Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER QUARTUS DE OBLIGATIONE VOTI,

Diximus de natura et essentia voti, et de causis ac conditionibus ad illud requisitis; consequens est ut de effectibus ejus dicamus. Possumns autem duplicem effectum voti distinguere: unus est obligare voventem ad implendum quod promisit; alius est constituere voventem in statu vel via perfectionis. Prior effectus est universalis, et quasi intrinsecus, et proximus voti ; et dici potest intrinsecus finis, et veluti effectus formalis, quia votum est veluti quoddam vinculum quod formaliter ligat; licet etiam dici possit quaedam moralis efficientia intrinseca voto, et ideo de hoc effectu in praesenti tractamus. Alius vero vel non est universalis omnibus votis, vel est extrinsecus et remotus , et ideo post integram tractationem de voto in communi, in sequenti volumine specialem disputationem de illo instituemus. Ibique dicemus de aliis effectibus impediendi matrimonium, vel rerum dominium, et aliis hujusmodi, qui cum illo effectu conjuncti sunt. Circa voti autem obligationem oportet recolere quod de juramento promissorio diximus, in eo considerari posse antecedentem et sequentem obligationem, utraque enim in voto locum habet. Antecedens dicitur , quae ante votum est de servando debito modo in vovendo, et haec satis explicata est in superioribus libris; et de peccatis quae in ejus violatione committuntur, dicemus libro sequenti. Obtigatio autem consequens dicitur, quae per ipsum votum inducitur tanquam effectus ejus; et de hac est sermo in praesenti. Et quamvis explicatio hujus oblisationis vix possit separari a culpis et peccatis quae in illis committuntur, nihilominus majoris claritatis et utilitatis gratia, curabimus ea distinguere, et hic solam vim obligandi, et modum ac circumstantias ejus declarare ; de peccatis autem quae contra ilam committuntur, in sequenti libro dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum