio in voto illo inclusa secundum ordinarium et moralem sensum ejus. Sic enim quando religiosus proponit jejunare, quando sine facultate Praelati id facere non potest, virtute proponit facultatem petere a Praelato; ergo similiter in praesenti. Denique qui promittit finem, virtute promittit media moraliter necessaria : in praesenti autem petitio facultatis est medium moraliter necessarium, ut opus promissum fiat, vel fieri possit, ut j iomissum est ; ergo.

12. Fit satis objectionibus. — Ad prinam. — Ad secundam.— Ad objecta vero in contrarium respondetur. Ad primum, negando assumptum: nam in illa conditione recte intellecta includitur votum petendi facultatem. Ad secundum vero de votis conditionatis, dico non posse generalem regulam assignari, quod conditionaliter vovens non teneatur procurare conditionem, se distinctione opus esse. Nam si conditio non includat actionem praeviam ipsius voventis honestam, et capacem obligationis voti, et necessariam ad actum promissum, tunc non obligabit votum ad procnrandam conditionem ; ut si conditio pendeat tantum ex extrinsecis causis, ut si navis vene- rit, tunc non tenetur vovens aliquid agere, sed expectare eventum. Et tale est illud exemplum, S salutem recuperavero, juxta communem sensum et intelligentiam, quia tunc solum vovetur religio in gratiarum actionem pro beneficio salutis, si concedatur; homo vero non intendit se obligare ad illam procurandam specialiter propter executionem voti, sed id supponit, prout ordinarie fieri solet. Item si conditio pendeat a vovente, non tamen pertineat ad meliora bona, non intelligitur inclusa in voto, sed supposita sub eadem conditione; ut si quis voveat dare eleemosynam ex lucro, si ludendo vel negotiando illud comparaverit, non obligatur ad ludendum vel negotiandum, sed totum illud intelligitur sub conditione positum: $ lusero, vel negotiatus fuero, et lucrum consequar, etc. Idemque est de illa conditione, si rex aliquid donaverit, nam ordinarie non obligatur homo ad petendum, sed ad summum supponit regem esse id facturum, aut sub conditione involvitur eodem modo. Secus vero est si conditio intrinsece includat actionem praeviam ipsius voventis, quam postulabant verba promissionis; tunc enim votum ad illam obligat ; ut in exemplo de illa conditione, 57 pater coasenserit, ibi includitur proponendum esse patri, ut possit consentire vel dissentire, et in significatione et communi sensu talium verborum hoc includitur , ideoque votum ad hoc obligabit. Idemque est in nostro casu, quia petitio facultatis talis est opus supererogationis, et quasi inchoatio operis promissi, quae absolute est in potestate voventis.

13. Haec vero intelligenda sunt, per se loquendo, ut dixi; nam si expresse intentio voventis fuisset non se obligare ad petendam licentiam, sed solum ad faciendum opus, quoties contigerit licentiam dari, vel quia solet interdum generaliter dari, etiam non petita, vel quia expresse vult vovens petitionem sibi esse liberam, tunc clarum est non obligari. Item si interveniat ignorantia, ut quia vovens credidit non esse sibi necessariam facultatem, et ileo vovit, tunc non videtur se obligasse ad petendam facultatem, quia ignorantia abstulit voluntatem. Idemque est si, tempore quo factum est votum, nulla erat prohibitio non faciendi tale opus sine li-- centia, sed erat omnino liberum, post votum autem factum necessitas licentiae imposita est; tune enim non videtur obligare votum ad illud gravamen, nec cum tali rerum mutatione, quod notavit Aragon., d. q. 88, art. 8. Extra hos vero casus votum obligat, ut dixi; semper vero est intentio voventis attendenda.

