Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum obligatio voti ex intentione voventis possit non esse proportionata materia ejusdem voti?

CAPUT IV. UTRUM OBLIGATIO VOTI EX INTENTIONE VOVENTIS POSSIT NON ESSE PROPORTIONATA MATERIA EJUSDEM VOTI?

1. In hoc puncto duae possunt fieri comparationes: prima ac praecipua est, utrum votum in materia gravi possit leviter seu sub veniali obligare, quia vovens non vult amplius obligari; secunda est, an e converso possit vovens efficaciter se obligare graviter, seu sub mortali, in materia levi, quae de se ad talem obligationem non sufficeret. Hic de priori puncto praecipue tractamus ; in fine vero aliquid de secundo attingemus.

2. An votum in materia gravi possit tantumn sub veniali obligare ? — Prima sententia. — In prima ergo parte duae sunt opiniones. Prima dicit esse hoc in voventis potestate ; nam. licet quis votum faciat de servanda castitate, si faciat cum hac limitatione, quod non intendit se obligare nisi sub veniali culpa, votum non gravius obligabit. Pro hac sententia referri possunt omnes, qui de lege ita sentiunt, nam de lege ad votum optimum sumitur argumentum ; ita vero de lege sentiunt Castro, lib. 1 de Leg. poen., c. 5, docum. 4;et Navar., in Manu., c. 23, num. 49, et alii. In terminis vero de voto id tradit Sanc., lib. 1 de Spons., disp. 9, dub. 1, n. 6, et satis indicat non invenisse alios auctores, quia solum inducit Henr., eo quod lib. 1 de Poenit., c. 21, n. B, dixerit posse fieri votum non obligans ad culpam, sed ad solam poenam, ex intentione voventis. Ex quo potest prima ratio confici, nam si vovens intendat non se obligare ad culpam, sed ad solam poenam, id efficaciter facit ; ergo si intendat se obligare ad venialem culpam, et non ad mortalem, id faciet efficacius, quia facilius videtur minuere culpam, quam omnino auferre, et commutare in poenam. Secundo , legislator potest imperare in materia gravi, obligando tantum sub veniali pro suo arbitrio et intentione ; sed votum est quaedam lex privata ; ergo idem poterit facere vovens, duni sibi talem legem imponit. Tertio, licet obligatio sit de essentia voti, vel inseparabilis ab illo, tamen obligatio sub mortali non est de essentia, neque est cur sit omnino inseparabilis ; ergo per intentionem voventis poterit minui illa obligatio.

3. Secunda sententia. — Secunda opinio est, si materia voti est capax obligationis sub mor- tali, non esse in potestate voventis verum votum emittere, et sua intentione illud limitare, ut ad veniale obliget, et non ad mortale. Ita sentit Soto, lib. 7 de Just., q. 2, a. 1, incorporis fine, sic enim ait : /Von est invoventis arbitrio situm, sub reatu se mortali aut veniali obligare, sed culpe qualitas ev quantitate et necessitate objecti perpendenda est. Idem sentit Cordub., in Summ. Hispana, quaest. 188, in puneto 1. Clarius loquitur Vasquez, 1. 2, disp. 158, c. 4, num. 34, ubi hoc late docet de lege, et inde infert idem de juramento et voto. Ratio hujus sententiae videtur esse , quia licet in voluntate voventis sit promittere vel non promittere talem rem, tamen facta promissione, non est in potestate illius obligatio, nec nascitur proprie ex ipsius voluntate, sed ex illa lege divina ac naturali: Redde Domino vota tua. Sed illa lex obligat graviter ex genere suo; ergo in materia gravi necessario obligat graviter, et sub mortali; unde sicut non est in potestate voventis, stante voto, limitare legem illam, ita non est in ejus facultate facere ut illa obligatio non sit sub mortali. Unde argumentor secundo : quia vel votum, factum cum illa intentione, est verum votum, vel non. Si est verum votum, regulandum est quoad obligationem per illam legem divinam, et non per aliam intentionem voventis ; si autem non est verum votum, nullam inducet obligationem, sed erit alius actus imperfectus , et extra quaestionem quam tractamus.

