Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De obligatione voti de quo dubitatur an factum sit

CAPUT V. DE OBLIGATIONE VOTI DE QUO DUBITATUR AN FACTUM SIT.

1. Duplex dubium circa votum. — Duplex potest circa votum oriri dubium : unum est, an factum fuerit, necne ; aliud est, an votum, quod constat certo factum esse, obliget, vel an obliget tali vel tali modo. Et quoniam non est eadem regula in utroque dubio servanda, ideo de illis sigillatim dicendum est. Circa primum igitur contrarias invenio opiniones. Prima simpliciter affirmat, tale votum, de quo dubitatur an factum sit, obligare ad sui observationem. Tenet expresse Corduba, in Sum., quaest. 141, refertque Cajetanum, Sylvestrem et Sotum, qui id pon dicunt. Magis favet Angel., Votum, 3, num. 13, licet in propriis terminis bon loquatur, ut infra dicam; favet Sylvester, Votu, 2, quaest. 2, versu quarto, nam in quodam casu dubio, dicit tutius esse servare votum, cum Archid., qui refertur, inc. Non solum, 39, quaest. 8, sed ibi aliud agit. Tenet Azor, tom. 1, lib. 2, cap. 19, quaest. 10; latius Vasquez, 1. 2, disp. 65, cap. 3; inclinat Navarrus, consilio 26, de Voto, num. 2.

2. Probatur primo, quia in dubio facti tutior pars est eligenda; sed dubium voti est dubium facti; ergo. Minor facile probatur, quia est dubium an fecerim votum, necne, quod spectat ad purum factum. Nam licet votum diei soleat privata lex, jam supra diximus hoc non per proprietatem , sed per quamdam analogiam dici, cum votum non sit actus jurisictionis vel imperii, in quo propria lex seu jus consistit, sed actus promissionis, quae ad factum pertinet, ut constat inter homines. Major autem probatur primo inductione : nam dubitans de veritate matrimonii, et an haec sit uxor sua, non potest petere debitum ; ibi enim intervenit dubium facti, puta contractus matrimonii et valoris ejus, ex quo oritur periculum agendi contra naturale jus prohibens fornicationem accedendo ad uxorem dubiam. Idem autem est in praesenti, nam dubitans de voto, et agens contra illud, exponit se periculo agendi contra paturale jus reddendi Domino vota, seu violandi illa. Secundum exemplum est dc irregularitate ; nam in dubio facti tenetur quis se gerere ut irregularis, juxta cap. Ad aadientiam, de Homicid., et tamen est eadem ratio. :

3. Tertio facit axioma illuc : In dubiis tu- tior pars est eligenda, approbatum in Jure, c. Juvenis, de Sponsalib., et d. cap. Ad audienLtium, et cap. Significasti, 2, de Homicid.; sed in praesenti tutius est servare dubium votum, quia in hoc nihil est periculi, in transgressione est periculum non implendi promissum; ergo. Et confirmatur, quia alias nunquam haberet locum illud principium, quod dici non potest , nam est contra jura et contra communem conceptionem. Sequela vero patet, quia qua ratione in hoc casu non admittitur nec applicatur, eadem non habebit locum in quolibet alio. Probatur hoc, quia si aliqua hic subesset ratio, maxime quia in dubio melior est conditio hominis possidentis suam libertatem; at haec ratio currit in matrimonio, in irregularitate, et in omnibus, etc. Unde inferunt dicti auctores illud aliud axioma : 7n dubiis melior est conditio possidentis, solum habere locum in materia justitiae, et ideo non recte hic applicari, quia non de obligatione justitiae, sed de periculo violandi religionem tractatur; in dubio autem favendum est religioni, et divino cultui, L. Sunt persone, tt. de Relig. et sumpti. funer. Sic enim non habet locum in irregularitate propter idem periculum contra religionem, nec in matrimonio propter periculum in materia castitatis, et sic de altis. Et ratio reddi potest, quia possessio non dat jus spirituale, nec proprie habet locum nisi in materia justitiae.