14. An subditus teneatur votum emplicare superiori, vel sufficiat facultatem petere ad opus. — Ulterius vero interrogandum superest circa hanc partem , an subditus teneatur tunc votum suum explicare superiori, vel sufficiat facultatem ad opus postulare, in hoc enim variant auctores. Quidam censent necessarium esse in facultatis petitione aperire, se esse obligatum voto ad opus faciendum. Ita tenet Soto, libr. 7 de Just., quaest. 3, art. 1; sequitur Angl., q. de Voto, articulo septimo, diffic. 3; inclinant Arag., dicens esse securius, et Valent., dicens esse tutius. Fundamentum est, quia explicando votum superior magis movetur ad concedendam facultatem, et attentius rem considerabit prius quam negare audeat. Confirmatur, nam qui vovet, tenetur procurare, et quod in se est facere, ut votum impleat; sed ille non videtur facere sufficientem diligentiam ad implendum votum, nisi petat facultatem ad illud implendum formaliter, et non tantum quasi materialiter ad faciendum actum promissum; ergo tenetur priori modo illam petere, quod facere non potest, nisi notificando votum suum. Confirmatur secundo, quia negatio facultatis ad faciendum illum actum est quaedam irritatio voti; sed haec fieri non debet sine cognitione voti, cum sit actus humanus, et potestatis gubernativas, et magni momenti; ergo, quamvis superior neget facultatem inscius voti, subditus habens votum non manet in conscientia securus, quia illa negatio et irritatio subreptitia videtur.

15. Sensus secundae sententiee. — Alii existimant satis esse facultatem petere a Praelato ad faciendum actum per votum promissum, ut ad jejunandum, peregrinandum , etc., etiamsi nulla mentio voti fiat. Ita Navar., cap. 12, num. 69; Palac., 4, d. 38, disp. 3, circa medium. Et idem sentit Cajet., d. q. S8, art. S. in dub. 2, licet postea lubrice loquatur, et in Sum., verb. Votum, c. 3, de Condit. voti ex parte voventis. Sensus autem hujus sententiae est, si vovens speciali intentione non intendat se obligare ad votum declarandum superiori, satisfacere obligationi voti, petendo simpliciter facultatem ad actum promissum; nam si expresse etiam aliud intendat, clarum est obligari, quia illud est apta materia ad voti obligationem, et tunc ex intentione voventis votum ad illam extenditur. At vero, seclusa hac intentione, non est unde oriatur illa obligatio, quia ex vi voti simpliciter facti de jeju- nio, verbi gratia, non obligor ad dicendum superiori me id vovisse ; ergo. Probatur antecedens primo, quia petendo facultatem ad opus faciendum , adhibeo medium necessarium et sufficiens, ut opus mihi liceat, et consequenter ut expleam votum; ergo non est unde major obligatio oriatur. Probatur consequentia, quia illa obligatio petendi facultatem non est ex intentione expressa, sed ex implicita; in illo autem objecto in rigore non involvitur nisi id quod suffticit, et necessarium est ad votum honeste implendum. Et haec ratio evidentior fiet respondendo ad fundamenta contraria. Secundo, si religiosus advertat, potest vovere tale opus cum intentione petendi facultatem ad opus, et non se obligandi ad aperiendum votum, neque in hoc male faciet, sed tunc obligabitur voto juxta intentionem suam, sicut diximus e contrario obligari ad explicandum votum, si id expresse intendat ; nam aequa debet esse utriusque partis conditio; ergo ubi neutramjpartem directe et expresse intendit , interpretandum est votum cum minimo onere, quod ad ejus honestatem, valorem, et observationem, secundum verborum proprietatem sufficiat, juxta regulam textus in leg. Si ita stipulatus, 109, ff. de Verborum obligatione. Tertio, saepe declaratio voti, vel promissionis potest voventi esse molestissima ; non est ergo talis obligatio imponenda sine majori fundamento.

16. Auctoris judicium in predictis sententiis. — Quapropter , licet in ordine ad perfectionem, vel melius esse, prior sententia consulenda videatur, et in hoc sensu dici possit tutior et securior, in rigore obligationis 'et praecepti, haec posterior verior et sequenda videtur, ne laqueos et vincula multiplicemus sine cogente causa. Nam quod tractamus in votis personalibus, habet locum in realibus, ut infra videbimus ; esset autem molestum uxori, quae vovit facere eleemosynam, dec! arare marito votum suum ; satis ergo erit, si facultatem petat ad eleemosynam faciendam, ut si negetur, voto pro tunc non obligetur. Item quod de voto dicimus, habet locum in humana promissione ; si ergo religiosus promisit alicui facere opus, quod sine facultate superioris facere non potest, satisfaciet promissioni , petendo facultatem ad opus; quod si eam non obtineat, non est cogendus promissionem declarare, ut licentiam extorqueat ; nam sepe erit valde onerosum, et non est verisimile voluisse ad hoc obligari.

