Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum in voti obligatione dei acceptatio intercedat?

CAPUT II. UTRUM IN VOTI OBLIGATIONE DEI ACCEPTATIO INTERCEDAT?

l. Aliquorum opinatio in hac materia.— EHacluditur praedicta sententia. — Aliqui existimant hujusmodi acceptationem neque necessariam esse, neque possibitem. Non quidem necessariam, quia votum npon est pactum cum Deo, sed pura pollicitatio; nec vero esse possibilem, quia acceptatio dicit motum animi, qui in Deum cadere non potest, quia Deus non est capax accidentis seu mutationis. Ita docuit ex Hipa, et Jacobo Nigro, Barbosa, in Rubri., ff. Solut. matrimon., in 2 p., n. 93, et in L. 1, p- 3, n. 18. Quod si objiciatur, quia sequitur votum non inducere obligationem, quia sola pollicitatio non acceptata non obligat, L. 1 et 3, ff. de Pollicitat., respondet hoc esse singulare in voto, ut obliget efficaciter, juxta L. 2, eod., licet sit tantum po licitatio. ut appellatur in c. Scimus, 12, q. 1, uhi Glossa notat, ex nuda pollicitatione, quae fit Deo, oriri obligationem, et sequitur Praeposit. ibi.

2. Occluditur effugium. —Sed haec sententia falsa est, nam acceptatio Dei in voto possibilis est et necessaria. Primum constat refutando contrarium fundamentum, quod sine dubio theologicum non est. Nam acceptatio non est aliter motus animi, quam intellectio, visio, complacentia etamor; certum est autem Deum intelligere et videre nostros actus, cum fiunt, et complacere in illis, si boni sint, sine accidente, aut mutatione sui ; eodem ergo modo potest acceptare. Imo acceptare nihil aliud est quam complacere in tali actu, et velle illum et de illo gaudere. Unde nihil est frequentius in ore Theologorum, quam Deum acceptare hominum moerita, et haec manere semper in acceptatione divina. Imo in Scriptura etiam frequentissimum est, aliud esse acceptum vel non acceptum, acceptabile vel non acceptabile Deo. Unde Psalm. 50 dicitur: Tunc acceptabis sacrificium justitie. Cur ergo non acceptabit sacrificium voti? Tandem argumentor ad hominem; quia si votum non posset acceptari a Deo, etiam traditio vel donatio non posset acceptari, quia etiam requirit motum animi ; consequens autem est falsum, et contra eosdem auctores. Dicunt tamen Deum acceptare posse per hominem, non tamen per seipsum, et ita priori modo acceptare interdum donationem, seu traditionem illi factam. Sed contra: nam unus homo non acceptat nomine alterius, nisi interveniente consensu principalis; ergo ut homo acceptet nomine Dei, necessarius est consensus Dei; at vero ille consensus est quidam animi motus; ergo juxta illorum argumentationem non potest cadere in Deum. Velsiille potest cadere in Deum sine novo accidente, vel mutatione ulla, etiam poterit cadere immediatus consensus in promissionem sihi factam sine mutatione. TItaque non potest dubitari de possibilitate. Cur autem Deus non acceptet immediate per seipsum donationes, seu traditiones quae illi fiunt, infra tractando de voto solemni a nobis explicabitur.