4. Tertio : non est in potestate jurantis promissionem gravem velle jurare, et non graviter obligari, etiamsi velit ; ergo nec est in potestate voventis quippiam simile, servata proportione. Quarto, non est in potestate voventis nolle obligari , ut in superioribus ostensum est ; ergo neque est in ejus potestate minus obligari, quam votum natura sua postulet. Patet consequentia, quia sicut obligatio est intrinseca voto, ita talis ac tanta obligatio tali ac tanto voto. Confirmatur, quia si vovens simpheiter velit promittere Deo talem rem gravem, nullam faciendo reflexionem, nec formalem intentionem de obligatione ad veniale vel ad mortale, manet obligatus ad mortale, secundum omnes; ergo signum est talem obligationem in tali gradu , sequi ex tali promissione ex ipsa divina lege et naturali ; ergo non potest per hominem diminui. Quinto, quia alias esset in potestate hominis facere votum castitatis , et solum obligari ad veniale ; imo et facere votum solemne cum intentione se obligandi tantum ad veniale, et contrahere sponsalia cum simili intentione, et sic de aliis contractibus, etiam de ipso matrimonio, et in omnibus solum obligari ad veniale ; haec autem omnia sunt plane absurda, et contra Ecclesiae intentionem ; ergo.

5. Prima assertio : qui vovet, et non habet intentionem se obligandi ad peccatum mortale, non manet ita obligatus. —BEvasio. —Ut declarem quid in hac re sentiam, dico primo: si quis, cum vovet, habet intentionem non se obligandi sub peccato mortali, non ita obligatur. In hoc sentio cum priori sententia. Et idem sentio de praecepto dato a superiore cum eadem intentione in quacuraque materia, ut in materia de Legibus dicam, et argumentum inde factum videtur esse efficax. Posset tamen responderi, non esse omnino eamdem rationem, quia magis divina ac naturalis est obligatio voti, quam iegis humanae, quia in lege humana obligatio iu conscientia immediate est ab illa, et a voluntate superioris, quae est immediata ratio obligationis; quia obligatio legis humanae positiva est, non naturalis, nisi remote et in radice; at vero obligatio voti, licet supponat voluntatem hominis, nihilominus, quatenus est obligatio in conscientia, immediate est ab ipso jure divino, quia homo non habet jurisdictionem in se ipsum, sicut Praelatus habet in subditum; sed habet homo potestatem quasi donandi se, vel res aut actiones suas ; promisssio enim est quaedam veluti inchoata donatio. Nam, ut dixit D. Thomas, d. q. 88, art. 5 ad 2: Qui promittit, in quantum se obligat ad dandum, jam quodamodo dat. Supposita vero promissione, quae est quid facti, ut sic dicam, jus ipsum naturale obligat in conscientia ad votum implendum, et ideo minus videtur posse hanc obligationem per voluntatem voventis limitari. Sed nihilominus quoad negationem illam non se obligandi ad mortale, videtur esse eadem ratio. Primo, quia obligatio voti saltem in hoc convenit cum obligatione legis humanae, quod utraque introducitur per voluntatem hominis; ergo tam impossibile est in voto quam in lege, ut obliget contra intentionem voventis; ergo si vovens intendit non se obligare ad mortale, obligari non potest per votum. Unde, licet in voto distingui possit quasi obligatio facti ex parte voluntatis propriae, et obligatio juris ex naturali lege, nihilominus haec posterior supponit primam; ergo si homo de facto non vult ita graviter obligari, non potest jus naturale per seipsum immediate illum obligare. Denique hic etiam habet locum illud axioma: Actus agentium non operantur ultra intentionem eorum; sed haec obligatio voti est ex morali actu hominis; ergo non potest excedere intentionem ejus.