17. Fit satis fundamento oppositee sententiae. Ad fundamentum ergo contrariae sententiae respondeo primo, concedendo explicationem voti esse efficacius medium ad obtinendam licentiam, et negando consequentiam ; quia non tenetur vovens ex vi voti ad faciendam summam diligentiam, quia neque hoc expressit, neque voto includitur. Et patet, quia religiosus vovendo sub tali conditione, S prelatus concesserit, non se obligat ad adhibendam summam et extraordinzriam diligentiam, ut licentiam obtineat, sed solum illam quae ex vi illius conditionis postulatur , et a religiosis exhiberi solet. Dico vero uterius, quod sicut declaratio voti potest inducere Pralatum, ita etiam potest avertere voluntatem ejus a facultate concedenda, quia forte moleste feret quod subditus voverit ante petitam facultatem, et quasi in odium vel poenam negabit facultatem ; ergo in re dubia non est imponendum illud onus. Essetque maximum, si subditus cogeretur conjecturam facere, an sit uiilius d licentiam obtinendarm aperire votum, ut id necessario eligere debeat quod conjectaverit esse aptius, quia hoc esset valde arduum, et scrupulis ac dubiis expositum ; et non est credibile religiosum voventem intendisse se ad hoc obligare. Et per haec etiam responsum est ad primam confirmationem.

18. In secunda vero petitur aliud dubium, scilicet, an hoc sufficiat ad voti irritationem? Nam Cajetanus negat sufficere, Palatius vero dicit sufficere ad irritationem indirectam, quae est ex parte materiae, quia non est actus jurisdictionis, sed dominii. Sed hoc dubium habet proprium locum infra, libr. 6, et ideo illud remittimus in eum locum. Nunc vero dicimus, si facultas simpliciter petita negetur a Praelato, satis id esse ut votum non obliget pro eo tempore, pro quo censetur durare illa prohibitio Praelati, quia sufficit ut materia non sit licita, seu apta ad votum. An vero illa sit appellanda irritatio vel suspensio obligationis voti, et an subditus obligatus maneat ad petendam iterum facultatem, juxta varietatem votorum judicandum est, ut citato loco dicemus. Ubi etiam examinabimus quaestionem aliam hic valde controversam, an postquam Praclatus facultatem concessit ad votum exequendum, possit illam revocare. Et e contrario, an postquam illam negavit, si iterum illam concedat , teneatur subditus votum implere. Haec enim omnia connexa sunt cum irritatione, et ideo non possunt commode hic praeveniri.

19. Quanta assertio :votum religiosi prohibi- tum per regulam mullum est.—Dbico quinto : votum religiosi de actu simpliciter prohibito per regulam nullum est, nullamque obligationem inducit. Haec assertio vel est praetermissa a Cajet., Soto, Navar., et aliis allegatis, vel videntur sentire contrarium, quia de his votis, quae sunt de rebus contra regulam, videntur generaliter affirmare includere conditionem, Si superior consenserit, et sub illa censent obligare , et consequenter etiam obligare ad consensum superioris postuiandum. Assertionem vero oppositam docuerunt multi Theologi docti nostri temporis, et inter eos refertur Victoria, et mihi videtur probabilior, et vera, et consentanea his, quae D. Thomas docet, dicto art. 12, ad 2. Et declaratur in hunc modum : nam quae regula smmpliciter praecipit religioso, per se spectant ad majorem ejus perfectionem, et similiter consultius est vitare ea quae simpliciter prohibet ; ergo, licet votum de his fiat, non obligat, quia non est de meliori bono. Secundo, tale votum non obligat absolute ad actum promissum, nec sub conditione, S'i superior revocet prohibitionem ; ergo nullo modo. Major probatur, quia absolute ille actus est prohibitus, ut supponitur ; ergo absolute non potest cadere sub votum. Dices : prohibitio regulae non obligat sub peccato ; ergo, non obstante prohibitione, actus esse potest studiosus ; ergo, non obstante prohibitione, votam poterit absolute obligare. lespondetur : concessa majori, ordinarie loquendo., seu in religionibus, ubi ita declarata est regulae obligatio ; et concessa etiam minori ex vi regula, nam practice, et ex circumstantiis, vix talis actus fit sine aliqua culpa, ut infra suo loco dicam. Toto (inquam) antecedenti concesso, negatur consequentia, quia non semper materia honesta est materia voti, si impediat honestiorem, seu materiam consilii ; respectu autem religiosi melius est, et ad consilium pertinet regulae observatio ; et ideo actio, vel omissio absolute prohibita per regulam saltem est quid imperfectum respectu talis religiosi, quia impedit majus bonum. Et ideo votum de tali materia non potest absolute obligare.

