Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Quam gravis sit obligatio voti.

CAPUT III. QUAM GRAVIS SIT OBLIGATIO VOTI.

1. Voti obligationem gravem esse ostenditur. — Primo certum est, hanc voti obligationem ex suogenere gravem esse. Probatur. quia haec obligatio nascitur ex illo praecepto divino ac naturali: Medde Domino vota tua; hoc autem praeceptum gravissimum est ex suo genere. Tum quia pertinet ad primum vel secundum praeceptum primae Tabulae, ut infra dicemus; tum etiam quia pertinet ad gravem virtutem, ut est religio, et de se habet gravem materiam, ut est divinus honor, et fidelitas illi debita. Denique illa obligatio gravis dicitur, in cujus transgressione divina charitas violatur et peccatum mortale committitur; sed ita fit in transgressione voti: ergo. Minor probabitur late libro sequenti, c. 2, nam gravitas obligationis et gravitas transgressionis quasi correlative se habent, et ibi utramque ex professo confirmabimus.

2. Unde colligatur gravitas obligationis in voto. — Secundo certum est, ex natura rei loquendo, tunc maxime hanc obligationem esse gravem, quando est de actu seu materia gravi. Hoc constat ex generali regula legum ; tunc enim graviter obligant in re ipsa, et in particulari, quando simpliciter feruntur circa materiam gravem; et similiter peccatum, quod est mortale ex genere, tunc in re seu in individuo tale est, quando versatur circa materiam gravem. Idem ergo est cum proportione in hac voti obligatione, et idem dicemus postea de voti transgressione. Hic vero statim occurrebat interrogandum, an haec obligatio sit gravis in omni materia, sive totali, sive partiali, cujuscumque qualitatis sit, vel quomodo discernenda sit ejus gravitas ex parte materiae; sed haec tractabuntur commodius in sequenti libro, ubi videbimus, an transgressio voti in levi materia peccatum mortale sit. Hic ergo solum per aliquas comparationes inquiri potest, quam gravis sit haec voti obligatio. Una est, an sit major quam obligatio juramenti, sed tractata est in tract. 5, lib. 2, c. 3.

3. An voti obligatio sit major quam precepti divini aut humani.—A liquorum hac de re sententia pro negativa parte. — Alia ergo compatio est voti ad legem, an, scilicet, obligatio voti major sit, quam obligatio praecepti divini, vel humani. Et nut possit comparatio procedere, debet fieri circa eamdem materiam, et per se loquendo ex vi talium vinculorum. Nam si comparatio fiat absolute, vel in diversis materiis, nihil certum responderi potest; quia obligatio credendi res fidei, vel amandi Deum super omnia, major est quam obligatio servandi votum castitatis; et e converso votum castitatis magis obligat quam praeceptum jejunandi, verbi gratia, vel quid simile. Debet ergo comparatio fieri in eadem materia, ut verbi gratia, inter votum jejunandi, et praeceptum Ecclesiasticum de eodem actu, quod illorum magis obliget ; idem de praecepto naturali, et voto dandi eleemosynam. Quam comparationem attigit Gerson, 3 part., tract. de Statu perfect., Alphab. 67, littera S. Et praefert obligationem praecepti, praesertim divini. Idem tenet Augustinus, in Moralibus, c. 9. et fine, ubi dicit obligationem divini praecepti, atque etiam ecclesiastici, superare obligationem voti, cujus nullam rationem adducit, sed supponit deteriorem esse transgressionem praecepti quam voti, in quo est esdem difficultas, et eadem ratio desideratur. Ratio ergo esse potest, quia cirea eamdem materiam magis videtur obligare major potestas et superior voluntas ; sed praeceptum est a voluntate superiorum votum a propria; ergo magis obligat praeceptum.

4. Idem sentit Soto, lib. 7 de Just., quaest. secunda, artic. 1, in corp., ubi a legis obligatione ad obligationem voti argumentatur, quod sicut prior non est gravis in materia levi, ita nec posterior. Et ut hanc consequentiam probet, adjungit : Cum votum sit quadam privata lev, non aliter obligare posse, quam si lem esset ab Fcclesia vel a Deo ipso posita. Imo wrgentior videtur legis necessitas, quam voti. Idem sentit Cordub., in Sum., q. 188, qui solum negative loquitur, dicens, votum non plus obligare, quam obliget lex a Deo vel Ecclesia in eadem materia posita. Eamdem vero quaestionem obiter attingens Alberic., tract. de Statutis, lib. 2, q. 198, n. 9, absolute dicit, votum magis esse obligatorium, quam superioris statutum. Argumento (inquit) c. Quia bona, 11, q. 1, et quia quacumque possunt praecipi secundum naturam possunt voveri, et non e contra; sicut dixit Ambrosius, in exhortatione ad Virg., integritatem virginum rem esse magis consilii quam praecepti, c. Integritas, 32, q. 1.