6. Secundo ac praecipue argumentor in hunc modum; quia vel est possibile vovere in tali materia, non se obligando sub mortali, vel id est impossibile homini. Si primum est possibile, ergo tunc maxime fiet, quando vovens intendit utrumque, et expresse ponit illam limitationem in voto suo, quia sicut votum est homini voluntarium, ita conditiones possibiles, in quibus potest recipere variationem, ex ejus intentione pendent, ut in simili dixit D. Thomas, d. q. 88, art. 3, ad 3. Neque ille modus voti, si possibilis est, aliter potest reduci ad actum, quam per hominis voluntatem et intentionem, et ita habemus quod intendimus. Si vero dicatur secundum, scilicet, talem modum voti esse impossibilem (quo magis tendunt rationes secundae sententiae), sic etiam sequitur ex tali modo vovendi non sequi obligationem ad mortale, quia cum illa intentione non fit verum votum. Probatur hoc, quia qui sic vovet, solum intendit circa talem materiam facere vctum obligans ad veniale, et non ad mortale ; sed tale votum est impossibile, ut dicitur; ergo intendit votum impossibile ; ergo nihil facit, et consequenter neque obligationem inducit. Confirmatur, quia si quis voveat animo et intentione non se obligandi, non obligatur, quia re vera non vovet, sed voce tantum, uia intendit votum non obligans, quod repugnat, et non est votum, ut in primo libro dictum est; ergo qui similiter tale votum facere intendit, dummodo non obliget ad mortale, vult votum impossibile, vel sub conditione impossibili, et consequenter non vovet. Et tandem explicatur, quia vel vovens scit conditionem talis voti in tali materia, quae est, ut si vere fiat, necessario obligaturum sit ad mortale; vel talem conditionem ignorat, et putat, manente voto, esse ab illo separabilem obligationem, cum tamen id sit impossibile, ut supponitur. In priori casu, impossibile est simul conjungi voluntatem sic vovendi cum absoluta intentione non se obligandi juxta conditionem talis voti, quia illae voluptates sunt contrariae, et de objectis involventibus contradictionem ; ergo, seclusa ignorantia, non possunt simul conjungi. Si autem ignorantia intervenit, illamet impedit ne quis obligetur contra voluntatem suam ; tum quia ignoran- tia causat involuntarium, praesertim quando est de conditione adeo substantiali ; tum etiam quia illa voluntas non se obligandi ad mortale est aeque absoluta ac altera voluntas promittendi; ergo aeque resistet, ne votum validum et sic obligans fiat. (ui discursus ex dictis in lib. 1, c. 3, locupletari et urgeri potest.

7. Secunda assertio: votum factum de re gravi cum intentione non se obligandi sub mortali, incalidum esse probabilz est.—bico secundo: non est improbabile, votum factum de re gravi cum intentione non se obligandi sub mortali culpa, prorsus invalidum esse, ac subinde nihil obligare in conscientia; probabilius tamen est esse aliquale votum inducens obligationem sub veniali, juxta intentionem voventis. Non invenio priorem partem expresse assertam ab aliquo auctore ; nam qui admittunt tale votum non obligare ad mortale, fatentur obligare sub veniali, si vovens id etiam non excludat expresse. Alii vero, qui putant non posse obligare tantum ad veniale, fatentur esse validum, et obligare ad mortale. Nihilominus si ponderetur praecipuum fundamentum posterioris sententiae, solum tendit ad persuadendam illam partem negativam, scilicet, illud votum non posse obligare ad veniale tantum, non tamen probat alteram affirmativam, quam supponit, scilicet, illud votum esse validum, et consequenter habere perfectam et integram vim obligandi. Probatur ergo haec pars primo ab inconvenienti, quia si illud est verum votum, obligahit, quantum votum in tali materia obligare potest, propter fundamentum secundae opinionis, quia votum est quasi naturale agens, quod agit quantum potest ; nam obligat in virtute divipnae ac naturalis legis. Consequens autem est falsum, ut ostensum est, quia non potest obligare ultra intentionem voventis; ergo oportet fateri non esse verum votum; est ergo invalidum; ergo nullam inducit obligationem. Secundo argumentor applicando discursum nuper factum: quia in tentio vovendi et non se obligandi est de re impossibili, et ideo nihil facit, juxta dicta libro primo, capite tertio; ergo intentio vovendi rem gravem. et non se obligandi graviter est de re impossibili, quia eamdem proportionem servat ; ergo eadem ratione nihil operatur; ergo tale votum non est votum, et consequenter nullam obligationem etiam venialem inducit. Et declaratur, ac confirmatur tertio: nam si votum sic factum validum est, confero illud cum voto facto ab alio in simi- li materia cum intentione absoluta se obligandi juxta exigentiam materiae, et quaero an illa duo vota sint ejusdem rationis et perfectionis in esse voti. Nam si hoc affirmetur, impossibile videtur intelligere, quod non inducant aeque graves obligationes, quia supposito esse voti, obligatio paturaliter sequitur, et divina est, et proceduut rationes secundae opinis. Dicere autem vota illa esse vera vota, et ejusdem materiae, et habere aut diversitatem, aut inaequalitatem in esse voti, non videtur intelligibile ; ergo magis consequenter dicitur votum unum esse validum, et non aliud, et consequenter alterum indebita intentione factum ad nihi! obligare.