20. Hinc vero probatur altera pars, quod nec sub conditione obliget, quia licet Praelatus revocet prohibitionem , ad summum se habebit tanquam dispensans in regula; sed votum non obligat ad operandum ex dispensatione; ergo. Major patet , quia prohibitio regulae est generalis (ut supponitur) et absoluta ; nam, licet includat conditionem, Nisi superior dis- penset, illa generalis est, quae non facit votum conditionatum, et ita de facto obligabat, ut etiam suppono; ergo ablatio illius obligationis est quaedam dispensatio. Minor autem probatur, quia per se melius est servare regulam, quam uti dispensatione ad operandum contra illam ; ergo usus talis dispensationis non est materia voti , quia non est de meliori bono; ergo multo minus potest esse materia voti talem dispensationem postulare. Ergo nec potest votum obligare ad talem conditionem, vel sub tali conditione. Confirmatur quia ordinarie, ea, quae sic prohibentur per regulam, sunt opera minus idonea ad perfectionem , vel aliquo modo illam impedientia, et e contrario quae praecipiuntur , magis ad perfectionem disponunt ; ergo quoties talia fuerint, non potest votum obligare ad procurandam dispensationem in illis. Quod si interdum videntur aliqua praecipi aut prohiberi propter corporis commoditatem , in illismet principalis respectus habetur ad spiritualem profectum, et maxime per haec consnlitur communi bono religionis, ut debitus ordo servetur, et omnia convenienter fiant, quod commune bonum praeferendum est privato. Ergo semper servare regulam, juxta regulae intentionem, per se loquendo, melius est; ergo votum non obligat ad agendum contra illam, etiam ex concessione Praelati.

21. Objectio. — sSolutio. — Dices: interdum potest esse talis dispositio subditi, vel corporalis, vel spiritualis, ut secundum prudentiam melius illi sit uti dispensatione, et agere contra regulam, quam rigorem vel litteram ejus servare; ergo tunc saltem obligabit votum, nec doctrina generalis erit. Respondeo, ideo semper additum esse per se loquendo, quia in rebus moralibus sermones generales sunt secundum ea quae ordinarie accidunt; casus vero extraordinarii accidentales sunt. Dico praeterea, in illis casibus particularibus , consideratis circumstantiis , regulam non prohibere simpliciter talem materiam, et concessionem superioris non tam esse dispensationem, quam interpretationem, quod tunc melius sit non servare materialiter (ut sic dicam) regulam. Et ideo illi casus potius reducuntur ad praecedentem conclusionem, quia pro illis casibus regula non absolute obligat, sed ad summum obligat, ut non praetermittatur sine licentia superioris, ne exceptiones fiant privato arbitrio, sed superioris. At vero loquendo de prohibitione absoluta regulae in sua vi et robore perseverante, assertio haec generaliter procedit , et videtur quidem sufficienter probari discursu facto. Et potest confirmari exemplis aliorum fidelium ; nam si quis voveret jejunare in die Dominico, certe non obligaretur voto ad petendum a Pontifice facultatem servandi tale votum ; quia est de re simpliciter prohibita intuitu religionis, et melius est conformari communi consuetudini, quam dispensatione uti. Item si quis ex quacumque devotione voveret communicare aut facere sacrum bis in die, subintelligens conditionem, S Papa concesserit, non obligaretur voto ad petendum talem dispensationem, quia simpliciter melius est in tali materia communem regulam sequi.

