Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

De obligatione voti quoad valorem ejus.

CAPUT VI. DE OBLIGATIONE VOTI QUOAD VALOREM EJUS.

1. Proponitur status quaestionis. — Prima conditio, faciens votum irritabile, est etas.— Superest ut dicamus de alia parte proposita , quando constat de voto facto, dubitatur autem de valore, vel duratione ejus, an servandum sit. Haec autem dubitatio ex multis capitibus oriri potest, juxta varia impedimenta, quae possunt auferre valorem voti. Unumest pendens ex lege positiva , et hoc non habet locum nisi in voto solemni religiosae professionis, et ideo illud nunc omittimus in proprium tractatum. Nam circa vota simplicia seu per se sumpta non sunt per legem ecclesiasticam introducta impedimenta omnino irritantia valorem voti, praeter ca quae jus naturale dictat ; sunt autem aliquae conditiones, -um quibus factum vorum est irritabile, et pendent ex jure humano, ut quod votum sit factum ante decimum quartum eetatis annum. Et in his probabiliter censeo, in casu dubio, judicandum esse votum infirmum, seu irritabile. Ratio est, quia favores sunt ampliandi; pertinet autem ad favorem, ut talia vota irritabilia sint. Qui favor non solum personarum , sed ipsius etiam religionis et divini cultus censendus est, quia talia vota facile franguntur. et ideo consultius est ut irritari valeant. Et hoc confirmat exemplum supra adductum de casibus reservatis, qui absolute dicti includunt tantum casus moraliter certos ; ita enim vota non irritabilia illa tantum censentur, quae constat habuisse tales vel tales conditiones ; nam, sicut reservatio, ita exemptio a potestate irritantis videtur odiosa et restringenda. Denique ibi etiam potest applicari principium , quod melior sit conditio possidentis, quia dum non probatur, verbi gratia, impuberem pervenisse ad pubertatem, semper est quasi in possessione parentis, et ex dicendis hoc magis constabit, viderique potest Sancius, dicta disput. 41, hb. 2, num. 39.

2. Secunda conditio, vel impedimentum, est defectus voluntatis. — Aliud impedimentum valoris voti ex natura rei esse potest ex parte voluntatis voventis, ut quando constat aliquem verba vovendi emisisse, dubium autem est an babuerit intentionem vovendi, aut se obligan- di, vel, licet de intentione constet, dubium est an fuerit cum sufficienti usu rationis, vel propter defectum aetatis, vel propter vehementem iram, vel timorem, aut aliam similem passionem. Et pro his casibus non potest una generalis regula constitui, praeter hanc, utendum esse prudentibus conjecturis ad judicium ferendum de valore voti. Primo igitur quando ambiguitas voti tota est de intentione et consensu voventis, considerandum imprimis videtur, an dubium sit de sensu in quo verba voti dicta fuere, an, scilicet, dicta fuerint ad significandam promissionem vel solum propositum. Et tunc dicimus, quando, facto examine suae intentionis, vovens non potuerit certus de illa reddi, nec probabile judicium proferre, tunc spectandam esse proprietatem et vim verborum ; nam si in rigore et proprietate non significant promissionem , manifestum est pon obligare ; item si sunt ambigua, et in rigore possunt utrumque sensum proprie reddere, benignior interpretatio facienda est , ut non inducant obligationem : hoc enim probant omnia adducta in praecedenti capite.

3. Quomodo per vim verborum iudicandum sit certum volum. — At vero si verba inrigore significant promissionem solam, et non constat de intentione extrahendi illa a propria significatione, licet non constet positive de intentione se obligandi, aut vere promittendi, tale votum obligat, et non votum dubium, sed moraliter certum judicandum est. Ratio est, quia ibi est maxima praesumptio, quae humano modo esse potest, de veritate voti, et sufficiens motivum ad probabilter judicandum, tale votum factum esse cum intentione vovendi : quia verba de se sunt sufficientia signa animi, nubi contrarium non constat; ut enim ait jurisconsulus in leg. Laboeo,ft. de Supellectil. leg. : Nemo dicere presumitur quod non sentit. lItem, quia, facta non sunt in deteriorem partem interpretanda, cap. 2, Ext. de Regul. jur. At vero in dicto casu talis intentio ita erat necessaria verbis, ut sine illa non possent verba sine peccato proferri ; ergo non possunt ita intelligi, nec illo titulo potest quispiam excusari ab obligatione ; nemo enim excusari potest ab obligatione, praesumendo in facto suo praeterito culpam, ut supra etiam de juramento dixi. Item quia alias innumera vota jam facta 1edderentur incerta, et eluderetur eorum obligatio, si sufficeret sola non recordatio positiva ( ut sic dicam ) intentionis se obligandi.

