Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum ex voto deo facto obligatio in conscientia oriatur?

CAPUT I. UTRUM EX VOTO DEO FACTO OBLIGATIO IN CONSCIENTIA ORIATUR?

1. Error antiquus de voto. — Fuit antiquus error, ex voto nullam oriri obligationem , quem retulit et impugnavit D. Thom., Opusc. 18, c. 12; nam, licet specialiter referat hunc errorem circa votum ingrediendi religionem. tamen motiva, quae refert, generalia sunt de omni voto, quae ad hoc reducuntur, quod melius est opus sponte quam ex obligatione factum. Atque in hoc errore sunt etiam haeretici hajus temporis, qui hac ratione vota contemnunt, ne obligationem eorum admittant, quod de Lampetianisrefert etiam Damascenus, libro de Haeres.; et Prateolus, verb. Lampetiani. Sed contra hunc errorem satis in principio et fine libri primi disputatum est, ubi ostendimus, et actum vovendi optimum esse. et a Deo consuli, et opus, ex illo factum, caeteris paribus, melius esse quam sine illo.

2. Prima assertio: votum inducere obligationem in conscientia de fide est.—Primo ergo de fide certum est, votum inducere obligationem in conscientia, ut fiat quod Deo promissum est. Ita docuit D. Thomas supra, et Quodlib. 3, art. 12, ubi dicit, oppositum esse haereticum. Idem docuit sine censura, 2. 2, q. 88, art. 3, q. 189, art. 3, et conveniunt omnes Catholici, et antiqui Patres, quos erudite refert Bellarmin., lib. 2 de Monach.. c. 16 et seq.; Medin., lib. 4 de Contin. Sacer., controv. T. Et multa habentur in Decret., 20, q. 3, et 27, q. 1, et 33, q. 5. Est denique satis expressa haec veritas in Scriptura, in locis saepe citatis, Psal. 75: Fovete, et reddite, etc. Ubi primum verbum consilii est, secundum obligationis, ut expendit Innocentius IlI, in c. Magnae, de Voto. Et ita eodem ver»o explicatur haec obligatio, Deut. 23, Ecclesias. 5. Et simile est illud Job. 22: Hogabis Deum, et exandiet te, et vota tua reddes. Ilemque optime confirmat illud Isaiee 19: Fota vovent Domino, et solvent ; nam solutio respondet debito et obligationi. Denique Levit. 7, expresse distinguitur, Aostia e« voto, vel sponte oblata, ut significetur id, quod ex voto offertur, non jam ex mera voluntate, sed ex obligatione offerri.

3. Ratione declarat D. Thomas supra hanc veritatem primo, quia inter homines promissiones bona fide factae obligant; ergo et promissio Deo facta obligationem inducit. Quae argumentatio est Augustini apud D. Thomam, d. q. 189, art. 3: Si inter homines (inquit) solent bonce fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit ? Quae verba apud Augustinum reperiri non potui ; similia vero habentur apud Leonem Papam, Epist. 90, alias 92, ad Rustic., c. 14: Si humana pacta non possunt imgnne calcari, quid eis manebit. qui corruperint fadera divini sacramenti ? Atque eodem recidit ratio quam attingit D. Thomas, d. q. 88, art. 3: Quia homo mnzme debet Deo fidelitatem, tum ratione domini, tum ratione beneftcii suscepti, ideo maaine obligatur homo ad hoc, quod impleat vota Deo facta. In qua ratione supponit implere votum ad fidelitatem pertinere; supponit etiam. servare fidelifatem esse per se bonum et honestum, et debitum hominibus, sicut loqui veritatem, quia est necessarium ad societatem humanam, et ideo dicitur fides, qua fiunt dicta, esse justitiae fundamentum a Cicerone, lib. 1 de Officiis, et Ambros., lib. 1Offic. 1, c. 29; et ideo lib. 2, c. 48, ait, omnibus esse servandam ; ergo maxime Deo.