4. Secunda opinio. — Secunda opinio absolute dicit, quando dubium est an votum fuerit emissum, non teneri aliquem ad servandum illud. Tenet Soto, lib. 7 de Just., q. 3, art. 2; Med., in Sum., lib. 1,c. 14, 8 7; Angel, q.9, de Jejun., art. 1, difficul. 7, dub. 2, proposit. 3, et idem fere habet, licet minus constanter, in quaest. 4, art. 1, difficult. 3, dub. 3, prop. 2. Denique hanc partem secuti sunt Ludovic. Lop., Emmanuel Rodr., Henriq. et alii, quos refert et sequitur Sancius, lib. 1 de Sponsalib., disp. 9, n. 11; et favet Glossa, in cap. Ez parte, de Censib., in propositione casus in fine, ubi pro regula statuit, in dubiis liberum esse sequi quod magis placuerit ; quae nimis ampla videri potest. Sed limitanda videtur juxta materiam textus, quae est de voto reali, in quo dubium est de quantitate promissa; nam tunc sentit Glossa, liberum esse voventi, illam determinare; ergo idem sentit quando est dubium de toto voto emisso. Et hanc sententiam obiter in aliis locis probavi, et nunc etiam veram esse judico: oportet tamen illam convenienter ex ponere et fundare.

5. Sensus quaestionis expenditur, et de quo dbio sit sermo. — Principio ergo supponendum est, sensum quaestionis esse de dubio, quod vocant negativum , quando intellectus ita est in utramque partem suspensus, ut neutri det assensum . quia pro neutra habet ratiores quae ad judicium saltem probabile fterendum sufficiant. Nam si dubium sit positivum, id est , per judicium probabile utriusque partis, tunc omnes fere auctores consentiunt, si homo judicet probabiliter se non emisisse votum, non obligari tali voto, etiamsi fortasse habeat rationes probabiles, quae contrarium suadeant ; nam inter probabilia potest homo tuta conscientia sequi quam partcm maluerit ; quod est certum, quando probabilitas utrinque est aequalis, quod praesenti instituto sufficit. At vero si judicium positivum sit, votum fuisse factum, et dubium sit tantum formidinis, non sufficit ad constituendum hominem in vero dubio morali ; ut si quis probabiliter credat se emisisse votum, et ad contrarium credendum non habeat probabilia motiva, sed solam formidinem, quia non habet evidentiam , sed probabiles conjecturas, tunc non est dubium quin teneatur servare votum. Quia illa probabilitas facit certitudinem moralem, quando non est alia similis in contrarium, quia in rebus humanis non est major certitudo exigenda, cum vix aliquid per infallibilem evidentiam cognoscamus. Neque oportet distinguere de judicio magis vel minus firmo, seu cum majori vel minori formidine ; nam si judicium est revera probabile in favorem voti, illud sufficit ut votrm integre servandum sit, etiamsi sit minimum, seu cum quacumque formidine, si judicium in contrarium non est probabile. Hic ergo agimus de dubio negativo, quod durat quamdiu pro neutra parte ferri potest probabile judicium. Nec refert quod pro altera sint plures vel pauciores conjecturae, si neutrae sufficiant ad judicium probabile pro altera parte, quia tunc simpliciter manet intellectus suspensus, et rationes aeque procedunt, ut videbimus.

6. Duples status, in quo dubitans esse patest de emissione voti.—Secundo, distinguendi sunt duo status dubitantis dicto modo. Unus est, quando homo dubitat, et diligentiam non fecit ad expellendum dubium, et veritatem inveniendam. Alter est, quando postquam in dubium incidit, moralem diligentiam fecit, et non potuit dubium expellere, nec probabilitatem invenire, sed suspensus sicut in principio manet. Dubium ergo accipi debet in hoc posteriori statu: nam in priori certum existimo, non posse hominem agere contra votum, priusquam diligentiam adhibeat ad veritatem cognoscendam, hoc enim ad minimum probant motiva primae opinionis. Nam sine dubio esset magna temeritas sic agere contra votum dubium sine alio examine, nam sic operans evidenti periculo errandi se exponeret. Intelligendum autem hoc est, supposita potestate faciendi diligentiam, et differendi voti executionem et transgressionem. Nam si votum necessario sit statim exequendum vel omittendum, ut contingit maxime in votis negativis et in affirmativis pro certo tempore propinquo, tunc satisfaciet dubitans si juxta temporis apngustias et capacitatem diligentiam adhibeat, prout potuerit ; nam si quod in se est faciat pro tali opportunitate, jam erit consitutus in posteriori statu dubii, de quo est controversia.