22. Denique ad hanc assertionem confirmandam adduci possunt jura civilia, quae dicunt , stipulationem de re lege pronibita esse nullam, L. $Si stipuler, 35, ff. de Verborum obligationibus. Quod aliae leges dcclarant procedere, etiamsi stipulatio fiat sub conditione, Si princeps dispensaverit, ut sumitur ex L. Inter stipulantem , 83, S Sacram, et ex L. Continuus, 131, S Cum quis, ff. de Verb. oblig. Unde multi graves Doctores docuerunt, etiam inter homines promissionem de re lege prohibita in ordine ad dispensationem esse nullam, et specialiter videri potest Henr., lib. 12 de Matrim., cap. 10, n. 4, ubi illam sententiam sequens, rationem reddit nostrae similem: quia melius est sequi legem communem, quam uti dispensatione. Sed contra , quia ex dicto exemplo potest retorqueri argumentum, quia simpliciter probabilius est, promissionem inter homines sic factam esse validam , et obligare saltem ad expectandum responsum principis, quando materia est ordinarie dispensabilis, et creditur, juste posse obtineri dispensationem, ut late disputat Sancius, libr. 5 de Matrimon., disput. 5, quaest. 1: ergo idem erit in nostro proposito. Respondemus negando consequentiam ; est enim magna differentia inter votum et promissionem humanam ; nam, ut promissio humana valeai, non oportet ut sit de meliori bono in ordine ad Deum, sed satis est ut sit de re honesta, et possibili secundum rectam rationem , salva justitia, quae omnia inveniuntur in illa promissione de re prohibita per legem positivam, ut sunt, verbi gratia , sponsalia inter consanguineos cum ordine ad dispensationem Papae. Et ideo parum refert quod talis promissio non sit de meliori bono ; nam post promissionem jam est necessarium bonum ; at vero votum esse debet de meliori bono; et ideo a principio non tenet de re prohibita, etiam sub illa conditione. Et ideo ratio illa in voto efficacior est quam in humana promissione. Sic votum religiosi transeundi ad religionem laxiorem, vel aqualem, etiam sub conditione, Si Pontifer consentiat, ad nihil obligat, quia est de minori bono ; secus de voto Episcopi assumendi statum religiosum, si Papa dispenset ; nam tale votum forte obligat (ut infra suo loco videbimus), quia, omnibus pensatis, censetur esse de meliori bono. Nec Episcopo est simpliciter prohibitum religiosum fieri , sed solum ne id faciat sine auctoritate Pontificis, et ita hoc votum magis pertinet ad praecedentem conclusionem, quam ad praesentem.

23. Seata assertio - votum religiosi de materia excedente obligationem regule validum est. — Objectio. — Solutio. — Dico sexto: votum religiosi de materia excedente, seu superante obligationem regulae, quale censeri potest votum transeundi ad strictiorem religiouem, simpliciter et absolute validum est, et obhgat independenter a consensu Praelati. Haec est communis; nam, ut infra videbimus, omnes docent tale votum non solum validum, sed etiam firmum esse, et irritari non posse. Et ratio est, quia illud votum est de meliori bono, quod per regulam prohiberi non potest, unde non est contrarium regulae, sed supra illam. Et ideo quoad hoc votum non subditur religiosus voluntati Praelati , nec quoad emissionem ejus, nec quoad executionem, quia in ipsamet professione laxioris religionis quoad perpetuitatem, intelligitur inclusa conditio non impediendi transitum ad meliorem frugem; quia de ratione status perfectionis est, ut non impediat augmentum perfectionis. Dices: religiosus non potest transire ad strictiorem absque licentia ; ergo votum includit hanc conditionem. Respondetur imprimis posse emittere votum sine licentia ; deinde, posse etiam exequi sine licentia obtenta, et ita ex hac parte non includit conditionem afttirmativam, vel negativam. Non potest tamen de facto transire sine licentia saltem petita ex ordinatione juris. Tamen quia petere licentiam est in potestate voventis, ideo non includit conditionem pendentem ab alio, sed absolute votum obligat , qua obligatione supposita canones obligant ad servandum modum debitum in executione talis voti.

