Caput 7
Caput 7
An vota realia valida esse possint in personis subditis.
1, Quid addat votum reale ultra personale. —Haee quaestio revera est generalis ad omnes homines, et ex eisdem principiis est in omnibus definienda; tamen specialiter tractatur de subditis propter specialem incapacitatem, quam ad haec vota habere videntur. Votum ergo reale hoc addit ultra personale, quod requirit materiam externam, seu pecuniam, cujus pius usu: per votum promittatur (sub pecunia autem omnem aliam rem pecuniae aequivalentem intelligimus), et ideo requirit in vovente liberam facultatem utendi ac disponendi de illa in talem pium usum (quem nomine eleemosyna semper intelligimus). Haec autem facultas esse potest, vel dominium cum administratione, vel saltem administravio bonorum, qua ad hujusmodi eleemosynam proprio ac prudenti arbitrio faciendam extendatur. Nam si quis velit eleemosynam facere de pecunia, in quam non habet hujusmodi facultatem, injuste faciet, et votum reale de tali eleemosyna factum nullum erit ex incapacitate materiae.
2. Qui non sint capaces votorum realiuin. — Ex hoc ergo principio recte sequitur, omnem illum, qui nec pecuniam habet, nec liberam ejus administrationem, non esse capacem votorum reaiium ex defectu materiae , etiamsi non sit subditus, sed maxime liber ad vovendum, quantum est ex parte suae voluntatis. Dico auter non posse facere talia, vota, qua obligent illum secundum praesentem statum, quia sic esset obligatio de re illicita ; secus vero erit, si voveat sub conditione, vel pro tempore pinguioris fortunae, nam tunc votum refertur ad licitam materiam, et obligat pro tempore impletae conditionis. Et ita patertamilias, vel qui est oneratus debitis, licet subditus alias non sit, si faciat vota realia in praejudicium familiae, vel creditorum, non vale- bunt, quia tunc obligatio esset vel contra justitiam, vel contra obligationem pietatis aut charitatis. Quod si egestas et obligatio non sit tam gravis, ut reddat actum illicitum, licet possit esse votum indiscrete factum, quia est nimis onerosum, et ideo possit facile dispensari, non erit perse nullum, donec dispensetur. Nec de his personis non subditis aliquid amplius dicere necesse est. Quia vero haec indigentia, vel impotentia in non subditis est per accidens, et vix est aliquis adeo pauper, qui non possit aliquam eleemosynam licite facere, si sit juris sui, ideo specialiter haec quaestio tractatur de subditis, in quibus haec impotentia videtur esse per se; non est autem aequalis in omnibus subditis, et ideo de singulis membris breviter dicemus, scilicet, religiosis, uxoribus, filiisfamilias et servis. Alii enim subditi non sunt incapaces per se talium votorum, et solum debent observare regulam, ut, si aliena bona administrent vel expendaut, non voveant de alieno, sed de proprio, vel si de alieno, juxta domini voluntatem. .
3. An religiosi vota realia possint emittere, et quomodo. — Primo ergo religiosi nihil habent proprium, et ex hac parte commune omnibus est, ut non possint facere vota realia, nisi eis sit administratio concessa, vel votum fiat sub conditione, si concedatur. Unde haec regula cum proportione applicata omnibus religiosis, subditis et Praelatis, communis est. Tamen quia Praelati jam habent administrationem ex vi muneris, ideo consequenter habere censentur potestatem faciendi aliquam eleemosynam, juxta quam mensuram possint etiam vota facere valida, et statim obligantia. Quae ad summum includerent conditionem negativam, Nisi a superiore impediantur. Nam illi etiam sunt subditi, et sub ea ratione sunt capacesillius conditionis, maxime ratione paupertatis. EL eadem ratione, si Praelatus vellet excedere facultatem ordinariam in eleemosynis taciendis, non posset nisi sub conditione affirmativa, S'i superior concesserit. Nam tunc se gerit ut subditus, et in omnibus subditis religiosis est illa conditio necessaria, quia nec dominium, nec administrationem, nec liberum usum rerum habent, sed dependentem a vountate superioris. Quapropter etiam de illis rebus, quae ad proprium usum eis conceduntur, et quas in eo consumere possunt, vota realia facere non possunt, nisi supposita dicta licentia, vel sub ejus conditione, quia non quilibet usus, sed talis et determinatus eis conceditur. Illa autem facultas concedi potest, vel in particulari, velin generali, juxta varios usus religionum, unde reliqua de his votis per proportionem ad personalia intelligenda sunt.