3. Ostenditur acceptationem esse in voto necessarium. —Secundum autem, scilicet, acceptationem esse in voto necessariam, probatur, quia de ratione promissionis, cuicumque fiat, est, ut includat conditionem, si res promissa promissario placuerit ; nam si displiceat, non tenet promissio, et hac ratione omnis promissio, etiam jurata, desinit obligare ad arbitrium promissarii, quia ratione conditionis inclusa pendet a voluntate ejus, ut supra materia de juramento saepe dictum est. Ergo etiam votum, quatenus promissio est, hanc includit conditionem; ergo ut votum obliget, necesssaria est acceptatio ex parte Dei. Probatur consequentia, quia promissio conditionata non obligat, quamdiu conditio ronest impleta, et ideo pollicitatio facta homini absenti non obligat, saltem quoad rem promissam, donec alter sciat et acceptet; ita ergo non obligabit pollicitatio ad Deum, si Deus illam non acceptet. Et quamvis vera esset opinio dicentium, pollicitationem, homini absenti factam, ohligare saltem ad non retrocedendum, donec alteri notificetur, et ille possit consentire, vel dissentire, hoc non habebit locum in Deo, quia ille non est absens, sed statim agnoscit nostra vota; unde si statim non acceptat, nec spectanda est revelatio acceptationis. Necesse est ergo dicere, Deum acceptare votum, quoties tale est ut obligare possit. De qua acceptatione satis nobis constat per Scripturas; tum quia ipse revelavit se velle ut talia vota impleantur, illa enim voluntas est acceptatio voti ; tum etiam quia vota obligantia semper sunt de meliori bono, et de consiliis, et ipsa etiam vota sunt in consilio; scimus autem ex fide, opera consili accepta esse Deo, et ita votum acceptari a Deo. Et hanc doctrinam supponunt omnes Theologi. Imo D. Thomas, quaest. 88, art. 2, ait: Vana esset promissio, si aliquis alicui promitteret id quod ei non esset acceptum, et loquitur de promissione, ut votum includit; nam inde infert, necessarium esse, ut voti materia sit Deo accepta.

4. Non esse pollicitationem puram votum Deo factum.—Ex quibus infero, votum, ut fit Deo, non esse pollicitationem puram, qualis definitur in l.3, ff. de Pollicit., quod sit offerenLis solius promissum, sed esse per modum pacti cum Deo; nam includit consensum ejus, et acceptationem , et ita consummatur ratio pacti, supposita voluntate voventis: IVam pactum est duorum consensus et conventio, ut dicitur in eadem I. 3, et in l. 1, ff. de Pactis. Upi Fortun. id explicat in votis, n. 12, et attigit breviter Panor., in cap. Za parte, de Censib., Not. 1, dicens, votum fieri Deo, quia ubique praesens est, et inteiligitur illud recipere, et ideo efficaciter obligare. Sentit ergo in voto intercedere pactum cum Deo. Imo addere possumus esse pactum non omnino nudum, sed vestitum auctoritate divina, etideo merito nonsolum petere obligationem, sed etiam dare actionem, ut possit per Ecclesiam quis cogi ad votum implendum. Si enim promissio humana jurata vestita dicitur , et non nuda , et ideo actio nem dare, magis id dici poterit de voto, quod fortius vinculum est, et eminenter continet promissionem hominis, et divinam auctoritatem et acceptationem. Propter quod loquens de voto dixit Ambrosius, lib. 9 in Luc., circa cap. 20: Major est contractus fidei, quam pecunie.

5. Explicatur cap. Scimus. —Neque contra hoc obstat cap. Scimus, 12, q. 1, vbi votum pollicitatio vocatur ; responderi enim potest, ibi esse sermonem de voto reali, quo fideles, volentes vitam communem agere, vovebant sua bona ecclesiis ; hoc autem votum , licet respectu Dei sit pactum, respectu Ecclesiae est pollicitatio, et idem est de voto dandi pauperi eleemosy nam. Et hanc interpretationem indicavit Panorm. supra; infert enim inde, ex simplici pollicitatione facta Ecclesiae posse aliquem compelli ad executionem, quia est votum : et ad hoc allegat dictum c. S'cimus, cum Gloss. At vero in illo textu satis explicatur pollicitationem illam Deo fieri; nam statim subdit : Quod Donino est pollicitus, fideliter custodiat. Quare dicc non esse vim faciendam in verbo pollicitandi vel pollicitationis ; nam saepe confunduntur cum verbo promittendi et promissionis, et in rigore latino idem sigbi ficant. Et in communi usu saepe dicitur nuda promissio vel pollicitatio , etiamsi acceptata sit, et ita existimo sumi in illo textu pro promissione, nec esse aliquod mysterium in vocabulo. Nec denique contra necessitatem acceptationis obstat tertia objectio supra facta, quia veritas promissionis est conditionata, si promissario placuerit promissum, et ideo, ut impleri debeat, conditionis implementum, atque adeo acceptatio necessaria est. Quomodo autem, illa posita, speciale jus Deo acquiratur, jam explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2