1. Dubius de voto post moralem daligentiam factam non tenetur servare illud. — His positis dico, eum, qui post moralem diligentiam dubius manet de voto emisso , et non potest ferre probabile judicium quod illud emiserit, non teneri ad talis voti observationem. Probatur primo ex communi fundamento , quod in dubiis melior est conditio possidentis ; nam ille sic dubitans possidet suam libertatem ; ergo est melioris conditionis, ut non subjiciatur obligationi voti propter solam dubitationem. hespondent principium illud: 7n dubais melior est conditio possidentis, habere locum in materia justitiae, non aliarum virtutum. Sed hoc gratis dicitur. Primo, quia jura, ex quibus regnula ilia desumitur, generatim et sine restrictione loquuntur ; ut in cap. 7n pari, 65, de Regul. jur., in 6, absolute dicitur, in quacumque causa praeferri jus possidentis.

8. Secundo, quia nulla ratio differentiae assignatur, nec assignari posse videtur, quod in hunc modum declaro. Quia in materia justitiae principium illud, vel fundatur in hoc, quod quando est dubium circa fundamentum obligationis, ut verbi gratia, an haec res sit mea, vel aliena, est quaedam aequalitas inter obligationem restituendi, et potestatem retinendi, et alioquin possessio rei confert aliquod jus, et ideo praevalet jus possidentis. Vel fundatur in hoc, quod propter solum dubium non sunt immutandsae res ab antiquo statu, in quo bona fide existehant, quia cum in dubio sit quaedam aequalitas utrinque, non est cur potius in unam partem obliget quam in aliam. Vel fundatur in hoc, quod interveniente ignorantia invincibili insurgit excusatio obligationis; intercedente autem dubio, intervenit ignorantia rei, de qua dubitatur, et facta diligentia ad expellendum dubium, et perseverante nihilominus dubio, fit illa ignorantia inculpabilis, quia non fuit in potestate hominis illam depellere, et ideo impedit obhgationem. Vel fundatur in hoc, quod obligatio est onerosa, et suo modo odiosa, et ideo restringenda, ut non oriatur, nisi ubi fundamentum ejus moraliter certum est, praesertim ubi caetera non sunt paria. At hae omnes rationes habent locum extra materiam justitiae, et specialiter in voto, de quo tractamus ; ergo. Consequentiam suppono ut claram, quia nec aiia ratio ultra insinuatas in majori affertur, neque facile est aliam invenire, quae sit propria justitiae, ut ex dicendis clarius constabit. 9. Probatur ergo minor quoad singulas partes; nam imprimis etiam in voto dubio est quaedam aequalitas inter obligationem dandi seu faciendi, et potestatem non solvendi, quia dubium aeque versatur in fundamento obligationis, quod est promissio, et aliunde homo possidet suam libertatem, et rem illam, quae est materia voti, eo modo quo possideri potest; ergo. Minor patet, nam si votum est reale, possideo rem illam quam alienare a me debeo, si votum implendum est; si autem est votum personale, possideo meas actiones, vel morale jus utendi me ipso, vel potentiis meis, cum indifferentia et libertate etiam ab obligatione. Unde falsum est quod in contrarium dicebatur, possessionis titulum essc proprium justitiae. Nam, sicut libertas est generalis conditio omnis materiae virtutis, ita et possessio. Et declaratur in utraque materia voti et justitiae ; quia in utraque potest esse dubium circa rem distinctam proprie possessam ab eo qui dubitat, et circa actiones personales, et omissiones, quae non in se, sed in potestate, et libertate faciendi et non faciendi, possidentur, et illa possessio est sufficiens, quia est eo modo quo esse potest circa jura incorporalia. Sed dicunt non deesse possessiouem, sed illam juvare contra proximum, qui nobiscum circa eamdem rem de justitia contendit, non vero juvare contra Deum ; quia dubitans de voto non contendit cum Deo de justitia circa rem illam, sed ex religione.