4. An religiosus, qui absque Preelati licentia emittt votum personale, teneatur petere facultatem ad votum implendum.—Solum potest in his dubitari, an religiosus, qui absque ulla licentia Praelati, vel ad vovendum, vel dandum eleemosynam , facit votum illam tribuendi, teneatur perere facultatem a Praelato ad tale votum implendum. Nam ratio facta de votis personalibus videtur hic etiam suadere quod teneatur, quia qui vovit finem, tenetur ad medium, alioqui vanum esset tale votum. In contrarium vero facit, quia tale votum non videtur esse consentaneum statui religioso, et ideo videtur esse vanum, et ad nihil obligare. Ut si quis voveret eleemosynam facere de bonis alterius, non obligaretur ad petendam ab eo facultatem, sed potius diceremus tale votum esse indiscretum et ineptum. Ita vero accidere videtur in hujusmodi voto religiosi, cum voveat disponere de rebus non suis, necsuae dispensationi commissis. Sed exemplum non est omnino simile, quia religiosus est pars illus communitatis, ad quam illa bona spectant, et ideo participat usum illarum.
5. Resolutio dubii. — Quare hic censeo distinctione utendum. Nam si religiosus voveat eleemosynain facere de his rebus, quas ipse in proprios usus consumere potest, cupit autem se aliqua ex parte illis privare, ut aliis bene faciat, credo teneri ad facultatem petendam a superiore, quia materia illius voti optima est, et tale votum non est indecens, nec improportionatum statui religioso, ut per se notum videtur, et ideo merito intelligitur factum sub praedicta conditione, et ad illam obligare. At vero si votum sit de aliis bonis religionis, quorum usus, vel administratio ad privatum religiosum non pertinet , regulariter credo esse votum impertinens, et ad nihil obligare propter rationem factam, et quia regulariter nec talem facultatem petere expedit. Dico autem regutariter, quia in speciali casu, ubi gravis occurreret necessitas, quam ratio dictaret esse aperiendam superiori, etc., tunc merito posset quis ad hoc ipsum voto se obli gare. Quod tamen potius esset vovere procurare eleemosynam, vel remedium illius necessitatis a superiore, quam propriam eleemosynam facere ; et ideo extra similem casum dico tale votum esse imprudens, et non obligare, quia non tam est de eleemosyna facienda, quam de superiore monendo ut eleemosynam faciat, quod per se sumptum sine aliis circumstantiis non videtur expediens.
6. Uxor, filiài et servi vota realia emittere non possunt, nis ceria eaceptione adhibita. — Secundo, eadem fere doctrina ad uxores, filios et servos applicanda est. Nam quoad uxores regula generalis est, uxorem non posse facere realia vota absoluta de bonis communibus, nec de suis dotalibus, de quibus non potest libere donare, aut eleemosynas facere, nisi juxta concessionem et licentiam mariti, vel specialem, vel generalem, vel per consuetudinem. Quia in his non habet liberam administrationem, sed omnino pendet a marito: de bonis autem paraphernalibus, vel de aliquibus propriis lucris, si ad ipsam specialiter pertineant, poterit vovere, nam illorum bonorum habet magis liberum usum. Idemque cum proportione dicendum de filiofamilias quoad bona paterna, secus quoad propria, si habeat castrensia, vel quasi castrensia. Et idem est cum proportione de servo, quia non habet propria bona, nisi fortasse aliquid de servitio suo permittatur acquirere. Neque haec possunt hoc loco exactius tractari, quia spectant ad materias de donatione, eleemosyna, dominio, et similibus.
On this page