4. Circa quam rationem occurrebat disputatio, quae a Theologis hoc loco frequentius tractatur, an bumana promissio, id est, quae ab homine homini fit, obligationem in conscientia inducat. Sed illam praetermittendam duxi, tum quia nec per se spectat ad locum praesentem, sed in materia de Justitia et de Veritate tractanda est ; aliquidque de illa attigimus in Opusc., Relect. 4 ; tum etiam quia ut esse potest dubia, ad fundamentum hujus rationis necessaria non est. Nam quod humana promissio honesta et acceptata in conscientia obligationem inducat, ita certum est ut non possit in dubitationem adduci. Nam ad minimum id pertinet ad veritatem humanam, quae semper in dictis et factis servanda est, ut sensit D. Thomas, dicto articulo 3, ad 1, et clarius quaestion. 110, art. 3, ad 5, et sumitur ex Ambrosio supra, et ex Augustino, Epist 19, circa medium, et libr. de Mendac., cap. 20, ubi fidem moralem sub veritate concludit, et ideo etiam leges civiles agnoscunt in humana pollicitatione naturalem obligationem, quam omnino servandam esse jura canonica decernunt, c. 1et 3, de Pactis. Hoc autem sufficit ad fundamentum praedictae rationis, sive promissio humana obliget ex fidelitate, sive ex justitia, sive obliget gravi aut levi obligatione, et sive ex illa nascatur actio, sive non; nam hae quaestiones ad praesens non referunt. Satis enim est quod obliget in conscientia, ut indea fortiori inferatur, votum in censcientia obligare; in caeteris vero non sunt comparandae promissiones humanae cum ea, quae est ad Deum, cum altioris sit rationis. Unde obiter etiam constat, hanc veritatem de obligatione voti ratione naturali cognosci potuisse, sicut etiam a gentibus respectu suorum deorum fuit agnita. Nam propterea voti reum vocabant eum, qui promiserat diis, et non solverat, ut est apud Macrob., lib. 3 Saturnal., c.2; et in Leg. secunda, q de Pollicitat., diitur Si quis rem aliquam voverit, voto obligater.

5. An voti obligatio sit ex justitia. en vero potest circa voti obligationem, an dicenda sit aliquo modo justitiae, eo modo quo potest esse justitia ad Deum, an sit solius veritatis, vel possit esse utriusque rationis. Et ratio dubitandi est, quia votum solum est quaedam promissio simplex, seu pollicitatio Deo facta; at vero tota ratio promissionis, quoad obligationem ejus, est, ut fiat verum quod dictum est; ergo in hoc solo consistit obligatio voti. Minor probatur, primo ex D. Thom..d. art.3, q. 88, ubi eit, solvere promissa, ad fidelitatem pertinere; fidehtas antem non est nisi veritas, ut supponit in q. 80, et sentit in ecdem art.3, adducens Augustinum, dicentem, fidem (id est, fidelitatem ) dictam esse ex hoc, quod dicta fiunt. Et in his tantum principiis fundat obligationem; et eodem fere discursu utitur d. q. 189, art. 3; et q. 89, art. 7, dicit, obligationem juramenti promissorii ad hoc tendere, ut veritas dictorum adimpleatur; eadem autem ratio est de voto. Eamdem doctrinam coufirmat Cajetanus, 2. 2, q. 113, art. 1, uhbi docet debitum faciendi quod promissum est, per se ac formaliter ad veritatem pertinere, et ita sentit de promissione homini facta ; idem ergo erit de promissione facta Deo; nam quod locutio et opus ordinetur ad hanc vel illam personam, non variat rationem formalem pro- missionis aut veritatis, sed ad summum inducit majorem vel rminorem obligationem in illo ordine. Ratio addi potest, quia de ratione justitiae est, ut fundetur in jure alterius, ad quem est obligatio ejusdem justitiae ; sed votum, et in universum promissio non fundat obligationem suam in jure promissarii, sed in sola veritate, ac fidelitate promittentis ; ergo. Probatur minor, quia promissio nec supponit illud jusin alio, cum sit mere liberalis, nec dat illud, quia non est donatio de praesenti, sed sola promissio de futuro.

6. In contrarium vero est primo, quia obligatio voti est obligatio religionis; at religio est pars justitiae, quatenus ad Deum esse potest ; ergo. Secundo, quia alias obligatio non esset gravis seu legalis, sed esset levis seu moralis ; consequens est falsum, alias transgredi votum non esset ex suo genere peccatum mortale, quod esse omnino falsum, ostendemus in principio libri sequentis; ergo. Sequela patet, quia obligatio veritatis etiam respectu Dei non est gravis. Unde qui ficte et oretantum vovet, Deo mentitur, et nihilominus non peccat mortaliter; ergo idem esset in voto implendo, si ejus obligatio tantum esset cujusdam veritatis faciendae. Tertio, per votum acquiritur speciale jus Deo, et ideo ex parte Dei requiritur acceptatio ; nam ob hanc causam votum de re mala vel impertinente non obligat, quia Deus illam promissionem non acceptat; ergo signum est acquiri per votum Deo aliquod speciale jus. Nam veritas, quae consistit in sola conformitate factorum cum dictis, non pendet ex acceptatione alterius.