8. Probalilius est esse aliquale votum obligans sub veniali ea intentione vocentis. — Nihilominus contrarium censeo probabilius, ut in posteriori parte assertionis dixi. Quam probant imprimis rationes prioris sententiae. Nam in legislatore probabilius mihi est, posse ferre legem in materia gravi, quae ex intentione ejus non obliget ad mortale, et nihilominus sit valida lex, et obliget ad veniale, ut suo loco, Deo dante, ostendam ; aequiparatio autem voti ad legem in hoc valida est, ut dixi, et statim amplbius explicabo. Secundo, idem suadet ratio de voto pure poenali, de quo in fine hujus puncti aliqua dicam. Tertio, probatur explicando rem ipsam ; nam essentia voti perficitur voluntate se obligandi Deo, ita ut vel in illa consistat, vel in insinuatione et locutione illius (nam haec differentia parum ad praesens refert) ; sed obligatio, quantum ex se est, recipit magis et minus; ergo et voluntas se obligandi recipiet etiam magis et minus ; ergo et votum ipsum potest recipere magis et minus, et esse validum utrumque in suo gradu.

9. Dicetur fortasse quod, licet obligatio absolute spectata possit esse major et minor, id est, ad veniale vel mortale, tamen obligatio voti in tali materia, id est, gravi, non recipit magis et minus, et necessario est tania et tam gravis, pro materiae qualitate. Sed contra, nam hoc gratis assumitur ; rationes enim secundae sententiae hoc non probant, ut videbimus, sed id tacite supponunt sine probatione. Deinde, si in obligatione legis etiam circa eamdem materiam gravem dari potest major et minor obligatio, quam sine repugnantia posset intendere legislator , cur in obligatione promissionis hoc repuguabit ? Tandem haec obligatio simpliciter libera est ; nihil autem est, quod voluntatem necessitet, ut si obligare se velit circa talem materiam, necessario cogatur se obligare, quantum potest, vel quantum materia est capax ; quid enim illam necessitat? Nihil sane, ut respondendo ad argumenta magis constabit.

10. Dico ergo, in hoc objecto, quod est obligari Deo, in tali materia de se gravi, solum secundum quid, seu sub veniali, non includi repugnantiam, et ideo voluntatem de tali obligatione non esse de re impossibili , nec de re mala aut perfectioni contraria, et ideo validam esse , et effectum inducere. Ac subinde vel illa, vel actus rationis, quo illa insinnatur et profertur, est aliquale votum, non quidem plenum et perfectum, quale esset simpliciter factum circa talem materiam, sed tantum secundum quid, validum tamen, et obligans in suo gradu. Neque per hoc distinguimus vota secundum speciem , sed iantum secundum gradum ; nam ex parte materiae datur similis distinctio votorum, ut infra videbimus ; nihil ergo repugnat , dari ex intentione voventis diversum modum circa eamdem materiam, sicut etiam dicturi sumus cum proportione de imperio legis.