5. Excluditur prima sententia universaliter sumpta. — Prior vero sententia non videtur posse universaliter defendi, nec habere firmum fundamentum. Primum patet, quia saepe lex naturalis obligat circa materiam aliquam tantum sub veniali, et votum cirea eamdem obligabit sub mortali, ut Soto eodem loco fatetur. Ut, verbi gratia, ludere decem aureos in tali persona ex vi legis naturalis potest esse tantum veniale peccatum, et tamen si votum fiat non ludendi in tanta quantitate, obligabit sub mortali, extra omnem controversiam. Et similia exempla erunt facilia. Igitur potest votum inducere obligationem sub mortali, ubi lex naturalis solum sub veniali illam imponebat. Ergo eadem ratione, licet lex naturalis in aliqua materia imponat obligationem sub mortali, poterit votum majorem inducere; est enim eadem ratio. Quod si hoc invenimus in lege naturali, eadem ratione inveniri poterit in lege positiva, tam divina quam humana. hatio autem a priori reddi potest, quia obligatio legis tam naturalis, quam positivae, est accommodata materiae, et ideo saepe pertinet ad inferiorem virtutem, ut temperantiae, verbi gratia ; votum autem addit obligationem altioris rationis, nimirum religionis, quae ex suo genere major est, quam obligatio inferioris virtutis. Et hac ratione, si quis habeat votum jejunandi in vigilia Assumptionis, verbi gratia, si non jejunet, cum duo peccata committat, gravius videtur pec- care contra votum quam contra praeceptum, quia prius peccatum est contra religionem, et contra fidelitatem debitam Deo formaliter ac specifice ; posterius autem peccatum est contra temperantiam formaliter, contra obedientiam autem est tantum materialiter et generice, quod etiam habet peccatum contra votum.

6. Unde etiam deficere videtur fundamentum prioris sententiae ; pam, licet votum dicatur lex, est per quamdam imitationem, non per proprietatem et veritatem, quia obligatio voti, licet ab ipso criginem habeat tanquam a constituente (ut sic dicam) proximam materiam naturalis praecepti, proxime tamen obligatio in conscientia est a lege divina, et naturali, praecipiente solvere Deo promissa, quod etiam praecipit Ecclesia; ergo simpliciter potest esse major. Nam quod illud praeceptum servandi vota tale sit, ut non applicetur nec obliget, nisi interveniente prius voluntate hominis volentis vovere, hoc non obstat, quin posita illa promissione hominis, obligatio illius praecepti sit major quam alia, qua homini imponitur sine praevia aliqua voluntate ejus, quia, posita illa voluntate hominis, et facta tali mutatione in materia, potest illa esse capax melioris obligationis. Ut ego non teneor alteri ex justitia dare eleemosynam, et possum teneri ex praecepto misericordiae, et tamen si promisi ex vero pacto, teneor ex justitia, quae major est quam misericordia, etiamsi ad illam voluntas libera promittendi supponatur. Et si addatur juramentum, erit major obligatio, licet juramentum etiam voluntarium sit; ergo idem esse poterit in voto.

7. Neque etiam probatur regula generalis opposita primae sententie. — Propter haec ergo non censeo posse illam regulam generalem assignari, ut circa eamdem materiam plus obliget praeceptum Eecclesiae, vel etiam Dei, quam votum. Et ob eamdem causam non soleo uti illa argumentandi ratione a lege ad votum, quasi supponendo non esse majorem obligationem voti quam legis, quia revera non semper ita est, et ita argumentatio non potest esse solida et formalis. Addo vero, nec etiam contrariam regulam posse esse generalem, ut magis obliget votum circa eamdem materiam, quam praeceptum ; nam, licet quis voveat non apostatare a fide, vel non sacrificare idolo, magis obligat ipsum praeceptum fi - dei, vel latriae soli Deo debitae, ad non recedendum a fide, vel non colenda idola, quam votum, quia est obligatio altioris virtutis, vel rationis. Neque etiamsi comparatio fiat cum lege humana, vel cum statuto, apparet sufficiens ratio, ut generalem sententiam proferamus, magis obligare votum quam statutum, cum major sit obedientia quam victima, et per statutum potest aliquando praecipl actus sub ratione virtutis aequalis, et cum majori potestate. Nec motiva Alberici sunt alicujus momenti. Nam cap. Qui bona, nihil de praesenti comparatione continet, sed solum de constantia in bonis propositis habenda, et de voti obligatione. Quod vero omnis materia praecepti sit etiam materia voti, et non e contrario, solum probat obligationem voti extensive esse majorem, id est, ad plura extendi, quod ex eo provenit, quod magis voluntarie suscipitur, non ex eo quod intensive major sit.