4. Declaratur amplius haec certitudo et obli- gatio. — Quapropter multo majori ratione, quoties aliquis non dubitat quin verba voti dixerit in sensu promissorio, seu ad promittendum exterius, licet dubitet an ficte vel ex animo illa dixerit, obligandus est ad servandum votum, nisi tot tamque probabiles conjecturae sint in contrarium, ut determinent intellectum ad judicandum ficte vovisse. Ratio est eadem, quia eo ipso quod tales conjecturae non adsunt, est moralis ac vehemens praesumptio pro voto. Et quia etiam tunc non est culpa praesumenda, fictio autem illa non fuisset sine culpa. Denique in his casibus possessio magis favet voto et Deo, quam voventi, nam tunc jam satis constat ligatum fuisse voventem verbis oris sui, quantum est ex parte illorum, et non constat de contrario impedimento voluntario ; ergo jus et praesumptio est pro voto. Atque hoc a fortiori sentiunt auctores primae sententiae allegati capite praecedenti, et alii, quos in simili de juramento citavimus, lib. 2, c. 26; et ita est intelligendus Anton., in 2 part., tit. 11, c. 2, Notab. 6, cum dicit, hoc esse tutius, nimirum ita ut aliud tutum non sit.

5. An votum obliget quando de sufficienti usu rationis radicali dubitatur. — Secundo, quando de verbis et intentione constat, dubitatur autem de usu rationis, distinguendum videtur, an dubium sit de defectu radicali (ut ita dicam ) seu naturali facultate ad utendum ratione, qualis in pueris invenitur, vel de accidentali impedimento, quod solet ad tempus tollere aptitudinem ad utendum ratione, ut est ebrietas, somnus, phrenesis ex febri, vel alia simili causa ; vel solum est subita commotio, et praecipitatio in vovendo, ratione cujus solum dubitatut de actuali usu rationis sufhiciente. In primo casu, Soto, dicto hb. 7, q. 3, art. 2, non solum dicit votum in eo casu non obligare, sed notabilem regulam statuit, quoLties volum est factum ante legitimum tempus pubertatis, non obligare in conscientia, nisi vovens sit dta certus, quod tunc habuerit usum rationis, ut nulla aut temtissima apud viros prudentes reliqua fiat dubitatio contrarie opinionis. Et hanc sententiam sequuntur aliqui Moderni, ut refert Sanc., lib. 1, disp. 9, n. 12. Ipse vero, in n. 14, distinguit de tempore ante septennium, vel post ; nam in priori tempore probandam censet Soti opinionem, non autem in posteriori.

6. Et certe rationes Soti nullo modo procedunt de tota aetate ante pubertatem, nec de toto secundo septennio. Prima enim ratio ejus est, quia jus non praesumit in impubere usum rationis ; ergo non est in contrarium adigendus, nisi luculenter id ratio convicerit. Hujus autem rationis antecedens verum est de primo septennio aetatis , non de toto tempore impubertatis; nam jus censet sponsalia, post septennium aetatis facta, esse valida: ergo praesumit usum rationis in illa aetate, quia sine usu rationis nullus contractus potest esse valiius. Et ita sumitur ex d. c. Jucenis, et c. Litteras, et c. Accessit, de Despons. impub., quibus locis interpretes id notant. Altera ratio Soti est, quia nemo ante legitimum illud tempus tenetur ecclesiasticis legibus sacramentorum et jejuniorum ; ergo nec votis, nisi clare constet esse doli capacem. Sed illud, quod de praeceptis jejuniorum assumitur, impertinens est ad rem praesentem ; quia in eis non tantum consideratur usus rationis, sed etiam vires corporis, unde nec post pubertatem obligant usque ad certum anporum numerum. Quod vero assumitur de praeceptis sacramentorum plane falsum est ; nam ante decimum quartum annum tenentur pueri, per se loquendo, audire Missam et confiteri, quia ordinarie sunt capaces peccati mortalis, et communicare juxta arbitrium confessoris. Quare duae istae rationes optime possunt in contrarium retorqueri pro votis emissis a septennio aetatis usque ad annos pubertatis ; videntur autem recte procedere pro altera parte de votis emissis ante septennium.