11. Ad primum. — Ad secundum. — Ad tertium. — Per haec ergo satis responsum est ad argumenta, quae suadebant priorem partem hujus secundae assertionis. Ad primum enim concedo unumquodque votum obligare, quantum potest. Dico tamen in ipsis votis posse esse inaequalitatem, et unum esse simpliciter, aliud secundum quid (ut ita rem explicem). Ut volitio movendi brachium naturaliter agit motum, licet illa libere fiat; quia tamen in ipsa volitione potest dari inaequalitas ex parte objecti, nam potest quis velle tardius aut velocius movere, ideo voluntas movendi, licet naturaliter agat, non semper aequalem facit motum. lIta ergo dico de voto; nam in suo esse potest esse inaequale ex parte voluntatis, etiam circa eamdem materiam, et ideo potest inaequaliter obligare. Unde ad secundum nego paritatem ; nam ablata omnino obligatione, tollitur votum simpliciter et secundum quid ; ablata autem obhgatione tantum ad mortale, et relicta sub veniali , non omnino tollitur rauo voti, sed minuitur. Ad tertium, jam explicatum est quomodo circa eamdem materiam possint esse varii gradus votorum juxta diversas intentiones voventium, et consequenter etiam diversitas obligationum.

12. Fit etiam satis argumentis alterius sententie. — Ad primum. -— Ad secundum. — Ad argumenta item secundae sententiae facile satisfit ex dictis. Ad primum dicitur non so- lum esse in voluntate voventis promittere vel non promittere , sed etiam promittere simpliciter, vel secundum quid; nam, sicut obligatio voti nascitur ex voluntate voventis, ita etiam modus obligationis. Cum autem dicitur obligationem non oriri ex voluntate voventis proxime, sed ex naturali jure, respondeo ex dictis, duplicem ibi posse distingui obligationem, scilicet, facti et juris. Prima est a voluntate voventis, qua posita, necessario sequitur secunda, quae est juris naturalis, ita ut, priori posita , posterior non pendeat ex arbitrio voventis , sed necessario consequatur. Tamen sicut prior potest esse simpliciter, et secundum quid, ita et posterior cum proportione sequitur. Unde sicut lex illa naturalis : Eedde Domino vota , non obligat sub mortali in materia levi, ut infra videbimus, ita etiam non obligat sub mortali, quando promissio non absolute, sed diminute et limitate facta est; quia licet materia sit gravis, promissio non est illi adaequata , nec-offert iliam simpliciter divino obsequio, sed tantum ut dispositionem quamdam ad illud. .d secundum respondetur, talem votum esse quidem votum, sed diminutum, ut explicui, et ideo legem ipsam divinam non obligare ad illius observantiam, nisi juxta gradum, et qualitatem ejus, atque adeo sub veniali culpa.

13. Ad tertium.— Ad tertium de juramento negatur similitudo, quia juramentum non est directe ad obligandum, sed ad confirmandam veritatem divino testimonio, ex qua confirmatione naturaliter sequitur obligatio, et ideo in superiori tractatu diximus, posita voluntate jurandi, necessario sequi obligationem, etiamsi homo nolit. Et ob eamdem rationem sequitur obligatio in tali gradu juxta naturam juramenti; quia non datur in juramento magis vel minus jurare, neque esse potest varietas in voluntate jurantis. At votum directe est ad obligandum, quia promittere non est aliud quam velle se obligare, seu indicare Deo voluntatem se obligandi ipsi, et ideo illa obligatio, quae est veluti facti, proxime est a voluntate hominis, et recipit magis et minus, juxta hominis intentionem. Neque signum ibi adjunctum aliud probat, nisi quod ex promissione absoluta et simpliciter in gravi materia necessario sequitur obligatio gravis juris divini; ex quo solum sequitur, supposito illo modo absolute vovendi, non posse hominem minuere illam obligationem juris divini. Potest tamen voluntas hominis mutare factum a quo pendet illa obligatio juris divini, et non absolute promittere, sel tantum secundum quid, ut declaravi, et tunc etiam ex natura rei jus ipsum divinum non obhgat cum tanto rigore.