8. Quando est major obligatio preecepti , quam voti. — lgitur distinctione opus est, quae ex honestate actus praecepti sumenda videtur; nam si actus secundum se, et praeceptum, quod de illo datur, sit altioris virtutis et honestatis quam votum, tunc major erit obligatio praecepti ex suo genere quam voti, et ita praecepta fidei, spei et charitatis ex suo genere magis obligant, quam vota de eisdem actibus, quando, videlicet, simul cadunt in eumdem actum ; nam votum fieri potest etiam de actibus non praeceptis talium virtutum, et tunc nulla est comparatioc respectu ejusdem actus; potest tamen esse inter diversos actus, ut, verhi gratia, inter actum amoris Dei, quihic et tunc cadit sub praeceptum charitatis, et similem actum amoris non praeceptum. neque debitum, nisi ratione voti. Nam tunc priorem omissionem censeo esse graviorem, et consequenter etiam obligationem. quia est de eadem materia, et sub altiori ratione ; altior enim est ratio et necessitas, quae ex ipsamet charitate nascitur, quam quae oritur ex voto. Et idem dico de fide et spe.

9. Quando est major obligatio vot? quan praecepti. — At vero si materia voti sit inferioris rationis , et consequenter praceptum pertineat ad virtutem aliquam inferiorem religione, ut ad temperantiam, misericordiam, etc., existimo per se et ex suo genere esse majorem obligationem voti, quam sit obligatio praecepti positivi, vel naturalis. Nam illa accommodatur tali materiae, et manet sub inferiori virtute. Ut in actu temperantiae major est obligatio, quae nascitur ex respectu ad honorem Deo debitum, quam quae nascitur ex respectu ad mediocritatein temperantiae, et sic de aliis. Et hoc mihi probant rationes factae. Solum in hoc adverto interdum praeferri obligationem justitiae obligationi voti, non quia major sit, sed quia materia obnoxia obligationi justiuae sit incapax obligationis voti sibi repugnaniis, quia Deus non vult sibi offerri de alienis bonis, nec vult colicum injuria proximi. Supposita autem debita materia voti, ejusque obligatione, major sinedubio est ex suo genere quam obligatio justitiae, propter rationem factam, et quia praecepta justitiae saepe non obligant, nisi praecedente aliquo consensu voluntatis humana, in quo quamdam habent convenientiam cum obligatione voti, et in reliquis sunt inferiora ; ut si quis promisit dotem virgini pauperi cum obligatione justitiae, et vovit Deo promissum illud implere, magis ex voto, quam ex promissione humana obligatur.

10. Queenam sit major obligatio, voti an preecepti, quando sunt in caden virtute religionis. —benique saepe contingit ut materia voti secundum se spectet ad virtutem religionis, et cadat sub praeceptum ejus, ut patet in voto audiendi Missam in die festo, vel communicandi in Paschate. Et tunc regulariter fortasse.major est obhgatio praecepti. Tamen etiam tunc censeo esse expendendam materiae gravitatem: nam in illo ordine quaedam sunt praecepta gra vissima, ut suscipiendi baptismum et eucharistiam, et similia: et de his censeo gravius obligare quam vota de iisdem actibus; alia vero sunt praecepta religionis, quae non continent tam gravem Deicultum et honorem, sicut in servanda Deo fidelitate invenitur, et in his esse poterit major obligatio voti quam praecepu. Lt in praecepto attente orandi, magis obligabit votum, si de recitando sit factum, quam naturale praeceptum religionis ; nam si quis orans ex voto non attendat, peccabit mortaliter in aliqua materia in qua ex vi naturalis praecepti recitare sine attentione esset tantum veniale peccatum. Interdum vero censeo esse incertum excessum ; ut in onere recitandi officium canonicum ex voto, vel ex praecepto religionis, aut justtiae, ut in beneficiato, non est facile discernere quae obligatio sit major; licet extensive constet augeri obligationem, quando plures ex his titulis conjunguntur, et in obligatione restituendi obligationem justitiae superare. Sed de hac comparatione haec videntur suffticere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3