7. Nullum esse jus quod arritet votwn factum ante septenniwum. — Addo vero etiam de his votis non esse ferendum judicium ex sola praesumptione aetatis. quia praesumptio juris non extenditur ad conscientiae forum, quando in illo aliud constat de veritate, si jus non irritavit actum. In praesenti autem nullum jus est, quod irritet votum factum ante septennium (de simplici enim agimus); ergo si constet ante septennium non detuisse suflicientem usum rationis, qui ad peccandum mortaliter sufficeret, votum erit validum et obligans. Nec videtur necessarium, ut id constet tanta certitudine, ut nulla formido vel conjectura in contrarium relinquatur, quia in rebus humanis non postulatur tam exacta certitudo, neque in hoc casu assignatur specialis ratio, ob quam requiratur; ergo sufficient tanta signa usus rationis, ut moraliter cogant, non obstante praejudicio aetatis. Iila enim possunt reddere judicium ita probabile, ut contrarium non possit probabile censeri propter solam conjecturam aetatis : quoties- cumque autem judicium est ita probabile, sufficit ad humanam obligationem. Quando autem probabilitas non est tam vehemens, verum est solam conjecturam et praesumptionem aetatis minoris septennio sufficere, ut votum censeatur non obligare. Contrarium vero dicendum est de votis factis post septem annos eetatis, reliquo tempore ante pubertatem; ex vi circumstantiae aetatis potius praesumitur votum validum, quam nullum , quia in ea eetate jus praesumit usum rationis ; nihilominus tamen tot possunt esse in contrarium conjecturae , ut praevaleant contra praesumptionem eetatis, juxta cap. Puberes, de Despons. impuber. Aliquando etiam possunt non sufficere ad formandum judicium probabile de defectu usus rationis , et nihilominus possunt efficere rem dubiam, ita ut saltem aequivaleant praesumptioni aetatis ; et tunc etiam censeo votum non obligare, juxta principia posita. Atque ita semper servatur hic regula, quod in dubio votum non obligat, formaliter loquendo (ut sic dicam ); nam si aliquando ex praesumptione aetatis censetur obligare, ideo est quia illud judicium, quando aliud aequivalens non obstat, per se sufficit ad judicandum probabiliter non defuisse usum rationis, et sic jam tollitur dubium.

8. An deobliget a voto impedi mentum usus rationis accidentalis. — Superest dicendum de secundo casu, in quo duübitatur de usu rationis propter impedimentum accidentarium, quod fit aliquando permanens, et solet aptitudinem proximam ad ratiocinandum auferre, ut est somnus, ebrietas, vel quid simile. In quo casu videri potest, non obstante dubio votum obligare. Quia tunc supponitur in persona sufficiens aetas, status, ac interna dispositio per se sufficiens ad usum rationis: ergo nisi contrarium sufficienter probetur, semper judicandum est non defuisse usum rationis, ac subinde votum esse validum ; ergo licet dubitetur de usu rationis, votum judicandum est validum. Confirmatur, quia dubium non sufficit ad probandum impedimentum ; ergo cum homo sit quasi in possessione usus rationis, pro illo praesumitur in casu dubio; ergo et pro voto et valore ejus.