7. Secunda assertio : votum inducit obligationem fidelitatis ad Deum ac justitie. — Pro hujus dubii resolutione dico secundo : votum indueit obligationem fidelitatis ad Deum, quae in se et veritatem et cultum Deo debitum complectitur , et ideo et justitie ad Deum et veritatis dici potest. Primam principalem partem docet clare D. Thomas, locis citatis, quem in hoc omnes Theologi sequuntur. Et sumitur sufflicienter ex verbis illis Pauli : Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, ubi, nomine fidei, moralis fides, quae alias fidelitas dicitur, intelligitur, ut ex communt Patrum expositione data in superioribus constat. Et eamdem partem probant omnia adducta in ratione dubitandi priori loco posita. Nam implere promissionem, cuicumque fiat, ad fidelitatem erga illum spectat ; ergo obligatio ad promissionem implendam ex ea- dem fidelitate nascitur, cujus est talis actus implendi promissum ; nam unaquaeque virtus obligat ad actum suum, et unumquodque praeceptum tale est, qualis est materia in qua versatur, et qualis est ratio virtutis in qua fundatur. Secunda vero pars assertionis, quae est de veritate, sufficienter ostenditur ex adductis in eadem ratione dubitandi. Nam fidelitatis actus, qui est implere promissionem, est constitutivus veritatis quasi ex parte termini et mensurae ipsius veritatis. Sed obligatio voti ad hoc tendit, ut promissio Deo facta impleatur ; ergo ad hoc tendit, ut veritas observetur eo modo, quo implendo promissionem servatur, scilicet, ex parte termini et mensurae. Major (caetera enim clara sunt) declaratur, quia veritas formaliter est in dicto, seu promissione ipsa, quatenus conformitatem habet ad rem promissam , quam respicit ut terminum a quo mensuratur.

8. Confirmatur assertio Anania exemplo. — Potestque haec pars optime confirmari ex illis verbis Act. 5, ubi de Anania dicitur: Defraudavit de pretio agri; fraudem enim vocavit illam partis pretii occultationem, quae in violatione voti paupertatis, seu perfectionis evangelicae sequendae fiebat, et ideo paulo inferius dixit Petrus: Von es mentitus hominibus, sed Deo ; nam promittere aliquid Deo, et non servare, mentiri Deo est. Et ita exponit Gregorius, lib. 1, epist. 33, cap. Ananias, 11, q.1. Et significat Clemens, epist. 5, in cap. Dilectissimus, 129 , quaest. 1. Tradunt Hierony mus, epist. 8, ad Demet. ; Aug., serm. 25 de Verbis Apostoli, et serm. 12 de Diver., et lib. 2 de Mir. Sacrae Script. Et ibi expositores communiter, et alii Patres, quos ibi Lorin. indicat, cum Bellarm., lib. ? de Monach., cap. 20, qui bene ex contextu, et ex gravitate poenae id confirmant. Ex quo loco optime etiam comprobatur tertia pars assertionis, quia ideo Ananias dictus est mentiri Spiritui Sancto et Deo, quia mendacium fecit vel protulit, Spiritui Sancto injuriosum , et quasi perniciosum, quantum est ex parte frangentis votum ; ergo contraria obligatio voti respicit impletionem veritatis promissae , quatenus illa spectat ad reverentiam, et cultum Deo debitum. Declarari etiam hoc potest ex leg. 1 de Pollicitat., ubi dicitur, quando aliquis ob honorem promittit, teneri ex pollicitatione ; et in l. 3 dicitur: Jllud est constitutum, ut si ob honorem pollicitatio fuerit facta, quusi debitum ecigatur. Votum autem est pollicitatio facta Deo ob honorem et cultum ejus; ergo id quod voto promittitur, debitum Deo est per modum cultus, seu honoris.