14. Ad quartwn. — Ad quartum respondeo, votum castitatis absolute dictum dicere votum simpliciter, et ideo tale votum obligare juxta exigentiam talis materiae, et ideo quoties quis simpliciter vovet castitatem, graviter obligatur; secus vero esset, si quis non absolnte vellet promittere castitatem, illam constituendo ut sibi simpliciter necessariam ad cultum Deo debitum, sed tantum vellet illam promittere in eo gradu in quo solent esse debitae dispositiones removentes impedimenta peccatorum venialium. Haec autem distinctio non habet locum in voto solemni; et qui vellet profiteri religionem cum intentione non se obligandi, nisi ad veniale peccatum, graviter peccaret, et nihil faceret, tenereturque votum cum absoluto et debito consensu iterare. Idemque dico de sponsalibus; qui enim simpliciter profitetur facere sponsalia, tenetur babere absolutam voluntatem se obligandi, quantum sponsalia natura sua obligant, quia alias graviter deciperet alium contrahentem. Unde si haberet aliam intentionem non se obligandi graviter, perinde fere esset ac si ficte sponderet. De matrimonio autem non est idem, quia matrimonium requirit consensum in tradendo corpus suum alteri, quod objectum non recipii magis nec minus, et ex illa traditione sequitur obligatio gravissima, et sub mortali.

15. An possit dari votum ad nullum cuipam obligans. — Resolutio dubii. — Unum vero superest in hoc puncto dubium, quod tangitur in argumentis primae sententiae, an possit dari votum non solum obligans ad leviorem culpam quam materia de se postulet, sed etiam ad nullam culpam obligans. Nam quidam negànt, eo quod impossibile sit dari votum, in quo non obliget illa lex : Redde Domino vota tua; sed illa semper obligat in conscientia; ergo : et ita tenet Sanc. supra. Contrarium vero tenet Henriq., ubi supra, et potest suaderi a simili de lege poenali, quia potest dari lex pure poenalis non obligans in conscientia, ut ex materia de legibus suppono; ergo ei votum. Item obligatio ad solam poenam vera obligatio est, et inter homines locum habet sine reatu culpae; ergo etiam in promissione ad Deum. Sed solutio est facilis, et vix potest in ea esse controversia de re; nam extra votum poenale, certum est non dari votum sine obligatione sub aliqua culpa. In poenali autem necessario supponi debet aliqua transgressio, cui poena respondeat ; nam poena necessario supponit vel culpam, vel actionem aliquam aut omissionem moralem, quae sit causa poenae, esto non sit vera culpa, sed habeat quamdam imaginem ejus. Votum ergo poenale duo complectitur, scilicet, et priorem actionem, vel omissionem vitandam, et poenam exequendam, si non impleatur.