9. Nihilominus censeo in illo casu , si verum sit dubium de tali impedimento , consequenter etiam esse dubium de voto, ac subinde non obligare. Probatur, quia tunc vere dubitatur de valore voti, et nulla est sufficiens ratio praesumendi usum rationis, existente tali dubio. Quia haec impedimenta licet non sint perpetua , tamen sunt naturalia , suppositis talibus causis ; ergo quoties jure dubitatur de tali impedimento , dubitatur consequenter de toto valore actus, et consequenter etiam de obligatione. Et declaratur exemplo : nam qui passus est pollutionem in somnis, licet dubitet an in eo puncto temporis habuerit sufficientem usum rationis, necne, nihilominus non potest judicari peccasse mortaliter, sed potius contrarium praesumendum est; ergo idem erit, si dormitando, vel in dubio an sufficienter fuerit expergefactus, votum emiserit; nam saepe dictum est in hac materia aequiparari votum, et mortale peccatum. Neque contraria praesumptio ex sola aetate et naturali dispositione quicquam juvat ; tum quia etiam est naturale hoc impedimentum respectu suae causae, et illa supposita, et respectu personae, sclet illa causa esse sufficienter durabilis, vel suis temporibus ordinaria, ac proinde sufficiens ad dubitationem inducendam, non obstante interna dispositione per se copveniente. Tum etiam quia, lieet daremus in tali dubio prasumendum esse pro usu rationis in his quae spectant ad favorem personae, non tamen in his quae spectant ad onus et obligationem; nam, ut habet regula juris in 6, quod in gratiam alicujus conceditur, non debet in odium retorqueri ; et in simili docet Navar., in Comment. 4, de Regul., num. 72, cum Gloss., Bart. et aliis in Leg. Qui jurasse, S Si Pater, ff. de Jurejurand. ; et Felinus, in cap. ultim., de Praesump., num. 13.

10. An obliget votum emissum in subita passione. — At vero in tertio casu de subita passione, vel praecipitatione orta ex transeunte occasione, non videtur esse eadem ratio : quia similis commotio non solet omnino absorbere usum rationis, ita ut tollat libertatem sufficientem ad peccandum mortaliter, sed solum perfectam deliberationem, et ideo non videtur inde oriri sufficiens dubium quod obligationem voti impediat. Confirmatur, quia licet interdum hujusmodi passio tollat usum rationis omnino, raro tamen id contingit ; quae autem raro contingunt, non praesumuntur, nisi sufficienter probentur; ergo. Atque ita sentit Panormitanus, in cap. Dudum, de Convers. conjug., num. 8; ex Felin., cum aliis, in cap. Sicut ex litteris, de Jurejurand., n. 8. Qui maxime videntur loqui in foro exteriori ; tamen, quia hoc non fundatur in falsa praesumptione, sed in vera et probabili conjectura, idem dicendum erit in foro interiori. Solum adverto in hoc casu (et idem fere est de caete- ris) aliud esse, quaerere an, stante vero dubio de usu rationis actuali, et sufficiente ad liberum consensum , nascatur obligatio; aliud vero esse, quaerere quando sit vel non sit tale dubium. In priori quaesito, semper verum est, stante hypothesi quod tale dubium negativum verum sit, votum non obligare, quia est dubium an sit votum, et ita procedunt omnia supra dicta. Dicti ergo auctores proprie tractant secundam quaestionem, et in eo sensu dicunt , votum factum ex calore iracundiae, si non constet positive, et per judicium fere certum, abstulisse usur rationis, obligare, quia solus calor iracundiae per se non sufficit ad constituendum morale dubium de sufficienti usu rationis, nisi aliae circumstantiae accedant. Et in hoc sensu recte procedit dicta resolutio, et conjecturae quae ostendunt in hoc esse diversitatem aliquam inter hunc casum, et duos praecedentes.

11. An votum, de cujus materia dubitatur an sit licita, obliget.—Tertio, potest dubitari de valore voti ex parte materiae, quia dubitatur an sit licita vel illicita, et in hoc casu contendunt aliqui moderni, tale votum non obiigare ; tum quia etiam tunc res est dubia, et ita procedit regula, ut in dubio melior sit conditio possidentis: parum enim videtur referre quod dubium ex hoc vel illo capite nascatur, si de facto totum votum, valor ac cbligatio ejus, dubia reddantur; tum etiam quia servando tale votum exponitur quis periculo peccandi, quia ad implendum votum facturus est rem, de qua dubitat an sit peccatum ; tum denique quia dubitans an voverit talem vel talem materiam, non obligatur ad eam de qua dubitat; ergo similiter, etc.