24. Alia objectio. — Solutio. — Sed quid si Pontifex prohibuit transitum ad aliam religionem, licet strictiorem ? Numquid votum transeundi ad illam obligabit, saltem sub condi- tione, Si Papa dispensaverit, et consequenter obligabit ad dispeusationem petendam ? Respondeo imprimis, vix judicari posse religionem illam esse perfectiorem, ad quam transitus prohibitus est, quia non videretur transitus prohibendns, si clarus esset excessus. Videtur ergo in illa prohibitione supponi saltem quaedam aequalitas , qua supposita melius est permanere, vel licet non supponatur aequalitas omnimoda, saltem non censetur esse tanta distantia, quin omnibus pensatis melius sit in incoepto statu permanere, et ex hac parte raro videtur votum illud in ea hypothesi obligare. Tamen quia haec prohibitio Pontificis potest interdum fundari in majori utilitate et convenientia in ordine ad bonum commune , et ad quietem et pacem religiosorum, et ideo esse justa, etiamsi in particulari constet transitum prohibitum esse ad perfectiorem seu strictiorem religionem, ideo addendum videtur, quando id constiterit, votum in particulari obligare sub ea conditione. Quia tunc ipsa prohibitio non est accipienda tanquam omnino absoluta, sed solum sub simili conditione, scilicet ut transire nemo audeat, non consulto Pontifice, ejusque licentia obtenta. Et ratio est, quia semper votum illud, sub conditione factum, est de meliori bono ; et ideo prohibitio juxta subjectam materiam est intelligenda.

25. Sed quaeret tandem aliquis, esto ex vi status non sit absolute prohibitum religioso nova vota facere, possitne Praelatus nihilominus hoc prohibere. Respondeo breviter posse saltem prohibere ne id faciat, nisi prius petita licentia, imo etiam posse hoc per reguiam alicujus religionis statui; quia per hoc non prohibetur opus perfectionis, sed providetur modus quo melius fiat. Sic enim prohibentur interdum ne fiant opera poenitentiae , orationis, non petita prius licentia ; eadem autem ratio vel certe major est de voto. Sed quaeres ulterius an, si votum fiat non obstante tali prohibitione, validum sit. Respondeo, si tantum sit simplex prohibitio , validum esse votum, quia multa Rferi prohibentur, quae facta tenent. Et licet votum tunc male vel imperfecte fiat, nihilominus potest esse de materia capaci obligationis. Dubium autem esse potest, an possit esse talis prohibitio cum irritatione, quae antecedenter faciat votum esse nullum. In qua non dubito, quin per legem, seu statutum legitima potestate factum, in tali religione possit hoc fieri propter specialem modum subjectionis et obedientiae, quem religio- si profitentur, ut infra videbimus : non videtur tamen esse in usu talis modus constitutionis, seu prohibitionis , neque regulariter esset expediens. At vero, seclusa lege irritante, non videntur posse Praelati privata auctoritate inhabilitare (ut sic dicam) subditos ad vovendum, quia nullibi est illis concessa haec potestas. neque ex vi professionis aut obedientiae religiosae sequitur ; nam sufficit ut, si expedire judicaverint, possint talia vota irritare, postquam facta fuerint, ut libro sexto videbimus.