9. Unde tandem explicari et confirmari potest ultima pars conclusionis. Nam obscurum videri potest , quomodo voti obligatio simul pertineat ad veritatem sustinendam, et ad cultum Deo reddendum, tanquam ex justitia debitnm, eo modo quo justitia ad Deum esse potest ; cum primum videatur ad virtutem veritatis seu fidelitatis pertinere, secundum autem ad virtutem religionis, quae sunt distinctae virtutes. Dicendum est ergo quod, sicut promissio de se abstrahit ab ea, quae fit Deo et homini, ita etiam veritas, quae in promissione servanda cernitur , commune quid est. Rursus in promissione, illa convenientia est quasi generica ; nam in illis membris honestates specie distinctae inveniuutur , quia prior ad religionem, posterior ad inferiorem virtutem spectat. Imo haec posterior potest ad plures virtutes pertinere ; nam promissio si fiat homini in honorem, pertinet ad observantiam ; si propter beneficium, pertinet ad gratitudinem ; si ex mera liberalitate, pertinet ad liberalitatem vel misericordiam, et interdum poterit etiam ad justitiam pertinere, si ipsamet promissio aliquo titulo justitiae debita sit. Unde servare veritatem in promissione implenda, quae fidelitas dicitur, officium est virtutis, non unius speciei, sed generis continents sub se plures species honestatis, juxta varios titulos, ex quibus officium illud debitum esse potest. Atque ita fidelitas distingui potest in fidelitatem ad Deum et ad homines: prior spectat ad cultum Dei ; secunda ad alias rationes societatis humanas, quae ulterius distingui potest in tidelitatem observantiae, gratitudinis, vel justitiae. Interdum vero debita esse potest ex solo titulo veritatis necessariae ad societatem humanam, et tunc pertinere censetur ad virtutem veritatis, juxta doctrinam D. Thomae , locis citatis, et 2. 2, q. 109, ar. 3, ad primum, et retinet fidelitatis nomen, quasi applicato generico nomine ad specificum membrum minus perfectum. Ita ergo obligatio voti includit obligationem servandi veritatem, quasi genericam rationem , quae per rationem cultus et reverentiae debita Deo contrahitur ad veritatem religiosam (ut sic dicam ); et sic haec obligatio simul est fidelitatis et religionis, quia ut fidelitas ad Deum religio est, sic gratiarum actio ad Deum religio simul est. Et quia religio est quodammodo justitia ad Deum, ideo haec obligatio justitiae etiam dici potest in sensu explicato.

10. Fit satis oppositae sententia. — Ad primam. — Neque huic resolutioni obstant rationes in utramque partem inductae. Prima enim principalis ratio, primo loco posita, procedit ex aequivocatione fidelitatis, ac si esset una in ordine ad Deum et hominem secundum rationem specificam, quod falsum est. Cum autem dicitur non variari rationem promissionis propter hoc quod fiat Deo vel homini, respondetur negando assumptum, quia quidquid sit de physica actione seu locutione intellectus aut oris, in ratione honesti actus distipctam specie rationem habent ; et in voluntate ipsa volitio se obhgandi Deo vel homini actus sunt specie distincti propter diversas honestates, quae in objectis inveniuntur. Unde obligatio ad Deum et hominem non solum differunt tanquam major et minor intra eamdem speciem, sed ut differentes in specie. Nam obligatio ad Deum sumit specificam rationem suam ex divina excellentia, ratione cujus debitum ejus alterius rationis est, ut supra tract. 1, libro primo, declaravimus. Et eodem modo licet veritas ipsa, physice spectata, quatenus est ad modum cujusdam relationis et conformitatis, possit esse ejusdem speciei, nihilominus debiium veritatis servandae, respectu unius et alterius, potest esse specie diversum ex diverso titulo, in quo fundatur, et hoc debitum attendunt virtutes, quae sunt ad alterum, ut dicto etiam loco declaratum est. Unde ad ultimam rationem in illo priori membro positam respondeo, illam habere locum in promissione alteri homini facta ex sola libertate et voluntate, in praesenti vero non recte applicari. Quia Deo debitus est honor et reverentia ex intrinseco et naturali jure. Et licet hoc debitum ex sola rei natura non determinetur ad hunc actum, verbi gratia, castitatem, quae voto promitti potest, tamen postquam promissa est Deo, eo ipso iliud divinum jus requirit illum determinatum actum, tanquam necessarium ad servandam divinam reverentiam. Itaque non homo confert Deo jus, proprie loquendo, sed quasi determinat materiam illius cultus, eam promittendo, et illam determinationer Deus acceptat , et sic resultat tale debitum.

11. Ad primum pro alia sententia. — Ad primum alterius partis, concedimus totum. Ad secundum negatur sequela, de qua dicemus libro sequenti. Ad probationem autem sequelae dicitur, falsum omnino esse, non esse gravem obligationem servandi veritatem in factis et dictis cum Deo ipso, quia menuri Deo, ex genere suo est peccatum gravissimum, esto mentiri homini non ita grave censeatur. Quam differentiam satis profecto insinuavit Petrus, dicens : Non es mentitus hominibus, sed Dec. Et ratio est clara, quia mentiri Deo, contra reverentiam illi debitam est, imo quemdam ejus contemptum includit, upde in re gravi peccatum mortale est, atque adeo ex genere suo est tale. Neque instantia de illo, qui fictc vovet, est accommodata, quia ille, qui sic mentitur, non Deo, sed hominibus mentitur ; imo ideo sic fingit coram hominibus, ne Deo ipsi mentiri cogatur, ut infra libro quinto latius explicabo. In tertio argumento petitur difficultas de acceptatione voti, quae in sequenti capite commodius tractabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1