12. Nihilominus contrarium censeo verius absolute loquendo, nimirum, tale votum obligare ad sui observationem vel non transgressioncm, dummodo in illius observanrtia prudens ac debitus modus servetur. Priorem partem probo primo ex his quae in simili casu de juramento, dict. cap. 26, dixi. Nam sine dubio est eadem utriusque ratio. Dixi autem ibi juramentum promissorium, in quo dubitatur de honestate materiae, non esse de se nullum, sed obligare. Cujus argumentum est, quia indiget dispensatione vel declaratione Praelati, ut ex D. Thoma, et multis auctoribus allegavi, qui omnes possunt pro hac parte allegari, propter aequiparationem voti cum juramento. Et ita illa expresse aequiparat in hoc puncto Glossa in cap. Magna, de Voto, verb. Noluisti, et sequitur ibi Anton., num. 14; et in simili idem docet Rosel., referens Archid., Votum, 5, n. 6, in fine; Navarrus, cap. 12, num. 54, vers. Vigesimo sexto. Et expresse Anton., secunda parte, titulo undecimo, c. 1, 82, in ultimis verbis. Et probatur primo, quia ille, qui sic dubitat, certus es se vovisse, et quantum est ex parte sua se obligasse ; ergo non potest propter dubium solum ex parte materiae excusari, et pro nihilo votum habere, quia dubium illud jam non favet illi tanquam possidenti libertatem suam, quandoquidem certus est, se voluisse obligare. Secundo, declaratur in hunc modum, quia ad valorem voti duo necessaria sunt: unum est, ut horno velit se obligare seu vovere; aliud est, ut Deus acceptet; quando ergo est dubium ex parte materiae, non est dubium de valore voti ex parte voluntatis voventis, sed est dubium ex parte Dei acceptantis; ergo cum homo de voluntate sua sit certus, saltem procurare debet ut de divina acceptatione certior fiat ; ergo debet consulere Christi Vicarium in eo dubio, ut vel dispenset, vel interpretetur. Unde argumentor tertio: nam votum includit illam conditionem, Si hoc fuerit possibile aut licitum ; ergo tale votum sub ratione saltem conditionati non est dubium, sed certum, atque adeo sub ea ratione possessio est ex parte voti. seu Dei; ergo cum dubium tantum sit, an conditio fuerit expleta, necne, non est cur vovens, sua auctoritate et arbitrio, rem in suum favorem interpretetur, et votum despiciat, sed tenetur saltem Praelati arbitrium, aut interpretationem, vel dispensationem procurare. Et haec est sine dubio communis mens Theologorum, quae sola tuta et secura apparet.

13. Limitatio apponenda vesolutioni.— Addidi autem in posteriori parte, necessariam esse prudentiam in talis voti executione; quia stante dutlio practico, an res promissa liceat, non potest quis progredi ad voti executionem, quia esset temeraria, et periculo peccandi exposita. Nec sutficit ad expellendum dubium practicum necessitas implendi votum, quia votum est valde extrinsecum, et in eo faciendo non intervenit voluntas superioris, quae praeferenda sit dubio, sed intervenit propria voluntas, quae nou habet illam praerogativam, ut per se constat. Quando ergo tale oritur dubium, tenetur vovens ita se gerere, ut nec exequatur nec transgrediatur votum, priusquam rem examinet, et dubium repellat. Quod si nec per se, nec prudentum arbitrio potuerit sufticienter reddi certus saltem prac- tice de incapacitate materiae ad voti obligationem, debet dispensationem aut interpretationem Praelati procurare. Quod si aptequam hanc diligentiam facere valeat, sit necessarium votum exequi vel omittere, tunc excusabitur ab impletione voti, quia potest judicium certum formare, quod pro tunc non obligat ; quia sicut Deo non placent prava obsequia, ita nec illa in quibus imminet pravitatis periculum, quod evitari non potest.

14. Quando sum certus de emissione voti, sed dubito de impletione , teneor ad illud. — Unde constat idem cum proportione esse di cendum, quoties post votum certum et obligatorium oritur dubium ex mutatione materiae ; nam si non potest depelli dubium per privatam diligentiam circa cognitionem facti aut juris, utendum est dispensatione aut interpretatione superioris, quoad fieri possit. Si autem non potest, cavendum est periculum peccandi ; si autem hoc periculum non imminet, servandum est votum, nisi tam grave incommodum timeatur, ut moraliter constet non fuisse intentionem voventis se obligare cum tanto discrimine , juxta principia posita capite tertic. Ex quo tandem constat quid dicendum sit, quando votum est certum omni ex parte, solumque inciditur in dubium an fuerit impletum, necne? Tunc enim si non potest quis saltem probabiliter judicare se implevisse votum , tenetur illud servare, quia debitum est certum , et ideo quamdiu solutio est incerta , jus possessionis favet creditori, ut ex materia de justitia constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6