26. De aliis subditis. — Regula generalis de votis quae emittere potest umor sine mariti hcentia. — Ex his facile est doctrinam applicare ad alios subditos. Et primo ad uxorem respectu mariti. Circa quam considerandum est, uxorem non subdi viro per se in omnibus actibus suis, praesertim in his quae ad salutem animae spectant, sed solum in his quae spectant ad usum matrimonii, et externam familiae gubernationem, ut bene declarat Panor., in cap. Litteras, de Restit. Spol., num. 27 et 28. et infra, lib. 6, c. 4, latius dicemus. Hinc ergo est ut, non obstante subjectione, uxori liberae sint multae actiones et materiae virtutum, quas maritus illi prohibere non potest ; quia debitum obsequium in his, quae ad suum statum pertinent, non impediunt, de quibus actionibus in particulari hic dicere non possumus, sed in matcria de Matrimonio explicandae sunt. Regula ergo generalis est : vota omnia uxoris de actionibus honestis, et sibi liberis, ita ut in eis sit quasi sui juris, et licita et valida sunt , omninoque absoluta , quia cum illi actus non possint prohiberi a marito, nulla relinquitur eonditio quam talia vota includere possint. At vero quoad actiones pertinentes ad jus mariti, non potest uxor votum omnino absolutum, et independens a marito emittere ; poterit tamen emittere validum, subintellecta conditione, vel negativa, S maritus non prohibuerit, vel affirmativa, Si consenserit, ubi praecessit prohibitio sub tali conditione. Ratio est clara, quia sine tali conditione materia non esset hcita. Et ita haec resolutio cum proportione intelligenda est, juxta dicta de religiosis.

27. Unde etiam intelligi potest idem esse cum proportione de marito respectu uxoris, quantum spectat ad usum seu actum conjugalem, in quibus sunt aequalis juris, juxta c. Gaudemus, de Divort., et neuter potest vovere aliquid in prajudicium aiterius sine licentia illius. Et eadem ratio est de vo- to abstinentiae, et similibus, quatenus in praejudicium conjugis redundare possunt. Dicunt autem aliqui, si votum mariti sit onerosum uxori, et in prajjudicium ejus, non solum infirmum esse, sed etiam illicitum et invalidum, quia est veluti de re aliena. Sed hoc non est verum, nisi votum fiat cum intentione se obligandi ad id faciendum, etiam repugnante uxore. Nam si tiat simpliciter, et bona fide, potius intelligitur habere conditionem subintellectam, Si uxor consenserit, sicut de religiosis dictum est; unde materia illius voti non est omnino aliena, sed est actio propria pendens ex consensu alterius. Dices: ergo etiam erit validum votum non reddendi debitum, quia etiam includit conditionem, $ alter consenserit. Respondetur non esse simile, tum quia hoc est directe contra finem matrimonii, et non aliud; tum maxime quia in tali voto involvit repugnantiam talis conditio, nam debitum non negatur nisi petenti et repugnanti. Et haec est communis sententia Doctorum, quos refert et sequitur Sanc., lib. 9 de Matr., disp. 3, n. 8, et ex dicendis lib. 6 magis constabit.

28. De votis que filiifamilias impuberes eiittere possunt. —ecundo, cum eadem proportione dicendum est de filiisfamilias, qui puberes et impuberes esse possunt, et utrisque commune est, ut in aliquibus actionibus sint sui juris, quia eis prohiberi non possunt a parentibus, ut sunt observationes praeceptorum, et actiones honestae, quae obedientiam parentibus debitam non impediunt, de quibus actionibus non impediuntur vovere. In actionibus autem, quae aliquo modo derogare possunt juri parentum, necessaria est conditio cum proportione. ut ex dictis facile constat. Est autem differentia inter puberes et impuberes, quod vota impuberum subjiciuntur voluntati parentum, non solum ex parte materiae, sed etiam ex parte ipsius voluntatis, quae in impubere magis est dependens a voluntate parentis, et ideo omnia vota ejusinfirma sunt, licet siut valida. Sed haee differentia ex professo tractanda est in lib. 6. Reliqua ex dictis satis sunt clara.

29. Qua vota servi emittere possunt.—TVertio idem cum proportione dicendum est de servis, qui in operibus suis ordinarie pendent a voluntate domini, et ideo materia talium votorum ordinarie accipienda est cum conditione proportionata, ut non praejudicet juri domini. Habent autem isti etiam aliquas actiones honestas, in quibus omnino sunt sui juris, de quibus votum simplex valet. Et idem est de aliis famulis et ministris, qui in paucioribus actionibus subjiciuntur; quia in caeteris sunt sui juris; et ita doctrina, cum proportione, ad omnes infra Pontificem, quatenus aliquo modo subditi sunt, applicari potest, ut de Episcopis et aliis clericis in quarto capite attigimus, et eadem ratio est de omnibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6