16. Quibus modis emitti possit tale votum. — Hoc autem votum dupliciter fieri potest, primo, in sensu absoluto quoad actum, et in conditionali quoad poenam, et tunc non unam tantum, sed duplicem in conscientia obligationem inducit. Unam absolutam ad hoc faciendum vel non faciendum ; aliam conditionatam ad poenam. si prior obligatio violetur; et utraque gravis est ex suo genere, nisi ad veniale minuatur ex alio capite, juxta supra dicta ; eadem enim ratio est de tali voto et de omnibus aliis. Quia si votum de ipsa materia absolute fiat, non minuitur obligatio propter adjectionem poena, ut de lege poenali etiam constat. Et impleta conditione, non minus obligat ad poenam conditionatum votum, quam si absolute factum esset. Et ita de hoc nulla est controversia. Alio modo potest fieri tale votum in sensu disjunctivo, vel (quod perinde est) in conditionato, et sic tale votum non obligat in conscientia determinate ad actum pro conditione positum, seu immediate ac directe intentum. Et hoc intendit posterior opinio, idque convincunt argumenta ejus. Ratio vero propria est, quia illa tunc non est definita materia promissionis, sed solum sub disjunctione vel conditione. Nihilominus tamen necesse est ut tale votum in materia adaequata imponat obligationem in conscientia. Et hoc vult prior opinio, et recte probatur ratione ibi facta. Et praeterea patet, quia si votum est disjunctivum, non potest utraque pars praetermitti sine culpa, licet possit alterutra; ut si vovi sabbato jejunare, vel tantam eleemosynam facere, non possum utrumque omittere sine peccato. Et idem redit, si votum illud ut conditionatum consideretur : nam impleta conditione, et non servato voto quoad actionem primo intentam, debet servari quoad poenam, nec poterit omitti sine peccato ; imo et prior transgressio, si non fieret cum formali vel virtuali iutentione subeundi poenam, jam esset peccaminosa, quia esset promissioni contraria. Et ita verum est, omne votum, quantumvis poenale, resolvi tandem in aliquam obligatio- nem in conscientia. Quod etiam in lege poenali locum habet, ut suo loco dicam. Est tamen differentia notanda, quod in lege ordinarie non est obligatio in conscientia ad poenam, donec per judicem imponatur, et regulariter non est obligatio ad exequendam active poenam, sed ad sustinendam ; votum antem obligat in conscientia ad exequendam poenam, si poeenalis conditio impleta est. Et ratio est, quia votum non fundatur in vi coactiva, sicut lex poenalis, sed in vi directiva, et cjus obligatio oritur ex ipsa lege naturali juxta exigentiam materiae, et absque ulla coactione.

17. Votum in materia levi de se ad mortale non obligat. — Ultimo superest dicendum de alia comparatione, quando vovens vult obligari sub mortali in materia levi. In qua supponendum est, votum in materia levi de se non obligare ad mortale : alias non esset locus praesenti quaestioni, quia si votum de se oblicaret snb mortali in materia levi, a fortiori ita obligaret, quando vovens id intenderet, quia illa intentio esset consentanea naturae voti. Et ex illo fundamento procedit Corduba, d. q. 188, punct. 2, cum dicit posse voventem obligari sub mortali in materia levi totali, ex intentione sua, vel superioris praecipientis in vi voti obedientiae aut paupertatis. Supposito autem contrario principio ( quod libro sequenti late ostendemus ), scilicet promissionem rei levis, etiam Deo factam, ex se et(ut sic dicam ) sibi relictam. non obligare ad mortale, habet locum quaestio posita, an, adjuncta saltem speciali intentione voventis se graviter obligandi, inducat cum effectu talem obligationem.

18. Superior non potest obligare ad mortale in materia levi. — Videtur itaque ex dictis sequi, veram esse partem affirmantem, quia videtur esse eadem ratio in additione obligationis quae in diminutione ; si ergo intentio voventis potest obligationem minuere, repugnante quodammodo materiae gravitate, cur non poterit augere obligationem ultra materiae dignitatem ? Quin potius videtur secundum facilius quam primum. Quia in primo videtur esse repugnantia quaedam positiva cum gravitate materiae, et cum jure divino. et cum honore debito fidelitati erga Deum ; in secundo vero tantum est negatio quaedam ex parte materiae, quia de se non postulat tantam obligationem , et consequenter nec jus naturale aut divinus honor illam postulant, attenta sola conditione materiae. At hoc non obstat quominus homo voluntate sua possit specialem obligationem addere, et tunc addita hac speciali intentione, videtur habere locum divinum jus dicens: Zllagueatus es verbis oris tui. Et confirmatur: nam homo volens sic se obligare in materia levi nemini facit injuriam, et de se vult magis honorare Deum, estque dominus suae libertatis ; ergo illa voluntas erit efficax et habebit effectum. Unde in hoc cernitur magna differentia inter votum et legem; nam superior si velit obligare ad mortale in materia levi, facit injuriam subditis, et consequenter excedit suam potestatem, et ideo probabilius est cum effectu non inducere talem obligationem. At vero vovens non facit sibi injuriam, nec excedit potestatem quam habet in seipsum ; ergo.