10. Sed haec est petitio principii: jam enim habemus titulum possessionis in materia voti; cur ergo non praevalet et juvat in casu dubio? Si enim dicatur majorem esse voti seu religionis obligationem, quam justitiae, imprimis incertum hoc est ; aliqui enim existimant magis rigorosam esse obligationem justitiae. Deinde, esto obligatio religionis sit major ex parte Dei, nihilominus ex genere fidelitatis est minor, et non potest dici infidelis, qui non facit aliquid, quia non sibi constat de promissione. Denique, parum refert quod obligatio major sit, si resest dubia; quia tunc contendimus non oriri obligationem contra eum, quicerto possidet jus suum, et in hoc est quaedam proportionalis aequalitas inter justitiae obligationem et voti.

11. In exteriori foro non cogitur servare votum, nisi qui probatur illài obhgatus. — Praeterea ad hoc juvat secunda ratio, quia ante votum ejusque dubium exortum, homo erat in statu indifferentiae et libertatis (ut sic dicam) ad faciendum vel non faciendum aliquid in Dei cultum ; ergo non debet cogi propter solum dubium ad unam partem potius quam ad aliam, cum dubium utrinque sit aequale; ergo ex tali dubio non sequitur obligatio nec actio, ac subinde relinquitur res in statu in quo de se erat. Et confirmatur quia in exteriori foro, qui non probatur voto obligatus, non cogitur illud servare, etiamsi res maneat dubia; ut si alicui objiciatur impedimentum voti ut a matrimonio arceatur, si actor deficiat in probatione voti, et dubia sit res, non obligabitur, quia, ubi partium jura sunt obscura, favendum est potius reo quam actori, ut habet undecima regula, in 6; ergoidem est in foro conscientia, quia ubi non proceditur ex praesumptione, idem est jus conscientiae, et ecclesiastici judicii.

12. Accedit tertia ratio, quia hic intervenit ignorantia invincibilis voti; ergo impediet obligationem et conservabitur homo in libertate faciendi vel non faciendi, quam antea habebat. Antecedens patet, quia qui habet dubium negativum voti, revera non scit se habere votum; ergo habet ignorantiam negationis de tali voto. Ad hanc enim ignorantiam non est necessarium scire votum non esse ; satis est non scire votum esse, quia ignorantia haec in sola negatione scientiae consistit, alias nemo ignoraret votum, nisi qui errans existimat se non habere votum, cum revera habeat, quod aperte falsum est. Est ergo illa vera ignorantia. Deinde illa ignorantia fit invincibilis, quando post diligentiam sufficientem non expellitur, quia est argumentum, non esse in potestate hominis illam vincere. Nam si verum est quod habet regula juris, in 6: Preesumitur ignorantia, ubi scientia non probatur, multo magis excusabitur ignorantia ubi probatur nescientia ; ergo talis ignorantia sufficit ad impediendam obligationem ; ergo, stante dubio quod talem ignorantiam includit, non potest votum obligare.

13. Obligatio voti quomodo restringenda.— Ultima etiam ratio in hac materia locum habet, quia obligatio voti valde onerosa est; ergo restringenda est, et non amplianda; ergo non est extendenda ad votum dubium. Unde hic etiam habet locum regula communiter recepta, neminem esse cogendum ad solutionem certam pro debito incerto; quia sine causa etian hoc limitabitur ad debitum justitiae, cum eamdem vel majorem habeat rationem in debito fidelitatis, etiamsi sit ad Deum. Sic ergo non solum mane: firmum fundamentum illud, quod in dubio melior est conditio possidentis etiam in materia voti, sed etiam obiter est confirmata assertio variis rationibus; ut quod nemo obligatur solvere, nisi probetur esse debitor; non probatur autem deb;- tor, nisi probetur fundamentum debiti, quod est promissio in praesenti materia. Debet autem probari in eo foro, in quo solvere cogitur, scilicet, in foro conscientiae, ut in illo obligetur, sicut in foro externo, ut in eo compella tur. Aliae rationes ex dictis constant; amplius vero confirmabitur assertio, respondendo ad fundamenta contraria.

14. Explicatur fundamentum prioris sentenLug.—Non semper licet operari cum dubio speculativo. — Totum ergo fundamentum prioris sententiae nititur in illo principio: 7n dubiis tutior pars est eligenda. Et priusquam respondeam, interrogo an illud habeat locum in materia justitia; nam si habeat locum, sicut, illo non obstante, sine peccato non restituitur quod dubitatur an sit debitum, ita illo non obstante, poterit dubium votum sine peccato non impleri. Si veroillud principium non admittitur in materia justitiae, eadem ratione dicetur, non esse necessarium in materia voti in rigore praecepti, sed tantum consilii, ut multi ex auctoribus allegatis docuerunt, dicentes satis esse sequi partem tutam.Dico ergo axiomaillud, quatenus praeceptum continet, etiam habere locum in materia justitiae, quia fundatur in illo principio ex Eecl. 3: Qui asiat periculun, peri it in illo ; ratione cujus ienetur quis non operari etiam in materia justitiae cum periculo peccandi, et consequenter nec cum conscientia practice dubia de bonitate vel malitia actionis. At hoc modo etiam in materia voti nemo potest operari contra votum cum dubio practico, an bene vel male faciat agendo contra votum; hinc vero non efficitur, ut dubius de voto male agat non servando illud; quia illud dubium speculativum est, et cum illo stat dictamen certum practice, non esse peccatum non servare tale votum, sicut cum dubio, an haec res sit aliena, stat practica certitudo, nullum esse peccatum, illam non restituere. Nam licet possit contingere illam rem esse alienum, et detineri invito vero domino, tamen illud est tautum materialiter; nam formaliter detinetur, ut non debita hic et nunc, et cam his conditionibus, ac interveniente bona fide. Et eadem ratione, licet possit contingere ut non servans votum dubium, non reddat Deo, quod illi promissum fuerat, hoc tantum est materialiter; nam formaliter bona fide et justa ratioue apprehenditur ut non promissum sufficienter ad pariendam obligationem. Et ita nullum est periculum, et pars illa est omnino tuta, quod attinet ad excludendum pericu!um culpae. Neque in hoc est proprie magis vel minus, quia certitudo practica excludit omnino periculum, et ita locum habet regula juris 31, in 6: Eum, qui certus est, certiorari ulterius non oportet. Est enim illa quasi privatio totalis, quae non recipit magis et minus in se ac formaliter, licet respectu materialis perieuli possit esse aliquid tutius. In quo sensu non semper spectat ad praeceptum eligere partem tutiorem, sive in materia justitiae, sive in voto, et in aliis. Nec tamen semper licet operari cum dubio quasi speculativo de materiali nocumento, vel transgressione, sed tunc solum quando, pensatis omnibus, secundum rectam rationem, non obstante illo dubio speculativo, potest prudenter retineri judicium practicum, ut in praesenti retinetur ex illo principio, quod in dubiis melior est conditio possidentis.

15. Explicatur lex de implendis votis. — Besiringitur ad vota certa moraliter.—Quod potest etiam explicari hoc modo : qui non servat votum dubium, certus est non agere contra illam legem: Aeddes Domino vota tua. Nam illa lex merito intelligitur de votis moraliter et humano modo certis, seu probabilibus, non de incertis, quae probari non possunt, etiama propria conscientia. Sicut de peccatis reservatis dicimus, non obstante reservatione alicujus peccati absolute facta, posse absolvi illum, qui dubitat an tale peccatum commiserit, quia reservatio, quae onerosa est, restringitur ad casum certum ; et qui tunc absolvit, licet dubitet an peccatum tale fuerit commissum, certus est non esse reservatum, et ita tutam et tutissimam partem sequitur. Ita ergo in praesenti lex imperans implere vota, merito restringitur ad vota certa moraliter, et ideo licet quis dubitet de voto, certus esse potest non obügari illa lege, quia nondum materia ejus constituta est. Talis autem interpretatio legis ( praeter omnia dicta) fundari potest in c. Ex parte, de Censib., ubi benignior fit interpretatio : tum quia non est Deus tam rigorosus exactor, ut etiam debita incerta et non probata exigat ; tum ex omnibus quibus supra probavimus, in votis benigniorem interpretationem esse faciendam, ubi etiam ostendimus, hoc tandem cedere in majorem favorem religionis, propter vitandum periculum, quod in his vinculis multiplicandis invenitur. Et quia vix esset qui de vovendo auderet cogitare aut deliberare, si tam rigorose exigeretur dubia obligatio.