19. Votum in materia levi non posse sub mortali obligare em intentione voventis , qui asserunt. — Nihilominus auctores utriusque opinionis allegati in primo puncto, in hoc secundo puncto concordant, talesyotum non esse validum saltem quoad gradum obligationis, sed necessario restringi ex parvitate materiae. Nam Soto aperte loquitur aequaliter de utroque menbbro, et in lib. 8 de Just., q. 1, art. 7, dub. 1, in particulari id docet de hac forma vovendi: Foveo sub reatu mortali hoc facere, quod leve est ; Vasquez etiam de utroque membro loquitur, necnon et Corduba, saltem quoad materiam levem partialem, de qua s:- cut fatetur votum ex se non obligare ad mortale, ita etiam nec ex intentione voventis. Idem tanquam clarum supponit Sanci., et de lege positiva omnes ita sentiunt. Fundamentum autem horum auctorum necessario est diversum. Nam priores in hoc absolute fundantur, quod quantitas obligationis non pendet ex intentione voventis, sed sola voti emissio, quod in universum nos non admittimus, et ideo nisi aiiquid speciale in praesenti addatur, nihil inferri potest.

20. Alii ergo addunt tale votum esse stultum et irrationabile, et ideo non acceptari a Deo, qua ratione utitur etiam Soto; et Sanc. addit argumentum sumptum ex lege. Quod profecto non convincit propter dissimilitudinem supra indicatam. Ratio etiam sumpta ex stultitia voti valde enervatur ex opinione eorum, qui dicunt votum simpliciter factum in materia levi obligare ad mortale ; si enim hoc sentiunt auctores prudentes et graves, signum est non esse rem adeo stultam et irrationabilem ; ergo ex hoc capite non erit votum illud adeo stultum , ut sit invalidum. Item , licet ille appareat excessus fervoris, non tamen est contra pietatem , neque includit malitiam aliquam aut repugnantiam cum perfectione ; cur ergo non acceptabitur a Deo? Item facere votum quod difficillime impleri potest, potest esse stultum, et ex indiscreto servari, el tamen non propterea votum est omnino nullum ; et similiter multiplicare vota indiscretum saepe est, et tamen obligant ; ergo idem esse poterit in praesenti voto.

21. Auctoris judicium de relatis sententiis. — Haec ergo posterior sententia non est mihi certa, consequenter loquendo ad ea quae in primo puncto dicta sunt, et ideo judico talia vota cavenda esse, nec esse temere violanda, si fiant. Praecipue vero considerandum est an materia illa, quae secundum se levis videtur, respectu talis personae aliquam habeat utilitatem spiritualem, seu in ordine ad perfectionem ; nam ex illo capite facile posset votum non esse omnino irrationabile, quamvis jam dici non posset omnino de re levi. Quapropter, rem attente et in rigore considerando, si materia , pensatis omnibus respectibus ejus, levis permaneat, probabile videtur tale votum non obligare graviter, non obstante intentione voventis. Tum quia satis verisimile est Deum non acceptare talem obligationem, quia non est durus exactor, nec placet illi stulta promissio ; illa vero ita videtur stulta, ut ad profectum animae, et ad Dei cultum sit impertinens, et alioquin possit esse in laqueum. Tum etiam quia omnis obligatio requirit materiam capacem; illa autem materia non est capax. In quo est magna differentia inter hunc secundum casum et primum , quia materia capax gravioris obligationis, a fortiori est capax minoris; non vero e converso materia capax de se tantum obligationis levis, consequenter est capax obligationis gravis. Unde talis obligatio videtur excedere potestatem voventis, quia non potest se obligare Deo, plusquam Deus ipse velit, vel quam materia patiatur ; sicut non potest homo homini obligare se sub obligatione gravi in materia levissima, quia excedit materiae capacitatem ; et quoad hoc tenere potest similitudo ad legem, etiamsi quoad omnia non teneat ; et ita responsum est ad rationes dubitandi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4