16. Quid tenendum in dubio matrimonii. — Ad exemplum autem de matrimonio posset nonnulla differentia assignari, quia matrimonium facit licitum quod antea erat illicitum, scilicet accessum ad talem personam ; et ideo ubi de veritate matrimonii non constat, sed res dubia est, videtur res permanere in statu in quo ex se antea erat, et ideo non esse licitum accessum ad talem personam. At votum e contrafio facit illicitum, quod antea ac per se licitum erat, utique omissionem, vel actionem voto contrariam ; et ideo ubi de veritate voti non constat, manet res in statu priori, et per se illi conveniente , et ideo est licita talis actio, vel omissio, non obstante dubio. Sed quidquid sit de hoc discrimine, verius et constantius respondetur . si dubium antecessit matrimonium, tunc, non excluso dubio, nunquam licere usum talis matrimonii, et tunc recte procedere rationem factam, et maxime quia ille nunquam est possessor bonae fidei, a qua regula solet excipi casus impotentiae impedientis matrimonium, quia ipse usus est medium necessarium ad expellendum dubium, de quo alias. At vero si dubium ortum est post matrinonium contractum, et facta diligentia non potest expelli, licitum est uti tam reddendo quam petendo, ut verior habet sententia; et ita hoc exemplo potius confirmatur nostra sententia, de quo puncto videri potest Sanc., lib. 2 de Matrim , c. 41, quaest. 4. Ad secundum exemplum de irregularitate alibi late responsum est , illud esse speciale in irregularitate homicidii , et in ca- sibus a jure expressis, quia sicut jus canonicum potuit statuere irregularitatem pro homicidio, ita potuit statuere ut homicidium dubium suffhiceret ad talem irregularitatem contrahendam , vel ad obligationem servandi illam. Nec refert quod jura id statuentia fundentur in illo principio, in dubiis tutius esse eligendum ; quia fundantur in illo ut in ratione movente Pontificem ad talem legem ferendam, non ut titulo per se sufficiente ad obligandum hominem in eo casu, seclusa tali lege. De qua re late iu 5 tomo, tertia parte, disp. 40, sect. 6.

17. In dubiis eligendum est tutius , quando cetera sunt paria. — Unde etiam patet responsio ad jura approbantia principium illud: In dubiis tutius esse eligendum. Nam cap. Ad audientiam, et cap. S'ignificasti, oquuntur de irregularite homicidii, de quo jam dictum est. In cap. autem Jucenis, videtur esse sermo de dubio practico, ut ex casu textus constat. Dico etiam ibi nullum fuisse possessorem bonae fidei; nam dubium de priori impedimento publicae honestatis praecessit secundum maatrimonium, et ideo merito judicatum est pro parte certiori. et pertinente ad Ecclesiae honestatem, ut ibi dicitur. Ex quo potest colligi modus alius interpretandi illud principium, scilicet in dubiis eligendum esse tutius, quando caetera paria sunt, id est, quando ex neutra parte intercedit jus possessionis, vel alia aequivalens ratio, quae parti minus tutae materialiter (ut sic me explicem:) magis faveat ; ita enim contingebat in casu d. cap. Jucenis.

18. Quo pacto in dubiis tutior pars eligenda sit. — Et ita patet responsio ad ultimam confirmationem, in qua inferebatur ut absurdum, quia nunquam haberet locum principium illud : In dubiis tutior pars est eligenda. Respondetur autem imprimis, intellectum illud principium de dubio practico semper esse servandum , ut declaratum est. Sic autem intellectum illud principium, improprie in illo ponitur comparativum utius, quia non a tuto, sed a periculoso practice discernitur. Si vero intelligatur de dubio speculativo, et tutius dicatur id, in quo nullum pericu!um transgressioris etiam materialis intervenit, sic dicimus regulam illam non esse semper necessariam, nec sub praecepto ; negamus tamen inde sequi, nunquam habere locum cum obligatione praecepti. Nam servanda est, quando caetera sunt paria, ut dixi, seu quando ex neutra parte intercedit possessio, aut peculiare jus, vel ratio guae practice conferat securitatem ac cer- titudinem, et hanc dicimus in praesenti intervenire, ut ostensum est, non tamen semper inveniri, ut quando dubium antecessit possessionem, et in casibus similibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5